Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

Vide lib. 1, cap. 15, Retractationum, t. 1, col. 608, n. 1, a verbis, Post hunc librum (a), usque ad col. 612, n. 8, verbis, Opitulante Dei misericordia. M.

(a) Post opus videlicet de Utilitate credendi, quod circiter annum Christi 391 conscriptum est. Recensito autem præsenti ibro de Duabus Animabus, proxime subjicit Augustinus Retractationem libri seu disputationis contra Fortunatum, quæ habita est die 28 Augusti, an. 392.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE DUABUS ANIMABUS

CONTRA MANICHEOS
Liber unus (a).

[ocr errors]

Manichæis hæreticis duas animas in unoquoque homine esse, unam de Dei substantia bonam, alteram malam de tenebrarum gente nec a Deo conditam dicentibus, dolet se Augustinus sic adhæsisse, ut ad rationes quibus deliramentum istud evertitur, tam obvias tamque manifestas non attenderit. Primum enim consideranti facile apparere, onem animam, cum vita quædam sit, resque intelligibilis, ac proinde luce visibili, quam a Deo esse Manichei fatentur, præstaatior, auctori Deo tribuendam. Loca vero Scri, turæ quibus illi malos ex Deo non esse disputant, aliorum locorum comparatione melius explicari. Postea etiam ex peccati et voluntatis definitione, ex venia peccatorum quæ peccantibus datur in F.oclesia, tandemque ex pœnitendi affectu io atque utili, evidenter omnino demonstrari, peccantes animas non natura malas esse.

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM.-1. Manichæorum error de duabus animabus, quarum altera non sit a Deo, qua ratione expugnatur. Anima omnis cum vita quædam sit, nonnisi a Deo vitæ fonte esse potest. Opitulante Dei misericordia, disruptis et derelictis Manichæorum laqueis, tandem Catholicæ gremio restitutum libet considerare nunc saltem ac deplorare illam meam miseriam. Multa enim erant, quæ facere debui, ne tam facile ac dichus paucis, religionis verissimæ semina mihi a pueritia salubriter insita, errore vel fraude falsorum fallaciumve hominum effossa ex animo pellerentur. Nam primo animarum illa duo genera, quibus ita singulas naturas propriasque tribuerunt, ut afterum de ipsa Dei esse substantia, alterius vero Deum nec conditorem quidem velint accipi, si mecum sobric diligenterque considerassem, mente in Deum supplici et pia; fortas e mihi satagenti apparuisset, nullam esse qualcmlibet vitam, quæ non eo ipso quo vita est, et in quantum omnino vita est, ad summum vitæ fontem principiumque pertineat (b) quod nihil aliud quam summum et solum verumque Deum possumus confiteri. Quapropter illas animas, que a Manichæis vocantur male, aut carere vita, et animas non esse, neque quidquam velle seu nolle, appetere vel fugere; aut si viverent, ut et animæ esse possent, et aliquid

tale agere, quale illi opinantur, nullo modo cas nisi vita vivere ac si Christum dixisse constaret, ut constat, Ego sum vita (Joan. xiv, 6); nihil esse causæ cur non omnes animas, cum animæ nisi vivendo esse non possint, per Christum, id est, per vitam creatas et conditas fateremur.

CAPUT II —2. Si lux quæ sensu percipitur Deum habet auctorem, ut fatentur Manichæi, multo magis anima quæ solo intellectu percipitur. Quod si tempore illo quæstionem de ipsa vita et de participatione vitæ mea cogitatio ferre ac sustinere non posset; quæ profecto magna est, et multum serenæ disputationis inter doctissimos indigens; illud dispicere fortasse valuissem, quod omni homini sese sine studio partium bene consideranti manifestissime apparet, omne quod scire et nosse dicimur, aut sensu corporis, aut intelligentia nos habere comprehensum. Sensus autem corporis etiam vulgo quinque numerari, visum, auditum, odoratum, gustum, atque tactum : quibus omnibus intelligentiam longe alteque præstare et excellere, quis mihi non vel ingratus impiusque concederet ? Quo constituto atque firmato, illud consequi, ut cun cla que tactu et visu, vel quolibet alio modo corporaliter sentirentur, tanto essent inferiora bis quæ intelligendo assequeremur, quanto ipsos sensus intelli

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Libri de Duabus Animabus editiones collata suat ad manuscritos codices, Arnulphensem, Michaelinum, Victorinos duos duos Vaticanos, et ad trium Belgicorum varias lectiones apud Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1. memoratas, M. Lovanienses ex mendoso Cambronensi codice posuerunt, gremio constituto libet.

