Obrázky na stránke
PDF
ePub

tiam suam; essetne quisquam tam improbus qui mihi succenseret, cum hominis laudarem propositum et voluntatem per illa ipsa verba quæ acceperam? Quid, quod etiam justus rerum existimator non dubitaret fortasse laudare opinionem ac voluntatem meam, cum et innocentia mihi placeret, et homo de homine in re dubia bene potius existimarem, cum etiam male liceret ?.

CAPUT V. 11. Tres scripturarum quarumque ifferentiæ. Ecclesia catholica erroris secundum ullum odum ex prædictis redargui non potest in Veteris Testamenti lectione. Quæ cum ita sint, audi etiam carumdem scripturarum totidem conditiones et differentias. Nam necesse est totidem occurrant. Aut enim utiliter scripsit quispiam, et non util ter ab aliquo' intelligitur aut utrumque inutiliter fit: aut utiliter intelligit lector, cum ille contra, qui legitur, scripserit. Horum trium primum non improbo, ultimum non curo. Nam neque possum reprehendere hominem qui nulla sua culpa male intellectus est; nec moleste habere quemquam legi, qui verum non viderit, cum obesse legentibus nihil videam. Unum igitur genus est probatissimum, et quasi purgatissimum, cum et bona scripta sunt, et in bonam partem accipiuntur a legentibus. Id quoque tamen adhuc in duo dividitur; non enim penitus excludit errorem. Nam evenit plerumque, ut cum bene senserit scriptor, bene etiam lector sentiat; sed aliud quam ille, et sæpe melius, sape inferius, utiliter tamen. Cum autem et hoc sentimus quod ille quem legimus, et id est vitæ bene agendae accommodatissimum, cumulatissime sese habet veritas, nec aliunde aperitur falsitatie locus. Quod genus cum de rebus obscurissimis lectio est, rarissimum omnino est; neque id, mea sententia, liquido sciri, sed tantummodo credi potest. Quibus enim argumentis absentis vel mortui hominis voluntatem ita colligam, ut de illa jurare possim; cum etiam si presens interrogaretur, multa esse possent, quæ, si malus non esset, officiosissime absconderet? Illud autem nihil ad rem cognoscendam valere arbitror, qualis fuerit ille qui scripsit honestissime tamen bonus creditur, cujus litteris generi humano posteritatique consultum est.

12. Quamobrem vellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant Ecclesiæ catholicæ, quem putant, errorem. Si in primo, grave omnino crimen sed de fensionem longinquam non requirit; satis est enim negare ita nos intelligere, ut illi, cum invehuntur, existimant. Si in secundo, non minus grave est: sed eadem voce refellentur. Si in tertio, nullum crimen est. Agr, ac deinde Scripturas ipsas considera. Quid enim libris objiciunt Veteris, quod dicitur, Testamenti? Numquidnam quod boni sunt, sed male intelligun tur a nobis? At eos ipsi non accipiunt. An quia nec boui sunt, nec bene accipiuntur? At hoc superior defensio satis expugnat. An illud dicent: Quamvis bene a vobis accipiantur, mali sunt tamen? Quid est aliud vivos, cum quibus res agitur, adversarios absolvere,

1 Lov., malediceret. Melius Er. et Mss., male liceret : supple, existimare.

SANCT. AUGUST. VIII.

atque olim mortuos, cum quibus nulla contentio est, accusare? Ego quidem illos viros et omnia utiliter me moria mandasse, et magnos ac divinos fuisse, et illam legem Dei jussu ac voluntate promulgatam esse et conditam credo: et id, quanquam perpauca ejus generis librorum sciam, persuadere tamen facile possum, si mihi æquus et minime pertinax animus adhibeatur; atque id faciam, cum copia nobis data fuerit benevolarum aurium ac mentis tuæ: sed hoc cum potero; nunc autem nonne mihi satis est, quoquo modo se ista res habeat, deceptum non fuisse?

