Obrázky na stránke
PDF
ePub

logi, imo etiam jurisperiti, fuitque sententia conventicula significandum usurpatum est, et antiquorum Patrum, quos statim referam; ita in præsenti sumitur, omissa voce parasyhabetque in Scriptura fundamentum. Nam in nagogæ, quæ jam in usu non est. illa schisma significare solet divisionem judiciorum, ut Joan. 9, ubi dicentibus quibusdam: Non est hic homo a Deo; aliis vero: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? additur: Et schisma erat inter eos. Hæc autem judiciorum diversitas solet esse quasi inchoatio schismatis, quod in animorum et concordiæ divisione consummatur. Et quando est in materia religionis, tunc maxime schisma vocatur. Sic usurpatur a Paulo 1 ad Cor. 1: Fidelis (inquit) Deus, per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. Et statim quasi exhortans ad servandam unitatem hujus societatis: Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Quod magis de divisione contra unitatem Ecclesiæ declaravit, cap. 12 dicens: Ut non sit schisma in corpore, sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra. Ubi licet loquatur de naturali corpore hominis, tamen illud adducit ad declarandum quid servandum sit in corpore Ecclesiæ, de quo concludit: Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

3. Duo genera schismatum traduntur. Schisma et parasynagoga quid? - Possunt autem in Ecclesia distingui duo genera schismatum, juxta doctrinam Basilii, ep. 1 ad Amphiloc., can. 2, quam sequitur etiam Theodorus Studites, in epist. 4, ad Naucration., ubi tria membra distinguunt, hæresim, schisma, et parasynagogam: Hæreses (inquit) sunt, quæ omnino abrupte, et adversus ipsam fidem sunt alienatœ; schismata, dissensiones eorum, qui propter aliquas causas ecclesiasticas, et quæstiones medicabiles inter se dissident. Parasynagogæ sunt congregationes que a recusantibus parere Presbyteris, vel Episcopis, vel populis insolentibus, fiunt. Omisso autem nunc primo membro, alia duo indicant duo genera dissensionum inter membra Ecclesiæ : unum privatum, alterum magis publicum prius sistit in privatis contentionibus et inimicitiis; posterius vero usque ad publica conventicula, et quasi ecclesias diversas faciendas procedit. Priores ergo dissensiones vocarunt dicti Patres schismata, posteriores autem parasynagogas. Jam vero priores discordiæ generale nomen dissensionum retinuerunt, et nomen schismatis ad aliud

genus divisionis Ecclesiæ per privata

4. Per separationem ab Ecclesia, etiam absque defectione a fide, schisma committitur. — Hæresis necessario schisma includit, non vero e converso. Templa orthodoxorum fidelium nomen catholicum retinent. Sic ergo manifestum est schisma committi per separationem ab Ecclesiæ unitate, charitati ejus contrariam, etiamsi in dogmatibus dissensio nondum intercedat. Ita dixit Hieronymus in verba illa ad Titum 3: Hæreticum hominem post unam, et alteram correptionem decita : Inter hæresim, et schisma hoc interesse arbitramur, quod hæresis perversum dogma habet, schisma propter episcopalem dissensionem ab Ecclesia pariter separet, quod quidem in principio aliqua ex parte potest intelligi diversum ab hæresi. Cur autem dicat, in principio, in puncto sequenti declarabo. Dicit autem aliqua ex parte, quia hæresis schisma necessario involvit; maxime enim Ecclesiam dividit, quia, dis visa fide, non potest unitas charitatis non scindi, sicut amissa fide, non potest charitas non amitti; at vero e converso schisma potest ab hæresi separari, sicut potest charitas sine fine amitti. Sicut olim Meletius schismaticus fuit, et non hæreticus; nam ut refert Epiphan., secta 68, semper recte fidei fuit: Non enim (inquit) immutata est fides ipsius in aliquo tempore a Sancta Catholica Ecclesia. Quia vero adversus Petrum, Alexandriæ Episcopum, et sibi superiorem, propriam congregationem fecit, et Ecclesiam divisit, schismaticus habitus est. Observarique obiter potest, cum Ecclesias proprias ædificarent Meletiani, et successores Petri antiquas obtinerent, semper antiquas Ecclesias retinuisse nomen Catholicæ Ecclesiæ, alias vero vocatas esse Ecclesias martyrum. Nam novum schisma novo nomine indiguit.

