Obrázky na stránke
PDF
ePub

tur, non relative ad aliquid. Unde hoc est Deo esse quod subsistere, et ideo si una essentia Trinitas, una etiam substantia. Fortassis igitur commodius dicuntur tres personæ, quam tres substantiæ.

CAPUT VI.-11. Cur in Trinitate non dicatur una persona, el tres essentiæ. De Trinitate quid credere debet qui supra dicta non capit. Homo el ad imaginem et imago Dei. Sed ne nobis videar' suffragari, hoc quoque requiramus. Quanquam et illi, si vellent, sicut dicunt tres substantias, tres hypostases, possent dicere tres personas tria prosopa. Illud autem malue runt, quod forte sccundum linguæ suæ consuetudinem aptius diceretur. Nam et in personis eadem ratio est: non enim aliud est Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem. Nam si esse ad se dicitur, persona vero relative; sic dicamus tres personas, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quemadmodum dicuntur aliqui tres amici, aut tres propinqui, aut tres vicini, quod sint ad invicem, non quod unusquisque corum sit ad se ipsum. Quapropter quilibet ex eis amicus est duorum cæterorum, aut propinquus aut vicinus, quia hæc nomina relativam significationem habent. Quid ergo? num placet ut dicamus Patrem personam esse Filii et Spiritus sancti, aut Filium personam esse Patris et Spiritus sancti, aut Spiritum sanctum personam esse Patris et Filii? Sed neque persona ita dici alicubi solet, neque in hac Trinitate cum dicimus personam Patris, aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca, ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est; ita et persona Patris, non aliud quam ipse Pater est ad se quippe dicitur persona, non ad FiJium vel Spiritum sanctum; sicut ad se dicitur Deus et magnus, et bonus, et justus, et si quid aliud hujus modi. Et quemadmodum hoc illi est esse quod Deum esse, quod magnum, quod bonum esse; ita hoc illi est esse, quod personam esse. Cur ergo non hæc tria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam el unum Deum, sed tres dicimus personas, cum tres Deos aut tres essentias non dicamus; nisi quia volumus vel unum aliquod vocabulum servire huic significationi qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceremus interrogati, quid tres, cum tres esse fateremur? Nam si genus est essentia, species autem substantia sive persona, ut nonnulli sentiunt, omitte illud quod jam dixi, oportere appellari tres essentias, ut appellantur tres substantiæ vel persona, sicut appellantur tres equi, eademque animalia tria, cum sit species equus, animal genus. Neque enim species ibi pluraliter dicta est, et genus singulariter, tanquam diceretur tres equi unum animal : sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia generali nomine. Quod si dicunt substantiæ vel personæ nomine non speciem significari, sed aliquid singulare atque individuum; ut substantia vel persona non ita dicatur sicut dicitur homo, quod commune est omnibus ho

[ocr errors]

1 Sic Am. Er. et aliquot Mss. At Lov., videat. Nonnulli Mss., videatur. Plures Miss., servare.

[ocr errors]

