Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER QUARTUS.

893 tributionis agnoscimus, qua unum tempus compu tamus ante Legem; alterum, sub Lege; tertium, sub gratia. In quo tempore sacramentum renovationis accepimus: ut in finc temporis etiam resurrectione carnis omni ex parte renovati, ab universa, non solum animæ, verum etiam corporis infirmitate sanemur. Unde intelligitur illa mulier in typo Ecclesiac a Doinino sanata et erecta, quam curvaverat infirmitas alligante satana. De talibus enim occultis hostibus plangit illa vox Psalmi : Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Hæc autem mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni. Menses autem aunorum decem et octo inveniuntur in numero solidi quadrati senarii, quod est sexies seni, et hoc sexies. Juxta quippe est in eodem Evangelii loco, arbor quoque illa ficulnea, cujus miseram sterilitatem etiam tertius annus arguebat. Sed ita pro illa intercessum est, ut dimitteretur illo anno, ut si frucluni ferret, bene; sin aliter, excideretur (Luc. xIII, 6 17). Nam et tres anni ad eamdem tripartitam distributionem pertinent, et menses trium annorum quadratum senarium faciunt, quod est sexies seni.

8. Annus etiam unus, si duodecim menses integri considerentur, quos triceni dies complent (talem quippe mensem veteres observaverunt, quem circuitus lunaris ostendit), senario numero pollet. Quod enim valent sex in primo ordine numerorum, qui constat ex unis ut perveniatur ad decem; hoc valent sexaginta in secundo ordine, qui constat ex deais ut perveniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum, sexta pars anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicatur, tanquam senarius secundi versus, et fiunt sexies sexageni, trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunæ ostendit hominibus, sic annus circuitu solis animadversus est; restant autem quinque dies et quadrans dici, ut sol impleat cursum suum annumque concludat: quatuor enim quadrantes faciunt unum diem, quem necesse est intercalari excurso quadriennio, quod bissextum vocant, ne temporum ordo turbetur etiam ipsos dies quinque et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet. Primum, quia sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt jam dies quinque, sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro die. Deinde, quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est: ipse autem quadrans sex horas habet. Totus enim dies, id est, cum sua nocte, viginti quatuor horæ sunt, quarum pars quarta, quæ est quadrans diei, sex horæ inveniuntur: ita in anni cursu senarius numerus plurimum valet.

CAPUT V. 9. Senarius item in ædificatione corporis Christi ac templi Jerosolymitani commendatus. Nec immerito in ædificatione corporis Dominici, in cujus figura templum a Judæis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius

↑ Editi, multiplicantur. Melius Mss., multiplicatur : numerus videlicet senaṛzus.

pro anno positus intelligitur. Dixerunt enim : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum. Et quadragies sexies seni, fiunt ducenti septuaginta sec Qui numerus dierum complet novem menses et sex dies, qui tanquam decem menses parientibus feminis imputantur non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a majoribus traditum suscipiens Ecclesix custodit auctoritas. Octavo enim calendas aprilis conceptus creditur, quo et passus : ita monumento novo quo sepultus est, ubi nullus erat mortuorum positus (Joan. xix, 41, 42), nec ante, nec postea, congruit uterus virginis quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. Natus autem traditur octavo calendas januarias. Ab illo ergo die usque ad istum computati, ducenti septuaginta et sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habent. Quo numero annorum templum ædificatum est, quia eo numero senariorum corpus Domini perfectum est, quod mortis passione destructum, triduo resuscitavit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui (Id. 11, 19-21), sicut evidentissimo et robustissimo Evangelii testimonio declaratur, quo ait: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus (Matth. x11, 40).

