Obrázky na stránke
PDF
ePub

813

LIBER SECUNDUS.

formas visibiles vertere, absit ut dicam, quia et immutabilem dico. Restat ergo ut aspectibus humanis quando se ostendit ut voluit, per subjectam intelligatur hoc fecisse creaturam, quæ potest oculis apparere mortalibus.

13. Quid est autem quod cum de Patre dixisses, Unus est invisibilis, unde jam satis est disputatum; addidisti, Unus etiam incapabilis atque immensus? Incapabilem quidem non legimus Deum. Cur sane dicas incapabilem, nescio. Si enim capi non potest, quomodo non solum Filius, verum etiam Pater veniunt ad hominem, sicut dicit ipse Filius, et mansionem apud eum faciunt (Joan. xiv, 23)? Puto quod capiat eos apud quem faciunt mansionem. An forte dicis, Non ex toto, sed ex parte capiuntur? Dic quod vis: respondetur enim tibi, Non sunt ergo incapabiles, qui sunt vel ex parte capabiles. An ideo tibi non sufficit incapabilem dicere, sed addidisti, et immensum, ut exponeres quatenus incapabilem dixeris? id est, quia totius capax non est humana natura; immensus est enim? Verum hoc et de Filio dici potest. Neque enim quisquain sic capit unigenitum Verbum, ut ejus capacem se omni modo audeat profiteri. Prorsus etiam ipsum non esse dubitamus immensum. Nam quæro abs te, de quo accipias quod scriptum est: Magnus est, et non habet finem; excelsus et immensus. De ipso quippe paulo post dicitur: Hic Deus noster, non æstimabitur alius ad eum; hic invenit omnem viam disciplinæ, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo post hæc super terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. m, 26, 36, 37, 38)? Quis est iste, responde? Quis est, inquam, Magnus, et non habens finem; excelsus et immensus; qui super terram visus est, et inter homines conversatus est ? Video quos æstus, quas patiaris angustias. Times dicere, Pater est; ubi audis, super terram visus est, et inter homines conversatus est. Tu enim Patrem per suam substantiam revera invisibilem, nec per subjectam creaturam vis esse ab hominibus visum. Times dicere, Filius est; ubi audis, non habet finem, excelsus et immensus. Tu enim Patrem tantummodo esse contendis immensum. Times dicere, Spiritus sanctus est; ubi audis, hic Deus noster. Tu enim nec Deum vis esse Spiritum sanctum. Quid es acturus, quid responsurus, homo qui non vis esse catholicus, ut Christum sic accipias in forma servi super terram visum, et inter homines conversatum, ut tamen in forma Dei in qua invisibilis mansit, confitearis immensum? Hic Deus noster, non æstimabitur alius ad eum. Quis alius, nisi Antichristus, quem verum Christum fides vera non æstimat, sed eum pro vero Christo exsecrabilis Judæorum error exspeciat?

14. Si oras, et petis, ut dicis, discipulus esse divinarum Scripturarum, ad rem pertinentia testimonia divina considera. Noli per multa que te nihil adjuvant, evagari: elige prudenter tacere quam inaniter loqui, quando non invenis quid respondeas manifestissimæ veritati. Timere te ostendis, ne te nudem

