Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quod subtilissime obscurissimeque disseritur, donec apertissime demonstretur, vel ita se rem habere, vel non ita. Sed quoquo modo se habeat vis qua per oculos cernimus; ipsam certe vim, sive sint radii, sive aliud aliquid, oculis cernere non valemus; sed mente quærimus, et si fieri potest, etiam hoc mente comprehendimus. Mens ergo ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit, sic incorporearum per semetipsam. Ergo et semetipsam per se ipsam novit, quoniam est incorporea. Nam si non se novit, non se amat.

CAPUT IV. 4. Tria unum et æqualia, mens ipsa, et amor, et notitia ejus. Tria eadem substantialiter esse, ac relative dici. Tria eadem esse inseparabilia. Tria eadem non partium instar juncta et commixta esse; sed esse unius essentiæ, ac relativa. Sicut autem duo quadam sunt, mens et amor ejus, cum se amat; ita quædam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit. Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria quædam sunt, et hæc tria unum sunt; et cum perfecta sunt, æqualia sunt. Si enim minus se amat quam est, ut verbi gratia, tantum se amet hominis mens, quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus; peccat, et non est perfectus amor ejus. Item si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet, quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus; etiam sie nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum amat, quantum amandus est Deus. Ite:n notitia si minor est, quam est illud quod noscitur, et plene nosci potest, perfecta non est. Si autem major est, jam superior est natura quæ novit, quam illa quæ nota est sicut major est notitia corporis, quam ipsum corpus quod ea notitia notum est. Illa enim vita quædam est in ratione cognoscentis: corpus au tem non est vita. Et vita quælibet quolibet corpore major est, non mole, sed vi. Mens vero cum se ipsam cognoscit; non se superat notitia sua ; quia ipsa cogno scit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit, n'éque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua : quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cum se ipsam cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec major est. Recte igitur diximus, hæc tria cum perfecta sunt, esse consequenter æqualia.

5. Simul etiam admonemur, si utcumque videre possumus, hac in anima existere, et tanquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter, vel, ut ita dicam, essentialiter, non tanquam in subjecto, ut color, aut figura in corpore, aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud præter se. Item non se solam coguoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tanquam in subjecto insunt menti; sed substantialiter etiam ista sunt, sicut ip a mens

quia et si relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quæque substantia. Nec sicut color et coloratum relative ita dicuntur ad invicem, ut color in subjccto colorato sit, non habens in se ipso propriam substantiam; quoniam coloratum corpus substantia est, ille autem in substantia: sed sicut duo amici etiam duo sunt homines, que sunt substantir; cum homines non relative dicantur, amici autem relative.

6. Sed item quamvis substantia sit amans vel sciens, substantia sit scientia, substantia, sit amor, sed amans et amor, aut sciens et scientia relative ad se dicantur sicut amici; mens vero aut spiritus non sint relativa, sicut nec homincs relativa sunt : non tamen sicut amici homines possunt scorsum esse ab invicem, sic amans et amor, aut sciens et scientia. Quanquam et amici corpore videntur separari posse, non animo, in quantum amici sunt verumtamen fieri potest ut amicus amicum etiam odisse incipiat, et eo ipso amicus esse desinat, nesciente illo, et adhuc amante. Amor autem quo se mens amat, si esse desinat, simul et illa desinet esse amans. Item notitia qua se mens novit, si esse desinat, simul et illa nosse se desinet. Sicut caput capitati alicujus utique caput est, et relative ad se dicuntur, quamvis etiam substantiæ sint nam et caput corpus est, et capitatum; et si non sit caput 1, nec capitatum erit. Sed hæc præcisione ab invicem separari possunt, illa non pos

sunt.