in quo

CAPUT VI. 10. Triduum resurrectionis, etiam apparet ratio simpli ad duplum. Ipsum autem triduum non totum et plenum fuisse, Scriptura testis est: sed primus dics a parte extrema totus annumeratus est; dies vero tertius a parte prima, et ipse totus; medius autem inter eos, id est, secundus dies duodecimn absolute totus viginti quatuor horis suis, nocturnis et duodecim diurnis. Crucifixus est enim primo Judæorum vocibus hora tertia, cum esset dies sexta sabbati. Deinde in ipsa cruce suspensus est hora sexta, et spiritum tradidit hora nona (ld. xxvII, 23-50). Sepultus est autem cum jam sero factum esset, sicut sese habent verba Evangelii (Marc. xv, 42-46); quod intelligitur, in fine diei. Undelibet ergo incipias, ctiam si alia ratio reddi potest, quomodo non sit contra Evangelium Joannis (Joan. xix, 14), ut hora tertia ligno suspensus intelligatur; totum diem primum non comprehendis. Ergo a parte extrema totus computabitur, sicut tertius a parte prima. Nox enim usque ad diluculum, quo Domini resurrectio declarata est, ad tertium diem pertinet: quia Deus qui dixit de tenebris lucem clarescere (II Cor. iv, 6), ut per gratiam Novi Testamenti et participationem resurrectionis Christi audiremus, Fuistis enim aliquando tenebræ nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8); insinuat nobis quodam modo quod a nocte dies sumat initium. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem (Gen. 1, 4, 5); ita isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Ab hora ergo mortis usque ad diluck!um resur1 Editio ven., computari. M.

[ocr errors]

* Lov., si totum diem. Abest, si, ab aliis libris, et abesse debet.

rectionis horæ sunt quadraginta, ut etiam ipsa hora нona connumeretur. Cui numero congruit etiam vita ejus super terram post resurrectionem in quadraginta diebus. Et est iste numerus frequentissimus in Scripturis ad insinuandum mysterium perfectionis in quadripartito mundo. Habent enim quamdam perfectionem decem, et ea quater multiplicata faciunt quadraginta. A vespere autem sepulturæ usque ad diluculum resurrectionis triginta sex horæ sunt, qui est quadratus senarius. Refertur autem ad illam rationem simpli ad duplum, ubi est coaptationis maxima consonantia. Duodecim enim ad viginti quatuor simplo ad duplum conveniunt, et fiunt triginta sex : nox tota cum die toto et nocte tota, neque hoc sine illo sacramento quod supra memoravi. Non absurde quippe spiritum diei comparamus; corpus autem, nocti. Dominicum enim corpus in morte ac resurrectione, et spiritus nostri figuram, et corporis gerebat exemplum. Etiam sic ergo apparet illa ratio simpli ad duplum in horis triginta sex, cum duodecim conferuntur ad viginti quatuor. Et horum quidem numerorum causas, cur in Scripturis sanctis positi siut', potest alius alias indagare, vel quibus istæ quas ego reddidi, præponendæ sint, vel æque probabiles, vel istis etiam probabiliores frustra tamen eos esse in Scripturis positos, et nullas causas esse mysticas cur illic isti numeri commemorentur, nemo tam stultus ineptusque contenderit. Ego autem quas reddidi, vel ex Ecclesiæ auctoritate a majoribus traditas 3, vel ex divinarum testimonio Scripturarum, vel ex ratione numerorum similitudinumque collegi. Contra rationem nemo sobrius, contra Scripturas nemo christia Lus, contra Ecclesiam nemo pacificus senserit.

CAPUT VII. —11. Quomodo per unum Mediatorem hoc ex multis colligamur in unum. Hoc sacramentum, sacrificium, hic sacerdos, hic Deus, antequam missus veniret, factus ex femina, omnia quæ sacrate atque mystice patribus nostris per angelica miracula similituapparuerunt, sive que per ipsos facta sunt, dines hujus fuerunt, ut omnis creatura factis quodam modo loqueretur unum futurum in quo esset salus universorun a morte reparandorum. Quia enim ab uno vero Deo et summo per impietatis iniquitatem resilientes et dissonantes defluxeramus, et evanueramus in multa, discissi per multa et inhærentes in multis oportebat nutu et imperio Dei miserantis, ut ipsa multa venturun, conclamarent unum; et a multis conclamatus veniret unus, et multa contestarentur venisse unum; et a multis exonerati veniremus ad unum, et multis peccatis in anima mortui, et prop'er peccatum in carne morituri, amaremus sine peccato mortuum in carne pro nobis unum; et in resuscitatum credentes, et cum illo per fidem spiritu resurgentes, justificaremur in uno justo facti unum nec in ipsa carne nos resurrecturos desperaremus, cum multa membra intueremur præcessisse nos caput unum; in quo nunc per fidem mundati, et tunc per speciem

1 Editi, in quadripartito modo. Mendose.

Sic Mss. At editi, positæ sint.

a plores MSS., tradita.

redintegrati, et per Mediatorem Deo reconciliati hereamus uni, fruamur uno, permaneamus unum.

