Obrázky na stránke
PDF
ePub

his qui in sublimitate sunt, ut quietam el tranquillam vitam agamus, in omni pietate et charitate : hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (1 Tim. 11, 1-4). Ex hoc quippe illis credentibus constructa sunt domicilia' pacis, basilicæ christianarum congregationum, et novellatæ vineæ populi fidelium, et plantati horti; ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis, êtiam altipetax superbia Gentiam tanquam in cœli volatilibus confugiendo requiescit (Matth. xi, 31, 32). Nam quod etiam post septuaginta annos, secundum ejusdem Jeremiæ prophetiam, reditur ex captivitate, et templum renovatur (Jerem. xxix, 10, et Esdr. 1); quis fidelis Christi non intelligat, post evoluta tempora, quæ septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiæ Dei, ad illam cœlestem Jerusalem ex hujus sæculi peregrinatione redeundum? Per quem, nisi per Jesum Christum, vere sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum ædificatum est post captivitatem? Quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoablaque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, tam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriæ ( Zach. u): sicut corpus Jesu Christi quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternæ salutis assumitur. Quod etiam in Psalmo dedicationis domus apertissime canitur : Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti sacoum meum, el accinxisti me lætitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. xxix, 12, 13).

CAPUT XXXVII. Quis potest ex occasione alterius operis, omnia quæ in illis veteribus Legis et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant, quantalibet brevitate perstringere? Nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quæ rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur. Hoc forte Judæi possunt dicere, sive Pagani eis autem qui se Christianos putari volunt, premit cervicem apostolica auctoritas, dicens, Omnia hæc in figura contingebant illis; et, Нос omnia figuræ nostræ fuerunt (I Cor. x, 10, 6). Nam si Ismael et Isaac homines nati, duo Testamenta significant (Galat. iv, 22, 24); quid credendum est de tot factis, quæ nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? Nihilne significant? Si quis nostrum, qui Hebræas litteras ignoramus, id est ipsos vocum characteres, videret eas in pariete conscriptas, honorato aliquo loco; quis essel tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? annon1 potius intelligeret scriptum, ut si legere non valeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? Ita prius illa omnia, quæ sunt in veteri instrumento Scripturarum sanctarum, quisquis non perverso ani

[blocks in formation]

mo legerit, sic oportet moveatur, ut aliquid ea significare non ambigat.

CAPUT XXXVIE.

Verbi enim gratia; numquid; si oportebat adjutorium viro feminam fieri, etiam hoc necessitas ulla cogebat, vel ulla suadebat utilitas, ut de dormientis latere fieret (Gen. 11, 18, 21, 22)? si causa evadendi diluvii opus erat fabricari arcam; quid opus erat mensuras ejus, aut ipsas polissimum fieri, aut etiam scriptis ad religionem posterilati propagandis commemorari? Si propter genus reparandum animalia includi oportebat; quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de immundis? Aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri, vel etiam memoriæ commendari per litteras (Id. vi, 14-vi, 3), quid cogebat? Immolare filium jubetur Abraham jussus hoc fuerit, ut ejus obedientia tali ctiam examine probata, posteris innotesceret; convenientius ligna portaverit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate gravissima se feriret: numquid etiam si nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? Aut si jam opus erat perfici sacrificium, etiainne, ut ille aries in vepre adhærens cornibus appareret (ld. xxii), ad ullum augmentum victimæ pertinebat? Sic omnia cum considerantur, et quasi superflua necessariis contexta inveniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalein, prius aliquid significare, deinde quid significent quærere.

[ocr errors]

CAPUT XXXIX. Itaque etiam ipsi Judaei, qui Christum, cujus passionem nos agnovimus, illi derident, nolunt talibus rerum non tantum dictarum, sed etiam gestarum figuris prænuntiatum videri, coguntur a nobis discere ' quid illa significent: quæ nisi aliquid significare concedant, tam divinæ auctoritatis Libros ab ineptarum fabularum ignominia non defendunt. Vidit hoc Philo quidam, vir liberaliter eruditissimus, unus illorum, cujus eloquium Græci Platoni æquare non dubitant et conatus est aliqua interpretari, non ad Christum intelligendum, in quem non crediderat ; sed ut inde magis appareret quantum intersit, utrum ad Christum referas omnia, propter quem vere sic dicta sunt, an præter illum quaslibet conjecturas quolibet mentis acumine persequaris; quantumque valeat quod Apostolus ait, Cum transieris ad Dominum, auferetur velamen (II Cor. 11, 16). Ut enim quiddam ejusdem Philonis commemorem, arcam diluvii secundum rationem humani corporis fabricatam volens intelligi, tanquam membratim omnia pertractabat. Cui subtilissime numerorum etiam regulas consulenti, congruenter occurrebant omnia, quæ ad intelligendum Christum nihil impedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani generis Salvator apparuit; nec tamen cogerent, quia corpus humanum est utique et hominum cæterorum. At ubi ventum est ad ostium, quod in arcæ latere factum est, omnis humani ingenii conjectura defecit Ut dicere.