CAPUT VI.-13. De Scripturis non credendum expositoribus earum inimicis. Testor, Honorate, con. scientiam meam, et puris animis inhabitantem Deum, nihil me existimare prudentius, castius, religiosius, quam sunt ilke Scripturæ omnes, quas Testamenti Veteris nomine catholica Ecclesia retinet. Miraris, novi. Non enim dissimulare possum, longe aliter nobis fuisse persuasum. Sed nihil est profecto temeritatis plenius ( quæ nobis tunc pueris inerat ), quam quorumque librorum expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, el eo. rum sententiam requirere ab his qui conditoribus illorum atque auctoribus acerbissimum, nescio qua cogente causa, bellum indixerunt. Quis enim sibi unquam libros Aristotelis reconditos et obscuros ab ejus inimico exponendos putavit; ut de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio labi potest? Quis denique geometricas litteras Archimedis legere, magistro Epicuro, aut discere voluit; contra quas ille multum pertinaciter, nihil earum, quantum arbitror, intelligens, disserebat? An istæ Scripturæ Legis planissimæ sunt, in quas isti quasi vulgo expositas impetum faciunt frustra et inaniter? Qui mihi similes videntur illi mulierculæ, quam iidem ipsi solent deridere, quæ irata quod ei sol iste laudaretur, et a manichæa quadam femina colendus. commendaretur, ut erat religiose simplex, coneita exsilivit, et eum locum quem sol per fenestram illustraverat, crebro pede percutiens, Ecce solem deumque tuum calco, clamare cœpit : stulte omnino atque muliebriter; quis negat ? Sed nonne tibi tales videntur isti, qui ea quæ non intelligunt, aut cur, aut omnino qualia sunt, quamvis jacentibus similia, subtilia tamen intelligentibus atque divina, magno impetu orationis maledictisque lacerantes, quia eis imperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant? Quidquid est, mihi crede, in Scripturis illis, altum et divinum est: inest omnino veritas, et reficiendis instaurandisque animis accommodatissima disciplina; et plane ita modificata, ut nemo inde haurire non possit quod sibi satis est, si modo ad hauriendum devote ac pie, ut vera religio poscit, accedat. Quod ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus est. Agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non oderis, deinde ut ames et hoe agendum quovis alio modo potius, quam exponendis eorum sententiis et litteris. Propterea quia si Virgilium odissemus, imo si non eum, priusquam (Trois)

Intellectus esset, majorum nostrorum commendatione diligeremus, nunquam nobis satis fieret de illis ejus quæstionibus innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari solent : nec audiremus libenter, qui cum ejus laude illas expediret; sed ci faveremus, qui per eas illum crrasse ac delirasse conaretur ostendere. Nunc vero cum eas multi ac varie pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum plauditur, per quorum expositionem inelior invenitur poeta, qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter cecinisse, ab eis ctiam qui illum non intelligunt, creditur. Itaque in questiuncula magistro deficienti, et quid respondeat non habenti, succensemus potius, quam illum mutum vitio Meronis putamus. Jam si ad defensionem suam peccatum tanti auctoris asserere voluerit, vix apud eun discipuli, vel datis mercedibus, remanebunt. Quantum erat ut similem benevolentiam praeberemus eis, per quos locutum esse Spiritum sanctum tam diuturna vetustate firmatum est? Sed scilicet intelligentissimi adolescentes, et miri rationum exploratores, non evolutis saltem illis Litteris, non quæsitis mag`stris, non aliquantum nostra tarditate accusata, non denique vel mediocri corde concesso cis qui ejusmodi Litteras per totum orbem tam longo tempore legi, custodiri, tractarique voluerunt; nihil apud illos credendum putavimus, eorum qui istis inimici infestique sunt voce commoti, apud quos falsa pollicitatione rationis inaudita millia fabularum credere et colere cogeremur.