[ocr errors]
[ocr errors]

1

CAPUT VII. —12. Quomodo Christus vult omnes in se unum esse. Sic ipse Filius Dei, Verbum Dei, et idem ipse mediator Dei et hominum Filius hominis (1 Tim. n, 5), æqualis Patri per divinitatis unitatem, et particeps noster per humanitatis susceptionem, Patrem interpellans pro nobis per id quod homo erat (Rom. viii, 34), nec tamen tacens, quod Deus cum Patre unum erat, inter cætera ita loquitur: Non pro his autem rogo, inquit, tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint ; ut mundus credat, quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ul sint unum, sicul et nos unum sumus (Joan. xv11, 20-22). CAPUT IX. Sequitur de eodem argumento. Non dixit, Ego et ipsi unum ; quamvis per id quod Ecclesiæ caput est et corpus ejus Ecclesia (Ephes. 1, 22, 23), posset dicere, Ego et ipsi, non unum, sed unus, quia caput et corpus unus est Christus : sed divinitatein suam consubstantialem Patri ostendens (propter quod et alio loco dicit, Ego et Pater unum sumus [Joan. x, 30]), in suo genere hoc est, in ejusdem naturæ consubstantiali parilitate, vult esse suos unum, sed in ipso; quia in se ipsis non possent, dissociati ab invicem per diversas voluptates et cupiditates et immunditias peccatorum: unde mundantur per Mediatorem, ut sint in illo unum; non tantum per eamdem naturam qua omnes ex hominibus* mortalibus æquales Angelis fiunt, sed etiam per eamdem in eamdem beatitudiia nem conspirantem concordissimam voluntatem, unum spiritum quodam modo igne charitatis conflatam. Ad hoc enim valet quod ait, Ut sint unum, sicul el nos unum sumus: ut quemadmodum Pater et Filius, non tantum æqualitate substanti:e, sed etiam voluntate unum sunt; ita et ii inter quos et Deum mediator est Filius, non tantum per id quod ejusdem naturæ sunt, sed etiam per eamdem dilectionis societatem unum sint. Deinde idipsum quod Mediator est, per reconciliamur Deo, sic indicat, Ego, inquit, in eis, quem et tu in me, ut sint consummati in unum (Id. xvII, 23). CAPUT X.. 13. Ut Christus mediator vitæ, ila diabolus mediator mortis. Hæc est vera pax, et cum Creatore nostro nobis firma connexió, purgatis et reconciliatis per Mediatorem vite, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. Sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem; ita Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam: quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem ; sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem. Quia enim non perverenat diabolus quo ipse perduxerat Sic Am. et plerique Mss. At Er. et Lov., particeps nostri.

Editi, ostendens, hoc ait. Abest, hoc ail, a Mss. 3 plures Mss., voluntates

Editi, homines ex hominibus. Minus bene.

sic Ass. Editi autem, per eamdem charitatem in eunti dem beatitudinem conspirantes concordissima voluntate. Quidam Vss., conflati.

(mortem quippe spiritus in impietate gestabat, sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat), magnus homini videbatur princeps in legionibus dæmonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem per elationis typhum, potentiæ quam justitie cupidiorem, aut per falsam philosophiam magis inflans; aut per sacra sacrilega irretiens, in quibus etiam magicæ fallacia, curiosiores superbioresque animas deceptas illusasque præcipitans, subditum tenet'; pollicens etiam purgationem anime, per cas quas rezerά; appellant, transfigurando se in angelum lucis (II Cor. x1, 14) per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.