1 Am. Er. ac plures MSS.,

tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, per quas urina et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et dicere, ausus et scribere. Non mirum, si ostio non invento sic erravit. Quod si ad Christum transisset, ablato velamine, Sacramenta Ecclesiæ manantia ex latere hominis illius invenisset (Joan. xix, 34). Nam quia prædictum est, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24); propterea et in arca quae dam ibi ad Christum, quædam vero ad Ecclesiam referuntur, quod totum Christus est. Sic et in cæteris interpretationibus figurarum per universum textum divinæ Scripturæ licet considerare, et comparare sensus eorum qui Christum ibi intelligunt, et eorum qui præter Christum ad alia quælibet ea detorquere co

nantur.

CAPUT XL. Nec Pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent contradicere, ne illa non solum dicta, sed etiam facta, figurate accepta interprétemur ad Christum intelligendum: præsertim quia ea quæ prænuntiata intelligimus, etiam demonstramus impleta; cum fabulas suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias vel theologias, id est, rationes naturales, vel divinas, interpretando referre conentur ex parte plane satis indicantes 1, qualia sint; ex parte autem dissimulantes, dum ea rident in theatris quæ venerantur in templis, in turpitudine nimium liberi, in superstitione nimium servi.

:

CAPUT XLI. Nobis autem quisquis dixerit, non ideo illa vel gesta vel scripta, ut Christus in eis intelligatur; excepta ipsa tanta consonantia rerum præfiguratarum et nune impletarum, aliis præsagiis propheticis apertis manifestisque ferietur sicuti est illud, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc dictum est ad Abraham, hoc ad Isaac, hoc ad Jacob (Id. xxii, 18, et xxvi, 4, et xxviii, 14). Unde non immerito dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, el Deus Jacob (Exod. 111, 6): completurus utique in benedictione omnium gentium, quod ex corum semine promisit. Nec immerito ipse Abraham, cum ejus servus ei jurasset, sub femore suo jussit eum ponere manum, (Gen. XXIV, 2, 9), sciens inde venturam carnem Christi, in quo benedici omnes gentes non tunc prænuntiamus, sed quod tunc prænuntiatum est, nunc videmus.

CAPUT XLII. Vellem scire, imo melius nescierim, qua cæcitate animi legerit Faustus, ubi voca vit Jacob filios suos, et dixit: Congregamini ut annuntiem vobis quæ occursura sunt vobis in novissimis diebus : congregamini et audite, filii Jacob; audite, Israel, patrem vestrum. Hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. Audiamus ergo quid dicat filio suo Judæ, de cujus tribu Christus venit ex semine David secundum carnem, sicut apostolica doctrina testatur (Rom. 1, 3). Juda, inquit, te laudent1 fratres tui; manus tuæ super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda,

Am. cum multis Mss., plene satis judicantes.
Ita Mss. juxta LXX. At editi, te laudabunt.

