Obrázky na stránke
PDF
ePub

ante nuntiet: an ab Angelis sanctis, quibus ea Deus per Verbum Sapientiamque suam indicat, ubi et futura et præterita stant, vel quibusdam prænuntientur hominibus, vel ab eis audita rursus ad alios homines transmittantur: an ipsorum hominum quorumdam mentes in tantum evehantur Spiritu sancto, ut non per Angelos, scd per se ipsas futurorum stantes causas' in ipsa summa rerum arce conspiciant. Audiunt enim ista et aerec potestates, sive Angelis ea nuntiantibus, sive hominibus: et tantum audiunt, quantum opus esse ille judicat, cui subjecta sunt omnia. Multa etiam prædicuntur instinctu quodam et impulso spiritu nescientium: sicut Caiphas nescivit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetavit ( Joan. xi, 51).

[ocr errors]

23. Ergo de successionibus sæculorum et de resurrectione mortuorum philosophos nec illos consulere debemus, qui Creatoris æternitatem, in quo vivimus, movemur et sumus (Act. xv11, 28), quantum potuerunt intellexerunt. Quia per ea quæ facta sunt cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. 1, 20-22). Et cum idonei non essent, in æternitatem spiritualis incommutabilisque naturæ aciem mentis tam constanter infigere, ut in ipsa sapientia Creatoris atque Rectoris universitátis viderent volumina sæculorum, quæ ibi jam essent et scmper essent, hic autem futura essent ut non essent; atque ut ibi viderent conversiones in melius, non solum animorum, sed etiam corporum humanorum usque ad sui modi perfectionem: cum ergo ad hæc ibi videnda nullo modo essent idonei, ne ad illud quidem digni babiti sunt, ut eis ista per sanctos Angelos nuntiarentur; sive forinsecus per sensus corporis, sive interioribus revelationibus in spiritu expressis: sicut patribus nostris vera pietate præditis hæc demonstrata sunt, qui ca prædicentes, vel de præsentibus signis vel de proximis rebus, ita ut prædixerant, factis fidem facientes, auctoritatem cui de longe futuris usque in sæculi finem crederetur, habere meruerunt. Potestates autem aerex superbæ atque fallaces, etiam si quædam de societate et civitate sanctorum et de vero Mediatore a sanctis Prophetis vel Angelis audita per suos vates dixisse reperiuntur, id egerunt, ut per hæc aliena vera etiam fideles Dei, si possent, ad sua falsa traducerent. Deus autem per nescientes id egit, ut veritas undique resonaret, fidelibus in adjutorium, impiis in testimonium.

CAPUT XVIII. — 24. Filius Dei incarnatus est ut per fidem mundati evehamur ad incommutabilem veritatem. Quia igitur ad æterna capessenda idonei non cramus, sordesque peccatorum nos prægravabant temporalium rerum amore contractæ, et de propagine mortalitatis tanquam naturaliter inolite, purgandi eramus. Purgari autem ut contemperaremur æternis,

Ediu, instantes causas. Melius Mss., stantes causas. Ex his Vaticanus quidam posteà habet, in ipsa summa rerum arte conspiciant.

plures Mss., impulsu spiritus.
Aliquot Mss., in æternitate.

non nisi per temporalia possemus, qualibus jam contemperati tenebamur. Sanitas enim a morbo plurimum distat sed media curatio 1, nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. Inutilia temporalia decipiunt agrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos, et trajiciunt ad æterna sanatos. Mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus æternis; sic purganda, temporalibus fidem. Dixit quidam et illorum qui quondam apud Græcos sapientes habiti sunt: Quantum ad id quod ortum est æternitas valet, tantum ad fidem veritas. Et profecto est vera sententia. Quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellavit. Ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus, sed etiam secundum animi mutabilitatem. Non enim proprie vocatur æternum, quod aliqua ex parte mutatur. In quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab æternitate distamus. Promittitur autem nobis vita æterna per veritatem, a cujus perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab æternitate mortalitas. Nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos, et per ipsam mundamur; ut cum ad speciem venerimus, quemadmodum succedit fidei veritas, ita mortalitati succedat æternitas. Quapropter quoniam fides nostra fiet veritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur pervenerimus: promittitur autent nobis vita æterna ; et dixit Veritas, non que fiet sicut futura est fides nostra, sed quæ semper est Veritas, quia ibi est æternitas; dixit ergo Veritas, Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xv11, 3): cum fides nostra videndo fiet veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit æternitas. Quod donec fiat, et ut fiat, quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in æternis speramus veritatem contemplationis, ne fides mortalis vitæ dissonaret a veritate æternæ vitæ, ipsa Veritas Patri coæterna de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12), cum Filius Dei sic venit ut fieret filius hominis, et ipse in se exciperet fidem nostram, qua nos perduceret ad veritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret æternitatem suam. Quantum enim ad id quod ortum est æternitas valet, tantum ad fidem veritas. Ita ergo nos purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret æternus, ne alter nobis esset in fide, alter in veritate. Nec ab eo quod orti sumus ad æterna transire possemus, nisi æterno per ortum nostrum nobis sociato ad æternitatem ipsius trajiceremur. Nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra, quo ascendit in quem credidimus, ortus, morLuus, resuscitatus, assumptus. Horum quatuor, duo priora noveramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori: duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, juste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. Itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad æternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides pervenerit ad veritatem. Jam enim