CAPUT VII. - 14. Quærenda vera religio. In eis quærenda qui excellunt famæ celebritate et omnium occupatione populorum. Objectari frustra, apud paucos esse veritatem, nec quærendam in multitudine Catholicorum. Temere visum Honorato, absurda quædam tradi in catholica religione. A religione quærenda apud Catholicos nihil prohibebat. Cum inquiritur vera religio, sumendum exordium a catholica Ecclesia. Sed nunc quod institui peragam, si possum, et sic apud te agam, ut fidem catholicam non interim aperiam, sed ad scrutanda ejus magna mysteria, eis quorum animæ sibi curæ sunt, spem divini fructus et inveniend.e veritatis ostendam. Nemo dubitat eum qui veram religionem requirit, aut jam credere immortalem esse animam cui prosit illa religio, aut ctiam idipsum in eadem religione velle invenire. Animæ igitur causa omnis religio: nam corporis natura quoquo modo se habeat, nullam curam ac sollicitudinem incutit ci, præsertim post mortem, cujus anima tenuerit quo beata sit. Animæ igitur causa vel solius vel maxime vera, si qua est, religio constituta est. Hæc autem anima, videro quam ob causam, et obscurissimum esse confiteor, errat tamen ac stulta est, ut videmus, donec adipiscatur percipiatque sapientiam, et fortasse ipsa est vera religio. Num te ad fabulas mitto? num aliquid cogo te temere credere? Animam nostram dico errore ac stultitia irretitam et demersam, viam, si qua est, quærere veritatis. Si hoc in te non est, da veniam, et participare mecum, queso, sapien-

tiam tuam sin id quod dico agnoscis in te, simul, obsecro, quæramus verum.

15. Puta nos adhuc neminem audisse cujuspiam religionis insinuatorem. Ecce res nova est a nobis negotiumque susceptum. Quærendi sunt, credo, hujus rei, si ulla est', professores. Fac nos reperisse alios aliud opinantes, et diversitate opinionum ad se quemque trahiere cupientes; sed inter hos excellere fame interim celebritate quosdam, atque omnia:a pene occupatione populorum. Utrum isti verum teneant, magna quæstio est : sed nonne prius sunt ex plorandi, ut quamdiu erramus, si quidem homines sumus, cum ipso genere humano errare videamur?

16. At enim apud paucos quosdam est veritas. Scis ergo jam quæ sit, si scis apud quos sit. Nonne diveram paulo ante, ut quasi rudes quæreremus? Sed si ex ipsa vi veritatis paucos cam tenere conjectas, qui vero sint, nescis; quid si ita pauci sunt qui verum sciunt, ut auctoritate sua multitudinem tene..nt, unde se in illa secrcta expedire et quasi eliquare pancitas possit? Nonne videmus quam pauci summam cloquentiam consequantur, cum per totum orbem rhetorum scholæ adolescentium gregibus perstrepant? Numquidnam imperitorum perterriti multitudine quicumque boni oratores evadere volunt, Cæcilii sibi potius, aut Erucii orationibus, quam Tullianis navandam operam existimant? Hæc appetunt omnes, que majorum auctoritate firmata sunt. Eadem imperiorun turbæ discere moliuntur, quæ a paucis doctis discenda recepta sunt: assequuntur autem perpauci, agunt pauciores, clarescunt paucissimi. Quid, si tale quiddam est vera religio? Quid, si multitudo imperitorum frequentat ecclesias, sed nullum argamentum est, ideo neminem illis mysteriis factum esse perfectum ? Et tamen si tam pauci studerent eloquentiæ, quam pauci sunt eloquentes, nunquam nos parentes nostri magistris talibus commendandos putarent. Cum igitur ad hæc studia nos multitudo invitaverit, quæ imperitorum parte copiosa est, ut id quod pauci adipisci possunt adamaremus; cur nobis esse similem in religione nolumus causam, quam cum magno animæ discrimine fortasse contemnimus? Si enim verissimus et sincerissimus Dei cultus, quamvis sit apud pancos, apud eos tamen est quibus multitudo, quanquam cupiditatibus izvoluta et a puritate intelligentiæ remota, consentit; quod fieri posse quis dubitet? quæro, si quis temeritatem vecordiamque nostram arguat, quod non apud ejus magistros eam diligenter investigamus, cujus inveniendæ nobis magna cura inest, quid respondere possimus? Deterruit me multitudo? Cur ab studio artium liberalium, vix huic præsenti vitæ aliquid commodi afferentium ; cur ab inquirenda pecunia; cur ab l:onore adipiscendo; cur denique a comparanda et retinenda bona valetudine, postremo cur ab ipsa beatæ vitæ appetitione; cum his ommes occupentur, pauci excellant, nulla deterruit multitudo?