• Quidam Mss., distribuerunt.

(a) Scriptus circiter annum Christi 391.

(b) 1 Retract., cap. 15, n. 1.

gentie cedere videremus. Quamobrem cum omnis vita, et ob hoc omnis anima nullo corporis sensu, sed solo intellectu percipi queat; sol autem iste atque luna omuisque lux quæ mortalibus his oculis cernitur, ab ipsis quoque Manichæis vero et bono Deo tribuenda esse dicatur: summam esse dementiam id prædicare pertinere ad Deum, quod per corpus intuemur; quod vero non solum animo, sed ipsa sublimitate animi, mente scilicet atque intelligentia caperemus, id est, vitam, qualiscumque illa diceretur, tamen vitain, codem Deo auctore privandam et viduandam putare. Num enim quid sit vivere, quamque secretum ab omni corporis sensu, quamque omnino incorporeum, si me ipsum invocato Deo interrogarem, respondere non possim? Aut non illi quoque fateantur, non solum vivere illas, quas detestantur animas, sed etiam immortaliter vivere? Quodque a Christo dictum est, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. vin, 22); non de omnino non viventibus, sed de peccantibus dictum, quæ immortalis animæ sola mors est; scribente Paulo, Mortua est vidua quæ in deliciis vivit (1 Tim. v, 6) : simul enim et mortuam esse dixit, et vivere. Quare non ego quanto decoloratius vivat peccatrix anima, sed illud ipsum tantum quod vivat attenderem. Quod si percipere nisi intelligendo non possem, credo veniret in mentem, tanto esse quamlibet animam luci, quam per hos sentimus, oculos, præferendam, quanto intelligentiam ipsis oculis præferremus.

CAPUT III. Corpus etiam omne a Deo esse unde probatur. Animam illam quæ mala dicitur a Manichæis, luce esse meliorem. Lucem autem illam illi quoque a Patre Christi esse confirmant egone tandem, quod ab co esset quæcumque anima, dubitarem? Ego vero non modo de anima, sed de quovis etiam corpore, quin ab ipso esset, nihil omnino, ne tum quidem, homo scilicet illius imperitiæ atque illius ætatis ambi.. gerem, si forma quid esset quidve formatum, quid species et quid indutum specie, deinde quid horum cui causa esset, pie cauteque cogitarem.

3. Sed de corpore interim taceo: de anima conqueror, de spontanco et vivido motu, de actu, de vita, de immortalitate denique conqueror, quod aliquam rem ista omnia sine Dei bonitate habere posse miserrimus credidi; quod quanta essent, negligenter attendi; hoc mihi gemendum, hoc deflendum puto. Volverem mecum hæc, loquerer mecum, deferrem ad alios 1: que vis esset intelligendi, quam nihil esset in homine3, quod huic excellentiæ possemus conferre, proponerem. Ubi mihi hoc homines, si modo essent homines, concessis. sent; quererem utrum his oculis videre, id est intelligere. Ubi negavissent, colligerem primo longe esse sensui oculorum istorum intelligentiam mentis ante

Editi, hoc scilicet. Corriguntur ex Mss.

* Vaticani Mss., ad illos intellige Manichæos.

Sic ex Vaticanis et Gallicanis Mss. [ quoniam nihil esset in havine.]

ia plures Mss. Editi vero, præponerem; cum hac vocum aliquando interpunctione: quæ vis esset intelligendi (quoniam nihil esset in homine quod huic excellentiæ possemus conferre) præponerem.

Editio Er., viderent, id est, intelligerent. Sic et Vaticani DISS sed melius alii cum Lov., videre, id est intelligere.

