Obrázky na stránke
PDF
ePub

qui studiosissime et rectissime inquirunt. Primi ergo sunt jam in ipsa possessione, alteri in via, qua tamen certissime pervenitur (a). Tria sunt alia hominum genera, profecto improbanda ac detestanda. Unum est opinantium, id est, eorum qui se arbitrantur scire quod nesciunt. Alterum eorum qui sentiunt quidem se nescire, sed non ita quærunt, ut invenire possint. Tertium eorum qui neque se scire existimant, nee quærere volunt. Tria sunt item velut finitima sibimet in animis hominum distinctione dignissima; intelligere, credere, opinari. Qua si per se ipsa considerentur, primum semper sine vitio est; secundum, aliquando cum vitio; tertium, nun`quam sine vitio*. Nam intelligere magna et honesta vel etiam divina, beatissimum est (b). Intelligere autem superflua, nihil nocet; sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum occuparent. Ipsa etiam noxia, non intelligere, sed facere aut pati, miserum est. Non enim si quis intelligat quomodo possit inimicus sine suo periculo occidi, intelligentia ipsa, ac non cupiditate reus est: quæ si absit, quid innocentius dici potest? Credere autem tunc est culpandum, cum vel de Deo indignum aliquid creditur, vel de homine facile creditur. In cæteris vero rebus si quis quid credit, si se id nescire intelligat, nul'a culpa est. Credo enim sceleratissimos conjuratos virtute Ciceronis quondam interfectos: atqui id non soium nescio, sed etiam nullo pacto me scire posse, certo scio. Opinari autem, duas ob res turpissimum est: quod et discere non potest, qui sibi jam se scire persuasit, si modo illud disci potest; et per se ipsa temeritas non bene affecti animi signum est. Nam etiamsi hoc ipsum quod de Cicerone dixi, scire se quisquam arbitratur, quanquam nihil eum impediat a discendo, quia res ipsa nulla scientia teneri potest : tamen quod non intelligit multum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione teneatur, quod intelligere dicimus, an famæ vel litteris credendum posteris utiliter commendetur; profecto errat, neque quisquam error turpitudine caret. Quod intelligimus igitur, debemus rationi quod credimus, auctoritati (c) : quod opinamur, errori. Sed intelligens omnis etiam credit, credit omnis et qui opinatur : non omnis qui credit intelligit; nullus qui opinatur intelligit. Hæc ergo tria si ad illa quinque hominum genera, quæ paulo ante commemoravimus, referantur; id est, duo probanda quæ priora posuimus, et tria reliqua vitiosa : invenimus primum beatorum genus ipsi veritati credere; secundum autem studiosorum amatorumque veritatis, auctoritati. In quibus duorum generibus laudabiliter creditur. In primo autem vitiosorum, id

[blocks in formation]

est, eorum qui opinantur se scire quod nesciant. est profecto vitiosa credulitas. Cætera duo improbanda genera nihil credunt, et illi qui verum quærunt cum desperatione inveniendi, et illi qui omnino non quærunt. Et hoc duntaxat in rebus ad aliquam' pertinentibus disciplinam. Nam in alio vitæ actu, prorsus nescio quo pacto possit homo nihil credere. Quan-` quam in illis etiam qui se in agendo probabilia sequi dicunt, scire potius nihil posse, quam nihil credere, volunt videri. Quis enim quod probat non credit? aut quomodo est illud quod sequuntur, si non probatur, probabile? Quare duo genera possunt esse adversantium veritati: unum eorum qui scientiam tantum oppugnant, non fidem : alterum eorum qui utrumque condemnant ; qui tamen utrum in rebus humanis inveniri possint, rursus ignoro. Hæc dicta sunt, ut intelligeremus nos retenta fide, illarum etiam rerum quas nondum comprehendimus, a temeritate opinantium vindicari. Nam qui dicunt nihil esse credendum nisi quod scimus, id unum cavent nomen opinationis, quod fatendum est turpe ac miserrimum : sed si diligenter considerent plurimum interesse, utrum se scire quis putet, an quod nescire se intelligit, credat aliqua auctoritate commotus ; profecto erroris et inhumanitatis atque superbiæ crimen vitabit.