Sola editio Lovaniensium, si mulla est. Merdose.

17. At absurda ibi dici videbantur. Quibus asserentibus? Nempe inimicis, qualibet causa, qualibet ratione, non enim hoc nunc quæritur, tamen inimicis. Cum legerem, per me ipse cognovi. Itane est ? Nulla imbutus poetica disciplina Terentianum Maurum sine magistro attingere non auderes; Asper, Cornutus, Donatus et alii innumerabiles requiruntur, ut quilibet poeta possit intelligi, cujus carmina et theatri plausus videntur captare: tu in eos Libros, qui quo. quo modo se habeant, sancti tamen divinarumque rerum pleni, prope totius generis humani confessione diffamantur, sine duce irruis, et de his sine præceptore audes ferre sententiam; nec si tibi aliqua occurrunt quæ videantur absurda, tarditatem tuam et putrefactum tabe Lujus mundi animum, qualis omnium stultorum est, accusas potius, quam cos qui fortasse a talibus intelligi nequeunt! Quæreres aliquem pium simul et doctum, vel qui talis esse multis consentientibus diceretur, cujus et præceptis melior et doctrina peritior fieres. Non facile reperiebatur ? Cum labore investigaretur. Decrat in ea terra quam incolebas? Quæ causa utilius cogeret peregrinari ? In continenti prorsus latebat, aut non erat? Navigaretur. Si in propinquo trans mare non inveniebatur, progredereris usque ad illas terras, in quibus ca quæ illis Libris continentur, gesta esse dicuntur. Quid tale fecimus, Ilonorate? Et tamen religionem fortasse sanctissimam ( adhuc enim quasi dubitandum sit lo quor ), cujus opinio totum jam terrarum orbem occupavit, miserrimi pueri pro nostro arbitrio judicioque damnavimus. Quid, si illa quæ nonnullos imperitos in eisdem Scripturis videntur offendere, eo sunt ita posita, ut cum res abhorrentes a sensu qualiumcumque hominum, nedum prudentium atque sanctorum, legerentur, secretam significationem multo studiosius quæreremus? Nonne cernis, ut Calamitum Bucolicorum, cui pastor durus effluxit, conentur homines interpretari, et Alexim puerum, in quem Plato etiam carmen amatorium fecisse dicitur, nescio quid magnum significare, sed imperitorum judicium fugere affirment; cum sine ullo sacrilegio poeta uberrimus videri possit libidinosas cantiunculas edidisse ?

2

18. Sed revera revocabat nos atque prohibebata quærendo, aut alicujus legis sanctio, aut ad ersantium potentia, aut sacratorum persona vilis, aut fama turpis, aut institutionis novitas, aut occulta professio? Nihil horum est. Omnia divina et humana jura permittunt quærere catholicam fidem; tenere autem et colere, per humanum certe jus licet, si de divino quamdiu erramus, incertum est: nemo imbecillitatem nostram terret inimicus (quanquam veritas atque anime salus si diligenter quæsita, ubi tutissime licet, inventa non fuerit, cum quovis discrimine quæri debeat); omnium dignitatum et potestatum gradus, huic

1 Editi, Catamitum Bucolicum. At Mss., Catamútum Bucolicorum. Catamitus hic, quo nomine puer meritorius vocatur, intelligendus i; se Alexis puer, de quo Virgilius in Bucolicis, Eclog. 2.