de germinatione filius meus, ascendisti recunbens, dermisti ut leo, et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? Non deerit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniant quæ reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium, alligans ad vineam pullum suum, et cilicio pullum asinæ": lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ amictum suum: fulgentes oculi ejus a vino, et dentes candidiores lacte (Gen. XLIX, 1, 2, 8-12). Falsa sint ista, obscura sint ista, si non in Christo evidentissima luce claruerunt; si non eum laudant fratres ejus Apostoli, et omnes cohæredes ejus, non suam gloriam quærentes, sed ipsius : si non sunt manus ejus super dorsa inimicorum ejus; si non deprimuntur atque curvantur ad terram, crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc adversantur : si non cum adoraverunt filii Jacob in reliquiis, quæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt (Rom. x1, 5) : si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo parvulus factus est; propter hoc additum, De germinatione filius meus. Causa quippe reddita est quare catulus, in cujus laude alibi scriptum est, Catulus leonis fortior jumentis (Prov. xxx, 30); hoc est, etiam parvulus fortior majoribus: si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum : si non dormivit ut leo, quia et in ipsa morte non est victus, sed vicit; et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde et natus: si non ille eum suscitavit a mortuis, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. vi, 16). Eo enim quod dictum est, Quis suscitabit eum? satis expressa est tanquam ignoti significatio. Si defuit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec venirent opportuno tempore, quæ promissa tanquam reposita fuerant. Sunt enim litteræ certissimæ historiæ ipsorum quoque Judæo. rum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Judæorum, quo tempore natus Christus est (Matth. 11, 3, 7). Ita non defuit rex de semine Juda, donec venirent quæ reposita erant illi. Sed quia non solis Judæis fidelibus profuit quod promissum est, vide quid sequatur: Et ipse exspectatio gentium. Ipse alligavit ad vineam pullum suum, id est, populum suum, in cilicio prædicans et clamans, Agite pænitentiam; appropinquavit enim regnum cœlorum (Id. 111, 2). Populum autem Gentium illi subditum cognoscimus pullo asin comparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Jerusalem (Id. xxı, 2-10), id est, in visionem pacis, docens mansuetos vias suas. Si non lavit in vino stolam suam : ipsa est enim gloriosa Ecclesia, quam sibi exhibet, non habentem maculam aut rugam (Ephes. v, 27): cui dicitur etiam per Isaiam, Si fuerint peccata vestra sicut phonicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. 1, 18). Unde, musi de dimissis peccatis? In quo ergo vino, nisi illo de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. xxvi, 28)? Ipse est enim botrus ille qui pependit in ligno (Num. XHI, 24). Propterea et hic vide quid adjungat, Et in sanguine uvæ amictum suum. Jam vero fulgere oculos ejus a vino, illa in corporc ejus membra cognoscunt, quibus donatum est

sancta quadam ebrietate alienatæ mentis ab infra iabentibus temporalibus æternam lucem sapientiæ contueri. Unde quiddam paulo ante commemoravimus, dicente Paulo, Sive enim mente excessimus, Deo. Hi sunt fulgentes oculi a vino. Sed tamen quia sequitur, Sive temperantes sumus, vobis (Il Cor. v, 13); nec parvuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi (Hebr. v, 12), quia et hic sequitur, Et dentes ejus candidiores lacle.

[ocr errors]

CAPUT XLIII. Quid ad hæc respondetis, insani? Nempe ista manifesta sunt; nempe omnes, non dico calumnias contradictionis, sed etiam nebulas dubita tionis expellunt. Talia quærite primo in illis Libris, talibus primo credite, quæ nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est; nec multa, quia longum est; nec pauca velicm, ne sola existimentur ab eis qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura evidentiora repererit, quod ista potissimum posuerim quae mihi occurrere in præsentia potuerunt invenietis enim multa quæ omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in verbis Jacob. Quis enim jam quærat expositorem dum legit, Velut ovis ad victimam ductus est; et omnia quæ illic multipliciter et evidenter dicuntur, Quia livore ejus sanali sumus, Quia peccata nostra ipse portavit (Isai. Lì, 7,5) ? Quis non quasi Evangelium cantari arbitretur, Foderunt manus meas el pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, el super vestem meam miserunt sortem? Quis nisi nimium cæcus jam impleri non cernat, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium (Psal. xx1, 17, 18, 19, 28)? Quid illud in Evangelio, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 38); et, Nunc anima mea turbata est (Joan. x11, 27)? Nonne prius in Psalmo sonuit, Dormivi conturbatus? Et unde factum est ut dormiret? quorum vocibus1 acclamatum est, Crucifige, crucifige (Luc. xxi,21, 22); nonne et in Psalmo secutus prænuntiat, Filii hominum, dentes eorum armà, el sagillæ, et lingua eorum gladius acutus? Quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo, et super cœlos ascensuro, et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro? Vide utrum hoc Psalmus ante lacuerit sequitur enim, Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 5, 6). Quis unquam de Christo dictum dubitavit, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi Gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. 11, 7, 8)? Quis alium intelligere permissus est, ubi Jeremias dicit, nimirum de Sapientia, Tradidit illam Jacob puero suo, et Israel electo suo post hæc in terris visus est, el cum hominibus conversatus est (Baruch. 11, 37, 38) ? CAPUT XLIV. Quis non eumdem Salvatorem agnoscat apud Danielem, cum antiquo dierum offertur filius hominis, et accipit regnum sine fine, ut serviant