CAPUT XII. 26. Credere in multis quam nccessarium ad humanam societatem. Tutissimum obtemperare sapientibus. Quero enim, si quod nescitur, credendum non est, quomodo serviant parentibus liberi, eosque mutua pietate diligant, quos parentes suos esse non credant. Non enim ratione ullo pacto sciri potest: sed interposita matris auctoritate de patre creditur ; de ipsa vero matre plerumque nec matri, sed obstetricibus, nutricibus, famulis. Nam cui furari filius potest, aliusque supponi, nonne potest decepta decipere? Credimus tamen, et sine ulla dubitatione credimus, quod scire non posse confitemur. Quis enim non videat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum generis humani vinculum,superbissimo scelere violari? Nam quis vel insanus eum culpandum putet, qui eis officia debita impenderit quos parentes esse crediderit, etiamsi non essent? Quis contra non exterminandum judicaverit, qui veros fortasse parentes minime dilexerit, dum ne falsos diligat metuit? Multa possunt afferri, quibus ostendatur nihil omnino humanæ societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus, quod non possumus tenere perceptum.

27. Sed nunc accipe, quod jam facilius me tibi persuasurum esse confido. Cum de religione, id est, cum de colendo atque intelligendo Deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere vetant, rationem promptissime pollicentes. Nam nemini dubium est, omnes homines aut stultos, aut sapientes esse (a). Nunc autem sapientes voco, non cordatos et ingeniosos homines; sed eos quibus inest, quanta inesse homini potest, ipsius hominis Deique firmissime percepta cognitio, atque huic cognitioni vita moresque

1 Sola editio Lov., sed si quis consideret.

(a) I Retract., cap. 14, n.

congruentes : carteros autem, cujusque modi artibus inertiisque affecti sint, quolibet vietu probandi sive improbandi, stultorum in numero deputaverim. Quæ cum ita sint, quis mediocriter intelligens non plane viderit, stultis utilius atque salubrius esse præceptis obtemperare sapientium, quam suo judicio vitam degere? Nam omne factum, si recte factum non est, peccatum est: nec recte factum esse ullo modo potest, quod non a recta ratione proficiscitur. Porro recta ratio est ipsa virtus. Cui autem hominum virtus, nisi sapientis animo præsto est? Solus igitur sapiens non peccat. Stultus ergo omnis peccat, nisi in iis factis in quibus sapienti obtemperaverit: a recta enim ratione talia facta proficiscuntur, nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus existimandus est, cum est tanquam instrumentum ministeriumque sapientis. Quare, si omnibus hominibus non peccare quam prccare melius est; melius profecto stulti omnes viverent, si servi possent esse sapientium. Atque hoc si in rebus minoribus ut in mercando vel colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis educandisque liberis, in ipsa denique re familiari administranda expedire nemo ambigit, multo magis in religione. Nam et res humane promptiores ad dignoscendum sunt, quam divina; et in quibuscumque sanctioribus et præstantioribus, quo majus eis obsequium cultumque debemus, co sceleratius periculosiusque peccatur. Nihil igitur nobis restarc amodo vides', quamdiustulti sumus, si nobis vita optima et religiosa cordi est, nisi ut quæramus sapientes, quibus obtemperando dominationem stultitiæ neque ita multum sentire, dum inest nobis, et evadere aliquando possimus.

CAPUT XIII. 28. Qui sapientia caret, non quærit sapientem, nisi esse credat. Ita et religio non quæritur, nisi esse credatur. Hic rursus oritur difficillima quæstio. Qonam enim modo stulti sapientem invenire poterimus, cum hoc nomen, tametsi nemo fere andeat palam, plerique tamen ex obliquo sibi vindicant; cum de rebus ipsis, quarum cognitione constat sapientia, ita inter se dissentiant, ut aut nullum corum, aut certum unum necesse sit esse sapientem? Sed quinam iste sit, cum ab stulto requiratur, quo pacto queat dignosci plane atque percipi, omnino non video. Neque enim signis quibuslibet cognoscere aliquid potest, nisi illud ipsum, cujus ea signa sunt, noverit. Atqui sapientiam stultus ignorat. Non enim ut aurum et argentum, cæteraque id genus, et coguoscere cum videas, et non habere concessum est, ita sapientiam mentis ejus oculo, qui ea careat, videri fas est. Sensu enim corporis quæcumque attingimus, forinsecus nobis offeruntur: et ideo licet quoque res alienas oculis cernere, cum earum vel ejus generis nos nihil habeamus. Quod autem intellectu capitur, intus apud animum est: nec id habere quidquam est aliud, quam videre. Caret autem stultus sapientia : non igitur novit sapientiam. Non enim oculis eam posset