minibus, sed quomodo dicitur hic homo, velut Abraham, velut Isaac, velut Jacob, vel si quis alius qui etiam digito præsens demonstrari possit : sic quoque illos cadem ratio consequetur. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac et Jacob tria individua, ita tres homines, et tres animæ. Cur ergo et Pater et Filius et Spiritus sanctus, si secundum genus et speciem et individuum etiam ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiæ, ut tres substantia seu persona? Sed hoc, ut dixi, omitto: illud dico, si essentia genus est, una essentia jam non habet species; sicut quia genus est animal, unum animal jam non habet species. Non sunt ergo tres species unius essentiæ, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Si autem species est essentia, sicut species est homo, tres vero illa quas appellamus substantias sive personas, sic eamdem speciem communiter habent, quemadmodum Abraham, Isaac et Jacob speciem que homo dicitur, communiter habent; non sicut homo subdividitur in Abraham, Isaac et Jacob, ita unus homo et in aliquos singulos homines subdividi potest: omnino enim non potest, quia unus homo jam singulus homo est. Cur ergo una essentia in tres substantias, vel personas subdividitur? Nam si essentia species est sicut homo, sic est una essentia sicut unus homo: an sicut dicimus aliquos tres homines ejusdem sexus, ejusdem temperationis corporis, ejusdemque animi, unam esse naturam; tres enim sunt homines, sed una natura: sic etiam ibi dicimus tres substantias unam essentiam, ant tres personas unam substantiam vel essentiam? Hoc vero utcumque simile est, quia et veteres qui latine locuti sunt, antequam haberent ista nomina, quæ non diu est ut in usum venerunt, id est essentiam vel substantiam, pro his naturam dicebant. Non itaque seeundum genus et species ista dicimus; sed quasi secundum communem eamdemque materiam. Sicut ex eodem auro si fierent tres statur, diceremus tres statuas unum aurum, nec tamen diceremus genus aurum, species antem statuas; nec aurum speciem, statuas vero individua. Nulla quippe species individua sua transgreditur, ut aliquid extra comprehendat. Cum enim definiero quid sit homo, quod est nomen speciale, singuli quique homines qui sunt individua eadem definitione continentur, nec aliquid ad cam pertinet quod homo non sit. Cum vero aurum definiero, non solæ statuæ, si aureæ fuerint, sed et annuli, et si quid aliud de auro fucrit, ad aurum pertinebit, etsi nihil inde fiat, aurum dicitur, quia etiamsi non sint aureæ, non ideo non erunt statur. Item nulla species cxcedit definitionem generis sui. Cum enim definiero animal, quoniam generis hujus species est equus, omnis equus animal est, non autem statua omnis aurum est. Ideo quamvis in tribus statuis aureis, recte dicamus tres statuas unum aurum; non tamen ita dicimus, ut genus aurum, species vero statuas intelligamus. Nec sic ergo Trinitatem dicimus tres personas vel substantias, unam essentiam et unum Deum, tanquam ex una materia tria quædam subsistant, etiamsi quidquid illud est, in his

945

tribus explicatum sit. Non enim aliquid aliud ejus essentiæ est præter istam Trinitatem : tamen tres personas ejusdem essentiæ, vel tres personas unam essentiam dicimus: tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona; sicut tres statuas ex codem auro possumus dicere; aliud enim illuc est esse aurum, aliud esse statuas. Et cum dicuntur tres homines una natura, vel tres homines ejusdem naturæ, possunt etiain dici tres homines ex eadem natura, quia ex eadem natura et alii tres tales homines possunt existere; in illa vero essentia Trinitatis, nullo modo alia quælibet persona ex eadem essentia potest existere. Deinde in his rebus non tantum est unus homo, quantum tres homines simul; et plus sunt aliquid homines duo, quam unus homo: et in statuis æqualibus plus auri est tres simul quam singula, et minus auri est una quam duæ. At in Deo non ita est: non enim major essentia est Pater et Filius et Spiritus sanctus simul, quam solus Pater aut solus Filius; sed tres simul illæ substantiæ sive personæ, si ita dicendæ sunt, æquales sunt singulis: quod animalis homo non percipit. Non enim potest cogitare nisi moles et spatia, vel minuta vel grandia, volitantibus in animo ejus phantasmatibus tanquam imaginibus

corporum.

12. Ex qua immunditia donec purgetur, credat in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum, solum, magnum, omnipotentem, bonum, justum, misericordem, omnium visibilium et invisibilium conditorem, et quidquid de illo pro humana facultate digne vereque dici potest. Neque cum audierit Patrem solum Deum, separet inde Filium, aut Spiritum sanctum : cum eo quippe solus Deus, cum quo et unus Deus est; quia et Filium cum audimus solum Deum, sine ulla separatione Patris aut Spiritus sancti oportet accipere. Atque ita dicat unam essentiam, ut non existimet aliud alio, vel majus, vel melius', vel aliqua ex parte diversum. Non tamen ut Pater ipse sit et Filius et Spiritus sanctus, et quidquid aliud ad alterutrum singula dicuntur; sicut Verbum quod non dicitur nisi Filius, aut Donum quod non dicitur nisi Spiritus sanctus propter quod etiam pluralem numerum admittunt, sicut in Evangelio scriptum est: Ego et Pater arum sumus (Joan. x, 30). Eɩ unum dixit; et, sumus: unum, secundum essentiam, quod idem Deus; sumus, secundum relativum, quod ille Pater, hic Filius. Aliquando et tacetur unitas essentiæ, et sola pluraliter relativa commemorantur: Veniemus ad eum ego et Pater, et habitabimus apud cum (1d. xiv, 23). Venie1 Quidam Mss., vel majus, vel minus. Plures vero, vel mujus, vel minus, vel melius.