5. Schisma Donatistarum. Simile fuit in principio schisma Donatistarum, propter ordinationem Cæciliani in Carthaginensis Ecclesiæ Episcopum contra Donati voluntatem, ut sumitur ex August., lib. de Hæresib., hæres. 69. Unde idem August., lib. 2 contra Cresconium, c. 7, sic inquit: Quamvis inter schisma et hæresim magis eam distinctionem approbem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua diversitate sententiarum dissensio, neque enim schisma fieri potest, nisi diversum aliquid sequantur, qui faciunt; hæresis autem schisma inveteratum; tamen cum

me adjuvent definitiones tuæ, schismaticos vos libentius, quam hæreticos dicerem. Cresconius enim schisma recognoscebat, hæresim vero negabat, quia non erat diversitas, ut ille aiebat, in doctrina', quod facile Augustinus acceptat, quamvis postea etiam ostendat schisma illud in hæresim transivisse. Quod vero ait, schisma non esse sine diversitate sententiarum, intelligendum generaliter est, quia dissensio animorum non est sine diversitate opinionum; non autem accipiendum id est de sententiis diversis in dogmatibus catholicæ fidei, quod ex aliis locis Augustini manifestum est. Nam lib. 1 de Fide et Symbolo, c. 10, dicit: Hæretici et schismatici congregationes suas ecclesias vocant; sed haretici de Deo falsa sentiendo, ipsam fidem violant; schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant quæ credimus. Et lib. Quæstionum Evangelicar., ex Matt., q. 11: Solet (inquit) quæri, schismatici quid ab hæreticis distent, et hoc inveniri, quod schismaticos non fides diversa faciat, sed communionis disrupta societas. Idemque late tradit Optat., lib. contra Parmenianum.

[ocr errors]

6. Henricum VIII schismaticum fuisse concluditur. Ex hoc ergo certo principio, et ex facto supra narrato de Anglicano lapsu, aperte concluditur Henricum VIII schismaticum fuisse. Hæreticum enim ipsum fuisse, saltem in principio, nobis non constat, quia non propter mentis deceptionem, sed alia turpi et erubescenda occasione Pontifici Summo obedientiam negavit, seque et regnum suum, quantum potuit, ab Ecclesiæ Romanæ unitate separavit. An vero hæreticus etiam fuerit, infra attingemus, nunc enim necessarium non est. Nam quidquid in mente senserit, satis est quod vel propter solam concupiscentiam practice erraverit, et Ecclesiam sciderit, ut schismaticus evaserit, imo auctor gravissimi schismatis, in quod tum auctoritate et exemplo, tum maxime timore ac violentia multos alios ire coegit. Ita ergo hoc vitium Anglicanam gentem occupare cœpit, et ita a parentibus ad filios derivatum est, ut usque in præsentem diem perseveret. 7. Ab schismatis labe se liberare minime studet rex. Quamobrem neque ipse rex Jacobus se ab hoc crimine purgare studuit; imo quasi contemnere, et pro nihilo ducere videtur, dum pag. 58 dicit: Schismaticum me di

1

' Aug., cap. 4.

cant licet, et a Romana Ecclesia defecisse, certe hæreticus esse nullo modo possum. Nos autem e converso dicimus, licet hæreticum se esse neget (quod nunc nundum tractamus), negare non posse se esse schismaticum, cum et baptizatum esse in suamet præfatione fateatur, et sciens ac videns inchoatum schisma non solum conservet, verum etiam magna contentione et totis viribus potentiæ suæ propagare studeat. Considerare autem debet, in oculis Dei non multum distare schisma ab hæresi; Augustinus enim, lib. 1 de Serm. Domini in monte, cap. 5, illa duo æquiparat dicens: Multi hæretici, nomine christiano animas decipientes, multa talia patiuntur, sed ideo excluduntur ab ista mercede, quia non tantum dictum est: Beati qui persecutionem patiuntur; sed additum est, propter justitiam. Ubi autem sana fides non est, non potest esse justitia. Neque schismatici aliquid sibi ex ista mercede promittant, quia similiter ubi charitas non est, non potest esse justitia. Dilectio enim proximi malum non operatur. Quam si haberent, non dilaniarent corpus Christi, quod est Ecclesia. Et quod gravius est, in libro de Vera Religione, cap. 6, non solum hæreticis, sed etiam paganis et Judæis schismaticos annumerat, dicens: Neque in confusione paganorum, neque in purgamentis hæreticorum, neque in languore schismaticorum, neque in ætate Judæorum quærenda est religio, sed apud eos solos, qui Christiani, Catholici seu orthodoxi nominantur, id est, integritatis amatores, et recta sectantes.