Omnes Mss., admodum vides; sive quod idem est, ammodum rides. Fr. et plures Mss., aut certe unum.

videre: non autem potest videre et non habere, neque habere ac stultus esse. Nescit hane igitur, et dum nescit, in alio loco cognoscere non potest. Non potest, quamdin stultus est, quisquam certissima cognitione invenire sapientem, cui obtemperando tanto stultitia malo liberetur.

29. Huic igitur tam immani difficultati, quoniam de religione quærimus, Deus solus mederi potest : quem nisi et esse et humanis mentibus opitulari credimus, nec quærere quidem ipsam verom religionem debemus. Quid enim tandem tanto molimine investigare cupimus? Quid optamus attingere? Quo pervenire desideramus? Eone quod esse aut ad nos pertinere non credimus? Nihil est tali mente perversius. Tunc cum beneficium a me petere non auderes, aut certe impudenter auderes, inventionem religionis postulatum. venis, cum Deum neque esse, neque si sit, curare nos putes? Quid, si tanta res est, quæ nisi sedulo atque omnibus viribus quæsita nequeat reperiri? Quid, si ipsa difficillima inventio, ad capiendum quod inventum cri', mentem quærentis exercet? Quid enim oculis nostris hac luce jucundius et familiarius? Quam tamen perpei atque tolerare post diuturnas tenebras nequeunt. Quid exhausto ærgrotatione corpori accommomdatius quam cibus et potio? Videmus tamen convalescentes refrenari atque cohiberi, ne saturitati valentium committere sese audeant, cibisque ipsis agere, ut ad illum morbum, qui eos repudiabat, revertantur. De convalescentibus loquor: quid, ipsos ægrotantes nonne urgemus ut aliquid sumant? In quo profecto nobis cum tanta molestia non obtemperarent, si se illum morbum evasuros esse non crederent. Quando ergo tu te operosissima ac laboriosissime inquisitioni dabis? Quando tantam, quanta ipsa res digna est, curam negotiumque tibi audebis imponere, cum id quod quæris, esse non credas? Recte igitur catholicæ disciplinæ majestate institutum est, ut ac cedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia.

-

CAPUT XIV. — 50. Si nihil credendum est, nec ipsa esse religio credetur. Christo credendum esse docent omnes etiam hæretici. Christus ipse maxime exegit fidem. Itaque ille hæreticus (siquidem de his nobis sermo est, qui se christianos dici volunt) quam mihi rationem afferat, quæso te? Quid est unde a credendo, veluti a temeritate revocet ? Si nihil me credere jubet; hanc ipsam veram religionem ullam in rebus humanis esse non credo: quam cum esse non credo, non quæro. At ille, ut opinor, quærenti monstraturus est: ita enim scriptum est, Quærens inveniet (Matth. vn, 8). Ad eum igitur, qui me vetat credere, non venirem, nisi aliquid crederem. Estne ulla major dementia, quam ut ei sola, quæ nulla scientia subnixa est, fide displiceam, quæ ad cum ipsum me sola perduxit?

31. Quid, quod omnes hæretici Christo nos cre dere hortantur? Possuntne magis sibi adversari? In quo dupliciter urgendi sunt. Primum quærendum ab bis, ubi sit ratio quam pollicebantur, ubi objurgatio