* Unus Michaelius codex, sectatorum.

divino cultui devotissime inserviunt; honestissimum est religionis nomen, et præclarissimum. Quid impedit tandem perscrutari atque discutere pia et sedula investigatione, utrum hic sit illud quod sincerissime nosse et custodire paucos necesse est, etiamsi omnium in id gentium voluntas favorque conspiret ?

19. Quæ cum ita sint, fac nos, ut dixi, nunc pri. mum quærere cuinam religioni animas nostras purgandas instaurandasque tradamus procul dubio a catholica Ecclesia sumendum exordium. Plures enim jam Christiani sunt, quam si Judæi simulacrorum cultoribus adjungantur. Eorumdem autem Christianorum, cum sint hæreses plures, atque omnes se catholicos velint videri, aliosque præter se hæreticos nominent, una est Ecclesia, ut omnes concedunt; si. totum orbem consideres, refertior multitudine; ut. autem qui noverunt affirmant, etiam veritate sincerior. cæteris omnibus. Sed de veritate alia quæstio est : quod autem quærentibus satis est, una est Catholica, cui hæreses alike diversa nomina imponunt, cum. ips singulæ propriis vocabulis, quæ negare non audeant, appellentur. Ex quo intelligi datur, judicanti- . bus arbitris quos nulla impedit gratia, cui sit 1 catholicum nomen, ad quod omnes ambiunt, tribucnduni. Sed ne id loquacissime aut superfluo quispiam disserendum putet, una est certe, in qua ipsæ quodam modo ctiam humanæ leges christianæ sunt.. Nullum ego hinc præjudicium fieri volo, sed exordium quærendi opportunissimum judico. Non enim metuendum cst ne verus Dei cultus nullo proprio robore innixus, ab eis quos fulcire debeat, fulciendus esse videatur: sed certe perfectæ felicitatis est, si potue, 1 rit ibi verum inveniri, ubi et inquisitio ejus et reten-, tio securrissima est: si non potuerit, tum demum. alio, quocumque periculo, adeundum atque riman dum.

CAPUT VIII. — 20. Qua Augustinus via venerit ad catholicam religionem. His igitur constitutis, quæ, ut opinor, ita justa sunt, ut obtinere apud te istam causam quovis adversario debeam, edam tibi, ut possum, cujusmodi viam usus fuerim, cum eo animo quærerem veram religionem, quo nunc exposui esse quærendam. Ut enim vobis trans mare abscessi, jam cunctabundus atque hæsitans, quid mihi tenendum, qu'd dimittendum esset: quæ mihi cunctatio in dies major oboriebatur, ex quo illum hominem (a), cujus nobis adventus, ut nosti, ad explicanda omnia quæ nos movebant, quasi de cœlo promittebatur, audivi; eumque, excepta quadam eloqucntia, talem quales cæteros esse cognovi: rationem ipse mecum habui magnamque deliberationem jam in Italia constitutus, non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse pœnitebat, sed quonam modo verum inveniendum esset, in cujus amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. Sæpe mihi videba tur non posse inveniri, magnique fluctus cogitationum mearum in Academicorum suffragium ferebantur.