1 Editi, medici curatio. Castigantur ex manuscriptis. 'Lov., nec alter.

905

credentibus, ut in verbo fidei manerent, et inde ad veritatem, ac per hoc ad æternitatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur : Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis 1. Et quasi quærerent, Quo fructu? sccutus ait : Et cognoscetis veritatem. Et rursus quasi dicerent, Quid prodest mortalibus veritas? Et veritas, inquit, liberabit vos (Joan. vi, 31, 32). Unde, nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem immortalitas, vera incorruptibilitas, vera incommutabilitas, ipsa est æternitas.

CAPUT XIX. 25. Filius quomodo missus et prænuntiatus. Quomodo missione nativitatis in carne factus minor sine detrimento æqualitatis cum Patre. Ecce ad quod missus est Filius Dei; imo vero ecce quid est missum esse Filium Dei? Quæcumque propter faciendam fidem, qua mundaremur ad contemplandam veritatem, in rebus ortis ab æternitate prolatis et ad æternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis hujus fuerunt, aut ipsa missió Filii Dei. Sed testimonia quædam venturum prænuntiaverunt, quædam venisse testata sunt. Factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura, omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis prædicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia essent testimonia quæ parvis magna esse viderentur, non crederetur, ut magnos faceret magnus, qui ad parvos missus est parvus. Incomparabiliter enim majora Filii Dei facta sunt cœlum et terra et omnia quæ in eis sunt, quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa et portenta quæ in ejus testimonium proruperunt. Sed tamen homines, ut hæc magna per eum facta parvi crederent, illa parva tanquam magna tremuerunt.

26. Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. iv, 4); usque adeo parvum, ut factum; eo itaque missum, quo factum. Si ergo major mittit minorem, fatemur et nos factum minorem, et in tantum minorem in quantum factum, et in tantum factum in quantum missum. Misit enim Filium suum factum ex muliere, per quem tamen quia facia sunt omnia, non solum priusquam factus mitteretur, sed priusquam essent omnia, eumdem mittenti confitemur æqualem, quem dicimus missum minorem. Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis, qua eum mitti oportebat, priusquam missus esset videri a Patribus potuit, cum eis angelica quædam visa demonstrarentur, quando nec jam missus sicut æqualis est Patri videbatur? Unde enim dicit Philippo, a quo utique sicut a cæteris, et ab ipsis a quibus crucifixus est in carne videbatur, Tanto tempore vobiscum sum, el non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem ; nisi quia videbatur, et non videbatur? Videbatur sicut missus factus fuerat, non videbatur sicut per eum omnia facta erant. Aut unde etiam illud dicit, Qui habet man

[blocks in formation]
[ocr errors]

data mea et serval ea, ipse est qui diligit me; et qui diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Joan. xiv, 9, 21); cum esset manifestus ante oculos hominum nisi quia carnem, quod Verbum in plenitudine temporis factum erat, suscipiendam nostræ fidei porrigebat; ipsum autem. Verbum per quod omnia facta erant, purgatæ per fidem menti contemplandum in æternitate servabat?