temeritatis, ubi præsumptio scientia. Si enim turpe 'est sine ratione cuiquam credere, quid exspectas, quid satagis, ut alicui sine ratione credam, quo faci lius tua ratione duci possim? An firmum aliquid superædificabit ratio tua fundamento temeritatis? Secundum illos loquor, quibus credendo displicemus. Nam ego credero ante rationem, cum percipiendæ rationi non sis idoncus, et ipsa fide animum excolere excipiendis seminibus veritatis, non solum saluberrimum judico, sed tale omnino, sine quo ægris animis salus redire non possit. Quod illis cum deridendum et plenum temeritatis videtur, profecto ut Christo credamus, agunt impudenter. Deinde fateor me jam Christo credidisse, et in animum induxisse id esse verum quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione fulciatur : hoc, hæretice, principio me docturus es? Sine paululum mecum ipse considerem (quoniam Christum ipsum, quomodo apparere hominibus voluit, qui istis etiam vulgaribus oculis visus esse prædicatur, ego non vidi) quibus de illo crediderim, ut ad te jam tali fide præstructus accedam. Nullis me video credidisse, nisi populorum atque gentium confirmatæ opinioni ac famæ admodum celeberrima hos autem populos Ecclesiæ catholicæ mysteria usquequaque occupasse. Cur non igitur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus præceperit, quorum auctoritate commotus, Christum aliquid utile præcepisse jam credidi? Tune mihi melins expositurus es quid ille dixerit, quem fuisse aut esse non putarem, si abs te mihi hoc commendaretur esse credendum? hoc ergo eredidi, ut dixi, famæ, celebritate, consensione, vetustate roboratae. Vos autem et tam pauci, et tam turbulenti, et tam novi, nemini dubium est, quam nihil dignum auctoritate præferatis. Quæ igitur ista tanta dementia est? Illis crede, Christo esse credendum; et a nobis disee quid dixerit. Cur, obsecro te? Nam si illi deficerent, nee tu me quidquam docere possent, multo facilius mili persuaderem, Christo non esse credendum, quám de illo quidquam, nisi ab iis per quos ei credidissem, discendum. O ingentem confidentiam, vel potius ineptiam! Ego te doceo quid Christus præceperit, cui credis. Quid, si non ei crederem ? num aliquid de illo me docere posses? Sed oportct, inquit, ut credas. Num vobis eum commendantibus? Non, inquit: nam nos illos qui ei credunt ratione ducimus. Cur igitur illi credam? Quia fama fundata est. Utrum per vos, an per alios? Per alios, inquit. Illis ergo eredam, ut tu me doceas? Deberem fortasse, nisi me hoc illi præcipue monerent, ut omnino ad te non accederem : dicunt enim perniciosas vos habere doctrinas. Respondebis : Mentiuntur. Quomodo igitur eis de Christo credam, quem non viderunt; de te non credam, quem nolunt videre? Scriptis, ait, crede. At scriptura omnis, si nova et inaudita proferatur, vel commen

[blocks in formation]

detur a paucis, nulla confirmante ratione, non ei, sed illis qui eam proferunt, creditur. Quamobrem scripturas istas si vos profertis, tam pauci et inco gniti, non libet credere. Simul etiam contra promissum facitis, fidem potius imperando, quam reddendo rationem. Rursus me ad multitudinem famamque revocabis. Cohibe tandem pertinaciam, et nescio quam indomitam propagandi nominis libidinem : et mone potius ut hujus multitudinis primates quæram, et quæram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse nescirem. Tu vero in latebras tuas redi, nec quidquam insidiare, sub nomine veritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem ipse concedis.

32. Si autem Christo etiam credendum negant, nisi indubitata ratio reddita fuerit, christiani non sunt. Nam id adversus nos pagani quidam dicunt, stulte quidem, sed non sibi adversi, nec repugnantes. Hos vero quis ferat ad Christum se pertinere profiteri, qui nisi apertissimam rationem stultis de Deo protulerint, nihil credendum esse contendunt? At ipsum videmus quantum illa, cui et ipsi credunt1, docet historia, nihil prius, neque fortius, quam credi sibi voluisse: cum illi nondum essent idonei, cum quibus ei res esset, ad divina percipienda secreta. Quid enim aliud agunt tanta et tam mulia miracula, ipso etiam dicente illa fieri non ob alíud, nisi ut sibi crederetur? Fide ille stultos ducebat, vos ratione dueitis. Clamabat ille ut crederetur, vos reclamatis. Laudabat credentes ille, vos objurgatis. Nisi vero aut in vinum aquam converteret (Joan. x1, 7-9), ut alia omittam, si nihil tale facientem, sed docentem homines sequi possent: aut nihil pendenda vox illa est, Credite Deo, et mihi credite (Id. xiv, 1); aut temeritatis ille culpandus est, qui eum in domum suam venire noluit, solo ejus imperio pueri sui morbum credens esse cessurum (Matth. vii, 8). Ergo ille afferens medicinam quæ corruptissimos mores sanatura esset, miraculis conciliavit auctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine obtinuit vetustatem, vetustate roboravit religionem : quam non solum hæreticorum ineptissima novitas fraudibus agens, sed nec gentium quidem veternosus error violenter adversans, aliqua ex parte convelleret.