discipulis tuis. Utinam tu Christo sic induaris, ut di-
scipulos tuos magis ipsius velis discipulos esse quam
tuos. Nam me non pœnitet, quantum Dominus donat,
operam dare ut tu et discipuli tui sub uno magistro
sitis condiscipuli mei. Tractatui autem meo, cui post
tantum tempus adhuc te responsurum esse promittis,
si ita responsurus es, ut modo respondisti vel inter-
rogationibus, vel prosecutionibus meis, non plane
aliquid respondebis; sed ut homines non intelligentes
quomodocumque decipias, non tacebis. Ex his ergo
omnibus, quæ sicut potui disputavi, satis apparet
Patris et Filii et Spiritus sancti unam esse virtutem,
unam esse substantiam, unam deitatem, unam maje-
statem, unam gloriam; quia ipsa Trinitas est unus
Dominus Deus noster, de quo dictum est, Audi, Israel;
Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. vi, 4).
Tunc autem dictum est, quando Dominus solus dedu-
cebat eos, et non fuit in eis deus alienus. Neque enim
non eos deducebat et Christus, cum dicat Apostolus.
Neque tentemus Christum, sicut quidam illorum tenta-
verunt (I Cor. x, 9); aut Christus' non est Deus, aut
Christus Deus est alienus. Hic est ergo Deus Pater
et Filius et Spiritus sanctus, Trinitas unus Deus : cuí
uni jubemur ea quæ non nisi Deo debetur servitute
servire, cum audimus, Dominum Deum tuum adora-
bis, et illi soli servies (Deut, vi, 13). Neque enim hac
servitute non servimus Christo, cujus membra su-
mus; aut Spiritui sancto, cujus templum sumus. Harc
Trinitas unus Deus dicit: Ego sum Dominus, el non
est alius præler me (Id. xxx11, 39). Neque enim non
est Dominus Christus, quem vos quòque Deum et Do-
minum confitemini; aut Spiritus sanctus non est Do-
minus domus suæ, hoc est templi sui. Ipse est quippe
Spiritus Domini de quo dicitur : Dominus autem spiri-
tus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor.
de quo
III, 17). Hæc est Trinitas unus Deus,
Apostolus: Nullus Deus, nisi unus (1 Cor. vi,
Non enim cum hæc auditis, Deum negare unigenitum
audetis. Hic Deus Trinitas dicit: Ego sum qui sum, et
non sum mulatus (Exod. in, 14, et Malach. 1, 6). Non
enim mutatus est Chris:us, cui dicitur: Mutabis cœ-
los, et mutabuntur; tu autem idem ipse es ( Psal. ct,
27, 28): aut mutabitur Spiritus veritatis, cum sit
immutabilis veritas, cui tantum honorem dat ipse
Christus, ut dicat, Expedit vobis ut ego eam : nisı
enim ego abiero, Paracletus non veniet ad vos (Joan.
XVI, 7); et, Quicumque dixerit blasphemiam in Filium
hominis, dimittetur ei; qui autem dixerit în Spiritum
sanctum, non dimittetur ei (Matth. x11, 32). Et cum de
se ipso dixerit, Ecce ego vobiscum sum usque ad con-
summationem sæculi (ld. xxvш, 20); de illo dixit,
Ut vobiscum sit in æternum (Joan. xiv, 16). His atque
hujusmodi testimoniis, quæ omnia quærere et colli-
gere longum est, si pacifice acquiescas, eris, quod
orare et optare te dicis, divinarum Scripturarum di-
scipulus, ut de tua fraternitate gaudeamus.

dicit

Editi, quibus Christus. Melius Mss., aut Christus.

4).

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Prolixum de Trinitate opus per annos non paucos in manibus habuit Augustinus; cum illad, ut ipse ad Aurelium scribit, juvenis inchoarit, senex ediderit. Quippe id facile intermittebat, quoties alii cuipiam incumbendum erat operi, quod pluribus profuturum existimabat; ratus istud operosius et minus utile quam pleraque alia, quod res minus necessarias et a paucioribus intelligendas contineret. Hunc laborem suscepit in corum potissimum gratiam, qui fidei auctoritatem non recipientes, mysteriorum veritatem ratione demonstrari sibi volebant. Cum enim in sacrarum rerum meditatione, cui se maxime deditum Vir sanctus in lib. 1, cap. 3, profitetur, plura in dies et altiora divino illustratus lumine detegeret, non patiebatur charitas ipsum, quae ex Dei dono accepisset, aliis denegare. Sperabat siquidem fore, ut aliis ministrando qua legerent, ipse quoque proficeret; ac aliis cupiens respondere quærentibus, etiam ipse id quod quærebat uveniret. Ergo suscepi, ait, lib. 1, cap. 5, hæc, jubente atque adjuvante Domino Deo nostro, non tam cognita cum auctoritate disserere, quam ea cum pietate disserendo cognoscere. Testatur in tertii libri exordio, stilum se perlibenter fuisse suppressurum, si res hujusmodi a Latinis invenirentur explicatæ, aut Græci qui de iis rebus tractarunt, essent latine redditi, aut alii denique curam respondendi quæstionibus ipsi propositis, quas, ait, pro persona mea quam in servitio Christi gero, necesse est me pati, vellent suscipere.