7. Quod si sunt-aliqua corpora que secari omnino et dividi nequeunt; tamen misi partibus suis constarent, corpora non essent. Pars ergo ad totum relative dicitur, quia omnis pars alicujus totius pars est, el totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars corpus est, et totum; non tantum ista relative dicuntur, sed etiam substantialiter sunt. Fortassi · ergo mens totum est, et ejus quasi partes amor quo se amat, et scientia qua se novit, quibus duabus partibus illud totum constat? An tres sunt æquales partes, quibus totum unum completur? Sed nulla pars totum, cujus pars est, complectitur mens vero cum se totam novit, hoc est perfecte novit, per totum ejus est notitia ejus; et cum se perfecte amat, totam se amat, et per totum ejus est amor ejus. Num ergo sicut ex vino et aqua et melle una fit potio, et singula per totum sunt, et tamen tria sunt ( nulla enim pars est potionis, quæ non habeat hære tria; non enim juncta, velut si aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt; et substantie sunt omnes, et totus ille liquor una qu edam est ex tribus confecta substantia); tale aliquid arbitrandum est esse simul hæc tria, mentem, amorem, no!itiam? Sed non unius substantiæ sunt, aqua, vinum, et mel, quamvis ex corum commixtione fiat una substantia potionis Quomodo autem illa tria non sint ejusdem substantiae, non video; cum mens ipsa sc amet, atque ipsa se noverit; atque ita sint have tria, ut non alteri alicui rerum mens vel amata

1 Editi, et si non sil corpus. At Mss., capus.

vel nota sit. Unius ergo ejusdemque essentiæ necesse est hæc tria sint : et ideo si tar:quam commixtione confusa essent; nullo modo essent tria, nec referri ad invicem possent. Quemadmodum si ex uno codemque auro tres annulos similes facias, quamvis connexos sibi, referuntur ad invicem, quod similes sunt; omnis enim similis alicui similis est; et trinitas anmulorum est, et unum aurum at si misceantur sibi, et per totam singuli massam suam conspergantur, interer det illa trinitas, et omnino non erit; ac non solum unum aurum dicetur, sicut in illis tribus annulis dicebatur, sed jam nulla aurea tria.

CAPUT V. 8. Ea tria esse singula in se ipsis, et invicem tota in totis. At in illis tribus, cum se novit mens et amat se, manet trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur: quamvis et singula sint in semetipsis, et invicem tota in totis, sive singula in binis, sive bina in singulis. Itaque omnia in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa, quoniam ad se ipsam mens dicitur: quamvis nosceus, vel nota, vel noscibilis ad suam notitiam relative dicatur; amans quoque et amata vel amabilis ad amorem referatur, quo se amat. Et notitia quamvis referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et ad se ipsam nota et noscens dicitur: non enim sibi est incognita notitia, qua se mens ipsa cognoscit. Et amor quamvis referatur ad mentem amantem, cujus amor est; tamen et ad se ipsum est amor, ut sit etiam in se ipso: quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est se ipso. Ita sunt hæc singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt, quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente. Singula in binis ita sunt, quia mens quæ se novit et amat, in amore et notitia sua est; et amor amantis mentis seseque scientis, in mente notitiaque ejus est; et notitia mentis se scientis et amantis in mente atque in amore ejus est, quia scientem se amat, et amantem se novit. Ac per hoc et bina in singulis, quia mens que se novit et amat, cum sua notitia est in amore, et cum suo amore in notitia amor quoque ipse et notitia simul sunt in mente, quæ se amat et novit. Tota vero in totis quemadmodum sint, jam supra ostendimus, cum se totam mens amat, et totam novit, el totum amorem suum novit, totanique amat notitiam suam, quando tria ista ad se ipsa perfecta sunt. Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a semetipsis, et tamen corum singulum quod que substantia est, et siarul omnia una substantia vel essentia, cum relative dicantur ad invicem.

1

CAPUT VI. - 9. Alia notitia rei in ipsa re, alia in ipsa æterna verita'e. Quod ex æternæ veritatis regulis judicium de rebus etiam corporeis fiat. Sed cum se ipsam novit humana mens et amat se ipsam, non aliquid incommutabile novit et amat: aliterque unusquisque homo loquendo enuntiat mentem suam, quid in se ipso agatur attendens; aliter autem humanam mentem speciali aut generali cognitione definit. Ita• 3diti, amor quippe. Conchunius Mss., amor quoque.

que cum mihi de sua propria loquitur, utrum intelligat hoe aut illud, an non intelligat, et utrum velit, an nolit hoc aut illud, credo: cum vero de humana specialiter aut generaliter verum dicit, agnosco et approbo. Unde manifestum est, aliud unumquemque videre in se, quod sibi alius dicenti credat, non tamen videat; aliud autem in ipsa veritate, quod alius quoque possit intueri : quorum alterum mutari per tempora, alterum incommutabili æternitate consistere. Neque enim oculis corporeis multas mentes videndo, per similitudinem colligimus generalem vel specialem mentis humanæ notitiam sed intuemur inviolabilem veritatem, ex qua perfecte, quantum possumus, definiamus, non qualis sit uniuscujusque hominis mens, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat.