[ocr errors]

ponendam: deinde subjungerem, id quod re meliore perciperemus, necessario melius judicandum. Quis hoc non daret? Ergo pergerem quærere, anima illa ̧ quam malam dicerent, oculisne sentiretur istis, an mente intelligeretur? Mente faterentur. Quibus omnibus inter nos convenientibus atque firmatis, quid conficeretur ostenderem ; animain scilicet illam quam exsecrarentur, luce ista quam venerarentur esse meliorem quandoquidem illa intellectu mentis, hæc seusu corporis innotescit. Hic vero hærerent fortasse, ducemque rationem sequi recusarent: tanta est vis veternosarum opinionum et diu defensæ atque credite falsitatis. Sed ego instarem magis hærentibus, non aspere, non pueriliter, non pervicaciter; repeterem qua concessa sunt; et quam essent concedenda', monstrarem. Hortarer ut in commune consulerent, viderent certe quid nobis negandum esset; utrum intellectum istis carneis luminibus præferendum, an excellentius esse quod animi excellentia, quam quod vili sensu corporis cognoscitur, falsum putarent : an illas animas, quas alienigenas crederent, tantum intelligendo, id est, ipsa auimi excellentia sciri posse nollent fateri; an solem ac lunam non nisi istis oculis notos fieri vellent abnuere. Quod si nihil horum nisi absurdissime atque impudentissime negari posse animadverterent; suaderem non eos oportere dubitare, istam lucem quam colendam prædicarent, esse anima illa viliorem quan. fugiendam monerent.

CAPUT IV.-4. Anima etiam muscæ præstantior isla luce. Atque hic si forte turbati a me quærerent, num etiam musce animam huic luci præstare censerem : responderem, Etiam; nec me terreret musca quod parva est, sed quod viva firmaret. Quæritur enim, quid illa membra tam exigua vegetet, quid huc atque illuc pro naturali appetitu tantillum corpusculum ducat, quid currentis pedes in numerum moveat, quid volantis pennulas moderetur ac vibret. Quod qualecumque est, benc considerantibus, in tam parvo tam magnum eminet, ut cuivis fulgri perstringenti oculos præferatur.

CAPUT V. Vitiosæ animæ quanquam damnandæ, quomodo huic luci quæ in genere suo laudanda est, antecellant. Certe quod nemo dubitat, quidquid id est, intelligibile est: quod omni sensibili, et ob hoc huic etiam luci divinis legibus antecellit. Quid enim cogitatione

percipimus, quæso, si hoc non percipimus, aliud esse mente intelligere, aliud sentire per corpus, et prius illud ab hoc posteriore incomparabili sublimitate distare; ideoque non posse intelligibilia sensibilibus non præferri, cum ipse intellectus tantum sensibus præferatur?

5. Hinc illud etiam fortasse cognoscerem ; quod

[blocks in formation]

conscquens esse manifestum est, cum injustitia et intemperantia cæteraque animni vitia non sentiantur, sed intelligantur; quomodo fiat ut etiam ista, que dete tamur et damnanda censemus, tamen quoniam intelligibilia sunt, anteire hanc lucem queant, cum in suo genere ista laudanda sit. Suggeritur enim animo bene sese Deo subjicienti, primo non omne quod laudamus, omni quod vituperamus, esse ante. ponendum. Neque enim quia laudo purgatissimum plumbum, ob hoc illud vituperando auro pluris æstimo. In suo enim genere quidque considerandum est. Imprabo jurisconsultum multas leges ignorantem : sed eum tamen probatissimo sutori sic præfero, ut no comparandum quidem putem. At istum laudo 1, quod suæ artis peritissimus sit illum autem, quod sum professionem minus impleat, jure reprehendo. Ex quo reperire deberem, lucem istam, quod in genere proprio perfecta esset, jure laudari tamen quia sensibilium rerum numero includitur, quod genus intelligibilium generi cedat necesse est, infra injustas et intemperantes animas, quoniam sunt intelligibiles, esse deputandam ; quamvis istas non injuria damnatione dignissimas judicemus. Quærimus namque in his quod concilietur Deo, non quod isti fulgori præferatur. Quapropter, quisquis hoc lumen ex Deo esse contenderet, non repugnarem; sed magis animas dicerem, vitiosas etiam, non in quantum vitiosæ, sed in quantum animæ sunt, Deum sibi esse creatorem fateri oportere. CAPUT VI. 6. An ipsa etiam vitia tanquam intelligibilia, luci sensibili præferenda sint et Deo ut auetori tribuenda. Vitium animi est defectus quidam, recte non inter intelligibilia numerandus. Ipsi defectus, etiamsi inter intelligibilia numerarentur, nunquam anteponendi rebus sensibilibus. Si lumen visibile a Deo est, multo magis ab ipso anima, quæ in quantum vivit intelligibilis res est, etiamsi vitiosa. Objectantur contra a Manichæis loca Scripturæ. Hoc loco si quisquam illorum cautus et vigilans, jam etiam studiosior quam pertinacior, me admoneret, non de vitiosis animis, sed de ipsis vitiis esse quærendum : quæ quoniam sensu corporis non cognoscerentur, et tamen coguo scerentur, non nisi intelligibilia posse accipi, que si sensibilibus omnibus antecellunt, cur lucem Deo auctori esse tribuendam inter nos conveniret, vitiorum vero auctorem Deum nemo nisi sacrilegus diceret : responderem homini, si aut statim et repente, ut bonis Dei cultoribus solet, divinitus infulsisset hujus solutio quæstionis, aut fuisset antea præparata : quos rum si neutrum meruissem atque potuissem, cœpta differrem; quodque esset propositum, difficile esse ad dignoscendum atque arduum confiterer. Recurrerem in me, prosternerer Deo, alte ingemiscerem, quærens ne me in medio spatio, quo certis rationibus promovissem, hærere pateretur; no ancipiti quæstione cogerer aut intelligibilia sensibilibus submittere ac subdere, aut ipsum vitiorum dicere auctorem; cum esset utrum vis horum falsitatis impicta1 Vaticani VISS., ac istum laudo.