1 Nonnulli Mss., quod ei sil.
(a) Faustum, ex lib. 5 Conteas., cap. 6.

Sæpe rursus intuens, quàntum poteram, mentern humanam tam vivacem, tam sagacem, tam perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quærendi modus lateret, eumdemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse sumendum. Restabat querere quænam illa esset auctoritas, cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. Occurrebat igitur inexplicabilis silva, cui demum inseri multum pigebat: atque inter hæc sine ulla requie, cupiditate reperiendi veri animus agitabatur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos jam deserere proposueram. Restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut divinam providentiam lacrymosis et miserabilibus vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam et jam fere me commoverant nonnulle disputationes Mediolanensis episcopi (a), ut non sine spe aliqua de ipso Vetere Testamento multa quærere cuperem, quæ, ut scis, male nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque tamdiu esse catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem non esse quærendum. Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenire posset, si fuisset qui posset docere. Hoc ergo modo et simili animæ tuæ cura si diu te quoque affectum vides, et si jam satis tibi jactatus videris, finemque hujusmodi laboribus vis imponere; sequere viam catholicæ disciplinæ, quæ ab ipso Christo per Apostolos ad nos usque manavit, et ab hinc ad posteros manatura est.

CAPUT IX.-21. Catholica Ecclesia venientibus præcipit fidem; hæretici promittunt rationem. Nihil vitii esse in fide, atque inter credentem et credulum (quod nomen culpæ datur) plurimum interesse. Ridicu Jum, inquis, istud est, cum omnes hanc se profiteantur tenere, ac docere. Profitentur hoc omnes hæretici, negare non possum; sed ita ut cis quos illectant, rationem se de obscurissimis rebus polliccantur reddituros: eoque Catholicam maxime criminantur, quod illis qui ad eam veniunt præcipitur ut credant; se autem non jugum credendi imponere, sed docendi fontem aperire gloriantur. Quid, inquis, dici potuit, quod ad eorum laudem magis pertineret? Non ita est. Hoc enim faciunt nullo robore præditi, sed ut aliquam concilient multitudinem nomine rationis qua promissa naturaliter anima gaudet humana, nec vires suas valetudinemque conside. raus, sanorum escas appetendo, quæ male committuntur nisi valentibus, irruit in venena fallentium. Nam vera religio, nisi credantur ea quæ quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, assequatur atque percipiat, et omnino sine quodam gravi auctoritatis imperio iniri recte nullo pacto potest.

22. Sed quæris fortasse vel de hoc ipso aliquam

1 Editio Loy. omittit, si; cujus loco Er. et Mss. habent,

⚫ Omnes Mss., maxime pertmeret.

• Editi, percipiat, omnino sine; omisso, et, quod restituitur ex MSS.

(a) Ambrosii. Vid. lib. 5 Confess., capp. 13, 14.

:

accipere rationem, qua tibi persuadeatur, non prins ratione quam fide te esse docendum. Quod facile potest, si modo æquum te præbeas. Sed ut commode fiat, volo quasi respondeas interroganti: et primo dicas mihi, quare tibi videatur non esse credendum. Quod ipsa, inquis, credulitas, a qua creduli nominantur, vitium quoddam mihi videtur esse : alioquin hoc nomen non pro convicio objectare soleremus. Nam si suspiciosus in vitio est, eo quod non comperta suspicatur; quanto magis credulus, qui hoc a suspicioso differt, quod ille incognitis aliquam, iste nullam tribuit dubitationem. Interim accipio hanc opinionem ac distinctionem. Sed scis etiam curiosum non nos solere appellare sine convicio; studiosum vero etiam cum laude. Quamobrem attende, si placet, etiam inter hæc duo quid tibi distare videatur. Id certe respondes, quod quamvis uterque agatur magna cupiditate noscendi, curiosus tamen ea requirit quæ nihil ad se attinent; studiosus autem contra, quæ ad sese attinent requirit. Sed quia non negamus ad hominem pertinere conjugem ac liberos et corum salutem; si quispiam peregre positus, quemadmodum valeant ac sese agant sua conjux ac liberi, omnes advenientes sedulo percontetur, magna utique ducitur cupiditate noscendi et tamen hunc studiosum non vocamus, qui et magnopere scire vult, et ea que' ad se maxime pertinent. Quare jam intelligis eo vacillare istam definitionem studiosi, quod omnis quidem studiosus ea nosse vult quæ ad se pertinent, non tamen omnis qui id agit studiosus vocandus est; sed is qui ea quæ ad animum nutriendum liberaliter atque ornandum pertinent, impensissime requirit : tamen studentem recte appellamus', præsertim addentes quid studeat audire. Nam etiam suorum studiosum possumus appellare, si suos tantum dilig`t: non tamen adjunctione nulla, communi nomine studiosorum dignum putamus. Audiendi autem cupidum quemadmodum se sui haberent, non appellarem studiosum audiendi, nisi gaudens fama bona idipsum sæpe vellet audire studentem vero, etiamsi semel. Refer nunc animum ad curiosum, et dic mihi, utrum si quis fabellam libenter audiret, nihil sibi omnino profuturam, id est, rerum ad se non pertinentium ; neque id odiose atque crebro, sed rarissime ac modestissime, vel in convivio, vel in aliquo circulo, ullove consessu; videreturne tibi curiosus? Non opinor sed certe habens illius rei curam, quam libenter audiret, profecto videretur. Quapropter etiam curiosi definitio ea regula, qua studiosi, emendanda est. Vide igitur utrum et illa superiora emendanda sint. Cur cnim non et suspiciosi nomine indignus sit, qui aliquando aliquid suspicatur; et creduli, qui aliquando aliquid credit? Itaque ut inter studentem alicujus rei et omnino studiosum, rursumque inter curam habentem atque curiosum ita inter creden tcm et credulum plurimum interest.