[ocr errors]

1 Lov., nisi quorum vocibus. Abest, nisi, ab editis aliis cl Mss.

ei omnes gentes (Dan. vii, 13, 14)? Jam vero si locum illum quem commemoravit Dominus ex ejusdem Danielis prophetia, Cum videritis abominationem vastationis quæ dicta est a Daniele', stantem in loco sancto; qui legit, intelligat (Id. ix, 27; Matth. xxiv, 15), si supputatis etiam temporibus hebdomadum, ille numerus pertractetur; non solum Christus, sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit venire passurum. Quanquam, et sine computatione temporum, manifestis rerum effectibus Judæos urgere soleamus, cum quibus nobis, non utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum jam venerit, passusque fuerit disceptatio est. Convincuntur autem rebus ipsis apertissimis, non solum de fide omnium gentium, quas ei servituras eadem, cui cedere coguntur, Scriptura prædixit, quæ ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiversantium oculos feriat; verum etiam de iis quæ in ipsa Judæorum gente jam facta sunt, quod sacrarium eversum est, quod cessavit hostia, et sacerdos, et unctio pristina: quæ omnia Daniel tunc prænuntiavit futura, quando ungi Sanctum sanctorum liquide prophetavit (Dan. ix, 24-27). Cum igitur illa omnia jam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus Sanctus sanctorum, et quid respondeant non inveniunt. Quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de adventu. ejus disceptarent, nisi bene nossent eum in suis Libris prophetatum? Cur a Joanne quærunt, utrum ipse sit Christus (Joan. 1, 19)? Cur ipsi Domino dicunt, Quamdiu animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (1d. x, 24)? Cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt Nathanaeli, Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus ( Id. 1, 41), nisi quia hoc nomen in illa gente per illas Litteras et sciebatur, et exspectabatur? Nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et vocavit, quorum significativam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille venisset qui in eis prænuntiabatur (I Reg. x,1,2, et Exod. XXIX). Sic enim Judæi noverant illos christos suos, ut tamen unum sperarent, per quem demum liberarentur: sed excæcati occulta justitia Dei, dum solam ejus virtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. Hinc illa verba in libro Sapientiæ de illis prædicta cognoscimus: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius : si vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum. Hæc cogitaverunt et erraverunt ; excæcavit enim illos malitia eorum (Sap. 11, 18-21). Quod etiam de istis verissime dici potest, qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione prænuntiatarum rerum, in tanta manifestatione completarum, adhuc dicunt Scripturis illis Christum non esse prophetatum. Quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre, adjuvante illo qui tantam copiam præbuit adversus calumnias erroris humani, ut ea quæ jam commemoravimus, non repetamus.

[ocr errors][merged small]

phetiæ luce repercuteretur, callidissimam se invenisse arbitratus est, etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum habitum est. Quis enim dementissimus diceret, enervis esse fidei, de Christo sine teste non credere? Vellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent an illam vocem de cœlo audierunt, Hic est Filius meus (Matth. 11, 17, xvx, 5)? Ei quippe voci potius Faustus nos jubet credere, qui de Christo non vult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam ejusdem vocis notitia sine homine teste pervenerit, cum et manifestum sit sic eam pervenisse, ut Apostolus dicat, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent1 quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante? aut quomodo prædicabunt, si non millantur ? sicut scriptum est, Quam speciosi eorum pedes qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Rom. x, 14, 15)! Videtis certe quemadmodum prædicationem doctrinæ apostolicæ, propheticum testimonium comitetur. Ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quæ Apostoli annuntiabant, demonstrabantur hæc a Prophetis ante fuisse prædicta: quia etsi attestabantur miracula, non defuissent (sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant) qui magicæ potentiæ cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. Magicis enim artiks longe antequam nascerentur*, Prophetas sibi constituere a quibus prænuntiarentur, nemo utique diceret. Sed videlicet vetat nos Faustus de vero Christo Hebræis Prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit. CAPUT XLVI. Verum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam, ut eam capacem faciat ad intelligenda superna et æterna. Sic etenim et propheta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis ( Isai. VII, 9). At ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. П, 19), non sine causa dispensationem humilitatis ejus, qua humanitus natus et passus est, a Prophetis, per propheticam gentem, per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante prædictam; nísi quia in illa stultitia quæ sapientior est hominibus, et in illa infirmitate que fortior est hominibus (I Cor. 1,25) magnum aliquid latet ad justificationem et glorificationem nostram. Et ibi sunt omnes thesauri sapientiæ et scientia absconditi (Coloss. 1, 3), qui nulli aperiuntur, si sibi per maternam carnem trajectum cibum, id est, per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit; et tanquam infantilem victum quasi prægrandi ætate fastidiens, prius in venena hæreticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum temere arbitratur, irruerit. Non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contra

'Er. Lugd. Ven. Lov. addunt, ei. M.

