Obrázky na stránke
PDF
ePub

Judæisque opponi posse arbitratus est. Magni sanè erat momenti ad medicorum famam, hanc injuriam propulsare; dico ampliùs reipublicæ Christianæ non parùm intererat, viros sibi servare innocentes eosdemque doctos, qui dum profundis aut erectis conatibus toti naturæ rimandæ mundanoque operi pervolvendo incumbunt, suo simul opifici haud dubiè faciunt. Nihil igitur suboleat mali, Religionis Medici titulus, siquidem ejus author firmissimum primæ veritatis patrocinium suscipit : doctissimi acumen ingenii, plurimis theologiæ dogmatibus tradit, subactam et fæcundam mentem in obsequium fidei accommodat; tandemque inter dissidentia ecclesiæ membra Christianæ scissuræ ingemiscit. Is est (mi lector) quem securus tanges : sed nondum satis tibi innotescit, Anglum se licet esse profiteatur, et ad sectam Anglicanam per vim malignam nativitatis aut fortunæ præter voluntatem adactum, penè tamen Catholicus est, et ita ab Anglicanâ doctrinâ ad Romanam deflectens ac propendens, ita ad fidem nostram universalem compositus, ita leniter dissidens à nobis, ut metu tantùm sævientis in Angliâ persecutionis, metu inquisitionis hæreticæ in aliquibus adhuc aberrationibus detineri videatur. Sanè non pertinax illi suæ sectæ ingenium, sed facilè in nostram pietatem sincerè mutabile. Quid enim aliud est, parentum aut amicorum funeribus se volentem nolentem, interposito etiam voto, solvere justas preces ut animæ illorum, dilatâ conscientiâ criminibusque dissolutis,eximantur à cruciatu et transvolent in sinum Abrahæ, quid est inquam aliud quam medicos illos purgatorii ignes nobiscum asserere: quos si se dicat non posse capere, sensu supponit aut intelligentia non fide ? Quid aliud, adhibere sanctos ad dolores, eorumque opem ac suffragia, urgentibus miseriis, invocare, quam ad fidem Catholicam se adjungere? Quid angelos custodiæ nostræ commissos ac interiore curâ deputatos profiteri, quam nostrarum partium theologum se facere? Quid summum pontificem non modo non aversari, sed eundem necessaria veneratione colere, et observare, invehi in eos qui malè ei dicunt ac antichristum nominant, quid inquam nisi vicino vestigio propendere in Catholicam ecclesiam, sese removere à suis, et Romam, cursu licet lento, contendere. Timidus quidem est dum se tegit, caliginemque offundit altaris mysterio : sed quantum sit hoc in proposito clandestinus, quamque habeat apud se reconditam doctrinam, conscia sunt ejus de miraculis verba, ubi non unum alio majus asserit, et fide eadem qua unum creditur aliud credi posse innuit: disceptatricis theologiæ argutias ferre nequit, nec sublimem hanc scholæ calliditatem patitur, at non illa placet Catholicis omnibus. Alicubi fortasse leves ad credendum irridet, cupitque credulitati projectæ ac effusa adhibere modum, at nihil agit contra nos, cum ibidem pertinaces suisque consecratos erroribus ludibrio habeat. Sed quidquid tandem sit de eius genio ac fidei integritate quid vetat, quo minus suadente etiam scriptura salutem ex inimicis nostris consequamur ? miraberis saltem, lector, generosos ac faciles impetus, eumque ex solo ærario suo, libris vacuum, deprompsisse tam varia, quæ ditionis solius memoriæ erant: quid si patres, antiquitatis sacræ testes, consulere potuisset ? Certè illud etiam observabis, ad rationum momenta expendenda adeò placidum et mansuetum ingenium afferre, tantam lenitatem condescensionemque (utar verbo latinorum patrum) ut non sit censendus hæreticus; imò sperare possimus, fore ut animus fidei capescendæ idoneus, adornatis erroribus planè renunciet, et ampliori lumine à Deo illustretur.