:

CAPUT XX. —27. Mittens et missus æqualis. Filius cur dicitur missus a Patre. De missione Spiritus sancti, quomodo et a quo missus sit. Pater totius deitatis principium. Si autem secundum hoc missus a Pátre Filius dicitur, quia ille Pater est, ille Filius, nullo modo impedit ut credamus æqualem Patri esse Filium et consubstantialem et coæternum, et tamen a Patre missum Filium. Non quia ille major est, ille minor : sed quia ille Pater, ille Filius; ille genitor, ille genitus; ille a quo est qui mittitur, ille qui est ab eo qui mittit. Filius enim a Patre est, non Pater a Filio. Sccundum hoc jam potest intelligi, non tantum ideo dici missus Filius quia Verbum caro factum est (1d. 1, 3, 18, 14), sed ideo missus ut Verbum caro fieret, et per præsentiam corporalem illa quæ scripta sunt operaretur; id est, ut non tantum homo missus intelligatur quod Verbum factum est, sed et Verbum missuni ut homo fieret: quia non secundum imparem potestatem vel substantiam vel aliquid quod in eo Patri non sit æquale missus est; sed secundum id quod Filjus a Patre est, non Pater a Filio. Verbum enim Patris est Filius, quod et Sapientia ejus dicitur. Quid ergo mirum si mittitur, non quia inæqualis est Patri, sed quia est manatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera? Ibi autem quod manat et de quo manat uni:is ejusdemque substantia est. Neque enim sicut aqua de foramine terræ aut lapidis manat; sed sicut lux de luce. Nam quod dictum est, Candor est enim lucis æternæ; quid aliud dictum est, quam, Lux est lucis æternæ? Candor quippe lucis, quid nisi lux est? Et ideo coæterna luci, de qua lux est. Maluit autem dicere, Candor lucis, quam, Lux lucis ; ne obscurior putare tur ista quæ manat quam illa de qua manat. Cum enim auditur candor ejus esse ista, facilius est ut per hanc lucere illa, quam hæc minus lucere credatur. Sed quia cavendum non erat, ne minor lux illa putaretur quæ istam genuit (hoc enim nullus unquam hæreticus ausus est dicere, nec credendum est aliquem ausurum), illi cogitationi occurrit Scriptura, qua posset videri obscurior lux ista quæ manat, quam illa de qua manat: quam suspicionem tulit, cum ait, Candor est illius, id est, lucis æternæ ; atque ita ostendit æqualem. Si enim hæc minor est, obscuritas illius est, non can◄ dor illius. Si autem major est, non ex ea manat ; non enim vinceret de qua genita est. Quia ergo ex illa manat, non est major quam illa: quia vero non obscuritas illius, sed candor illius est, non est minor;

[blocks in formation]

æqualis est ergo. Neque hoc movere debet, quia dicta est manatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera : tanquam ipsa non sit omnipotens, sed omnipotentis manatic. Mox enim de illa dicitur, Et cum sit una, omnia potest (Sap. vn, 25 27). Quis est autem omnipotens, nisi qui omnia potest? Ab illo itaque mittitur, a quo emanat. Sic enim expetitur 1 ab illo qui amabat cam et desiderabat. Emitte, inquit, illam de sanctis cælis tuis, et mitte illam a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit, et mecum laboret (1d. ix, 10), id est, Doceat me laborare, ne laborem. Labores enim ejus virtutes sunt. Sed aliter mittitur ut sit cum homine, aliter missa est ut ipsa sit homo. In animas enim sanclas se transfert, atque amicos Dei et Prophetas constituit (Id. vn, 27), sicut etiam implet sanctos Angelos, et omnia talibus ministeriis congrua per eos operatur. Cum autem venit plenitudo temporis missa est (Galat. Iv, 4), non ut impleret Angelos, nec ut esset Angelus, nisi in quantum consilium Patris annuntiabat, quod et ipsius erat; nec ut esset cum hominibus aut in hominibus, hoc enim et antea in Patribus et Prophetis : sed ut ipsum Verbum caro fieret, id est, homo fieret : in quo futuro revelato sacramento, etiam eorum sapientium atque sanctorum salus esset, qui priusquam ipse de virgine nasceretur, de mulieribus nati sunt, et in quo facto atque prædicato salus sit omnium credentium, sperantium, diligentium. Hoc enim magnum pietatis est sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, pradïcatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (1 Tim. 11, 16).