Argumentum suum variasque propositas circa id quæstiones et difficultates hoc ordine pertractat. In libro I summæ Trinitatis unitatem et æqualitatem demonstrat ex Scripturis earum testimonia quæ contra Filii æqualitatem perperam objectantur, quomodo interpretanda sint secundum catholicam fidem, ostendit.

II. Eamdem Trinitatis æqualitatem asserit, probans nihil obstare quæ de Filii missione ac Spiritus sancti, deque variis Dei apparitionibus dicuntur in Scripturis. Trinitatem enim totam in sua natura immutabilem, invisibilem, ubique præsentem, in missione qualibet vel apparitione inseparabiliter operari.

III. Quærit an in prædictis Dei apparitionibus corporea tantummodo creatura formata sit, in qua Deus humanis ostenderetur aspectibus; an Angeli jam ante existentes ita sint missi, ut ex persona Dei loquerentur, sive per corporalem speciem de corporea creatura assumptam, sive per suum ipsorum corpus in quas vellent species conversum ita ut ipsa Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit.

IV. Docet ad quid missus sit Filius Dei. Cæterum, Filium Dei, quamvis missione factus sit minor, non ideo esse minorem quia misit eum Pater, nec ideo minorem Spiritum sanctum quia et Pater eum misit et Filius.

V. Pergit ad refellenda hæreticorum argumenta illa, quæ jam non e divinis libris, sed e suo sensu proferunt. Ac primum quod objectant gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, substantias esse diversas, refellit, ostendens ista de Deo non secundum substantiam dici, sed relative.

VI. In eos qui contra Filii æqualitatem disputant ex eo quod Christus ab Apostolo dictus sit Dei Virtus ef Dei Sapientia, quæstionem proponit, annon et ipse Pater sapientia sit. Cujus tantisper dilata solutione adhuc probat unitatem et æqualitatem Patris, Filii, ac Spiritus sancti ; et non Deum triplicem, sed Trinitatem dici et credi oportere. Tum explicat dictum Hilarii; Æternitas in Patre, species in Imagine, usus in Munere.

VII. Quæstionem, quæ dilata fuerat, resolvit, docetque Patrem, Filium, et Spiritum sanctum esse unam virtutem et unam sapientiam, non secus atque unum Deum et unam essentiam. Quærit postea quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres persona; a Græcis, una essentia, tres substantia vel hypostases. VIII. Ratione etiam reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam Spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid quam singulos. Admonet ut ex veritatis intellectione, ex notitia summi boni, et ex iusito amore justitiæ, intelligatur natura Dei; præsertim vero ut ipsius cognitie puæratur per charitatem, in qua tria quædam velut Trinitatis vestigium inesse observat.

X. Trinitatem in homine, qui imago Dei est, quamdam inveniri docet: mentem, et notitiam qua se no vit, et amorem quo se notitiamque suam diligit; et hæc tria esse inter se æqualia et unius essentiæ. X. Aliam in bominis mente evidentiorem reperiri trinitatem; in memoria scilicet, intelligentia, et voluntate.

XI. Etiam in exteriori homine Trinitatis aliqua vestigia, veluti in corporali visione, deprehendi.

XII. Præmissa distinctione sapientiæ a scientia, ostendit in ca que proprie scientia dicitur, quamdam trinitatem quæ licet ad interiorem hominem jam pertineat, nondum tamen imago Dei sit appellanda. XIII. Repertam in scientia trinitatem exponit per commendationem fidei christianæ.