First part of Moltke's Preface. Ante annum, et quod excurrit, mihi ex aula Imper. reduci, leni dabatur frui otio. Ut tamen minimè otiosus existerem, redii paululum ad jucundiora illa studia, quibus per multos annos continue peregrinationes, aliaque in principum servitiis negotia omne tempus subduxerunt, imò eripuerunt. Inter alios auctores incidi tunc in librum, cui titulus Religio Medici. Jam antè mihi innotuerat, lectionem istius libri multos præclaros viros delectasse, imò occupasse. Non ignorabam librum in Anglia, Gallia, Italia, Belgio, Germania cupidissime legi. Constabat mihi, eum non solum in Anglia ac Batavia, sed et Parisiis cum præfatione, in qua auctor magnis laudibus fertur, esse typis mandatum. Compertum mihi erat multos magnos atque eruditos viros censere, auctorem (quantum ex hoc scripto perspici potest) sanctitate vitæ ac pietate elucere: eum vera : firma ac generosa fide se scrupulis, quibus interdum conflictatus fuit, exolvisse ; ejus conatus tendere ad profectum, ad bonam mentem, ad veram non fictam pietatem, ad admirationem sapientiæ, secretorumque Dei; ad objurgandum cæcum zelum in religione Christiana, ad insinuandum studium charitatis et concordiæ, ad irridendum stolida atque absurda atheorum ad testatum faciendum, non omnes ingeniosos rerum naturalium atque abstrusarum indagatores flagitiosissimi atheismi contagione contaminatos esse. Reperiebam tamen ego, hominem, præsertim si durum ac rigidum (ut nunc mos fert) nanciscatur censorem, in nonnullis reprehensionem mereri: dubia enim interdum proponit, quæ non resolvit; scrupulos injicit, quos non eximit. Se difficultatibus nonnullis urgeri fatetur, quomodo illis liberemur silet. Hæc animadvertens annotavi nonnulla ad ea, quæ mihi aut displicebant, aut parum satisfaciebant: ea vero, quæ prodesse judicabam, confirmavi testimoniis aut ex Sacia Scriptura, aut ex patribus, aut ex aliis bonis auctoribus depromptis. Sed privato hæc meo usui, non publico destinaveram : unde multa, quæ nonnullorum hominum judicio, forsan animadversionem requirerent, mihi verò nullam scrupulosam curam injecerunt, intacta reliqui; nunc ea addere non vacat. Edi hæc amicorum impulsu permisi, ut liber, qui multorum in manibus versatur, multorum commodo inserviat: nam pleraque, quæ forte quibusdam offendiculo fuerunt, aut commodè explicata, aut modestè confutata arbitror. Hæc annotata, benevole lector, tibi non fore ingrata confido: multa enim ex sacra ac profana antiquitate, ex morali ac naturali philosophia addita vides. Auctor noster est Thomas Browne, ut testatur præfatio in editione Leidensi; natione Anglus, arte medicus, ut manifestum faciunt Sectio i. et v. 1. 1. et Sect. ix. I. 2. Quod attinet hominis religionem; non fuit puritanismo addictus, aut turpitudine independentium errorum fædatus. Sect. ii. 1. 1. prodit se fidem illam profiteri, quam servator docuit, quam disseminarunt Apostoli, quæ à patribus auctoritatem, à martyribus confirmationem accepit. Sect. iji. 1. 1. cæcum atque immoderatum hominum zelum objurgans, se citius sibi brachium, quam ædem sacram violaturum, quum sancti alicujus aut martyris monumentum dejecturum testatur. Ibidem docet in Græcis et Romanis, et Africanis ecclesiis ritus esse, qui zelo saniori sunte recte et Christiune uti possint. Sect. vi. I. 1. in schismata piè invehitur, ac se libenter in theologia viam tritam insistere fatetur. Sectione iv. et v. 1. 1. et Sect. iii. 1. 2. concordiæ studium commendat, Christianosque à studio altercandi, cum bile intempestive disputandi, convitiandi, ac maledicendi alienos optat. Secutus est placita antiquæ ecclesiæ Anglicanæ : prout illa tempore Elisabetæ restabilita fuit. Sect. v, 1. 1. fatetur, se istius Ecclesiæ fidei sacramentum dixisse, neminemque se adducturum, alios articulos ut fide, aliasve constitutiones obedientia ut amplectatur : ea vero, quæ adiaphora accesserint, ad judicii proprii præceptum, et pro privato pietatis suæ genio se recipere aut repudiare. In nonnullis quidem ab ea discrepare videtur. Sect. iii. dicit aquam lustralem ejus judicio non imponere, nec religionem pervertere : se religiose peregrinantium labores ridere haud posse, nec monachorum conditionem contemnere ; se in processione solemni quandoque abundantius flevisse ; se optasse sibi licere pro defunctis orare : at ea ecclesia, cum adhuc esset sui juris, nempe ante miserrimum illud ac nunquam satis deplorandum belli civilis incendium, (quod non solum monarchiam absumpsit: sed et introducendo varias ac nondum numero circumscriptas sectas, ita illam (proh dolor !) ecclesiam depravavit, ut vix vestigia pristinæ integritatis superesse videantur) nullas leges tulerat, quibus ejusmodi privatam opinionem modestè habentes devoveri, aut è catalogo Christianorum expungi possent: illaque archiepiscopis atque episcopis stipata, sedulo tunc curabat ut religionis negotia sine odio ac ira, sine convitiis ac stomachosis clamoribus tractarentur. Si autem hæc et alia pro magnis lapsibus habeantur, auctorem nihilominus excusandumi puto; quia se iis tantum patrocinaturum promittit Sect. ult. I. 1. quæ doctissimorum calculus approbuverit : et in præfatione se partim private exercitationis gratia, partim ne memoriæ exciderent, hæc conscripsisse ; nequaquam ut aliis normam ac religionis canones præscriberet, tradit : qua modestia, meo judicio, omnem errorem expiare videtur. In aliis etiam non omnibus placebit : nec mihi in omnibus (ut principio dixi) satisfacit: hæc tamen, quæ jam protuli, bonorum librorum beneficio destitutum cum hæc elaboraret, (ut fatetur in præfatione) extra culpam ponere videntur. Scripsit hunc tractatum lingua vernacula. Quidam Anglus nomine Johan Merryweather, latinum reddidit illum : nec in sermone aliquid reprehendendum existimo : pleraque enim nativo lepore, nec contra naturam suam posita aut inversa videmus: at forsan magis adhuc orationem admiraremur, si ipse latine scripsisset: nisi verisimilius, mores illum, non verba voluisse componere, animis non auribus scripsisse : orutio enim sollicita philosophum non decet. Sen, in Ep. 100.