tisque plenissimum. Nullo modo possem existimare, quod me sic affectum ille desereret. Admoneret potius suis illis ineffabilibus modis, ut considerarem etiam atque etiam, utrum animi vitia, de quibus æstu rem, inter intelligibilia numeranda essent. Quod ut reperirem, propter imbecillitatem interioris oculi mei, quæ mihi peccatis meis jure accidisset, aliquem mihi ad invisibilia contuenda in ipsis visibilibus machinarer gradum : quorum esset nobis nullo modo certior cognitio, sed consuetudo fidentior. Itaque statim quererem quid ad sensum proprie pertineret oculorum : invenirem colores, quorum principatum lux ista obtineret. Hæc enim sunt quæ nullus alius sensus attingit: nam motus corporum, et magnitudines, et intervalla, et figuras, quamvis et oculis, non tamen proprie, sed tactu etiam posse sentiri. Unde colligerem tanto cæteris corporeis et sensibilibus præstare lucem, quanto aliis sensibus aspectus esset illustrior. Electa igitur ex omnibus quæ corpore sentiuntur ista Juce, qua niterer, et in qua gradum illum inquisitio nis meæ necessario collocarem; pergerem attendere quid ageretur hoc modo, mecumque ita sermocinrer: Si sol iste tanta claritate conspicuus et diei luce sufliciens, usque ad lune similitudinem in conspectu nostro paulatim deficeret, num aliud quidquam oculis sentiremus quam lucem utcumque fulgentem; lucem' tamen quarentes, quod fuerat non videndo, et haurientes videndo quod aderat? Non ergo illum defcctum videremus, sed lucem que defectui remaneret. Cum autem non videremus, non sentiremus; quidquid enim sentimus aspectu, non potest non videri :' quare, si defectus ille neque visu, neque alio sensu sentiretur, non posset inter sensibilia numerari. Nihil enim sensibile est, quod sentiri non potest. Referamus nunc considerationem ad virtutem, cujus intelligibili luce splendere animum convenientissime dicimus. Porro ab hac luce virtutis defectus quidam non perimens animam, sed obscurans, vitium vocatur Potest igitur recte vitium quoque animæ nequaquam inter intelligibilia numerari, ut lucis ille defectus recte de sensibilium numero eximitur : illud tamen quod remanet animæ, id est, hoc ipsum quod vivit atque anima est, tam est intelligibile, quam sensibile illud quod in hoc visibili lumine post defectum quantumcumque fulgeret et ideo animam in quantum anima esset, et vitæ participaret, sine qua nullo pacto anima esse potest, rectissime omnibus sensibi-** libus anteferri. Quamobrem maximi erroris esse, ullam animam dicere non esse ex Deo, ex quo esse solem lunamque glorieris.