mus et habitabimus, pluralis numerus est, quia præ-
dictum est, Ego et Pater, id est, Filius et Pater, quae
relative ad invicem dicuntur. Aliquando latenter om-
nino, sicut in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram (Gen. 1, 26). El faciamus, et
nostram, pluraliter dictum est, et nisi ex relativis ac-
cipi non oportet1. Non enim ut facerent dii, aut ad
imaginem et similitudinem deorum; sed ut facerent
Pater et Filius et Spiritus sanctus, ad imaginem Pa-
tris et Filii et Spiritus sancti, ut subsisteret homo
imago Dei. Deus autem Trinitas. Sed quia non om -
nino æqualis fiebat illa imago Dei, tanquam non ab illo
nata, sed ab co creata, hujus rei significandæ causa
ita imago est ut ad imaginem sit : id est, non æquatur
parilitate, sed quadam similitudine accedit. Non enim
locorum intervallis, sed similitudine acceditur ad
Deum, et dissimilitudine receditur ab eo. Sunt enim
qui ita distinguunt, ut imaginem velint esse Filium :
hominem vero nen imaginem, sed ad imaginem. Refet-
lit autem eos Apostolus dicens: Vir quidem non debet
velare capul, cum sit imago et gloria Dei (1 Cor. x1, 7).
Non dixit, Ad imaginem; sed imago. Quæ tamen imago,
cum alibi dicitur, Ad imaginem, non quasi ad Filium
dicitur, quæ imago æqualis est Patri; alioquin non di-
ceret, ad imaginem nostram. Quomodo cnim nostram,
cum Filius solius Patris imago sit? Sed propter im-
parem, ut diximus, similitudinem dictus est homo ad
imaginem: et ideo nostram, ut imago Trinitatis esset
sed
homo; non Trinitati æqualis sicut Filius Patri,
accedens, ut dictum est, quadam similitudine; sicut
in distantibus significatur quædam vicinitas, non loci,
sed cujusdam imitationis, Ad hoc enim et dicitur,
Reformamini in novitate mentis vestræ (Rom. x11, 2):
quibus item dicit, Estote itaque imitatores Dei, sicut
filii charissimi (Ephes. v, 1). Novo enim homini dici-
tar: Qui renovatur in agnitionem Dei, secundum ima-
ginem ejus qui creavit eum (Coloss. m, 10). Aut si jam
placet propter disputandi necessitatem, etiam exce-
ptis nominibus relativis, pluralem numerum admittere,
ut uno nomine respondeatur, cum quæritur, quid tria,
et dicere tres substantias sive tres personas; nullæ
moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quan-
tulæcumque dissimilitudinis, ut ibi 2 intelligatur aliud
alio vel paulo minus, quocumque modo minus esse
aliud alio potest: ut neque personarum sit confusio,
nec talis distinctio qua sit impar aliquid. Quod si in-
tellectu capi non potest, fide teneatur, donec illuce-
scat in cordibus ille qui ait per prophetam, Nisi cre-
dideritis, non intelligctis (Isai. vn, 9).

1 Sic Mss. Editi vero, non potest.

* Plures Mss., au ibi. Et quidam, aut ubi.

LIBER OCTAVUS,

In quo ratione reddita monstrat, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam spiritum sanctum, nec quoslibet duos simul in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, nec omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Deinde agit ut et ex veritatis intellectione, et ex notitia summi boni, et ex usito amore justitiæ, propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, intelligatur ipsa natura Dei : maxime vero admonet vt Dei cognitio quæratur per charitatem, quæ in Scripturis Deus dicitur; qua in charitate etiam Trinitatis vestigium quoddam inesse observat.