2

:

Editi vitiose ferebant, impensissime requirit, eum studentem recte appellamus. Emendantur ex Mss. * Quidam Mss., oliose.

*

CAPUT X.-25. Turpe non esse credere in religione. Rationi percipiendæ idonei perpauci : via ad religionem tutior et tenenda ab omnibus, fides. Sed nunc vide, inquies, utrum in religione credere debeamus. Neque enim si concedimus aliud esse credere, aliud credulum esse, sequitur ut nulla culpa sit in religionibus credere. Quid enim, si et credere et credulum esse vitiosum est, quemadmodum et ebrium et ebriosum esse? quod qui certum existimat, nullum mihi habere posse amicum videtur. Si enim turpe est aliquid credere, aut turpiter facit qui amico credit, aut nihil amico eredens quomodo amicum vel ipsum vel se appellet non video. Hic fortasse dicas : Concedo aliquid aliquando esse credendum; nunc expedi quomodo in religione turpe non sit credere, antequam scire. Faciam, si potero. Quocirca ex te quero quid existimes in graviore culpa esse, religionem tradere indigno, an id quod ab eis qui illam tradunt dicitur, credere. Si quem dicam indignum, non intelligis : eum dico, qui ficto pectore accedit. Concedis, ut arbitror, magis culpandum esse, tali homini pandere si qua sunt sancta secreta, quam religiosis viris de ipsa religione aliquid affirmantibus credere. Neque enim te aliud respondere decuerit. Quare nune fac putes eum adesse, qui tibi religionem sit traditurus: quonam modo illi fidem facturus es, vero animo te accedere, neque quidquam in te, quod ad hanc rem attinet, doli atque simulationis esse ? Dices, bona tua conscientia nihil te fingere, quantis poteris idipsum asserens verbis, sed tamen verbis. Non enim animi tui latebras, ita ut intime scaris, homo homini aperire possis ' . At ille si dixerit, Ecce credo tibi; sed nonne est æquius ut etiam tu credas mihi, cum tu beneficium, si aliquid veri teneo, sis accepturus, daturus ego? quid respondebis, nisi esse credendum?