CAPUT XV. 33. Sapientia Dei incarnata, via ad religionem commodissima. Quamobrem, tametsi docere non valeo, monere tamen non desino, ut quoniam multi se sapientes videri volunt, neque utrum sint stulti, dignoscere facile est; omni intentione, votisque omnibus, gemitibus denique, vel etiam, si fieri potest, fletibus Deum deprecere, ut te ab erroris malo liberet, si tibi heata vita cordi est. Quod facilius fiet, si præceptis ejus, quæ tanta Ecclesiæ catholicæ auctoritate firmata esse voluit, libens obtem peres. Cum enim sapiens sit Deo ita mente conjunctus, ut nihil interponatur quod separet; Deus enim

veteres libri, ceaunt.

est veritas; nec ullo pacto sapiens quisquam est, si non veritatem mente contingat negare non possumus inter stultitiam hominis et sincerissimam Dei veritatem medium quiddam interpositam esse hominis sapientiam. S piens enim, quantum datum est, imitatur Deum; homini autem stulto, ad imitandum salubriter, nihil est homine sapiente propinquius: uem quoniam, ut dictum est, intelligere ratione non facile est, oportebat quædam miracula ipsis oculis admoveri, quibus utuntur stulti multo quam mente commodius, ut commotorum auctoritate hominum prius vita moresque purgarentur, et ita rationi acci piendae habiles fierent. Cum igitur et homo esset imitandus, et non in homine spes ponenda; quid potuit indulgentius et liberalius divinitus fieri, quam ut ipsa Dei sincera, æterna, incommutabilisque Sapientia, cui nos hærere oportet, suscipere hominem dignaretur? Qui non modo illa faceret, quibus ad sequendum Deum invitaremur; sed etiam illa pateretur, quibus a sequendo Deo deterrebamur. Nam cum adipisci certissimum ac summum bonum nemo possit, nisi id plene perfecteque dilexerit; quod nullo pacto fiet, quamdiu mala corporis atque fortuita formidantur: ille nascendo mirabiliter et operando conciliavit charitatem; moriendo autem et resurgendo exclusit timorem. Jam vero talem se in cæteris rebus omnibus præbuit, quas persequi longum est, ut et divina clementia quo porrigi, et humana infirmitas quo possit evehi sentiremus.

CAPUT XVI. — 34. Auctoritas divinitus constituta, quæ partim miraculis, partim sequentium multitudine movet ad fidem. Hæc est, crede, saluberrima auctoritas, have prins mentis nostræ a terrena inhabitatione suspensio, hæc in Deum verum ab hujus mundi amore conversio. Sola est auctoritas, que commovet stul tos ut ad sapientiam festinent. Quamdiu intelligere sincera non possumus, auctoritate quidem decipi miserum est sed certe miserius non moveri. Si enim Dei providentia non præsidet rebus humanis, nihil est de religione satagendum. Sin vero et species rerum omnium, quam profecto ex aliquo verissimæ pulchritudinis fonte manare credendum est, et interior nescio quæ conscientia * Deum quærendum Deoque serviendum meliores quosque animos quasi publice privatimque hortatur; non est desperandum ab codem ipso Deo auctoritatem aliquam constitutam, quo velut gradu certo innitentes, attollamur in Deum. Hæc autem, seposita ratione, quam sinceram intelligere, ut sæpe diximus, difficillimum stultis est, dupliciter nos movet; partim miraculis, partim sequenfium multitudine. Nihil borum est necessarium sapienti; quis negat? Sed id nunc agitur, ut sapientes rsse possimus, id est, inhærere veritati: quod profecto sordidus animus non potest. Sunt autem sordes animi, ut brevi explicem, amor quarumlibet rerum, præter animum et Deum: a quibus sordibus quanto est quis purgatior, tanto verum facilius intuetur.