PROOEMIUM. - 1. Epilogus superius dictorum. Re

gula in difficilioribus fidei auæstionibus servanda. Dixi

mus alibi, ea dici proprie in illa Trinitate distincte ad singulas personas pertinentia, quæ relative dicuntur ad invicem, sicut Pater et Filius, et utriusque Donum Spiritus sanctus : non enim Pater Trinitas, aut Filius Trinitas, aut Trinitas Donum. Quod vero ad se dicuntur singuli, non dici pluraliter tres, sed unum ipsa n Trinitatem: sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus; et bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus; et omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus nec ta7 men tres dii, aut tres boni, aut tres omnipotentes; sed unus Deus, bonus, omnipotens ipsa Trinitas ; et quidquid aliud non ad invicem relative, sed ad se singuli dicuntur. Hoc enim secundum essentiam dicuntur, quia hoc est ibi esse, quod magnum esse, quod bonum esse, quod sapientem esse, et quidquid aliud ad se unaquæque ibi persona, vel ipsa Trinitas dicitur. Ideoque dici tres personas, vel tres substantias, non ut aliqua intelligatur diversitas essentiæ, sed ut vel uno aliquo vocabulo responderi possit, cum dicitur quid tres, vel quid tria ; tantamque esse æqualitatem in ea Trinitate, ut non solum Pater non sit major quam Filius, quod attinet ad divinitatem, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sint quam Spiritus sanctus, aut singula quæque persona quælibet trium minus aliquid sit quam ipsa Trinitas. Dicta sunt hæc, et si sæpius versando repetantur, familiarius quidem innotescunt sed et modus aliquis adhibendus est, Deoque supplicandum devotissima pietate, ut intellectum aperiat, et studium contentionis absumat, quo possit mente cerni essentia veritatis, sine ulla mole, sine ulla mobilitate. Nunc itaque, in quantum ipse adjuvat Creator mire misericors, attendamus hæc, quæ modo interiore quam superiora 3 tractabimus, cum sint eadem servata illa regula, ut quod intellectui nostro nondum eluxerit, a firmitate fidei non dimittatur.

CAPUT PRIMUM. 2. In Deo non esse majus quid tres quam unam personam, ratione monstratur. Dicimus enim non esse in hac Trinitate majus aliquid duas aut tres personas quam unam earum : quod non capit consuetudo carnalis, non ob aliud, nisi quia vera quæ creata sunt sentit ut potest; veritatem autem ipsam qua creata sunt non potest intueri : nam si posset, nullo modo esset lux ista corporea manifestior quam hoc quod diximus. In substantia quippe veritatis, quoniam sola vere est, non est major aliqua, nisi quæ verius est. Quidquid autem intelligibile atque incommutabile est, non aliud alio verius est, quia æque incommutabiliter æternum est: nec quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum est, quam eo quo vere est . Quapropter ubi magnitudo ipsa veritas est, quidquid

[blocks in formation]

plus habet magnitudinis, necesse est ut plus habeat veritatis quidquid ergo plus veritatis non habet, non habet plus etiam magnitudinis. Porro, quidquid plus habet veritatis, profecto verius est, sicut majus est quod plus habet magnitudinis: hoc ergo ibi est majus quod verius. Non autem verius est Pater et Filius simul, quam singulus Pater, aut singulus Filius. Non igitur majus aliquid utrumque simul, quam singulum corum. Et quoniam æque vere est etiam Spiritus sanclus, nec Pater et Filius simul majus aliquid est quam ipse, quia nec verius est. Pater quoque et Spiritus sanctus simul, quoniam veritate non superant Filium; non enim verius sunt; nec magnitudine superant. Atque ita Filius et Spiritus sanctus simul tam magnum aliquid sunt quam Pater solus, quia tam vere sunt. Sic et ipsa Trinitas tam magnum est, quam unaquæque ibi persona. Non enim ibi major est, quæ verior non est, ubi est ipsa veritas magnitudo. Quia in essentia veritatis, hoc est verum esse quod est esse; et hoc est esse quod est magnum esse: hoc est ergo magnum esse, quod verum esse. Quod igitur ibi æque verum est, etiam æque magnum sit necesse

est.

CAPUT II. 3. Respuenda omnis corporalis cogitatio, ut Deus capiatur quomodo Deus est veritas. In corporibus autem fieri potest ut æque verum sit hoc aurum atque illud, sed majus hoc sit quam illud, quia non eadem ibi est magnitudo quæ veritas; aliudque illi est aurum esse, aliud magnum esse. Sic et in animi natura, secundum quod dicitur magnus animus, non secundum hoc dicitur verus animus. Animum enim verum habet etiam qui non est magnanimus : quandoquidem corporis et animi essentia, non est ipsius veritatis essentia, sicut est Trinitas Deus unus, solus, magnus, verus, verax, veritas. Quem si cogitare conamur, quantum sinit et donat, nullus cogitetur per locorum spatia contactus aut complexus, quasi trium corporum; nulla compago juncturæ, sicut tricorporem Geryonem fabulæ ferunt: sed quidquid animo tale occurrerit, ut majus sit in tribus quam in singulis, minusque in uno quam in duobus, sine ulla dubitatione respuatur: ita enim respuitur omne corporeum. In spiritualibus autem omne mutabile quod occurrerit, non putetur Deus. Non enim parvæ notitiæ pars est, cum de profundo isto in illam summitatem respiramus, si antequam scire possimus quid sit Deus, possumus jam scire quid non sit. Non est enim certe, nec terra, nec cœlum, nec quasi terra el cœlum, nec tale aliquid quale videmus in cœlo, nec quidquid tale non videmus et est fortassis in cœlo. Nec si augeas imaginatione cogitationis lucem solis, quantum potes, sive quo sit major, sive quo sit clarior, millies tantum, aut innumerabiliter, neque hoc est Deus. Nec sicut cogitantur Angeli mundi spiritus cœlestia corpora inspirantes, atque ad arbitrium quo serviunt Deo mutantes atque versantes, nec si omnes,