:

10. Unde etiam phantasias rerum corporalium per corporis sensum haustas, et quodam modo infusas memoriæ, ex quibus etiam ca que non visa sunt, ficto phantasmate cogitantur, sive aliter quam sunt, sive fortuitu sicuti sunt, aliis omnino regulis supra mentem nostram incommutabiliter manentibus, vel approbare apud nosmetipsos, vel improbare convincimur, cum recte aliquid approbamus aut improbamus. Nam et cum recolo Carthaginis mœnia quæ vidi, et cum fingo Alexandriæ 1 quæ non vidi, easdemque imaginarias formas quasdam quibusdam præferens, rationabiliter præfero; viget et claret desuper judicium veritatis, ac sui juris incorruptissimis regulis firmum est: et si corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur, non tamen involvitur atque confunditur.

11. Sed interest utrum ego sub illa vel in illa caligine, tanquam a cœlo perspicuo secludar; an sicut in altissimis montibus accidere solet, inter utrumque aere libero fruens, et serenissimam lucem supra, et densissimas nebulas subter aspiciam. Nam unde in me fraterni amoris inflammatur ardor, cum audio virum aliquem pro fidei pulchritudine et firmitate acria tormenta tolerasse? Et si mihi digito ostendatur ipse homo, studeo mihi conjungere, notum facere, amicitia colligare. Itaque si facultas datur, accedo, alloquor, sermonem confero, affectum meum in illum quibus verbis possum exprimo, vicissimque in co fieri quem in me habeat atque exprimi volo, spiritualemque complexum credendo molior, quia pervestigare tam cito et cernere penitus ejus interiora non possum. Amo itaque fidelem et fortem virum amore casto atque germano. Quod si mihi inter nostras loquelas fateatur, aut incautus aliquo modo sese indicet, quod vel de Deo credat incongrua, atque in illo quoque carnale aliquid desideret, et pro tali errorc illa pertulerit, vel sperata pecuniæ cupiditate, vel inani aviditate laudis humanæ; statim amor ille, quo in eum ferebar, offensus, et quasi repercussus, atque ab indigno homine ablatus, in ca forma permanet, ex qua eum talem credens ama

Er. Lugd. Ven. Lov. addunt, monia. In B. deest bæ vox, de qua ad marginem notatur: «Subaudi, mœnia.» M. Apud Lov., incautius.

Editi, non in ea forma permanet; addita contra mentein

non sit amanda creatura; sed si ad Creatorem refertur ille amor, non jam cupiditas, sed charitas crit. Tunc enim est cupiditas, cum propter se amatur creatura. Tunc non utentem adjuvat, sed corrumpit fruentem. Cum ergo aut par nobis, aut inferior creatura sit, inferiore utendum est ad Deum; pari autem fruendum, sed in Deo. Sicut enim te ipso, non in te ipso frui debes, sed in eo qui fecit te; sic etiam illo quem diligis tanqua te ipsum. Et nobis ergo et fratribus in Domino fruamur, et inde nos nec ad nosmetipsos remittere, et quasi relaxare deorsum versus audeamus. Nascitur autem verbum, cum excogitatum placet, aut ad peccandum, aut ad recte faciendum. Verbum ergo nostrum et mentem de qua gignitur, quasi medius amor conjungit, seque cum eis tertium complexu incorporeo, sine ulla confusione constringit.