XIV. De sapientia hominis vera dicit, qua videlicet meminit, intelligit, et diligit Deum : ostendit quod in eo ipso sit homo imago Dei secundum mentem; quæ quidem hic renovatur in agnitione Dei, tunc vero erit in ea imagine perfecta Dei similitudo, quando Dei perfecta erit visio.

XV. Quidquid in superioribus exposuit, compendiario sermone complectitur: ac postremo Trinitatem, in cujas perfecta visione nobis beata vita promittitur, ostendit a nobis hic videri tanquam per speculum et in ænigmate, dum videtur per imaginem Dei quod nos sumus.

Hosce libros in Retractationibus collocat inter opuscula circiter annum Christi 400 conscripta, quia illos eo tempore inchoavit. In epistola 120, ad Consentium anno 410 missa, n. 13, meminit operis de Trinitate, quod in manibus habebat, et ob argumenti præstantiam ac difficultatem nondum perficere potuerat. In 162, ad Evodium, quæ ad annum 414 pertinet, scribit n. 2 se libros de Trinitate nondum edidisse: et in 109 ad cumdem epistola, quæ exeunte anno 415 scripta est, se nondum illos complevisse, n. 1 testatur. Ex epistola 143, ad Marcellinum data sub finem anni 412, licet intelligere, n. 4, amicos ab eo flagitasse, ut hos libros publicaret; ipsum contra diuti is eos retinuisse, quam vellent et ferrent. Unde conjicias priorem ipsam publicationem, quæ opere necdum absoluto facta est, non præcessisse annum 412. Constat autem alteram nonnisi longo post tempore factam, cum ipse in libro 13 citet illud quod scripserat in libro 12 de Civitate Dei, qui ante annum 416 perfectus non fuit. Libro 15 citat Tractatum 90 in Joannem. Ad istud opus Prosperuin remittit lib. de Prædestinatione Sanctorum, cap. 8, ratus id jam in Galliis baberi.

Cassiodorus senator, in Institut. cap. 16, laudat quindecim libros, quos Augustinus de sancta Trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa inten:ione meditandos. Eosdem libros e latino sermone in græcum transtulit Maximus Planudes monachus, qui sub Andronico seniore vivebat, circiter annum 1350. Demetrius vero Cydonius sub Joanne Cantacuzeno, capita aliquot vertit ex ejusdem sermonibus. Has versiones Romæ asservari in bibliotheca Vaticana, testatur Possevinus in Apparatu. Vidimus Indicem Ms. codd. Græc. biblioth. Vatic. qui est penes V. C. Antonium Faure Doct. Theolog. Paris. et similem alium in codice Colbertina bibliotheca 5125, in quibus haec leguntur: Τοῦ μακαριωτάτου Αὐγουστίνου ἐπισκόπου ἱππῶνος περὶ Τριάδος βιβλία πέντε πρὸς τοῖς δέκα, ἅπερ ἐκ τῆς Λατίνων διαλέκτου εἰς τὴν Ελλάδα μετήνεγκεν ὁ σοφώτατος καὶ τιμιώτατος μοναχῶν Μάξιμος Πλανούδης. Item : Τοῦ μακαρίου Αὐγουστίνου ἐπισκόπου ἱππῶνος κεφαλαια ἐκ τῶν αὐτοῦ λόγων παρεκβληθέντα ἐκ τῆς Λατίνων διαλέκτου εἰς τὴν Ελλάδα μετήνεγκε Δημήτριος ὁ Κυδώνης. Vide Allatium, lib. 2 de utriusque Ecclesia Consensione, cap. 17, § 4.

Domino beatissimo, et sincerissima charitate venerando, sancto fratri et consacerdoti papæ AURELIO AUGUSTINUS, in Domino salutem.