4 Pierique Mss., festinetur. Quidam, festinentur.
Sie Mss. At editi, ct interiori nescio qua conscientia.

Verum igitur videre velle, ut animum purges, cum ideo purgetur ut videas, perversum certe atque præposterum est. Homini ergo non valenti verum intueri, ut ad id fiat idoneus, purgarique se sinat, auctoritas prasto est: quam, ut paulo ante dixi, partim miraculis, partim multitudine valere nemo ambigit. Miraculum voco, quidquid arduum aut insolitum supra spem vel facultatem mirantis apparet. In quo genere nihil est populis aptius et omnino stultis hominibus, quam id quod sensibus admovetur. Sed rursus arc in duo dividuntur: quædam enim sunt quæ solam faciunt admirationem; quædam vero magnam etiam gratiam benevolentiamque conciliant. Nam si quis volantem hominem cernat, cum ca res nihil specta tori afferat commodi præter ipsum spectaculum, miratur tantummodo. Si quis autem gravi et desperato morbo affectus, mox ut jussum fuerit convalescat, admirationem sanitatis suæ, sanantis etiam charitate superabit. Talia facta sunt illo tempore quo Deus in varo homine, quantum sat erat, hominibus apparebat. Sanati languidi, mundati leprosi; incessus claudis, cæcis visus, surdis auditus est redditus. Homines illius temporis aquam in vinum conversam, saturata quinque millia quinque panibus, transita pedibus maria, mortuos resurgentes viderunt: ita quædam corpori manifestiore beneficio, quædam vero menti occultiore signo, et omnia hominibus majestatis testimonio consulebant: sic in se tunc animas errantes mortalium divina commovebat auctoritas. Cur, inquis, ista modo non fiunt ? Quia non moverent, nisi mira essent at si solita essent, mira non essent (a). Nam dici et noctis vices, et constantissimum ordinem rerum cœlestium, annorum quadrifariam conversionem, decidentes redeuntesque frondes arboribus, infinitam vim seminum, pulchritudinem lucis, colorum, sonorum, odorum, saporumque varietates, da qui primum videat atque sentiat, cum quo tamen loqui possimus; hebescit obruiturque miraculis nos vero hæc omnia, non cognoscendi facilitate; quid en'm causis horum obscurius? sed certe sentiendi assiduitate contemnimus. Facta sunt igitur illa opportunissime, ut his multitudine credentium congregata atque propagata, in ipsos mores utilis converteretur auctoritas.

CAPUT XVII. 35. Mores boni populis quam utiliter auctoritate persuasi. Ecclesiæ catholicæ auctoritas. Mores autem quilibet tantum valent ad obtinendas hominum mentes, ut etiam quae in his prava sunt, quod fere superantibus libidinibus evenit, improbare citius et detestari, quam deserere aut mutare possimus. Parumne consultum rebus humanis arbitraris, quod nihil terrcuum, nihil igneum, nihil denique quod corporis sensus attingit, pro Deo colendum esse, ad quem solo intellectu ambiendum est, non pauci doctissimi disputant, sed imperitum etiam vu! gus marium feminarumque in tam multis diversisque gentibus et credit et prædicat? quod continen

(a) I Retract., cap. 14, n. 5.

fia usque ad tenuissimum victum panis et aquæ, el non quotidiana solum, sed etiam per contextos plures dies perpetuata jejunia; quod castitas usque ad conjugii prolisque contemptum, quod patientia usque ad cruces flammasque neglectas, quod liberalitas usque ad patrimonia distributa pauperibus, quod denique totius hujus mundi aspernatio usque ad desiderium mortis intenditur? Pauci hæc faciunt, pauciores bene prudenterque faciunt: sed populi probant, populi audiunt, populi favent, diligunt postremo populi populi suam imbecillitatem, quod ista non possunt, nec sine provectu mentis in Deum, nec sine quibusdam scintillis virtutis, accusant. Iloc factum est divina providentia per prophetarum yaticinia, per humanitatem doctrinamque Christi, per Apostolorum itinera, per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per sanctorum prædicabilem vítam, atque in his universis digna rebus tantis atque virtutibus pro temporum opportunitate miracula. Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fructumque videamus, dubitabimus nos ejus Ecclesiae condere gremio, quæ usque ad confessionem generis humani ab apostolica Sede per successiones episcoporum, frustra hæreticis circumlatrantibus, et partim plebis ipsius judicio, partim conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum majestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuit ? Cui nolle primas dare, vel summæ profecto impietatis est, vel præcipitis arrogantiæ. Nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis via est, nisi cum eos rationi præcolit fides; quid est aliud ingratum esse opi atque auxilio divino, quam tanto labore1 prædictæ auctoritati velle resistere? Et si unaquæque disciplina, quanquam vilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit; quid temerariæ superbiæ plenius, quam divinorum sacramentorum libros, et ab interpretibus suis nolle cognoscere, el incognitos velle damnare?