CAPUT XI.-14. Miracula quæ a dæmonibus fiunt, spernenda. Facile est enim spiritibus nequissimis per aerea corpora facere multa, quæ mirentur animæ terrenis corporibus aggravatæ, etiam melioris affectus. Si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata, in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut ii qui nunquam viderunt talia, narrata vix credant : quid magnum est diabolo et angelis ejus, de corporeis elementis per aerea corpora facere quæ caro miretur; aut etiamn occultis inspirationibus ad illudendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus vigilantes dormientesve decipiat, vel furentes exagitet? Sed sicut fieri potest ut homo vita ac moribus melior spectet nequissimos homines, vel in fune ambulantes, vel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes, nec ullo modo facere talia concupiscat, nec eos propterea sibi præponendos existimet: sic anima fidelis et pia, non solum si videat, verum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula demo. num, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit, aut ob hoc illos meliores esse judicabit; cum sit 1 præsertim in societate sanctorum, qui per virtutem Dei cui cuncta subjecta sunt, et minime fallacia, et multo majora fecerunt, sive homines, sive Angeli boni.

[ocr errors]

CAPUT XII.-15. Diabolus mortis, Christus vite mediator. Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animæ purgantur et reconciliantur Deo : quia falsus mediator non trajicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit viam per affectus, quos tanto maligniores, quanto superbiores suæ societati inspirat; qui non possunt ad evolandum pennas nutrire virtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare vitiorum, tanto gravius anima ruitura, quanto sibi videtur evecta sublimius. Proinde, sicut Magi fecerunt divinitus moniti (Matth. 11, 12), quos ad humilitatem Domini adorandam stella perduxit; ita et nos, non qua venimus, sed per aliam viam in patriam redire debemus, quam rex humilis docuit, et quam rex superbus humili regi adversarius obsidere non possit. Et nobis enim, ut adoremus bumilem Christum, cœli enarraverunt

Sic plures Mss. Alii vero cum Am., præcipitant, subdituin tenens. Er. et Lov., præcipitat, subditum tenens.

Editi, cum sint. At Mss.. cum sit: anima scilicet pia.
Er. et plerique Miss., societatis.

gloriam Dei, cum in in omnem terram exiit sonus corum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psai. XVII, 2, 5). Via nobis fuit ad mortem per peccatum in Adam. Per unum quippe hominem peccatum intravit _iu mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Hujus viæ mediator diabolus fuit, persuasor peccati, et præcipitator in mortem. Nam et ipse ad operandam duplam mortem nostram, simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus est in spiritu, carne utique mortuus non est: nobis autem et impietatem persuasit, et per hanc ut in mortem caruis venire mereremur effecit. Unum ergo appetivimus iniqua suasione, alterum nos secutum est justa damnatione propterea quippe scriptum est, Deus mortem non fecit (Sap. 1, 15), quia causa mortis ipse non fuit; sed tamen per ejus retributionem justissimam mors irrogata est peccatori. Sicut supplicium judex irrogat reo, causa tamen supplicii non est justitia judicis, sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis transmisit, et ipse non venit, id est, ad mortent carnis; ibi nobis Dominus Deus noster medicinam emnendationis inseruit, quam ille non meruit, occulta et nimis arcana ordinatione divinæ altæque justitiæ. Ut ergo sicut per unum hominem mors, ita et per unum hominem fieret resurrectio mortuorum (I Cor. xv, 21, 22), quia magis vitabant homines quod evitare non poterant, mortem carnis, quam mortem spiritus, id est, magis pœnam quam meritum pœnæ (nam non peccare, aut non curatur, aut parum curatur; non mori autem quamvis non obtineatur, vehementer satagitur); vitae Mediator ostendens, quam non sit mors timenda, quæ per humanam conditionem jam evadi non potest, sed potius impietas, quæ per fidem caveri potest, occurrit nobis ad finem quo venimus, sed non qua veniinus. Nos enim ad mortem per peccatum venimus; ille, per justitiam : et ideo cum sit mors nostra pœna peccati, mors illius facia est hostia pro peccato.