7. Quod si jim placeret omnia sensibilia nominare, non modo ea quæ sentiremus, sed etiam ea quæ non sentiendo tamen per corpus judicaremus, sicut per oculos tenebras, el per aures silentium; et illas enim non videndo, et hoc non audiendo cognoscimus rursusque intelligibilia, non ea tantum quæ illustrata mente conspicimus, sicuti est ipsa sapientia ;

Apud Lov. particula, de. [rætermissa, non bene red. dituni, q: ibus æ'stuarem.

sed etiam illa quæ ipsius illustrationis privatione aïersamur, ut est insipientia, quam tenebras animi congrue dixerim : nullam de verbo facerem controversiam, sed totam quæstionem facili divisione dis solverem, statimque approbarem bene attendentibus, substantias intelligibiles sensibilibus substantiis divina et incorrupta veritatis lege præponi, non carum substantiarum defectus; quamvis hes intelligibiles, illos sensibiles appellare vellemus. Quapropter, qui et hæc lumina visibilia, et illas intelligibiles animas substantias esse faterentur, omni modo eos cogi sublimiores partes animis concedere, atque tribuere ; defectus vero utriusque generis non posse alteros alteris anteponi, privant enim tantum, et non esse indicant, quod usquequaque eamdem vim habent, sicut ipsæ negationes. Nam cum dicimus, Non est aurum, et, Non est virtus; quamvis inter aurum et virtutem plurimum, nihil tamen inter negationes, quas eis adjunximus, distat. Verum enimvero pejus est non esse virtutem, quam non esse aurum : nemo sanus hinc ambigit; quod non propter ipsas nega tiones, sed propter res quibus adjunguntur, accidere quis non intelligat? Auro enim virtus quanto præstat, tanto est virtute quam auro carere miserius. Quamobrem, cum res intelligibiles sensibilibus rebus antecellunt, defectum in intelligibilibus quam in sensibilibus merito ægrius toleramus; non eos defectus, sed ea que deliciunt, charius vel vilius æstimantes. Ex quo jam illud apparet, defectum vitæ, quæ intelligibilis est, multo miserabiliorem esse, quam hujus sensibilis lucis; quod scilicet multo est charior intellecta vita, quam lux ista conspecta.

8. Quæ cum ita sint, audebitne quisquam, cum solem ac lunam, et quidquid in sideribus, quidquid denique in hoc igne nostro atque terreno luce visibili effulget, Deo tribuat, animas quaslibet, quæ profecto nisi vivendo animae non sunt, cum tantum hoc lumen vita præcedat, nolle concedere ex Deo esse? et cum ille verum dicat, qui dicit, In quantum nitel, ex Deo est; egone tandem, Deus magne, mentiar, si dicam, In quantum vivit, ex Deo est? Non usque adeo, quæso, cæcitas mentis suppliciaque augeantur animorum, ut hæc homines non intelligant. Sed quoquo modo illorum error aut pertinacia sese haberet, his ego fretus armatusque rationibus, credo cum ad eos rem ita consideratam perspectamque detulissem, et cum his placide contulissem, vererer ne mihi quisquam eorum alicujus momenti esse videretur, si aut intellectum, aut ca quæ intellectu non per defectum 1 perciperentur, sensui conaretur præferre, aut saltem comparare corporeo, vel his rebus quæ ad eumdem sensum cognoscenda similiter pertinerent. Quo constituto, quando ile mihi vel quisquam negare auderet, animas quantum vellet malas, tamen quoniam animae essent, intelligibilium rerum numero contineri, neque illas per defectum intelligi? Siquidem animæ non alio essent, nisi quo viverent. Licet enim

Editi, nondum perfecte. Melius Vaticaai ..., non per defectum.

per defectum intelligerentur vitiosæ, quia virtutis egestate vitios; non tamen per defectum animæ, quia vivendo animæ. Nec fieri potest ut vitæ præsentia sit causa deficiendi ; cum tanto quidque deficiat, quanto deseritur a vita.

9. Omni modo igitur cum pateret non posse ullas animas ab eo auctore separari, a quo lux ista noo separatur; jam quidquid afferrent, non acciperem . moneremque potius, ut eos mecum sequi mallent, qui omne quidquid esset, quoniam esset, in quantumcumque esset, ex uno Deo esse prædicarent.