2 Am. et Er. nasceretur; et infra, prænuntiaretur.

.

rium est ei quod dicimus ut Prophetis credatur : magis enim ad hoc pertinet, ut Prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intelligi qui per Prophetas sic loquebatur.

[ocr errors]

CAPUT XLVII. At enim si Christum prophetaverunt, non digne neque congruenter sua prophetatione vixerunt. Unde hoc scitis? An quid sit vel bene vel male vivere, judicare vos potestis, quorum justitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum vos manducetis, quam mendico esurienti, ut manducandum aliquid detis? Catholicis autem parvulis, antequam sciant quæ sit animæ humanæ perfecta justitia, et quantum intersit inter ipsam cui suspiratur, et istam qua hic vivitur, sufficit de illis viris hoc existimare, quod commendat apostolicæ doctrinæ sanitas, quia justus ex fide vívit (Rom. 1, 17). Credidit autem Abraham Deo, et depulatum est illi ad justitiam. Prævidens enim Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abraha, dicens, Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes (Galat. I, 6, 8). Apostoli verba sunt. Ad cujus tam claram tamque omnibus notissimam vocem, si a vestris fallacissimis somniis evigilaretis, sequeremini vestigia patris nostri Abraham, et in ejus semine benediceremini cum omnibus gentibus. Ipse enim accepit, sicut dicit Apostolus, signum cirumcisionis, signacu lum justitiæ fidei, quæ est in præputio, ut sit pater omnium credentium per præputium; ut deputetur et illis ad justitiam ut sit pater circumcisionis, non his solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia, quæ est in præputio fidei patris nostri Abraham (Rom. iv, 11, 12). Cujus ergo justitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum, intelligere debemus quemadmodum vixerit, non reprehendere: ne ante per abortum labamur ex utero matris Ecclesiæ, quam per stabilem conceptum formati perfectique

nascamur.

CAPUT XLVIH. Hoc Fausto pro moribus Patriarcharum et Prophetarum ex voce parvulorum nostrorum breviter responderim : inter quos et me ipsum deputaverim, dum tamen non reprehendam vitam sanctorum antiquorum, etiam si non intelligam quam mystice vixerint, quorum vitam nobis laudabiliter Apostoli Evangelio suo prædicarunt, sicut illi sna prophetia futuros Apostolos prædixerunt, ut clament ad se invicem duo Testamenta, sicut duo Seraphim, Sanclus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isai. vi, 3). Cum vero cœperit Faustus Patriarchas et Prophetas, non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari, adjuvabit me Dominus Deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. Nunc vero illos homines Faustus Manichæus vituperat, Paulus autem apostolus laudat: eligat quisque cui credat.