28. Ab illo ergo mittitur Dei Verbum, cujus est Verbum; ab illo mittitur de quo natum est: mittit qui genuit, mittitur quod genitum est. Et tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectæ in Deo animæ rationalis. Non ergo eo ipso quo de Patre natus est, missus dicitur Filius: sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum; unde dicit, Exivi a Patre, et veni in hunc mundum (Joan. xvi, 28): vel eo quod ex tempore cujusquam mente percipitur, sicut dictum est, Mitte illam, ut mecum sit, et mecum laboret. Quod ergo natum est ab æterno, æternum est: Candor est enim lucis æternæ. Quod autem mittitur ex tempore, a quoquam cognoscitur. Sed cum in carne manifestatus est Filius Dei, in hunc mundum missus est, in plenitudine temporis, factus ex femina. Quia enim in sapientia Dei non poterat mundus cognoscere per sapientiam Deum; quoniam lux lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (I Cor. 1, 21); ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. 1, 5, 14). Cum autem ex tempore cujusque profectus mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum : neque enim sensibiliter apparet, id est, corporeis sensibus præsto est. Quia et nos se

1 Am. et Mss., Sic enim et petitur.

Hic apud Lov. additur, de quibus jam dictum ex.

cundum qued mente aliquid æternum, quantum póssumus, capimus, non in hoc mundo sumus : et omnium justorum spiritus, etiam adhuc in hac carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo. Sed Pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur missus : non enim habet de quo sit 1, aut ex quo procedat. Sapientia quippe dicit, Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccli. xxiv, 5); et de Spiritu sancto dicitur, A Patre procedit (Joan. xv, 26) Pater vero, a nullo.

29. Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est: ita Pater misit, Filius missus est. Sed quemadmodum qui genuit et qui genitus est, ita et qui misit et qui missus est unum sunt ; quia Pater et Filius unum sunt (Id. x, 30). Ita etiam Spiritus sanctus unum cum eis est; quia hæc tria unum sunt. Sicut enim natum esse est Filio, a Patre esse; ita mitti est Filio, cognosci quod ab illo sit. Et sicut Spiritui sancto donum Dei esse, est a Patre procedere; ita mitti, est cognosci quia ab illo procedat. Nec possumus dicere quod Spiritus sanctus et a Filio non procedat: neque enim frustra idem Spiritus et Patris et Filii Spiritus dicitur. Nec video quid aliud significare voluerit, cum sufflans in faciem discipulorum ait: Accipite Spirilum sanctum (Joan. xx, 22). Neque enim flatus ille corporeus, cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore, substantia Spiritus sancti fuit; sed demonstratio per congruam significationem, non tantum a Patre, sed et a Filio procedere Spiritum sanctum. Quis enim dementissimus dixerit, alium fuisse Spiritum quem sufflans dedit, et alium quem post ascensionem suam misit (Act. 11, 1-4)? Unus enim cst Spiritus Dei, Spiritus Patris et Filii, Spiritus sanctus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. xi, 6). Sed quod bis datus est, dispensatio certe significationis fuit, de qua suo loco, quantum Dominus dederit, disseremus. Quod ergo ait Dominus, Quem ego millam vobis a Patre (Joan. xv, 26); ostendit Spiritum et Patris et Filii. Quia etiam cum dixisset, Quem millet Pater, addidit, in nomine meo (Id. xiv, 26); non tamen dixit, Quem mittet Pater a me : quemadmodum dixit, Quem ego mittam vobis a Patre: videlicet ostendens quod totius divinitatis, vel, si melius dicitur, deitatis, principium Pater est. Qui ergo a Patre procedit et Filio, ad eum refertur a quo natus est Filius. Et quod dicit evangelista, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Id. vn, 39) : quomodo intelligitur, nisi quia certa illa Spiritus sancti datio vel missio post clarificationem Christi futura erat, qualis nunquam antea fuerat? Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Si enim antea Spiritus sanctus non dabatur, quo impleti Prophetæ locuti sunt? cum aperte Scriptura dicat, et multis locis ostendat, Spiritu sancto eos loculos fuisse : cum et

[blocks in formation]

de Joanne Baptista dictum sit, Spiritu sancto replebitur jam inde ab utero matris suæ : et Spiritu sancto `repletus Zacharias invenitur pater ejus, ut de illo talia diceret; et Spiritu sancto Maria, ut talia de Domino quem gestabat utero, prædicaret (Luc. 1, 15, 41-79); Spiritu sancto Simeon et Anna, ut magnitudinem Christi parvuli agnoscerent (Id. 11, 25-38): quomodo ergo Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus; nisi quia illa datio, vel donatio, vel missio Spiritus sancti habitura erat quamdam proprietatem suam in ipso adventu, qualis antea nunquam fuit? Nusquam enim legimus, linguis quas nonnoverant homines locutos, veniente in se Spiritu saneto, sicut tune factuin est, cum oporteret ejus adventum signis sensibilibus demonstrari, ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis variis constitutas, credituras in Christum per donum Spiritus sancti; ut impleretur quod in Psalmo canitur, Non sunt loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum; in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. xviii, 4,5).