1

2

1 Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., nec tale aliquid quidquid non videmus.

2 Forte, Nec si cogitentur.

cum sint millia millium (1 Apoc. v, 11), in unum collati unus fiant, nec tale aliquid Deus est. Nec si eosdem spiritus sine corporibus cogites, quod quidem carnali cogitationi difficillimum est. Ecce vide, si potes, o anima prægravata corpore quod corrumpitur, et onusta terrenis cogitationibus multis et variis; ecce vide, si potes: Deus Veritas est (Sap. ix, 15). Hoc enim scriptum est, Quoniam Deus lux est (I Joan. 1, 5) non quomodo isti oculi vident, sed quomodo videt cor, cum audis, Veritas est. Noli quærere quid sit veritas; statim enim se opponent caligines imaginum corporalium et nubila phantasmatum, et perturbabunt serenitatem, quæ primo ictu diluxit tibi, cum di erem, Veritas. Ecce in ipso primo ictu quo velut coruscatione perstringeris, cum dicitur, Veritas, mane si potes sed non potes; relaberis in ista solita atque terrena. Quo tandem pondere, quæso, relaberis, nisi sordium contractarum cupiditatis visco et peregrinationis erroribus ?

CAPUT III.4. Quomodo cognoscatur Deum esse summum bonum. Animus nonnisi conversione ad Deum fit bonus. Ecce iterum vide, si potes. Non amas certe nisi bonum, quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie cam; orum, et bonum prædium amænum ac fertile, et bona domus paribus membris disposita et ampla et lucida, et bona animalia animata corpora, et bonus acr modestus et salubris, et bonus cibus suavis atque aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, et bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculenter colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir justus, et bonæ divitiæ, quia facile expediunt, et bonum cœlum cum sole et luna et stellis suis, et boni Angeli sancta obedientia, et bona locutio suaviter docens et congruenter monens audientem, et bonum carmen canorum numeris et sententiis grave. Quid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud: tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum, si potes; ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Neque enim in his omnibus bonis, vel quæ commemoravi, vel quæ alia cernuntur sive cogitantur, diceremus aliud alio melius cum vere judicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni, secundum quod et probaremus aliquid, et aliud alii præponeremus. Sic amandus est Deus, non hoc et illud bonum, sed ipsum bonum. Querendum enim bonum animæ, non cui supervolitet judicando, sed cui hereat amando : et quid hoc, nisi Deus? Non bonus animus, aut bonus angelus, aut bonum cœlum; sed bonum bonum. Sic enim forte facilius advertitur quid velim dicere. Cum enim audio, verbi gratia, quod dicitur animus bonus, sicut duo verba sunt, ita ex eis verbis duo quædam intelligo : aliud quo animus est, aliud quo bonus. Et quidem ut animus esset, non egit ipse aliquid; non enim jam erat quod ageret ut esset: ut autem sit bonus animus,

Editi, cum audit. At Mss., cum audis. Germanensis codex, cum enim audis, etc.

Plures Mss., movens.

video agendum esse voluntate; non quia idipsum quo animus est, non est aliquid boni; nam unde jam dicitur, et verissime dicitur corpore melior? sed ideo, nondum dicitur bonus animus, quoniam restat ei actio voluntatis, qua sit præstantior; quam si neglexerit, jure culpatur, recteque dicitur non bonus animus. Distat enim ab eo qui hoc agit: et quia ille laudabilis, profecto iste qui hoc non agit, vituperabilis est. Cum vero agit hoc studio, et fit bonus animus, nisi se ad aliquid convertat quod ipse non est, non potest hoc assequi. Quo se autem convertat ut fiat bonus animus, nisi ad bonum, cum hoc amat et appetit et adipiscitur? Unde se si rursus avertat, fiatque non bonus, hoc ipso quo se avertit a bono, nisi maneat in se illud bonum unde se avertit, non est quo se iterum, si voluerit emendare, convertat.