LIBER TERTIUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM.-FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis, Prophetas repudiantes, quorum ex præsagiis accipitur fuisse venturus? Christum quidem nostrum, id est, filium Dei, Hebræorum aliquos annuntiasse Prophetas, nescio an probare quis possit, cum res cœperit examinari. Verumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? Illos manet hæc reprehensio, qui ex Judaismo forte ad Christianismum conversi sub testimoniis, ut perhibes, Prophetarum, postea neglexerint eos, ut beneficiorum ingrati. Porro autem nos natura Gentiles sumus, id est, quod Paulus præputium vocat (Ephes. n, 11), sub alia nati lege1, et præfatoribus aliis quos Gentilitas vates appellat, atque ex his postea sumus ad Christianismum conversi non ante effecti Judæi, ut merito Hebraicorum Prophetarum sequeremur fidem, euntes ad Christianismum, sed sola exciti fama, et virtutum opinione, atque sapientia Liberatoris nostri Christi Jesu. Unde si mihi adhuc in paterna religione moranti, prædicator adveniens, Christum vellet ex Prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem, qui Gentili mihi, et longe alterius religionis homini, de magis dubiis dubia conaretur astruere. Quid ergo opus erat, nisi ut ante Prophetis mihi credendum esse persuaderet, et tunc per Prophetas Christo? Quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis Prophetis, qui pro istis facerent fidem. Quapropter si tu Christum per PropheLas accipiendum putas, Prophetas per quem accipies? An dicturus eris, Per Christum, ut vicissim, id est, ut alter alterum commendet, Christus prophetas, et Prophetæ Christuni? Sed Paganus utriusque corum conditione liber, nec Prophetis de Christo dicentibus crederet, nec Christo de Prophetis. Ita totum nulli alii, quam suæ fidei debet, quicumque fit ex Gentibus Christianus. Atque ut exemplo fiat id quod dicimus apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari Gentilem, cui assidentes dicamus, Crede Christo, quia Deus est. Ille vero, Unde hoc mihi probatis, dicat? Et nos respondentes dicamus, Ex prophetis. Rursum illo quærente, Quibus Prophetis? nos respondeamus, Hebræis. Atque ille subridens dicat, Sed his ego minime credo. Nos autem respondeamus, Quid, quod eos Christus confirmat? Idem vero multo magis ridens, dicat, Quid, quod ego nec ipsi credo? Quid fiet, his ita transactis? nonne hærebimus, et ille risis nobis tanquam imprudentibus, remeabit ad sua? Ita nihil, ut dixi, Ecclesiæ Christianæ Hebræorum testimonia conferunt, quæ magis constet ex Gentibus quam ex Judæis. Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllæ de Christo præsagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei, aliorumque in Gentilitate vatum, hæc nos aliquanto ad fidem juvare poterunt, qui ex Gentibus efficimur Christiani: Ile

'Plures Mss., subalienati a lege.
2 Nonnulli Mss., tractulis.

bræorum vero testimonia nobis, etiamsi sint vera, ante fidem inutilia sunt, post fidem supervacua; quia ante quidem eis credere non poteramus, nunc vero ex superfluo credimus.

CAPUT II.— AUGUSTINUS respondit : Prosit hoc nobis loco ad brevitatem respondendi superior tam prolixa responsio. Puto enim jam qui illam legerit, ridet istum talia delirantem, et adhuc dicentem, Christum Filium Dei Hebræos non prænuntiasse Prophetas: in qua sola gente nomen ipsum quod dicitur Christus, et in rege, et in sacerdote sacratissimum fuit (Exod. xxix; 1 Reg. x, 1, et Exod. xix); nec inde sublatum, antequam ipse venisset, qui in illis figurabatur (Dan. 1x, 24). Respondeant autem ipsi, Christi nomen unde didicerint. Si a Manichæo, quæro ipsi Manichæo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persæ : cum Faustus reprehendat Romanos, et Græcos, vel alias Gentes, si Hebræis Prophetis tanquam alienigenis de Christo crediderint; dicatque illis accommodatiora esse vaticinia Sybille et Orphei, vel si qua forte alia sunt vatum Gentilium, ut credatur in Christum : ncc attendat in nullis Ecclesiis illa recitari, cum llebræi Prophetæ in omnibus gentibus clareant, atque ad Christianam salutem tanta fidelium examina adducant. Dicere autem non esse aptam Gentibus Hebræam prophetiam, ut credant in Christum, cum videat omnes gentes per Hebræam prophetiam credere in Christum, ridicula insania est.

CAPUT III. Displicet vobis talis Christus, qualis per Hebræos prænuntiatus est et tamen omnes populi Gentium, apud quos Hebræam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini, in talem Christum credunt, qualis per Hebræos prænuntiatus est; accipiendo scilicet Evangelium, quod Deus ante promiserat, sicut Apostolus commemorat, per Prophe tas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. 1, 2, 3). Unde propheta Isaias dixit, Erit radix Jesse, qui exsurget regnare in gentibus : in eum gentes sperabunt (Isai. x1, 10); et, Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel (Id. vu, 14), quod interpretatur, Nobiscum Dens (Matth.'1, 25) : nec 1 putent isti, hominem tantummodo Christum ab Hebracis Prophetis prænuntiatum; hoc enim videtur tetigisse Faustus, com ait Christum quidem nostrum Filium Dei; quasi Hebræi Christum suum non Filium Dei dicerent. Ecce nos ostendimus Deum Christum virgi nis Filium ex Hebræa prophetia. Nam utique et Judæi carnales, ne hoc solum putarent esse Christum, quod propter nos factus est homo ex semine David, admonet eos ipse Dominus ex prophetia ejusdem David, quærens ab eis quid cis videretur de Christo, cujus cum dicerent esse Filium. Qui cum respondissent, David; ne hoc solum, ut dixi, putaretur, et non re

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »