Obrázky na stránke
PDF
ePub

ct postremo corporibus, sive que illis inspirarentur el animarentur, sive omni sensu carentibus, cum primitus uteretur ipsa bona anima et sancta, quam sibi ad pium et religiosum obsequium subdidisset?

CAPUT IV. — 9. Deus omnibus creaturis utitur ut vult, et visibilia facit ad se ipsum demonsirandum. Quod ergo de uno sapiente, quamvis adhuc mortale corpus gestante, quamvis ex parte vidente, posuimus exempli gratia; hoc de aliqua domo, ubi aliquorum talium societas est, hoc de civitate vel etiam de orbe terrarum licet cogitare, si penes sapientes sancteque ac perfecte Deo subditos sit principatus, et regimen rerum humanarum. Sed hoc quia nondum est1 (oportet enim nos in hac peregrinatione prius mortaliter exerceri, et per vires mansuetudinis et patientiæ in flagellis erudiri), illam ipsam supernam atque cœlestem, unde peregrinamur, patriam cogitemus. Illic enim Dei voluntas, qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem (Psal. cш, 4), in spiritibus summa pace atque amicitia copulatis, et in unam voluntatem quodam spirituali charitatis igne conflatis, tanquam in excelsa et sancta et secreta sede præsidens, velut in domo sua et in templo suo, inde se, quibusdam ordinatissimis creaturæ motibus, primo spiritualibus, deinde corporalibus, per cuncta diffundit, et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiæ suæ, sive incorporeis sive corporeis rebus, sive rationalibus sive irrationalibus spiritibus, sive bonis per ejus gratiam sive malis per propriam voJuntatem. Sed quemadmodum corpora crassiora et in feriora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur; ita omnia corpora per spiritum vite, et spiritus vitæ irrationalis per spiritum vitæ rationalem, et spiritus vitæ rationalis desertor atque peccator per spiritum vitæ rationalem pium et justum, et ille per ipsum Deum, ac sic universa creatura per Creatorem suum, ex quo et per quem et in quo etiam condita atque instituta est (Coloss. 1, 16): ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non de interiore invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris, aut jubeatur aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturæ amplissima quadam immensaque republica.

[ocr errors]

10. Si ergo apostolus Paulus, quamvis adhuc portaret sarcinam corporis, quod corrumpitur et aggravat animam (Sap. 1x, 15), quamvis adhuc ex parte atque in ænigmate videret (I Cor. xi, 12), optans dissolvi et esse cum Christo (Philipp. 1, 25), et in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui (Rom. vin, 25), potuit tamen significando prædicare Dominum Jesum Christum, aliter per linguam suam, aliter per Epistolam, aliter per Sacramentum corporis et sanguinis ejus (nec lin

1 Editio Lov. Sed hoc quidem nondum est; ac post verbum, erudiri, addita particula, ut. sic connectit sequentia: u illam ipsam, etc. Castigatur ex maaucriptis.

SANCT. AUGUST. VIII.

guam quippe ejus, nec membranas, nec atramentum, nec significantes sonos lingua editos, nec signa litterarum conscripta pelliculis, corpus Christi et sanguinem dicimus; sed illud tantum quod ex fructibus terræ acceptum et prece mystica consecratum rite sumimus ad salutem spiritualem in memoriam pro nobis Dominicæ passionis : quod cum per manus hominum ad illam visibilem speciem perducatur, non sanctificatur ut sit tam magnum Sacramentum, nisi operante invisibiliter Spiritu Dei, cum hæc omnia quæ per corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur, movens primitus invisibilia ministrorum, sive animas hominum, sive occultorum spirituum sibi subditas servitutes): quid mirum si etiam in creatura cœli et terræ, maris et aeris, facit Deus quæ vult sensibilia atque visibilia, ad se ipsum in eis, sicut oportere ipse novit, significandum et demonstrandum, non ipsa sua qua est apparente substantia, quae omnino incommutabilis est, omnibusque spiritibus, quos creavit, interius secretiusque sublimior?