CAPUT VII.-- Mali quomodo ex Deo, et non ex Deo. Recitarent adversus me voces illas evangelicas: Vos propterea non auditis, quia ex Deo non estis; Vos ex patre diabolo estis (Joan. vш, 47 et 44). Ego quoque contra recitarem, Omnia per ipsum facta sunt, el sine ipso factum est nihil (Id. 1,3); et illud Apostoli, Unus Deus ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Chrislus per quem omnia (1 Cor. vut, 6); et iterum ejusdem apostoli, Ex quo òmnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria (Rom. x1, 36): hortarerque ho mines (si tamen homines invenirem), nihil nos jam quasi comperisse præsumeremus; sed quærereinus potius magistros, qui scntentiarum istarum, quæ nobis inter se pugnare viderentur, pacem concordiamque monstrarent. Nam in una atque eadem auctoritate Scripturarum', cum alibi sonaret, Omnia ex Deo (I Cor. x1, 12); et alibi, Vos non estis ex Deo : quoniam Libros temere condemnare nefas esset, quis non videret peritum doctorem, cui questionis hujus solutio nota esset, inveniendum fuisse? qui profecto si esset bonus intellector, et, ut divinitus dicitur, homo spiritualis (Id. u, 15), quoniam necessario faveret veris rationibus, quas de intelligibili sensibilique natura, quantum potui, trattavi atque disserui, imo cas ipse multo melius, et ad docendum aptius. aperiret; nihil ab eo aliud de hac questione audiremus, nisi quemadmodum fieri posset, ut et nullum animarum genus non esset ex Deo, et recte tamen peccatoribus et infidelibus diceretur, Non estis ex Deo, Nam et nos fortasse implorato in auxilium Deo facile videre possemus, aliud esse vivere, aliud peccare : et quanquam vita in peccatis in comparatione juste vitæ mors appellata sit (1 Tim. v, 6); utrumque tamen in homine uno posse inveniri, ut simul sit vivus atque peccator: sed quod vivus, ex Deo; quod peccator, non ex Deo. In qua divisione utimur ca parte de duabus, que nostræ sententiæ competit: ut cum Dei conditoris omnipotentiam insinuare volumus, etiam peccatoribus dicamus quod ex Deo sint. Dicimus enim his qui aliqua specie continentur, dicimus animantibus, dicimus rationalibus, dicimus postremo, quod ad rem maxime attinet, viventibus: quæ omnia per se ipsa divina sunt munera. Cum autem ma los arguere propositum est, recte dicimus, Non esti ex Deo. Dicimus enim se a veritate avertentibus, fidelibus, facinorosis, flagitiosis, et, quod nomin

1 Vox, Scripturarum, non est in vss Vaticanis.
lu editis, imo si eas. Abest, si, a Mss.

in.

uno totum continet, peccatoribus: quæ rursus omnia ex Deo non esse quis dubitet? Itaque Christus peccatoribus, idipsum quod peccatores erant et sibi non credebant coarguens, quid mirum si ait, Non estis ex Deo; ex alia parte illa salva manente sententia quod Omnia per ipsum facta sunt; et, Omnia ex Deo? Nam si Christo non credere, Christi adventum repudiare, Christum non recipere, certum indicium esset animarum quæ non sunt Dei; et ideo dictum esset, Vos propterea non auditis, quia non estis ex Deo quomodo vera esset vox illa Apostoli, in ipso Evangelii memorabili principio, qua dictum est, In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. 1, 11)? Unde sui, si non receperunt: aut unde ideo non sui, quia non receperunt : nisi quia homines peccatores, eo quod sunt homines, ad Deum; co vero quod peccatores, ad diabolum pertinent? Ilic ergo partem naturæ tenuit qui ait, Sui eum non receperunt; ille vero voluntatis, qui ait, Non estis ex Deo. Evangelista enim De opera commendabat, Christus hominum peccata coercebat.

CAPUT VIII. - 10. Quærunt unde malum, et hac quæstione vincere se putant Manichæi. Cognoscant prius quod facillimum est, nihil vivere posse sine Deo. Summum malum non cognoscitur nisi cognito summo bono, quod est Deus. Ilic fortasse quis dicat: Unde ipsa peccata, et omnino unde malum? Si ab homine,