De Trinitate, quæ Deus summus et verus est, libros juvenis inchoavi, senex cdidi. Omiseram quippc hoc opus, posteaquam comperi præreptos mihi esse sive subreptos antequam eos absolverem, et retractatos, ut mea dispositio fuerat, expolirem. Non enim singillatim, sed omnes simul edere ea ratione decreveram, quoniam præcedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum ergo per eos homines ( quia priusquam vellem, ad quosdam illorum pervenire potuerunt) dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram, cogitans boc ipsum in aliquibus meis scriptis conqueri, ut scirent, qui possent, non a me fuisse eosdem libros editos, sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur. Verum multorum fratrum vehementissima postulatione, et maxime tua jussione compulsus, opus tam laboriosum, adjuvante Domino terminare curavi: eosque emendatos, non ut volui, sed ut potui, ne ab illis qui subrepti jam in manus hominum exierant, plurimum discreparent, Vencrationi tux per filium nostrum condiaconum charissimum misi, et cuicumque audiendos, describendos, legendosque permisi: in quibus si servari mea dispositio potuisset, essent profecto etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores, quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. Sunt autem qui primos quatuor vel potius quinque etiam sine proœmiis habent, et duodecimum sine extrema parte non parva: sed si eis hæc editio potuerit innotescere, omnia si voluerint et valuerint, emendabunt. Peto sane ut hanc epistolam, scorsum quidem, sed tamen ad caput eorumdem librorum jubeas anteponi. Vale. Ora pro me.

[ocr errors]

In libros de Trinitate vide lib. 2, cap. 15, Retractationum, tom. 1, col. 635, a verbis, Libros de Trinitate, n. 1, usque ad verba, De Trinitate disserimus, n. 3, col. 636. M.

8888888

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE TRINITATE

Libri quindecim (.

LIBER PRIMUS.

In quo secundum Scripturas sacras ostenditur unitas et æqualitas summæ Trinitatis, et quædam loca contra Filii æqualita

tem allata diluuntur.

CAPUT PRIMUM. 1. Scribit contra eos qui ratione abutentes calumniantur fidem Trinitatis. Error disputantium de Deo, ex triplici causa. Scriptura sacra remotis falsitatibus evehit gradatim ad divina. Immortalitás vera. Fide nutrimur, ut habiles ad divina capienda efficiamur. Lecturus hæc quæ de Trinitate disserimus, prius oportet ut noverit, stilum nostrum adversus eorum vigilare calumnias, qui fidei contemnentes initium, immaturo et perverso rationis amore falluntur. Quorum nonnulli ea quæ de corporalibus rebus, sive per sensus corporeos experta noverunt1, sive quæ natura huniani ingenii et diligentiæ vivacitate vel artis adjutorio perceperunt, ad res incorporeas et spirituales transferre conantur, ut ex his illas metiri atque opinari velint. Sunt item alii qui secundum husi mani animi naturam vel affectum de Deo sentiunt, quid sentiunt ; et ex hoc errore, cum de Deo disputant, sermoni suo distortas et fallaces regulas figunt. Est item aliud hominum genus, eorum qui universam quidem creaturam, quae profecto mutabilis est, nituntur transcendere, ut ad incommutabilem substantiam que Deus est, erigant intentionem: sed mortalitatis onere prægravati, cum et videri volunt seire quod nesciunt, et quod volunt scire non possunt; præsumptiones opinionum suarum audacius affirmando, intercludunt sibimet intelligentiæ vias, magis eligentes sententiam suam non corrigere perversam, quam mutare defensam. Et hic quidem omnium morbus est trium generum quæ proposui : et eorum sci

licet qui secundum corpus de Deo sapiunt ; et corum qui secundum spiritualem creaturam, sicuti est anima; et eorum qui neque sccundum corpus, neque secundum spiritualem creaturam, et tamen de Deo ́ falsa existimant, eo remotiores a vero, quo id quod sapiunt, nec in corpore reperitur, nec in facto et condito spiritu, nec in ipso Creatore. Qui enim opinatur Deum, verbi gratia, candidum vel rutilum, fallitur; sed tamen hæc inveniuntur in corpore. Rursus qui opinatur Deum nunc obliviscentem, nunc recordantem, vel si quid hujusmodi est, nihilominus in errore est; sed tamen hæc inveniuntur in animo. Qui autem putat ejus esse potentiæ Deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis nec corporalis creatura: nulla enim omnino res est quæ se ipsam gignat ut sit. 2. Ut ergo ab hujusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur, sancta Scriptura parvulis congruens, nullius generis rerum verba vitayit, 'ex quibus quasi gradatim ad divina atque sublimia noster intellectus velut nutritus assurgeret. Nam et verbis ex rebus corporalibus sumptis usa est, cum de Deo loqueretur; velut cum ait, In tegmine alarum tuarum protege me (Psal. xvi, 8). Et de spirituali creaturá multa transtulit, quibus significaret illud quod ita non esset, sed ita dici opus esset; sicuti est, Ego sum Deus zelans (Exod. xx, 5); et, Pœnitet me hominem fecisse (Gen. vi, 7). De rebus autem quae omnino non sunt, non traxit aliqua vocabula, quibus vel figuraret

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

De Trinitate libri quindecim recogniti diligenter et correcti sunt ad Gallicanos triginta Mss. Turonensem Ecclesiæ s. Gratiani, Carnotenses abbatiæ S. Petri duos, Andegavensem abbatiæ S. Albini, Laudunenses duos, majoris Ecclesiæ scili cet ac Vincentianæ, Remenses tres, unum cathedralis, alios duos Remigianæ Ecclesiæ, ad Theodericensem, Benignianum, Floriacensem, Vindocinensem, Michaelinum, Pratellensem, Beccensem, Lyrensem, Germanensem, Cistercienset, Bigos tianum, collegii Navarræi tres, Sorbonici quinque, Dominicanorum majoris conventus Parisiensis unum, Augustinensium majoris conventus unum, ad undecim Vaticanos, ad varias lectiones Belgicorum quinque apud Lov., tandem ad editiones Amerbachii, Erasmi et Theologorum Lovaniensium.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas.

1 Mss. novemdecim, notaverunt.

* Mss. duo Vaticani, sermone.

* Reperimus, figunt, in Mss. quinque. In editis autem, fin

[ocr errors][merged small]

M

locutiones, vel spissaret ænigmata. Unde perniciosius et ínanius evanescunt, qui tertio illo genere erroris a veritate secluduntur, hoc suspicando de Deo, quod neque in ipso, neque in ulla creatura inveniri potest. Rebus enim quæ in creatura inveniuntur, solet Scriptura divina velut infantilia oblectamenta formare, quibus infirmorum ad quærenda superiora et inferiora deserenda, pro suo modulo tanquam passibus moveretur affectus. Quæ vero proprie de Deo dicuntur, quæque in nulla creatura inveniuntur, raro ponit Scriptura divina ; sicut illud quod dictum est ad Moysen, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos (Exod. ш, 14). Cum enim esse aliquo modo dicatur et corpus et animus, nisi proprio quodam modo vellet intelligi, non id utique diceret. Et illud quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. vi, 16): cum et anima modo quodam immortalis esse dicatur et sit, non diceret, solus habet, nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest kabere creatura; quoniam solius est Creatoris. Hoc et Jacobus dicit: Omne datum optimum, el omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre tuminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi 1, 17). Hoc et David: Mutabis ea, el mutabuntur; tu vero idem ipse es (Psal. cı, 27, 28).

3. Proinde substantiam Dei sine ulla sui commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est et ideo est necessaria purgatio mentis nostræ, qua illud ineffabile ineffabiliter videri possit; qua nondum præditi, fide nutrimur, et per quædam tolerabiliora, ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur, itinera ducimur. Unde Apostolus in Christo quidem dicit esse omnes thesauros sapientiæ et scientiæ absconditos (Coloss. 11, 3): eum tamen quamvis jam gratia ejus renatis, sed adhuc carnalibus et animalibus, tanquam parvulis in Christo, non ex divina virtute in qua æqualis est Patri, sed ex humana infirmitate ex qua crucifixus est, commendavit. Ait namque: Neque enim judicavi me scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Deinde secutus ait: Et ego in infirmitate, et limore, el tremore multo fui apud vos (I Cor. 11, 2, 3). Et paulo post dicit eis: Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis (Id. , 1, 2). Hoc cum dicitur quibusdam, irascuntur, et sibi contumeliose dici putant; et plerumque malunt credere eos potius, a quibus hoc audiunt, non habere quod dicant, quam se capere non posse quod dixerint. Et aliquando afferimus eis rationem, non quam petunt cum de Deo quærunt; quia nec ipsi eam valent sumere, nec nos fortasse vel apprehendere vel proferre: seu qua demonstretur eis quam sint inhabiles minimeque idonei percipiendo quod exigunt. Sed quia non audiunt quod volunt, aut callide nos agere putant ut postram occultemus imperitiam, aut malitiose quod • Editi, spiraret. At Mss. Į lerique, spissaret.

eis invideamus peritiam; atque ita indignantes perturbatique discedunt.

CAPUT II. — 4. De Trinitate quomodo hoc in opere disserendum. Quapropter adjuvante Domino Deo nostro suscipiemus et eam ipsam quam flagitant, quantum possumus, reddere rationem, quod Trinitas sit unus et solus et verus Deus, et quam recte Pater et Filius et Spiritus sanctus unius ejusdemque substantiæ vel essentiæ dicatur, credatur, intelligatur; ut non quasi nostris excusationibus illudantur, sed reipsa experiantur, et esse illud summum bonum quod purgatissimis mentibus cernitur, et a se propterea cerni comprehendique non posse, quia humanæ mentis acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei nutrita vegetetur. Sed primum secundum auctoritatem Scripturarum sanctarum, utrum ita se fides habeat, demonstrandum est. Deinde si voluerit et adjuverit Deus, istis garrulis ratiocinatoribus, elatioribus quam capacioribus, atque ideo morbo periculosiore laborantibus, sic fortasse servicmus, ut inveniant aliquid unde dubitare non possint, et ob hoc in eo quod invenire nequiverint, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate, vel de nostris disputationibus conquerantur : atque ita si quid eis erga Deum vel amoris est vel timoris, ad initium fidei et ordinem redeant, jam sentientes quam salubriter in sancta Ecclesia medicina fidelium constituta sit, ut ad perceptionem incommutabilis veritatis imbecillem mentem observata pietas sanet, ne in opinionem noxiæ falsitatis temeritas insicubi ordinata præcipitet. Nec pigebit autem me, hæsito, quærere; nec pudebit, sicubi erro, discere. CAPUT III. 5. Quid a suis lectoribus exposcat Augustinus. Lectorum tardiorum errores auctori non tribuendi. Proinde quisquis hæc legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter hæsitat, quærat mecum: ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul charitatis viam, tendentes ad cum de quo dictum est, Quærite faciem ejus semper (Psal. cıv, 4). Et hoc placitum pium atque tutum coram Domino Deo nostro cum omnibus inierim 1, qui ea quæ scribo legunt, et in omnibus scriptis meis, maximeque in his ubi quæritur unitas Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti '; quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quæritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Quisquis ergo cum legit dicit, Hoc non bene dictum ́est, quoniam non intelligo; locutionem meam reprehendit, non fidem et forte vere potuit dici planius; verumtamen nullus hominum ita locutus est, ut in omnibus ab omnibus intelligeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo displicet, utrum alios in talibus rebus quæstionibusque versatos intelligat, cum me vel non intelligit: et si ita est, ponat librum meum, etiam, si hoc videtur, abjiciat; et eis potius quos in

:

1 Lov., interim. Alii codices, inierim.

Sic Mss. supra viginti. At editi habent, Pater et Filius et Spiritus sunclus.

In excusis, reprehender, Sed melius in Mss., reprø hendit

« PredošláPokračovať »