CAPUT V. — 11. Miracula cur non consueta opera. Vi enim divina totam spiritualem corporalemque administrante creaturam, omnium annorum certis diebus advocantur aquæ maris, et effunduntur super faciem terræ. Sed cum hoc orante sancto Elia factum est, quia præcesserat tam continua et tam longa serenitas, ut deficerent fame homines, nec ea hora qua ille Dei servus oravit, aer ipse aliqua humida facie mox futuræ pluviæ signa prætulerat, consecutis tantis et tam velociter imbribus apparuit vis divina, quibus iliud dabatur dispensabaturque miraculum (Ill Reg. xvi, 45). Ita Deus operatur solemnia fulgura atque tonitrua: sed quia in monte Sina inusitato modo fiebant, vocesque illæ non strepitu confuso edebantur, sed eis quædam signa dari certissimis indiciis apparebat, miracula erant (Exod. xix, 16). Quis attrahit humorem per radicem vitis ad botrum, et vinum facit, nisi Deus, qui et homine plantante et rigante incrementum dat (I Cor. in, 7)? Sed cum ad nutum Domini aqua in vinum inusitata celeritate conversa est, etiam stultis fatentibus vis divina declarata est (Joan. 11, 9). Quis arbusta fronde ac flore vestit solemniter, nisi Deus? Verum cum floruit virga sacerdotis Aaron, collocuta est quodam modo cum dubitante humanitate divinitas (Num. xvn, 8). Et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies: et quis ea facit, nisi qui dixit ut hæc terra produceret (Gen. 1, 24), et in eodem verbo suo quæ creavit, regit atque agit? Sed cum eamdem materiam ex virga Moysi in carnem serpentis proxime ac velociter vertit, miraculum fuit (Exod. iv, 3), rei quidem mutabilis, sed tamen inusitata mutatio. Quis autem animat quæque viva nascentia, nisi qui et illum serpentem ad horam, sicut opus fuerat, animavit?

CAPUT VI. — Sola varietas facit miraculum. Et quis reddidit cadaveribus animas suas, cum resurgerent mortui (Ezech. xxxvu, 1-10), nisi qui animat (Vingt-huil)

carnes in uteris matrum, ut oriantur morituri1? Sed cum fiunt illa continuato quasi quodam fluvio labentium manantiumque rerum, et ex occulto, in promtum, atque ex prompto in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia dicuntur cum vero admonendis hominibus inusitata mutabilitate ingeruntur, magnalia nominantur.

CAPUT VH-12. Miracula magna per magicas artes. Hic video quid infirmæ cogitationi possit occurrcre, cur scilicet ista imiracula etiam magicis artibus fiant: nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt, et alia similia. Sed illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia, quæ serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas ventum est, omnino defecit. Scyniphes enim muscule sunt brevissimæ, qua tertia plaga superbus populus Ægyptiorum cædebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus Dei est hoc2 (Exod. vn, et vm, ). Unde intelligi datur, ne ipsos quidem transgressores angelos et aereas potestates, in imam istam caliginem tanquam in sui generis carcerem, ab illius sublimis æthereæ puritatis habitatione detrusas, per quas magica artes possunt quidquid possunt, valere aliquid, nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendos fallaces, sicut in Ægyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductione viderentur admirandi a quibus fiebant, a Dei veritate damnandi; vel ad admonendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis Scripturæ auctoritate sunt predita; vel ad exercendam, probandam, manifestandamque justorum patientiam. Neque enim parva visibilium-miraculorum potentia, Job cuncta quæ habebat amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem (Job. 1 et 11).