de homo si ab angelo, unde angelus? Quus ex Deo esse cum dicitur, quamvis recte vereque dicatur, videntur tamen imperitis et minus valentibus acriter res abditas intueri, quasi per quamdam catenam ad Deum mala et peccata connecti. Hac quæstione illi regnare se putant quasi vero interrogare sit scire. Utinam id esset; nemo me scientior reperiretur. Sed nescio quomodo sæpe in altercando, magnæ quæstionis propositor personam magni doctoris ostentat, plerumque ipse ipso quem terret, in eo de quo terret indoctior. Itaque isti multitudini se præferendos arbitrantur, quia priores interrogant quod cum multitudine ignorant. Sed si eo tempore quo cum eis me, non sicut jam diu ago, egisse nunc pœnitet, mihi has rationes depromenti hoc objecissent, dicerem : Quæso, interim cognoscite mecum quod facillimum est, si nihil sine Deo potest fulgere, multo minus posse aliquid vivere sine Deo; ne in tantis monstris opinionum remaneamus, ut nescio quas animas vitam sine Deo habere prædicemus. Sic enim fortasse continget ut id quod mecum ignoratis, id est, unde sit malum, vel simul, vel quolibet ordine aliquando discamus. Quid si enim cognitio sùmmi mali sine cognitione summi boni contingere homini non potest? Non enim no semus tenebras, si in tenebris semper essemus sed lucis notitia contrarium suum non sinit incognitum. Summum autem bonum id est, quo superius esse nihil potest: Deus autem bonum, et Deo superius esse nihil potest: Deus igitur sunimum bonum. Cognoscamus ergo Deum, atque ita nos illud quod præpropere quærimus non latebit. Mediccrisne

Editi, judicium est animarım. Castigantur ex VSS.

negotii tandem vel meriti cognitionem Dei esse arbitramini? Quod enim nobis aliud præmium, quam vita æterna promittitur, quæ Dei cognitio est? Ait enim magister Deus: Hæc est autem vita æterna, ul cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvn, 3). Etenim anima quamvis sit immortalis, tamen quia mors ejus recte dicitur a Dei cognitione aversio; cum se convertit ad Deum, meritum est æternæ vitæ consequendæ, ut sit æterna vita, sicut dictum est, ipsa cognitio. Converti autem ad Deum nemo, nisi ab hoc mundo se avertat, potest. Hoc ego mihi arduum et difficillimum sentio : vobis si facile est, ille ipsc Deus viderit. Ego vellem credere, nisi me moveret, quod cum iste mundus, a quo averti jubemur, visibilis sit, dixeritque Apostolus, Ea quæ videntur, temporalia sunt ; quæ autem non videntur, æterna sunt (II Cor. iv, 18): vos plus istorum oculorum quam ment's judicio tribuitis, apud quos nullam esse fulgentem pennam quæ non ex Dco fulgeal, et esse viventem animam quæ non ex Deo vivat, prædicatur et creditur. Hae et his similia vel illis etiam dicerem, vel mecum reputarem. Possem namque Deum omnibus, ut dicitur, visceribus deprecans, et Scripturis quantum licebat intentus,etiam tunc fortasse talia vel dicere, vel quod saluti sat erat cogitare '.

2

CAPUT IX.-11. Augustinus familiaritate cum Manichæis et successu victoria de Christianis imperitis a se reportatæ deceptus. Manichæi ex cognitione item peccati et voluntatis facile refellendi. Sed me duo quædam maxime, que incautam i'lam ætatem facile capiunt, per admirabiles attrivere circuitus; quorum est unum familiaritas, nescio quomodo repens quadam imagine bonitatis, tanquam sinuosum aliqnod vinculum multipliciter collo involutum. Alterum quod quædam noxia victoria pene mihi semper in disputationibus provenicbat disserenti cum christianis impe ritis, sed tamen fidem suam certatim, ut quisqué posset, defendere molientibus. Quo successu creberrimo gliscebat adolescentis animositas, et impetu suo iu pervicacie magnum malum imprudenter vergebat. Quod altercandi genus quia post eorum auditionem aggressus eram, quidquid meo vel qualicumque ingenio vel aliis lectionibus poteram, solis illis libentissime tribucbam. Ita ex illorum sermonibus ardor in certamina, ex certaminum proventu amor in illos quotidie movebatur. Ex quo accedebat ut quidquid dicerent, miris quibusdam morbis, non quia sciebam, sed quia optabam verum esse, pro vero approbarem. Ita factum est ut quamvis pedetentim atque caute tamen diu sequerer homines nitidam stipulam viventi animæ præferentes.

12. Verum esto, non poteram illo tempore sen

Ita Mss. At editi, reputare possem. Namque........ talia vel dicerem, vel quod salutis aderat cogitarem.

2 Editio Er. et Michaelinus Ms., p r amicabiles.

a In MSS., et impetus suos.....urgebat. Mss. plerique, novabatur.

Fr. Lugd. Ven. Lov.: Ex quo accidebut ut quidquia di• cerent, miris quibusdam modis, etc. M.

6 Editio Er.: l'erum non poteram. Lov.: l'erum ista non poteram. Pauloque post erdem editiones habebant: ita tan

« PredošláPokračovať »