CAPUT XIII. 16. Mors Christi spontanea. Quomodo vitæ Mediator mediatorem mortis expugnavit. Quomodo diabolus suos inducat in contemptum mortis Christi. Quapropter cum spiritus corpori præponatur, morsque sit spiritus a Deo deseri, mors autem corporis a spiritu deseri; eaque sit pœna in morte corporis, ut spiritus quia volens deseruit Deum, deserat corpus invitus; ut cum spiritus Deum deseruerit quia voluit, deserat corpus etiamsi noluerit; nec deserat cum voluerit, nisi aliquam sibi vim, qua ipsum corpus perimatur, intulerit: demonstravit spiritus Mediatoris, quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis accesserit, quia non eam deseruit invitus, sed quia voluit, quando voluit, quomodo voluit. Quippe Dei Verbo ad unitatem commixtus hinc ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo ilerum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono

1 Omnes prope Mss, et propter hanc. sic plerique Mss. Editi vero, justissima mors. Sic Mss. Editi vero, commixtus est homo. Hinc ait. Male.

cam a me, et iterum sumo eam (Joan. x, 18). Et hoc maxime mirati sunt, sicut Evangelium loquitur, qui præsentes erant, cum post illam vocem, in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum. Longa enim morte cruciabantur ligno suspensi. Unde latromibus, ut jam morerentur, et de ligno ante sabbatum deponerentur, crura confracta sunt. Ille autem quia mortuus inventus est, miraculo fuit. Hoc etiam Pilatum legimus fuisse miratum, cum ab ipso sepeliendum corpus Domini peteretur (Marc. xv, 37, 39, 43, 44, et Joan. XIX, 30-34).

17. Ille itaque deceptor, qui fuit homini mediator ad mortem, falsoque se opponit ad vitam nomine purgationis per sacra et sacrificia sacrilega, quibus superbi seducuntur, quia nec participationem mortis sim. nostræ habere potuit, nec resurrectionem suæ, plam quidem suam mortem ad duplam nostram potuit afferre simplam vero resurrectionem, in qua et saeramentum esset renovationis nostræ, et ejus quæ in fine futura est evigilationis exemplum, non utique potuit. Ille proinde qui spiritu vivus carnem suam mortuam resuscitavit, verus vitæ Mediator, illum spiritu mortuum et mortis mediatorem a spiritibus in se credentium foras misit, ut non regnaret intrinsecus, sed forinsecus oppugnaret, nec tamen expugnaret. Cui se ipse quoque tentandum præbuit, ut ad superandas etiam tentationes ejus mediator esset, non solum per adjutorium, verum etiam per exemplum. At ille primitus ubi per omnes aditus ad interiora moliens irrepere, expulsus est, post baptisma in eremo completa omni tentatione illecebrosa (Matth. v, 1 11), quia vivum spiritu, spiritu mortuus non invasit, quoquo modo avidus mortis humanæ convertit se ad faciendam mortem quam potuit, et permissus est in illud quod ex nobis mortale vivus Mediator 1 acceperat. Et ubi potuit aliquid facere, ibi ex omni parte devictus est; et unde accepit exterius potestateni Dominica carnis occidendæ, inde interior ejus potestas, qua nos tenebat, occisa est. Factum est enim ut vincula peccatorum multorum in multis mortibus, per unius unam mortem quam peccatum nullum præcesserat, solverentur. Quam propterea Dominus pro nobis indebitam reddidit, ut nobis debita non noceret. Neque enim jure cujusquam potestatis exutus est carne, sed ipse se exuit. Nani qui posset non mori si nollet, procul dubio quia voluit mortuus est: et ideo principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eas in semetipso (Coloss. 11, 15). Morte sua quippe uno verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia jure detinebant, purgavit, abolevit, exstinxit ; et sua resurrectione in novam vitam nos prædestinatos vocavit, vocatos justificavit, justificatos glorificavit (Rom. vin, 50). Ita diabolus hominem, quem per consensionem seduetum, tanquam jure integro possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus, per istam

↑ Unus e Vaticanis Mss., vitæ Mediator.

corporis mortalis fragilitatem, nimis egeno et infirmo, tanto superbior, quanto velut ditior et fortior, quasi pannoso et ærumnoso dominabatur, in ipsa morte carnis amisit. Quo enim cadentem non secutus impulit peccatorem, illuc descendentem persecutus compulit Redemptorem. Sic in mortis consortio Filius Dei nobis fieri dignatus est amicus, quo non perveniendo meliorem se nobis atque majorem putabat inimicus. Dicit enim Redemptor noster: Majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. xv, 13). Quocirca etiam ipso Domino se credebat diabolus superiorem, in quantum illi Dominus in passionibus cessit; quia et de ipso intellectuni est quod in Psalmo legitur, Minuisti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6): ut ab iniquo velut æquo jure adversum nos agente, ipse occisus innocens cum jure equissimo superaret, atque ita captivitatem propter peccatum factam captivaret (Ephes. iv, 8), nosque liberaret a captivitate propter peccatum justa, suo justo sanguine injuste fuso mortis chirographum delens, et justificandos redimens peccatores 1.

18. Hinc etiam diabolus adhuc suos illudit, quibus se per sua sacra velut purgandis, et potius implicandis atque mergendis, falsus mediator opponit, quod superbis facillime persuadet irridere atque contemnere mortem Christi, a qua ipse quanto est alienior, tanto ab eis creditur sanctior atque divinior. Qui tamen apud eum paucissimi remanserunt, agnoscentibus gentibus et pia humilitate bibentibus pretium suum ejusque fiducia desercntibus hostem suum, et concurrentibus ad redemptorem suum. Nescit enim diabolus quomodo illo et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum excellentissima sapientia Dei, a fine superiore, quod est initium spiritualis creaturæ, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter et disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Attingit enim ubique propter suam nunditiam, et nihil inquinatum in cam incurrit (ld. vn, 24, 25). A morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors alterius generis præparatur in æterno igne tartari, quo non solum cum terrenis, sed etiam cum aercis corporibus excruciari spiritus possint. Superbi autem homines, quibus Christus, quia mortuus est, viluit, ubi nos tam magno emit (I Cor. vi, 20), et istam mortem reddunt cum hominibus conditioni ærumnosæ naturæ, que trahitur a primo peccato, et in illam cum illo præcipitabuntur. Quem propterea Christo præposuerunt, quia eos in istam dejecit, quo per distantem naturam ipse non cecidit, et quo propter eos per ingentem misericordiam ille descendit: et tamen se dæmoni bus esse meliores non dubitant credere, eosque maledictis omnibus insectari detestarique non cessant, quos certe alienos ab hujus mortis passione noverunt, propter quam Christum contemnunt. Nec sic volunt considerare, quam fieri potuerit ut in se manens, nec per se ipsum ex ulla parte mutabile Dei Verbum,

Sie Mss. At editi, suo proprio sanguine.......... justificado redimens peccatores.

per inferioris tamen naturæ susceptionem aliquid inferius pati posset, quod immundus dæmon, quia terrennra corpus non habet, pati non possit. Sic cum sint ipsi dæmonibus meliores, tamen quia carnem portant, mori sic possunt, quemadmodum mori dæmones, qui non cam portant, non utique possunt. Et cum de mortibus sacrificiorum suorum 1 multum præsumant, quæ se fallacibus superbisque spiritibus immolare non sentiunt, aut si jam sentiunt, aliquid sibi prodesse arbitrantur perfidorum et invidorum amicitiam, quorum intentionis nullum negotium est, nisi impeditio reditus nostri:

CAPUT XIV.-19 Christus perfectissima victima pro mundandis vitiis nostris. In omni sacrificio quatuor consideranda. Non intelligunt ne ipsos quidem superbissimos spiritus honoribus sacrificiorum gaudere potuisse, nisi uni vero Deo pro quo colivolunt, verum sacrificium deberetur: neque id posse rite offerri, nisi per sacerdotem sanctum et justum : nec nisi ab eis accipiatur quod offertur, pro quibus offertur, atque id sine vitio sit, ut pro vitiosis mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt, qui pro sc offerri sacrificium Deo volunt. Quis ergo tam justus et sanctus sacerdos, quam unicus Filius Dei, qui non opus haberet per sacrificium sua purgare peccata, nec origi. nalia, nec ex humana vita quæ adduntur (Hebr. vn)? Et quid tam congruenter ab hominibus sumeretur quod pro eis offerretur, quam humana caro? Et quid tam aptum huic immolationi, quam caro mortalis ? Et quid tam mundum pro mundandis vitiis mortalium, quam sine ulla contagione carnalis concupiscentia caro nata in utero et ex utero virginali ? Et quid tam grate offerri et suscipi posset, quam caro sacrificii nostri, corpus effectum sacerdotis nostri ? Ut quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio; cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur; idem ipse unus verusque Mediator, per sacrifi cium pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo mancret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat, et quod offcrebat.