CAPUT XVIII. -36. Conclusio per exhortationem. Persica fabella. Quamobrem, si quid te vel ratio, vel oratio nostra commovit, et si veram, ut credo, curam tui geris; velim me audias, et bonis præceptoribus catholicæ Christianitatis te pia fide, alacri spe, simplici charitate committas: Deumque ipsum, cujus unius et bonitate facti sumus, et justitia pœnas luimus, et clementia liberamur, orare non cesses. Ita tibi neque præcepta et disputationes doctissimorum hominum et vere christianorum, neque libri, neque serenæ ipsæ cogitationes defucrint quibus facile quod quæris invenias. Nam istos verbosos et miseros (quid enim aliud mitius dixerim?) penitus descre: qui dum nimis quærunt unde sit malum, nihil reperiunt nisi malum. In qua quæstione sæpe auditores erigunt ad 1 Editio Er. cum aliquot Mss., damnantis columen auctoratis obtinuit.

Forte, robore.

quærendum sed ca docent excitatos, ut vel dormire semper satius sit, quam illo modo evigilare. De lethargicis enim phreneticos faciunt: inter quos morbos, cum sit uterque plerumque mortiferus, hoc ta. men interest, quod lethargici sine aliena vexatione moriuntur; phreneticus autem multis sanis, et cis potissimum qui volunt subvenire, metuendus est. Nam neque Deus mali auctor est, nec unquam eum quidquam fecisse poenituit, nec ullius commotionis animi tempestate turbatur, nec terræ particula regnum ejus est, nulla flagitia vel scelera probat aut imperat, nunquam mentitur. Ilec enim atque hujusmodi nos movebant, cum ea magnis 2 invectionibus quaterent, et hanc esse Veteris Testamenti disciplinam insimularent: quod omnino falsissimum est. Itaque illos recte reprehendere ista concedo. Quid ergo didici? Quid putas, nisi cum ista reprehenduntur, disciplinam catholicam non reprehendi? Ita quod apud eos verum didiceram, teneo: quod falsum putaveram, respuo. Sed et alia multa me docuit Ecclesia catholica, quod illi homines exsangues corporibus, sed crassi mentibus, aspirare non possunt : Deum scilicet non esse corporeum, nullam ejus partem corporeis oculis posse sentiri, nihil de substantia cjus atque natura ullo modo esse violabile aut commutabile, aut compositum 3, aut fictum; quæ si mihi concedis (non enim aliter de Deo sentiendum est), omnia illorum machinamenta subversa sunt. Illud vero quomodo sit, ut nec Deus malum genuerit aut fecerit, nec ulla sit fueritve unquam natura alque substantia, quam non Deus aut genuerit aut fecerit, et tamen a malo nos liberet; tam necessariis rationibus approbatur, ut dubitari omnino non possit : præsertim tibi, atque talibus; si tamen bono ingenio pietas el pax quædam mentis accedat, sine qua de tantis rebus nihil prorsus intelligi potest. Et hic non fama de fumo est, et nescio qua fabella Persica, cui satis est aurem accommodare, et animum non subtilem, sed plane puerilem. Longe omnino, longe se aliter, non ut Manichæi desipiunt, veritas habet. Sed quoniam iste sermo noster multo processit longius quam putabam, hic finem libro faciamus in quo memineris volo, nondum me Manichæos cœpisse refellere, et illas nugas nondu:n invasisse neque de ipsa Catholica magnum aliquid aperuisse; sed voluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam opinionem de veris Christianis inalitiose aut imperite nobis insinuatam, et erigere ad magna quædam et divina discenda. Quare hoc volumen ita sese habeat placatiore autem animo tuo facto, ero fortasse in cæteris promptior (a).

1 Lov., multis et cis potissimum, omisso, sanis; proquo Er., satis. Corrupte.

Editi, magis. Al MSS., magnis. In Mss., composititium. (a) 1 Retract., cap. 14, n. 6.

« PredošláPokračovať »