veram. Nisi forte ad hoc amo jam, ut talis sit, cum talem non esse comperero. At in illo homine nihil mutatum est: mutari tamen potest, ut fiat quod eam jam esse credideram. In mente autem mea mutata est utique ipsa existimatio, quæ de illo aliter se habebat, et aliter habet: idemque amor ab intentione perfruendi ad intentionem consulendi, incommutabili desuper justitia jubente deflexus est. Ipsa vero forma inconcussæ ac stabilis veritatis, et in qua fruerer homine bonum eum credens, et in qua consulo ut bonus sit, eadem luce incorruptibilis sincerissimæque rationis et meæ mentis aspectum, et illam phantasia nubem, quam desuper cerno, cum cumdem hominem quem videram cogito, imperturbabili æternitate perfundit. Item cum arcum pulchre ac æquabiliter intortum, quem vidi, verbi gratia, Carthagine, animo revolvo, res quædam menti nuntiata per oculos, memoriæque transfusa, imaginarium conspectum facit. Sed aliud mente conspicio, secundum quod mihi opus illud placet; unde etiam, si displiceret, corrigerem. Itaque de istis secundum illam (a) judicamus, et illam cernimus rationalis mentis intuitu. Ista vero aut præsentia sensu corporis tangimus, aut imagines absentium fixas in memoria recordamur, aut ex earum similitudine talia fingimus, qualia nos ipsi, si vellemus atque possemus, etiam opere moliremur: aliter figurantes animo inagines corporum, aut per corpus corpora videntes; aliter autem rationes artemque ineffabiliter pulchram talium figurarum super aciem mentis simplici intelligentia capientes.

CAPUT VII.— 12. Verbum intus ex rebus in æterna veritate conspectis concipimus et gignimus. Verbum amore concipitur sive creaturæ sive Creatoris. In illa igitur eterna veritate, ex qua temporalia facta sunt omnia, formam secundum quam sumus, et secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione aliquid operamur, visu mentis aspicimus: atque inde conceptam rerum veracem notitiam, tanquam verbum apud nos habemus, et dicendo intus gignimus; nec a nobis nascendo discedit. Cum autem ad alios loquimur, verbo intus manenti ministerium vocis adhibemus, aut alicujus signi corporalis, ut per quamdam commemorationem sensibilem tale aliquid fiat etiam in animo audientis, quale de loquentis animo non recedit. Nihil itaque agimus per membra corporis in factis dictisque nostris, quibus vel approbantur vel improbantur mores hominum, quod non verbo apud nos intus edito prævenimus. Nemo enim volens aliquid facit, quod non in corde suo prius dixerit.

13. Quod verbum amore concipitur, sive creaturæ, sive Creatoris, id est, aut naturæ mutabilis, aut incommutabilis veritatis.

[blocks in formation]

CAPUT IX. 14. In amore spiritualium verbum natum idem quod conceptum : secus in amore carnalium. Conceptum autem verbum et natum idipsum est, cum voluntas in ipsa notitia conquiescit, quod fit in amore spiritualium. Qui enim, verbi gratia, perfecte novit, perfecteque amat justitiam, jam justus est, etiamsi nulla existat secundum eam forinsecus per membra corporis operandi necessitas. In amore autem carnalium temporaliumque rerum, sicut in ipsis animalium fetibus, alius est conceptus verbi, alius partus. Illic enim quod cupiendo concipitur, adipiscendo nascitur. Quoniam non sufficit avaritiæ nosse et amare aurum, nisi et habcat; neque nosse et amare vesci, aut concumbere, nisi etiam id agat; neque nosse et amare honores et imperia, nisi proveniant. Quæ tamen omnia, nec adepta sufficiunt. Qui enim biberit ex hac, inquit, aqua, sitiet iterum (Joan. iv, 15). Ideoque et in Psalmo : Concepit, inquit, dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. vi, 15). Dolorem vel laborem dicit concipi, cum ea concipiurtur que nosse ac velle non sufficit, et inardescit atque ægrotat animus indigentia, donec ad ea perveniat, et quasi pariat ca. Unde eleganter in latina lingua parta dicuntur et reperta atque comperta, quæ verba quasi a partu ducta resonant. Quia concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi 1, 15). Unde Dominus clamat, Venite ad me, omnes qui laboralis et onerati estis (Matth. x1, 28): ct alio loco, Væ prægnantibus et mammantibus in illis diebus (1d. xxIV, 19). Cum itaque ad partum verbi referret omnia vel recte facta vel peccata, Ex ore, inquit, tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Id. xu, 57): os volens intelligi, non hoc visibile, sed interius invisibile cogitationis et cordis.