3

CAPUT VIII.-13. Solus Deus creat etiam illa quæ magicis artibus transformantur: Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo hæc potestas datur, quantum in sublimi et spirituali sede incommutabilis judicat. Nam et damnatis iniquis etiam in metallo servit aqua et ignis et terra, ut faciant inde quod volunt, sed quantum sinitur. Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo Dei ranas et serpentes fecerunt: non enim ipsi eas creaverunt. Omnium quippe rerum quæ corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quædam semina in istis corporeis mundi hujus elementis latent. Alia sunt enim hæc jam conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus, alia vero illa occulta istorum seminum semina, unde jubente Creatore produxit aqua prima natatilia et volatilia, terra autem prima sui generis germina, et prima sui

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

generis animalia (Gen.1, 20-25). Neque enim tunc in hujuscemodi fetus ita producta sunt', ut in cis quæ producta sunt vis illa consumpta sit: sed plerumque desunt congruæ temperamentorum occasiones, quibus erumpant, et species suas peragant. Ecce enim brevissimus surculus semen est; nam convenienter mandatus terræ arborem facit. Hujus autem surculi subtilius semen aliquod ejusdem generis granum est, et buc usque nobis visibile. Jam vero hujus etiam garni semen quamvis oculis videre nequeamus, ratione tamen conjicere possumus : quia nisi talis aliqua vis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur ex terra que ibi seminata non essent; nec animalia tam multa, nulla marium feminarumque commixtione præcedente, sive in terra, sive in aqua, quæ tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tanquam sparsa per terras ore colligunt. Invisibilium enim seminum creator, ipse creator est omnium rerum : quoniam quæcumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex occul tis seminibus accipiunt progrediendi primordia, et incrementa debitæ magnitudinis distinctionesque formarum ab originalibus tanquam regulis sumunt. Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda Dei virtus interius operetur ; ita non solum malos, sed néc bonos Angelos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis, semina rerum istarum nobis occul tiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita gignendaruin rerum et accelerandorum incrementorum præbent occasiones. Sed nec boni hæc, nisi quantum Deus jubet, nec mali hæc injuste faciunt, nisi quantum juste ipse permittit. Nam iniqui malitia voluntatem suam habet injustam; potestatem autem non nisi juste accipit, sive ad pœnam suam, sive ad aliorum, vel pœnam malorum, vel laudem bonorum.

14. Itaque apostolus Paulus discernens interius Deum creantem atque formantem, ab operibus creaturæ quæe admoventur extrinsecus, et de agricultura similitudinem assumens ait: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. tu, 6). Sicut ergo in ipsa vita nostram mentem justificando formare non potest nisi Deus, prædicare autem Evangelium extrinsecus et homines possunt, non solum boni per veritatem, sed etiam mali per occasionem (Philipp. 1, 18): ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur; exteriores autem operationes sive bonorum sive maloruin, vel Angelorum vel hominum, sive etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum, ita rerum naturæ adhibet

[blocks in formation]

in qua creat omnia, quemadmodum terræ agriculturam. Quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus evocatos, creatores fuisse ranarum atque serpentium; sicut non possum dicere homines malos creatores esse segetis, quam per eorum operam videro exortam.

15. Sicut nec Jacob creator colorum in pecoribus fuit, quia bibentibus in conceptu matribus variatas virgas quas intuerentur apposuit (Gen. xxx, 41). Sed nec ipsa pecudes creatrices fuerunt varietatis prolis suæ, quia inhæserat animæ illarum discolor phantasia ex contuitu variarum virgarum per oculos impressa, quæ non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur, ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis colore tenus aspergeretur. Ut enim sic ex semetipsis afficiantur, vel anima ex corpore, vel corpus ex anima, congrue rationes id faciunt, quæ incommutabiliter vivunt in ipsa summa Dei sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cum ipsa sit incommutabilis, nihil eorum quæ vel commutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. Ut enim de pecoribus non virga, sed pecora nascerentur, fecit hoc incommutabilis et invisibilis ratio sapientiæ Dei, per quám creata sunt omnia: ut autem de varietate virgárum, pecorum conceptorum color aliquid duceret, fecit hoc anima gravida pecudis per oculos affecta forinsecus, et interius secum pro suo modulo forınandi regulam trahens, quam de intima potentia sui Creatoris accepit. Sed quanta sit vis animæ ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem (cum tamen creatrix corporis dici non possit, quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiæ, omnisque modus et numerus el pondus ejus unde efficitur ut et sit, et natura ita vel ita sit, ab intelligibili et incommutabili vita, quæ super omnia est, existit, et pervenit usque ad extrema atque terrena), multus sermo est, neque nunc necessarius (a). Verum propterea factum Jacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum, ut intelligeretur, si homo qui virgas illas sic posuit, dici non potest creator colorum in agnis et hædis; nec ipsa matrum animæ, quæ conceptam per oculos corporis phantasiam varietatis, seminibus carne conceptis, quantum natura passa est, asperserunt; multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos, per quos reagi Pharaonis tunc illa fece