24. Sed, inquis, nonne erat melius, rationem mihi redderes ut ea quocumque me duceret, sine ulla sequerer temeritate? Erat fortasse : sed cum res tanta sit, ut Deus tibi ratione cognoscendus sit, omnesne putas idoneos esse percipiendis rationibus, quibus ad divinam intelligentiam mens ducitur humana, an plures, an paucos? Paucos, ais, existimo. Horumne in numero esse te credis? Non est meum, inquis, hoc respondere. Illius ergo putas, etiam hoc tibi credere : quod quidem facit. Tu tantum memento, jam eum bis credidisse tibi incerta dicenti; te illi religiose admonenti ne semel quidem velle credere. Verum fac ita esse, et vero animo te ad accipiendam religionem accedere, et ita paucorum te esse hominum, ut rationes quibus ad certam cognitionem vis divina perducitur, capere possis : quid, ceteris hominibus, qui tam sereno ingenio præditi non sunt, negandam religionem putas? An eos pedetentim quibusdam gradibus ad illa summa penetralia esse ducendos? Vides plane quid sit religiosius. Neque enim tibi quivis homo in rei tante

1 In B, possil. Er. Lugd. Ven. Lov. secuti sumus.
Apud Er. Lugd. Ven. Lov., reddere. M.

M.

cupiditate ullo modo descrendus aut respuendus videri potest. Sed nonne censes, nisi primo credat so ad id quod instituit perventurum, mentemque supplicem præbeat, et quibusdam magnis necessariisque præceptis obtemperans quadam vitæ actione perpurget, non cum esse aliter illa quæ pure vera sunt adepturum? Censes profecto. Quid ergo istis, quorum de genere te esse jam credo, qui facillime divina secreta ratione certa capere possunt, si hac via veniant, qua illi qui primitus credunt, numquid tandem oberit? Non arbitror. Sed tamen, ais, quid eos morari opus est? Quia etsi facto sibi nihil nocebunt, nocebunt tamen exemplo cæteris. Vix enin est qui de se tantum sentiat, quantum potest: sed qui minus, excitandus est; qui amplius, reprimendus; ut neque ille desperatione frangatur, neque iste præcipitetur audacia. Quod facile fit, si etiam ii qui valent volare, ne cui sint periculoso invitamento, paulisper cogantur incedere qua etiam cæteris tutum est. Ilarc est providentia veræ religionis; hoc jussum divinitus, hoc a beatis majoribus traditum, hoc ad nos usque servatum; hoc perturbare velle atque pervertere, nihil est aliud quam ad veram religionem sacrilegam viam quærere. Quod qui faciunt, nec si cis concedatur quod volunt, possunt quo intendunt pervenire. Cujusmodi enim libet excellant ingenio, nisi Deus adsit, hami repunt. Tunc autem adest, si societatis humanæ in Deum tendentibus cura sit. Quo gradu nihil firmius in cœlum reperiri potest. Ego quidem buic rationi non possui resistere; nam nihil sine cognitione esse credendum, qui possum dicere? cum et amicitia, nisi aliquid credatur quod certa ratione demonstrari non potest, omnino nulla sit, et sape dispensatoribus servis sine ulla culpa dominorum credatur. In religione vero quid iniquius fieri potest, quam ut Dei antistites nobis non fictum animum pollicentibus credant, nos eis præcipientibus nolimus credere? Postremo quæ potest esse via salubrior, quam idoneum primo fieri percipiendæ veritatis, adhibendo iis fidem, quæ ad præcolendum et ad præcurandum animuua sunt divinitus constituta ? aut si jam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum qua tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem periculi, et cateris temeritatis exemplum?

CAPUT XI. 25. Credentes ab opinantium temeritale quomodo alieni. Intelligere, credere, opinari. Quare jam superest ut consideremus, quo pacto hi sequendi non sint, qui se pollicentur ratione ducturos. Nam quomodo sine culpa possimus sequi eos qui credere jubent, jam dictum est ad hos autem sponsores rationis, non modo sine vituperatione, sed etiam cum aliqua laude se venire nonnulli putant : sed non ita est. Dux enim personæ in religione sunt laudabiles: una eorum qui jam invenerunt, quos etiam beatissimos judicare necesse est; alia eorum

In quatuor Mss., simplicem.

Editi, perpurgetur. At Mss., perpurget. veteres libri constanter, humo repunt.

« PredošláPokračovať »