[blocks in formation]

969

ut tantum nota sint, non tamen verba dicantur; sicut ista de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur verba quæ spatia temporum syllabis tenent, sive pronuntientur, sive cogitentur; aliter omne quod notum est, verbum dicitur animo impressum, quamdiu de memoria proferri et definiri potest, quamvis res ipsa displiceat; aliter cum placet quod mente concipitur. Secundum quod genus verbi accipiendum est quod ait Apostolus, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. xt, 3): cum secundum aliam verbi notionem dicant hoc et illi, de quibus ipse DoDominus ait, Non omnis qui dicit mihi, Domine, mine, intrabit in regnum cœlorum (Matth. vu, 2!). Vcrumtamen cum et illa que odimus, recte displicent, recteque improbantur, approbatur eorum improbatio, et placet, et verbum est. Neque vitiorum notitia nobis displicet, sed ipsa vitia. Nam placet mihi quod novi et definio quid sit intemperantia; et hoc est verbum ejus. Sicuti sunt in arte nota vitia, et recte approbatur eorum notitia, cum discernit cognitor speciem privationemque virtutis, sicut aiere et negare, esse et non esse : attamen virtute privari atque in vitium deficere, damnabile est. Et definire intemperantiam, verbumque ejus dicere, pertinet ad artem morum esse autem intemperantem, ad id pertinet quod illa arte culpatur. Sicut nosse ac definire quid sil solæcisms, pertinet ad artem loquendi facere antem, vitium est quod eadem arte reprehenditur. Verbum est igitur, quod nunc discernere ac insinuare volumus, cum amore notitia. Cum itaque se mens novit et amat, jungitur ei amore verbum ejus. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et verbum in amore cst, et amor in verbo, et utrumque in armante atque dicente.

CAPUT XI. 16. Mentis se ipsam noscentis imaginem seu verbum genitum ipsi æquale esse. Sed omnis secundum speciem notitia, similis est ei rei quam novit. Est enim alia notitia secundum privationem, quam cum improbamus, loquimur. Et hæc privationis improbatio speciem laudat, ideoque approbatur. Habet ergo animus nonnullam speciei notæ similitudinem, sive cum ea placet, sive cum ejus privatio displicet. Quocirca in quantum Deum novimus, similes sumus : sed non ad æqualitatem similes, quia nec tantum cum novimus, quantum ipse se. Et quemadmodum cum per sensum corporis dicimus corpora, fit eorum aliqua similitudo in animo nostro, quæ phantasia memoria est: non enim omnino ipsa corpora in animo sunt, cum ea cogitamus; sed eorum similitudines : itaque cum eas pro illis approbamus, erramus; error namque est pro alio alterius approbatio: melior est tamen imaginatio corporis in animo, quam illa species corporis, in quantum hæc in meliore natura est, id est, in substantia vitali, sicuti animus est: ita cum Deum novimus, quamvis meliores efficiamur quam eramus antequam nossemus, maximeque cum eadem fitnotitia etiam placita digneque amata verbum est, que aliqua Dei similitudo illa notitia : tamen inferior est, quia in inferiore natura est; creatura quippe SANCT. AUGUST. VIII.

animus, Creator autem veus. Ex quo colligitur, quia cum se mens ipsa novit atque approbat, sic est eadem notitia verbum ejus, ut ei sit par omnino et æquale, atque identidem : quia neque inferioris essen tiæ notitia est, sicut corporis; neque superioris, sicut Dei. Et cum habeat notitia similitudinem ad eam rem quam novit, hoc est, cujus notitia est; hæc habet perfectam et æqualem, qua mens ipsa ', quæ novit, est nota. Ideoque et imago et verbum est, quia de illa exprimitur, cum cognoscendo eidem coæquatur, et est gignenti æquale quod genitum

est.