8

CAPUT XV. - 20. Superbi putantes se propria virtute posse purgari ad videndum Deum. Sunt autem quidam qui se putant ad contemplandum Deum et inhærendum Deo virtute propria posse purgari : quos ipsa superbia maxime maculat. Nullum enim vitium est cui magis divina lege resistatur, et in quod majus accipiat dominandi jus ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa interclusor : nisi occulte insidians alia via devitetur; aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalec, aperte sæviens, et ad terram promissionis repugnando transitum negans, per crucem Domini quæ Moysi manibus extensis est præfigurata, superetur (Exod. xvII, 8-16). Hinc enim purgationem sibi isti virtute propria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt

Ediii, et de ritibus sacrificiorum suorum.
In Mss., aut si etiam.
editis, magis accipiat.

aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere, et lucem incommutabilis veritatis quantulacumque ex parte contingere quod christianos multos ex fide interim sola viventes, nondum potuisse derident. Sed quid prodest superbienti, et ob hoc erubescenti lignum conscendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto intervallo non eam videre, in illo ligno ad eam venicnti, quo dedignatur ille portari?

CAPUT XVI.-21. Philosophi veteres de resurreclione ac rebus futuris non consulendi. Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendunt, sibique potius etiam de his rebus credi volunt. Quasi vero, quia præcelsam incommutabilemque substantiam per illa quæ facta sunt intelligere potuerunt (Rom. 1, 20), propterea de conversione rerum mutabilium, aut de contexto sæculorum ordine consulendi sint. Numquid enim quia verissime disputant, et documentis certissimis persuadent, æternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perspicere, vel ex ipsis colligere quot sint animalium genera, quæ semina singulorum in exordiis, qui modus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per ætates, per occasus, qui motus in appetendis quæ secundum naturam sunt, fugiendisque contrariis? Nonne ista omnia, non per illam incommutabilem sapientiam, sed per locorum ac temporum historiam quesierunt, et ab aliis experta atque conscripta crediderunt ? Quo minus mirandum est, nullo modo eos potuisse prolixiorum sæculorum seriem vestigare, et quamdam metam hujus excursus, quo tanquam fluvio genus decurrit humanum, atque inde conversionem ad suum cuique debitum terminum. Ista enim nec historici scribere potuerunt longe futura et a nullo experta atque narrata. Nec isti philosophi cœteris meliores in illis summis æternisque rationibus intellectu talia contemplati sunt: alioquin non ejusdem generis præterita quæ potuerunt historici inquirerent, sed potius et futura prænoscerent; quod qui potuerunt, ab eis vales, a nostris Prophetæ appellati

sunt.

[ocr errors]

CAPUT XVII. 22. Futura quot modis præsciantur Philosophi nec illi qui inter antiquos excelluerunt consulendi sunt de resurrectione mortuorum. Quanquam et Prophetarum nomen non omnino alienum est a litteris eorum sed plurimum interest, utrum experimento præteritorum futura conjiciantur; sicut medici multa prævidendo, etiam litteris mandaverunt, quæ ipsi experta notaverunt; sicut denique agricolæ vel etiam nautæ multa prænuntiant (talia enim si ex longis intervallis temporum fiant, divinationes putantur): an vero jam ventura processerint, et longe visa venientia nuntientur pro acuto sensu videntium, quod cum faciunt aerea potestates divinare creduntur; tanquam si quisquam de montis vertice aliquem longe videat venientem, et proxime in campo habitantibus

1 Editi, historice. Melius Mss., historici.

Sola fere editio Lov., præsenserint, et longe visa vanientia nuntient. Minus bene.

« PredošláPokračovať »