30. Verbo itaque Dei ad unitatem persona copulatus, et quodam modo commixtus est homo, cum veniente plenitudine temporis missus est in hunc mundum factus ex femina Filius Dei, ut esset et filius hominis propter filios hominum. Hanc personam angelica natura figurare antea potuit, ut prænuntiaret; non expropriare, ut ipsa esset.

CAPUT XXI. — De sensibili demonstratione sancti Spiritus, et de coæternitate Trinitatis. Quid dictum sit et quid dicendum restet. De sensibili autem demonstratione Spiritus sancti, sive per columbæ speciem (Matth. i, 16), sive per linguas igneas (Act. 11, 3), cum ejus substantiam Patri et Filio coæternam pariterque incommutabilem subdita et serviens creatura temporalibus motibus et formis ostenderet, cum ad ejus personæ unitatem, sicut caro quod Verbum faetum est (Joan. 1, 14), non copularetur, non audeo dicere nihil tale factum esse antea Sed plane fidenter dixerim, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius ejusdemque substantiæ, Deum creatorem, Trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari: sed ita non posse per longe imparem maximeque corpoream creaturam inseparabiliter demonstrari; sicut per voces nostras, que utique corporaliter sonant, non possunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, nisi suis et propriis intervallis temporum certa separatione distinctis, quæ suæ cujusque vocabuli syllabæ occupant, nominari. In sua quippe substantia qua sunt, tria unum sunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus, nullo temporali motu super omnem creaturam idipsum sine ullis intervallis temporum vel locorum, et simul unum atque idem ab æternitate in æternitatem, tanquam ipsa æternitas que sine veritate et charitate non est in meis autem vocibus separati sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, nec simul dici potuerunt, et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt. Et quemadmodum cum memoriam meam

et intellectum et voluntatem nomino, singula quidem nomina ad res singulas referuntur, sed tamen ab omnibus tribus singula facta sunt; nullum enim horum trium nominum est, quod non et memoria et intellectus et voluntas mea simul operata sint: ita Trinitas simul operata est et vocem Patris, et carnem Filii, et columbam Spiritus sancti, cum ad personas singulas singula hæc referantur. Qua similitudine utcumque cognoscitur inseparabilem in se ipsa Trinitatem per visibilis creaturæ speciem separabiliter demonstrari, et inseparabilem Trinitatis operationem etiam in singulis esse rebus, quæ vel ad Patrem, vel ad Filium, vel ad Spiritum sanctum demonstrandum proprie pertinere dicuntur.

31. Si ergo a me quæritur, quomodo facta sint vel voces vel sensibiles formæ atque species ante incarnationem Verbi Dei, quæ hoc futurum præfigurarent per Angelos ea Deum operatum esse respondeo; quod etiam Scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo, satis ostendi. Si autem quæritur, ipsa incarnatio quomodo facta sit ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est, hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum; ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur, magis magisque abstinendo a peccatis, et bene operando, et orando cum gemitu desideriorum sanctorum, ut per divinum adjutorium proficiendo, et intelligat, et amet. Si autem quæritur, post incarnationem Verbi, quomodo facia sit vel vox Patris, vel species corporalis qua Spiritus sanctus demonstratus est: per creaturam quidem facta ista non dubito; sed utrum tantummodo corpo ralem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali vel intellectuali (hoc enim quibusdam placuit appellare, quod Græci dicunt voɛpó»), non quidem ad unitatem persona, (quis enim hoc dixerit, ut quidquid illud est creaturæ per quod sonuit vox Patris, ita sit Deus Pater, aut quidquid illud est creaturæ in quo per columbæ speciem vel per igneas linguas Spiritus sanctus demonstratus est, ita sit Spiritus satictus, sicut est Dei Filius homo ille qui ex virgine factus est?) sed tandummodo ad ministerium peragendar significationis, sicut oportuisse Deus judicavit an aliquid aliud intelligendum sit, invenire difficile est, et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali vel intellectuali creatura potuerint fieri, non video. Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam, quantum vires Dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et resollenda hæreticorum argumenta, quæ non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt, quibus se vehementer cogere arbitrantur, testimonia Scripturarum quæ de Patre et Filio et Spiritu sancto sunt, ita esse intelligenda ut ipsi volunt.

32. Nunc autem non ideo minorem Filium quia missus est a Patre, nec ideo minorem Spiritum san

[ocr errors]

ctum quia et Pater eum misit et Filius, sufficienter, quantum arbitror, demonstratum est. Sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter princicipii commendationem, non propter inæqualitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiæ in Scripturis hæc posita intelliguntur : quia etiam si voluisset Deus Pater per subjectam creaturam visibili

ter apparere, absurdissime tamen ant a Filio quem genuit, aut a Spiritu sancto qui de illo procedit, missus diceretur. Iste igitur sit hujus voluminis modus : deinceps in cæteris, adjuvante Domino, illa hæreticorum versutissima argumenta qualia sint, et quemadmodum redarguantur videbimus.

LIBER QUINTUS.

venit ad hæreticorum argumenta illa quæ non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis ; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere.

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. 1. Quid a Deo, quid a lectore auctor exposcat. In Deo nihil mutabilis et corporei cogitandum. Hinc jam exordiens ea dicere, quæ dici ut cogitantur vel ab homine aliquo, vel certe a nobis non omni modo possunt: quamvis et ipsa nostra cogitatio, cum de Deo Trinitate cogitamus, longe se illi de quo cogitat, imparem sentiat, neque ut est eum capiat, sed, ut scriptum est, etiam a tantis quantus Paulus apostolus hic erat, per speculum et in ænigmale videatur (I Cor. xi, 12), primum ab ipso Domino Deo nostro, de quo semper cogitare debemus, et de quo digne cogitare non possumus, cui laudando reddenda est omni tempore benedictio (Psal. xxxm, 1), et cui enuntiando nulla competit dictio, et adjutorium ad intelligenda atque explicanda quæ intendo, et veniam precor sicubi offendo. Memor sum enim, non solum voluntatis, verum ctiam infirmitatis meæ. Ab his etiam qui ista lecturi sunt, ut ignoscant peto, ubi me magis voluisse quam potuisse dicere adverterint, quod vel ipsi melius intelligunt, vel propter mei eloquii difficultatem non intelligunt: sicut ego eis ignosco, ubi propter suam tarditatem intelligere non pos

sunt.

2. Facilius autem nobis invicem ignoscimus, si noverimus, aut certe credendo firmum tenuerimus, ea quæ de natura incommutabili et invisibili summeque vivente ac sibi sufficiente dicuntur, non ex consuetudine visibilium atque mutabilium et mortalium vel egenarum rerum esse metienda. Sed cum in his etiam quæ nostris corporalibus adjacent sensibus, vel quod nos ipsi in interiore homine sumus, scientia comprehendendis laboremus, nec sufficiamus non tamen impudenter in illa quæ supra sunt divina et ineffabilia, pietas fidelis ardescit; non quam suarum virium inflat arrogantia, sed quam gratia ipsius Creatoris et Salvatoris inflammat. Nam quo intellectu Deum capit homo, qui ipsum intellectum suum quo eum vult capere nondum capit? Si autem hunc jam capit, attendat diligenter nihil eo esse in sua natura melius,

[blocks in formation]
[ocr errors]

et videat utrum ibi videat ulla lineamenta formarum, nitores colorum, spatiosam granditatem, partium distantiam, molis distensionem, aliquas per locorum intervalla motiones, vel quid ejusmodi. Nihil certe istorum invenimus in eo, quo in natura nostra nihil melius invenimus, id est, in nostro intellectu, quo sapientiam capimus quantum capaces sumus. Quod ergo non invenimus in meliore nostro non debemus in illo quærere, quod longe melius est meliore nostro ut sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ præsidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omni modo invenire quid sit; pie tamen cavel, quantum potest, aliquid de eo sentire quod non sit.

CAPUT II. - 3. Deus sola incommutabilis essentia. Est tamen sine dubitatione substantia, vel, si me lius hoc appellatur, essentia, quam Græci cizí«» VOcant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, et ab eo quod est scire dicta est scientia; ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est, quam ille qui dixit famulo suo Moysi, Ego sum qui sum ; et, Dices filiis Israel : Qui est, misil me ad vos (Exod. 11, 14)? Sed aliæ quae dicuntur essentiæ sive substantiæ, capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna vel quantacumque mutatio: Deo autem aliquid ejusmodi accidere non potest; et ideo sola est incommutabilis substantia vel essentia, qui Deus est, cui profectio ipsum esse, unde essentia nominata est, maxime ac verissime competit. Quod enim mutatur, non servat ipsum esse; et quod mutari potest, etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse ac per hoc illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest, sine scrupulo occurrit quod verissime dicatur esse. CAPUT III. 4. Arianorum argumentum ex voce geniti et ingeniti desumptum diluitur. Quamobrem ut

1 Sic Mss. At editi, præsentem.

« PredošláPokračovať »