CAPUT XII.-17. Cur sicut notitia mentis est proles, non etiam amor partus ejusdem sit. Solutio quæstionis. Trinitatis imago, mens cum sua ipsius notitia et amore. Quid ergo amor? non erit imago? non verbum ? non genitus? Cur enim mens notitiam suam gignit, cum se novit; et amorem suum non gignit, cuin se amat? Nam si propterea est notionis suæ causa, quia noscibilis est; amoris etiam sui causa est, quia est amabilis. Cur utrumque itaque non genuerit, difficile est dicere. Hæc enim quæstio etiam de ipsa summa Trinitate, omnipotentissimo creatore Deo, ad cujus imaginem homo factus est, solet movere homines, quos veritas Dei per humanam locutionem invitat ad fidem, cur non Spiritus quoque sanctus a Patre Deo genitus vel creditur vel intelligitur, ut filius etiam ipse dicatur? Quod nunc in mente humana utcumque investigare conamur, ut ex inferiore imagine, in qua nobis familiarius natura ipsa nostra, quasi interrogata respon→ det, excrcitatiorem mentis aciem ab illuminata creatura ad lumen incommutabile dirigamus: si tamen veritas ipsa persuaserit, sicut Dei Verbum Filium esse nullus christianus dubitat, ita charitatem esse Spiritum sanctum. Ergo ad imaginem illam, quæ creatura est, hoc est, ad rationalem mentem diligentius de hac re interrogandam considerandamque redeamus, ubi temporaliter existens nonnullarum rerum notitia, quæ antea non erat, et aliquarum rerum amor, quæ antea non amabantur, distinctius nobis aperit quid dicamus: quia et ipsi locutioni temporaliter dirigendæ, facilior est ad explicandum res quæ in ordine temporum comprehenditur.

18. Primo itaque manifestum sit, posse fieri ut sit aliquid scibile, id est, quod sciri possit, et tamen nesciatur : illud autem fieri non posse, ut sciatur quod scibile non fuerit. Unde liquido tenendum est quod omnis res quamcumque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui. Ab utroque eņim notitia paritur, a cognoscente et cognito. Itaque mens cum se ipsam cognoscit, sola parens est notitiæ suæ et cognitum enim et cognitor ipsa est. Erat autem sibi ipsa nosci bilis, et antequam se nosset: sed notitia sui non erat in ea, cum se ipsa non noverat. Quod ergo cognoscit se, parem sibi notitiam sui gignit : quia non minus se novit quam est, nec alterius essentiæ est notitia ejus, non solum quia ipsa novit, sed etiam quia se ipsam,

[blocks in formation]

requiescit fine quo intenditur, nisi id quod quæritur inventum quærenti copuletur. Qui appetitus, id est inquisitio, quamvis amor esse non videatur, que id quod notum est', amatur; hoc enim adhuc ut cognoscatur agitur: tamen ex eodem genere quiddam est. Nam voluntas jam dici potest, quia omnis qui quærit invenire vult; et si id quæritur quod ad notitiam pertineat, omnis qui quærit nosse vult. Quod si ardenter atque instanter vult, studere dicitur : quod maxime in assequendis atque adipiscendis quibusque doctrinis dici solet. Partum ergo mentis antecedit appetitus quidam, quo id quod nosse volumus quærendo et inveniendo, nascitur proles ipsa notitia: ac per hoe appetitus ille quo concipitur pariturque notitia, partus et proles recte dici non potest; idemque appetitus quo inhiatur rei cognoscendæ, fit amor cognitæ, dum tenet atque amplectitur placitam prolem, id est, notitiam, gignentique conjungit. Et est quædam imago Trinitatis, ipsa mens, et notitia ejus, quod est proles ejus ac de se ipsa verbum ejus, et amor tertius, et hæc tria unum atque una substantia. Nec minor proles, dum tantam se novit mens quanta est: nec minor amor, dum tantum se diligit quantum novit et quanta est.