5. Quapropter nulla essent mutabilia bona, nisi esset incommutabile bonum. Cum itaque audis bonum hoc et bonum illud, quæ possunt alias dici etiam non bona, si potueris sine illis quæ participatione boni bona sunt, perspicere ipsum bonum cujus participatione bona sunt; simul enim et ipsum intelligis, cum audis hoc aut illud bonum: si ergo potueris illis detractis per se ipsum perspicere bonum, perspexeris Deum. Et si amore inhærscris, continuo beati ficaberis. Pudeat autem, cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhærendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Illud etiam, quod animus, tantum quia est animus, etiam nondum co modo bonus quo se convertit ad incommutabile bonum; sed, ût dixi, tantum animus, cum ita nobis placet ut eum omni etiam luci corporex cum bene intelligimus, præferamus, non in se ipso nobis placet, sed in illa arte qua factus est. Inde enim approbatur factus, ubi videtur fuisse faciendus. Hæc est veritas, et simplex bonum: non enim est aliud aliquid quam ipsum bonum, ac per hoc etiam summum bonum. Non enim minui vel augeri bonum potest, nisi quod. ex alio bono bonum est. Ad hoc se igitur animus convertit ut bonus sit, a quo habet ut animus sit. Tunc ergo voluntas naturæ congruit ut perficiatur in bono animus, cum illud bonum diligitur conversione voluntatis, unde est et illud quod non amittitur nec aversione voluntatis. Avertendo enim se a summo bono, amittit animus ut sit bonus animus; non autem amittit ut sit animus, cum et hoc jam bonum sit corpore melius hoc ergo amittit voluntas, quod voluntas adipiscitur. Jam enim erat animus, qui converti ad id vellet a quo erat : qui autem vellet esse antequam ̧ esset nondum erat. Et hoc est bonum rostrum, ubi videmus utrum esse debuerit aut debeat, quidquid esse debuisse aut debere comprehendimus; et ubi videmus esse non potuisse nisi esse debuisset, quidquid etiam quomodo esse debuerit non comprehendimus. Hoc ergo bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum in illo enim vivimus, et move

1

1 Aliquot Mss., cum ad illud bonum dirigitur. Editi, comprehendimus; omissa particula negante, quæ reperitur in VSS.

mur, et sumus (Act. xvii, 27, 28). CAPUT IV. - 6. Deus prius fide non errante cogno⚫ scendus, ut amari possit. Sed dilectione standum est ad illud et inhærendum illi, ut præsente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Cum enim per fidem adhuc ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 7), nondum utique videmus Deum, sicut idem ait, facie ad faciem (I Cor. xi, 12): quem tamen nisi nunc jam diligamus, nunquam videbimus. Sed quis diligit quod ignorat? Sciri enim aliquid et non diligi potest : diligi autem quod nescitur, quæro utrum possit; quia si non potest, nemo diligit Deum antequam sciat. Et quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere? Non enim corpus est, ut carneis oculis inquiratur. Sed et priusquam valeamus conspicere atque percipere Deum, sicut conspici et percipi potest, quod mundicordibus licet; Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8); nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari, quo ad cum videndum sit aptum et idoneum. Ubi sunt enim illa tria, propter quæ in animo ædificanda omnium divinorum Librorum machinainenta consurgunt, fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13); nisi in animo credente quod nondum videl, et sperante atque amante quod credit? Amatur ergo et qui ignoratur; sed tamen creditur. Nimirum autem cavendum est, ne credens animus id quod non videt, fingat sibi aliquid quod non est, et speret diligatque quod falsum est, Quod si fit, non erit charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quæ finis præcepti est, sicut idem apostolus dicit (1 Tim. 1, 5).

1

7. Necesse est autem, cum aliqua corporalia lecta vel audita quæ non vidimus, credimus, fingat sibi aliquid animus in lineamentis formisque corporum, sicut occurrerit cogitanti, quod aut verum non sit, aut etiam si verum est, quod rarissime potest accidere: non hoc tamen fide ut teneamus quidquam prodest, sed ad aliud aliquid utile, quod per hoc insi. nuatur. Quis enim legentium vel audientium quæ scripsit apostolus Paulus, vel quæ de illo scripta sunt, non fingat animo et ipsius Apostoli faciem, et omnium quorum ibi nomina commemorantur? Et cum in tanta hominum multitudine quibus illæ Litteræ notæ sunt, alius aliter lineamenta figuramque illorum corporum cogitet, quis propinquius et similius cogitet, utique incertum est. Neque ibi occupatur fides nostra, qua facie corporis fuerint illi homines; sed tantum quia per Dei gratiam ita vixerunt, el ca gesserunt quæ Scriptura illa testatur hoc et utile est credere, et non desperandum, et appetendum. Nam et ipsius Dominicæ facies carnis, innumerabilium cogitationum diversitate variatur et fingitur, quæ tamen una erat, quæcumque crat. Neque in fide nostra quam de Do. mino Jesu Christo habemus, illud salubre est quod sibi animus fingit, longe fortasse aliter quam res se habet, sed illud quod secundum speciem de homine

Er. Lugd. Ven, Lov,, et quod, M.

cogitamus habemus enim quasi regulariter infixam humanæ naturæ notitiam, secundum quam quidquid tale aspicimus, statim hominem esse cognoscimus vel hominis formam.

CAPUT V. — Quomodo Trinitas diligatur incognita. Secundum hanc notitiam cogitatio nostra informatur, cum credimus pro nobis Deum hominem factum, ad humilitatis exemplum, et ad demonstrandam erga nos dilectionem Dei. Hoc enim nobis prodest credere, et firmum atque inconcussum corde retinere, humilitatem qua natus est Deus ex femina et a mortalibus per tantas contumelias perductus ad mortem, summum esse medicamentum quo superbiæ nostræ sanaretur tumor, et altum sacramentum quo peccati vinculum solveretur. Sic et virtutem miraculorum ipsius et resurrectionis ejus, quoniam novimus quid sit onnipotentia, de omnipotente Deo credimus, et secundum species et genera rerum vel natura insita vel experientia collecta, de factis hujuscemodi cogitamus, ut non ficta sit filles nostra. Neque enim novimus faciem virginis Mariæ, ex qua ille a viro intacta neque in ipso partu corrupta mirabiliter natus est. Nec quibus membrorum lineamentis fuerit Lazarus, nec Bethaniam, nec sepulcrum lapidemque illum quem removeri jussit cum eum resuscitaret, vidimus, nec monumentum novum excisum in petra unde ipse resurrexit, nec montem Oliveti unde ascendit in cœlum neque omnino scimus, quicumque ista non vidimus, an ita sint ut ea cogitamus, imo vero probabilius existimamus non esse ita. Namque cum alicujus facics vel loci vel hominis vel cujuslibet corporis eadem occurrerit oculis nostris, quæ occurrebat animo, cum eam priusquam videremus cogitabamus, non parvo miraculo movemur; ita raro el pene nunquam accidit et tamen ca firmissime credimus, quia secundum specialem generalemque notitiam quae certa nobis est, cogitamus. Credimus enim Dominum Jesum Christum natum de virgine quæ Maria vocabatur. Quid sit autem virgo, et quid sit nasci, et quid sit nomen proprium non credimus, sed prorsus novimus. Utrum autem illa facies Mariæ fuerit quæ occurrerit animo cum ista loquimur aut recordamur, nec novimus omnino, nec credimus. Itaque hic salva fide licet dicere, Forte talem habebat faciem, forte non talem Forte autem de virgine natus est Christus, nemo salva fide christiana dixerit.

8. Quamobrem quoniam Trinitatis æternitatem, et æqualitatem, et unitatem, quantum datur, intelligere cupimus, prius autem quam intelligamus credere debemus, vigilandumque nobis est, ne ficta sit fides nostra eadem quippe Trinitate fruendum est, ut beate vivamus; si autem falsum de illa crediderimus, inanis crit spcs, et non casta charitas : quomodo igitur eam Trinitatem quam non novimus, credendo diligimus? An secundum specialem generalemve notitiam, secundum quam diligimus apostolum Paulum" Qui etiam si non ea facie fujt quæ nobis occurrit de illo eogitantibus, et hoc penitus ignoramus, novimus

« PredošláPokračovať »