L.N.M.E.M. Vale. Argentinæ, Anno MDCLII.

Extract from the Preface to the French Translation. Pour moy, qui ay un peu contribué à la production de ce livre par la traduction que j'en ay faite ; je puis donner cette assurance et porter ce tesmoignage à sa gloire, que j'ay beaucoup profité dans la pratique des vertus par son estude et sa lecture, en ce qu'il m'a appris d'avoir tousiours un Dieu devant mes yeux, et de n'oublier jamais que je suis en sa presence. Ayez donc à jamais cette gloire, grand et docte personnage, de m'avoir rendu plus vertueux, plus sçavant, et mieux entendu que je n'estois, par la lecture de vostre ouvrage. Je croirois estre infame le reste de mes jours, si je manquois maintenant à vous rendre graces de l'honneur que vous me fites à Vorburg chès mon noble Cousin Monsieur M. où vous eustes la bonté de me recommander tres-particulièrement à ce livre, lors que nous estions à table, et que nous eusmes la satisfaction de vous entendre discourir sur beaucoup de matières rares et curieuses, et que nous eusmes le plaisir de vous voir entretenir, avec tant d'eloquence et d'esprit, toute cette illustre compagnie qui resta tout à fait. dans l'admiration d'avoir ouy tant d'oracles, et d'avoir escouté tant de merveilles : depuis ce temps-là, mon cher Monsieur, j'ay conçu une telle estime de vos merites, qu'il n'est jour de ma vie que je ne me souvienne de vous, et que je ne fasse des væux afin qu'un chacun vous rende l'honneur qui vous est deu.

At page x, of my preface, line 4, the folio edition of Pseud. Epid. 1659, is called the Fourth : it was the Third. On the same page, the seventh edition of R. M. is said to contain 283 pp. Having, since, obtained a copy, I find that the work itself is paged to 297: and Digby's Observations, which follow it, are separately paged to 78; besides 23 pp. of prefaces, titles, and list of books :-together, 398.

I have recently seen in Mr. Rodd's possession, a very choice copy, in old red morocco, gilt edges, (which had successively belonged to Mr. Bindley and Mr. Heber,) of The Religion of a Lady. Written by a Right Reverend Prelate of the Church of England, and published by command of a Noble Lady.—Proper to be read by all, but more particularly the Ladies of Great Britain. London: Printed for J. Torbuck, in Clare Court, near Drury Lane, and sold by the Booksellers of London and Westminster, 1736.— foolscap 12mo.-Is it probable that a “ Right Reverend prelate of the Church of England" should have uttered such sentiments as the following, which surely are inconsistent with, if not in direct contradiction to the doctrines of that church? “Your Ladyship sees, first, what is meant by saving a soul, viz. to deliver it from vitious habits, and fearful punishments, the fatal consequents of such habits; and by establishing virtue therein to recommend it to the favour of God. And, secondly, that the Gospel of Christ was designed to this very end ; and its tendency hereunto is its wisdom; and thirdly, from hence you also perceive in what respect faith in Jesus Christ is said to save us:- viz. because this faith is our receiving the Christian moral for the rule of our lives, and the threats and promises contained in the Gospels for the outward motives of our practice according to that rule.”

Opposite to the title page of this little volume, is a list of “ Books printed for J. Torbuck,” beginning with “ Sir Thomas Browne's Religio Medici, or &c. &c.”——to which is appended the following paragraph:

“The publick are hereby cautioned against a surreptitious pamphlet just published, which contains but part of this book, being no more than seven sheets, on a gouty letter, and imposed on the world at Is. 6d. stitched. The above new and genuine edition, with notes, annotations, and observations by Sir Kenelm Digby and other learned men, make above twelve sheets, each of which contains double the quantity of the surreptitious one, and is sold, neatly bound in a pocket size, and adorned with an emblematical frontispiece, for 2s. 6d. or sewed in blue covers for 2s.” In all probability the edition here spoken of is that which I have enumerated as the fourteenth edition, page xi, of my preface to R. M.

From Mr. Rodd of Newport Street, (to whose remarkably accurate and extensive knowledge of books, as well as to his great courtesy and kindness in communicating it, I am already much indebted, I have just received the following notices :

Reflections on a book entitled A Lady's Religion forms one of the articles in The Occasional Paper, 4to. 1697.

The Religion of a Soldicr appears to be the first paper in some on the publications about the year 1730-40 under the title of Miscellany, viz. A new M. the Pall Mall M. &c."

« PredošláPokračovať »