sicut supra diximus. Quid ergo de amore dicendum est, cur non etiam cum se amat, ipsum quoque amorem sui genuisse videatur? Erat enim amabilis sibi, et antequam se amaret, quia poterat se amare: sicut erat sibi noscibilis, et antequam se nosset, quia poterat se nosse. Nam si non sibi esset noscibilis, nunquam se nosse potuisset : ita si non sibi esset amabilis, nunquam se amare potuisset. Cur itaque amando se non genuisse dicatur amorem suum; sicut cognoscendo se genuit notitiam suam? An eo 1 quidem manifeste ostenditur hoc amoris esse principium, unde procedit: ab ipsa quippe mente procedit: quæ sibi est amabilis antequam se amet; atque ita principium est amoris sui, quo se amat : sed ideo non recte dicitur genitus ab ea, sicut notitia sui qua se novit, quia notitia jam inventum est, quod partum vel repertum dicitur, quod sæpe præcedit inquisitio eo fine quietura? Nam inquisitio est appetitus inveniendi, quod idem valet si dicas, reperiendi. Quae autem reperiuntur, quasi pariuntur: unde proli similia sunt; ubi, nisi in ipsa notitia? Ibi enim quasi expressa formantur. Nam etsi jam erant res quas quærendo invenimus, notitia tamen ipsa non erat, quam sicut prolem nascentem deputamus. Porro appetitus ille, qui est in quærendo, procedit a quærente, et pendet quodam modo , neque 1 Editi, In eo. Emendantur ex Mss.

1 Plures Mss., quia quod notum est.

LIBER DECIMUS,

Ja quo trinitatem aliam in hominis mente inesse ostenditur, eamque longe evidentiorem apparere in memoria, intelligentia et voluntate.

CAPUT PRIMUM. 1. Amorem studentis animi, id est, scire cupientis, non esse amorem ejus rei quam nescit. Nunc ad ea ipsa consequenter enodatius explicanda limatior accedat intentio. Ac primum, quia rem prorsus ignotam amare omnino nullus potest, diligenter intuendum est cujusmodi sit amor studentium, id est, non jam scientium, sed adhuc scire cupientium quamque doctrinam. Et in bis quippe rebus in quibus non usitate dicitur studium, solent existere amores ex auditu, dum cujusque pulchritudinis fama ad videndum ac fruendum animus accenditur, quia generaliter novit corporum pulchritudines, ex eo quod plurimas vidit, et inest intrinsecus unde approbetur, cui forinsecus inhiatur. Quod cum fit, non rei penitus incognita amor excitatur, cujus genus ita notum est. Cam autem virum bonum amamus, cujus faciem non vidimus,

ex notitia virtutum amamus, quas novimus in ipsa veritate. Ad doctrinas autem cognoscendas, plerumque nos laudantium atque prædicantium accendit auctoritas et tamen nisi breviter impressam cujusque doctrinæ haberemus in animo notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus. Quis enim sciende, verbi gratia, rhetorica ullam curam et operam impenderet, nisi ante sciret eam dicendi esse scientiam ? Aliquando etiam ipsarum doctrinarum fines auditos expertosve miramur, et ex hoc inardescimus favultatem comparare discendo, qua ad eos pervenire

+

possimus. Tanquam si litteras nescienti dicatur quamdam esse doctrinam, qua quisque valeat, quamvis longe absenti, verba mittere mana facta in silentio, quæ rursus ille cui mittuntur, non auribus, sed oculis colligat, idque fieri videat; nonne, dum concupiscit mosse quo id possit, omni studio circa illum finem movetur, quem jam notum tenet? Sic accenduntur studia discentium : nam quod quisque prorsus ignorat, amare nullo pacto potest.

2. Ita etiam signum si quis audiat incognitum, veluti verbi alicujus sonum, quo quid significetur ignorat, cupit scire quidnam sit, id est, sonus ille cui rei commemoranda institutus sit: veluti si audiat cum dicitur temetum, et ignorans quid sit requirat. Jam itaque oportet ut noverit signum esse, id est, non esse inanem illam vocem, sed aliquid ea significari : alioquin jam notum est hoc trisyllabum, et articulatam speciem suam impressit animo per sensum au!rium quid amplius in eo requiratur, quo magis innotescat, cujus omnes litteræ omniaque soni spatia nota sunt; nisi quia simul innotuit signum esse, movitque sciendi cupiditatem, cujus rei signum sit? Quo igitur amplius notum est, sed non plene notum est, eo cupit animus de illo nosse quod reliquum est. Si enim tantummodo esse istam vocem nosset, eamque

1 Aliquot Mss., quod.

1

« PredošláPokračovať »