[blocks in formation]

creata sunt; sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres gravidæ sunt fetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium : quæ in illo non creantur, nisi ab illa summa essentia, ubi nec oritur, nec moritur aliquid, nec incipit esse, nec desinit. Adhibere autem forinsecus accedentes causas, quæ ta'metsi non sunt naturales, tamen secundum naturam adhibentur, ut ea quæ secreto naturæ sinu abdita continentur, erumpant et foris creentur quodam modo explicando mensuras et numeros et pondera sua quæ in occulto acceperunt ab illo, qui omnia in mensura et numero el pondere disposuit (Sap. x1, 21); nón solum mali angeli, sed etiam mali homines possunt, sicut exemplo agriculturæ supra docui.

[ocr errors]

17. Sed ne de animalibus quasi diversa ratio moveat, quod habent spiritum vitæ cum sensu appetendi quæ secundum naturam sunt, vitandique contraria; etiam hoc est videre quam multi homines noverunt ex quibus herbis, aut carnibus, aut quarumcumque rerum quibuslibet succis aut humoribus, vel ita positis, vel ita obrutis, vel ita contritis, vel ita commixtis, quæ animalia nasci soleant: quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? Quid ergo mirum, si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo, unde illi vel illi vermes muscæque nascantur ; ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt, unde ranæ serpentesque nascantur, et hæc per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari, non creant? Sed illa homines quæ solent ab hominibus fieri, non mirantur. Quod si quis. quam celeritates incrementorum forte miratur, quod illa animantia tam cito facta sunt; attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanæ ab hominibus procurentur. Unde enim fit ut eadem corpora citius vermescant æstate quam hieme, citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? Sed hæc ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates, et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque angelis vicinas causas ab elementis contrahere, quanto facilius est, tanto mirabiliores in hujusmodi operibus corum existunt celeritates.

[ocr errors]

18. Sed non est creator, nisi qui principaliter ista format. Nec quisquam hoc potest, nisi ille penes quem primitus sunt omnium quæ sunt mensuræ, numeri, et pondera: et ipse est unus creator Deus, ex cojús ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli si permitterentur, ideo non possint quia non permit tuntur. Neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas, qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia major aderat dominatio prohibentis Dei per Spiritum sauctum, quod etiam ipsi magi confessi sunt, dicentes, Digitus Dei est hoc (Exod. vii, 12, et vin, 7, 18, 19). Quid autem possint per naturam, nec possint per prohibitionem, et quid per ipsius naturæ suæ conditionem facere non sinantur; ho

1 Sic Mss. At editi, accidentes.

Sic Mss. At editi, prohibendi; omisso, Dei.

mini explorare difficile est, imo vero impossibile, nisi per illud donum Dei, quod Apostolus commemorat dicens, Alii dijudicatio spirituum (I Cor. xi, 10). Novimus enim hominem posse ambulare, et neque hoc posse si non permittatur, volare autem non posse etiamsi permittatur. Sic et illi angeli quædam possunt facere, si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio Dei quædam vero non possunt, nec si ab eis permittantur; quia ille non permittit, a quo illis est talis naturæ modus, qui etiam per angelos suos et iila plerumque non permittit, quæ concessit ut pos sint.

19. Exceptis igitur illis, quæ usitatissimo transcursu temporum in rerum naturæ ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus occasusque siderum, generationes et mortes animalium, seminum et germinum innumerabiles diversitates, nebula et nubes, nives et pluviæ, fulgura et tonitrua, fulmina et grandines, venti et ignes, frigus et æstus, et omnia talia exceptis etiam illis quæ in eodem ordine rara sunt, sicut defectus luminum, et species inusitata siderum, et monstra, et terræ motus, et similia exceptis ergo istis omnibus, quorum quidem prima et summa causa non est nisi voluntas Dei: unde et in Psalmo, cum quædam hujus generis essent commemorata, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis; ne quis ea vel fortuitu, vel causis tantummodo corporalibus, vel etiam spiritualibus, tamen præter voluntatem Dei existentibus agi crederet, continuo subjecit, Quæ faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 8):

[ocr errors]

CAPUT X. Quot modis creatura assumitur ad significandum. Eucharistia. Sed his, ut dicere cœperam, exceptis, alia sunt illa quæ quamvis ex eadem materia corporali, ad aliquid tamen divinitus annuntiandum nostris sensibus admoventur, quæ proprie miracula et signa dicuntur, nec in omnibus quæ nobis a Domino Deo annuntiantur, ipsius Dei persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo demonstratur, aliquando in ea specie quæ non est quod angelus, quamvis per angelum disposita ministretur : rursus cum in ea specie suscipitur quæ non est quod angelus, aliquando jam erat ipsum corpus, et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur; aliquando ad hoc exoritur, et ré peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines annuntiant, aliquando ex sua persona verba Dei loquuntur, sicuti cum præmittitur, Dixit Dominus; aut, Hæc dicit Dominus (Jerem. xxx1, 1, 2); aut tale aliquid aliquando autem nihil tale præmittentes, ipsam Dei personam in se suscipiunt, sicuti est, Intellectum tibi dabo, et constituam te in via qua ingredieris (Psal. xxx1, 8). Sic non solum in dictis, verum etiam in factis, Dei persona significanda imponitur prophete, ut eam gerat in ministerio prophetiae; sicut ejus personam gerebat qui vestimentum suum divisit in duodecim partes, el ex eis decem servo regis Salomonis dedit, regi futuro Israel (III Reg. x1, 30, 31): aliquando etiam res quæ non erat quod propheta, et erat jam in terrenis rebus, in hujusmodi significationem assumpta est; sicut som

nio viso Jacob evigilans fecit de lapide, quem dormiens habebat ad caput (Gen. xxvi, 18) : aliquando ad hoc fit eadem species, vel aliquantulum mansura, sicut potuit serpens ille æneus exaltatus in ercmo (Num. XXI, 9), sicut possunt et litteræ; vel peracto ministeric transitura, sicut panis ad hoc factus in accipiendo Sacramento consumitur.

20. Sed quia hæc hominibus nota sunt, quia per homines fiunt, honorem tanquam religiosa possunt habere, stuporem tanquam mira non possunt. Itaque illa quæ per Angelos fiunt, quo difficiliora et iguotiora, eo mirabiliora sunt nobis illis autem tanquam suæ actiones notæ atque faciles. Loquitur ex persona Dei angelus homini, dicens, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, Deus Jacob; cum Scriptura prædixisset, Visus est ei angelus Domini (Exod. 111, 6,2): loquitur et homo ex persona Domini, dicens, Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi; Deus Deus tuus ego sum (Psal. LXXX, 9, 11). Assumpta est virga ad siguificationem, et in serpentem angelica facultate mutata est (Exod. vi, 10): que facultas cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem aliquam significationem (Gen. XXVII, 18). Inter factum angeli et factum hominis plurimum distat : illud et mirandum et intelligendum est, hoc autem tantummodo intelligendum. Quod ex utroque intelligitur, fortassis unum est; at illa ex quibus intelligitur, diversa sunt tanquam si nomen Domini et auro et atramento seribatur; illud est pretiosius, illud vilins; quod tamen in utroque significatur, idipsum est. Et quamvis idem significaverit ex virga Moysi serpens, quod lapis Jacob; melius tamen aliquid lapis Jacob, quam serpentes magorum. Nam sicut unctio lapidis Christum in carne, in qua unctus est oleo exsultationis præ participibus suis (Psal. XLIV, 8); ita virga Moysi conversa in serpentem, ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem crucis (Philipp. 11, 8). Unde ait, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo; sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam (Joan. ш, 14, 15): sicut intuentes illum serpentern exaltatum in eremo, serpentum morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum illo, ul evacuaretur corpus peccati (Rom. vi, 6). Per serpen tem enim intelligitur mors, quæ facta est a serpente in paradiso (Gen. 1), modo locutionis per efficientem id quod efficitur demonstrante. Ergo virga in serpentem, Christus in mortem : et serpens rursus in virgam, Christus in resurrectionem tolus cum corpore suo, quod est Ecclesia (Coloss. 1, 24), quod in fine temporis erit, quem serpentis cauda significat, quam Moyses tenuit, ut rediret in virgam (Exod. IV, 4). Serpentes autem magorum tanquam mortui sæculi, nisi creden tes in Christum tanquam devorati in corpus ejus intraverint, resurgere in illo non poterunt (Id. vi, 12). Lapis ergo Jacob, ut dixi, melius aliquid significavit quain serpentes magorum : at enim factum magorun multo mirabilius. Verum hæc ita non præjudicant rebus intelligendis, tanquam si hominis nomen scribatur ate

ro, et Dei atramento.

21. Illas etiam nubes et ignes quomodo fecerint vel assumpserint Angeli ad significandum quod annuntiaiant, etiam si Dominus vel Spiritus sanctus illis corporalibus formis ostendebatur, quis novit hominum? sicut infantes non noverunt quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur, unde vel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si nunquam discant experimento vel suo vel aliorum, et nunquam illam speciem rerum videant, nisi inter celebrationes Sacramentorum cum offertur et datur, dicaturque illis auctoritate gravissiBa, cujus corpus et sanguis sit, nihil aliud credent, nisi omnino in illa specie Dominum oculis apparuisse mortalium, et de latere tali percusso, liquorem illum omnino fluxisse (Joan. xix, 34). Mihi autem omnino utile est ut meminerim virium mearum, fratresque meos admoneam ut et ipsi meminerint suarum, ne ultra quam tutum est humɔna progrediatur infirmitas. Quemadmodum enim hæc faciant Angeli, vel potius Deus quemadmodum hæc faciat per Angelos suos, et quantum fieri velit etiam per angelos malos, sive siuendo, sive jubendo, sive cogendo, ex occulta sede altissimi imperii sui; nec oculorum acie penetrare, nec fiducia rationis enucleare, nec provectu mentis comprehendere valeo, ut tam certus hine loquar ad omnia quæ requiri de h's rebus possunt, quam si essem angelus, aut propheta, aut apostolus. Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in per · spectu sunt, invenimus cum labore: quæ in cœlis sunt autem, quis investigabit? Sed quia sequitur et dicit, Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis (Sap. ix, 14-17)? quæ in cœlis sunt quidem, non investigamus, quo rerum genere et corpora angelica secundum propriam dignitatem, et eorum quaedam corporalis actio continetur; secundum Spiritum tamen Dei missum nobis de altissimis et impartitam ejus gratiam mentibus nostris, audeo fiducialiter dicere, nec Deum Patrem, nec Verbum ejus, nec Spiritum ejus, quod Deus unus est, per id quod est, atque idipsum est, ullo modo esse mutabilem, ac per hoc multo minus esse visibilem. Quoniam sunt quæsicut dam quamvis mutabilia, non tamen visibilia, nostræ cogitationes, et memoriae, et voluntates, et omnis incorporea creatura: visibile autem quidquam non est, quod non sit mutabile.

CAPUT XI. Essentia Dei nunquam per se apparuit. Angelorum ministerio factæ divinæ Patribus apparitiones. Objectio ex loquendi modo ducta diluitur. Apparitionem Dei ipsi Abrahæ perinde ac Moysi, per Angelos factam esse. Idem probatur ex lege data Moysi per Angelos. Quid dictum in hoc libro, quid dicendum in sequente. Quapropter substantia, vel, si melius dicitur, essentia Dei, ubi pro modulo nostro ex quantulacum- . que particulaintelligimus Patrem et Filium et Spiritum

[ocr errors]

sanctum, quandoquidem nullo modo mutabilis est, nullo modo potest ipsa per semetipsam esse visibilis.

22. Proinde illa omnia quar Patribus visa sunt, cum Deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam præsentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos late! quomodo es ministris Angelis fecerit, per Angelos tamen esse facta, non ex nostro sensu dicimus, ne cuiquam videamur plus sapere; sed sapimus ad temperantiam, sicut Deus nobis partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3), et credimus, propter quod et loquimur (II Cor. Iv, 13). Exstat enim auctoritas divinarum Scripturarum, unde mens nostra deviare non debet, nec reliclo solidamento divini eloquii per suspicionum suarum abrupta præcipitari, ubi nec sensus corporis regit, nec perspicua ratio veritatis elucet. Apertissime quippe scriptum est in Epistola ad Hebræos, cum dispensatio Novi Testamenti a dispensatione Veteris Testamenti secundum congruentiam sæculorum ac temporum distingueretur, non tantum illa visibilia, sed ipsum etiam sermonem per Angelos factum. Sic enim dicit: Ad quem autem Angelorum dixit aliquando : Sede ad dexteram meam, quo usque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt ministri spiritus, ad ministrationem missi, propter eos qui futuri sunt hæreditate possidere salutem (Hebr. 1, 13, 14)? Hinc ostendit illa omnia non solum per Angelos facta, sed etiam propter nos facta, id est, propter populum Dei, cui promittitur hæreditas vitæ æternæ. Sicut ad Corinthios etiam scriptum est: Omnia hæc in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis sæculorum obvenit (I Cor. x, 11). Deinde quia tunc per Angelos, nunc autem per Filium sermo factus est, consequenter aperteque demonstrans: Propterea, inquit, abundantius oportet attendere nos ea quæ audivimus, ne forte defluamus: si enim qui per Angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis prævaricatio et inobedientia justam accepit mercedis retributionem; quomodo nos effugiomus, tantam negligentes salutem? Et quasi quæreres quam salutem, ut ostenderet se de Novo Testamento jam dicere, id est, sermone qui non per Angelos, sed per Dominum factus est : Quæ cum initium accepisset, inquit, ut enarraretur per Dominum, ab iis qui audierunt, in nos confirmala est, contestante Deo signis el portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus secundum suam voluntatem (Hebr. 11, 1-4).

23. Sed, ait aliquis, cur ergo scriptum est, Dixit Dominus ad Moysen; et non potius, Dixit Angelus ad Moysen? Quia cum verba judicis præco pronuntiat, non scribitur in gestis, Ille præco dixit; sed, Ille judex: sic etiam loquente propheta sancto, etsi dicamus, Propheta dixit, nihil aliud quam Dominum dixisse intelligi volumus. Et si dicamus, Dominus dixit, prophetam non subtrahimus, sed quis per eum dixerit admonemus. Et illa quidem Scriptura sarpe aperit angelum esse Dominum, quo loquente identidem. Domin.

'Plerique Mss.,

« PredošláPokračovať »