8. Quid Chrysostomus de schismate sentiat. - Accedat S. Chrysostomus, qui delictum schismatis ita exaggerat, ut illud cum peccato crucifigentium Christum conferat, dicens: Nihil Deum æque irritat, atque divisam esse Ecclesiam, etiamsi bona fecerimus innumerabilia, non minores quam qui ejus corpus discindunt pænas dabimus, qui plenum ecclesiasticum conventum discindimus. Loquitur autem in priori parte de corpore Christi vero. Unde subdit: Nam illud quidem factum est ad lucrum orbis terrarum, etsi non eo animo; hoc autem nullam usquam habet utilitatem, sed ex eo damni est plurimum. Et addit verba tam regi et consiliariis ejus, quam subditis consideranda: Hæc dicta sunt, non solum ad eos qui gerunt magistratus, sed etiam ad eos qui ab illis reguntur. Et postea significat hoc crimen esse hæresi periculosius, fortasse quia solet esse initium hæresum, et ideo maxime necessarium est in initio illud cavere, et quasi

ad radicem securim ponere. Ait ergo: Hæc a me dicta sunt de iis, qui se dedunt indiscriminatim iis qui scindunt Ecclesiam, nam si dogmata quidem habent contraria, vel propter hoc ipsum, non conveniebat cum illis misceri; sin autem eadem sentiunt, multo magis. Quare? Quoniam est morbus ambitionis, et amoris imperii, et gerendi magistratus. Denique Optatus Milevit., lib. 1 cont. Parmenianum, ingens flagitium, schisma vocat, et inferius ait: Schisma summum malum esse, et tos negare minime poteritis. Et loquitur ad Donatistas, sibi autem etiam esse dictum Anglicani intelligant, cum nec rationem diversam, nec verisimilem excusationem afferre possint.

9. Schismatici nomen rex Jacobus jure detrectare non potest. Afferuntur Beda et Optatus. At enim fortasse rex Jacobus negabit se esse schismaticum, neque enim in verbis suis dicit: Licet schismaticus sim, sed: Licet dicant me esse schismaticum, idque non simpliciter, sed cum addito quod adjungit, et a Romana Ecclesia defecisse. Interrogo vero an saltem cum hoc addito vere vel falso dicatur schismaticus ab Ecclesia Romana. Certe affirmare non potest dictum hoc esse falsum, quia ex facto ipso publico et notorio id evidenter probatum est. Quod si rem adeo claram negare non audet, sciat additionem illam non minuere delictum, sed augere, vel (ut ita dicam) in supremo gradu schismatis illud constituere. Nam si verum est quod Hieronymus dixit, schisma constitui per separationem ab Ecclesia propter Episcopalem dissensionem, ergo schisma constitutum propter dissensionem a Summo Pontifice, omnium Episcoporum Pastore, merito dicetur non solum simpliciter schisma, sed etiam ex suo genere maximum. Nam, ut recte dixit Beda, homil. de Sanct. Petro et Paulo: Beatus Petrus, qui Christum vera fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni calorum, et principatum judicariæ potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant, quia quicumque ab unitate fidei, vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec januam possint regni cœlestis ingredi. Ubi nomine Petri sine ulla dubitatione cathedram ejus intelligit, et societatem illius, vel Ecclesiam, vel unionem cum sede Petri vocat; ergo segregari ab hac societate, ad constituendum schisma censet esse sufficiens. Idem si recte expendatur, sensit Optatus Milevit., lib. 1 cont. Parmenian., col. 5, ubi, ut probet Par

menianum fuisse schismaticum, non Cœcilianum, sic inquit: Non enim Cæcilianus exivit a Majorino avo tuo, sed Majorinus a Cæciliano, nec Caecilianus recessit a cathedra Petri, vel Cypriani, sed Majorinus, cujus tu cathedram sedes, quæ ante ipsum Majorinum originem non habebat. Supponit ergo illum esse schismaticum, qui recedit a cathedra Petri ; addit autem, vel Cypriani, quia interdum potest schisma fieri per separationem a proximo Episcopo, novam cathedram sine origine introducendo. Et addit, quod præsenti instituto maxime servit: Cum hæc ita gesta esse manifeste constet, et vos hæredes esse traditorum et schismaticorum evidenter apparet. Sic ergo nos ex facto Anglicano evidenter concludimus, Henricum VIII, qui cathedram Petri deseruit, et novam sine origine erexit, schismaticum fuisse, ejusque hæredes eum imitantes in eodem schismate perseverare.

10. Præterea in superioribus ostensum est Ecclesiam Romanam et Catholicam eamdem esse, illisque cognominibus tantum diversas proprietates, seu habitudines ejusdem Ecclesiæ significari; dicitur enim Christi Ecclesia Catholica, quatenus universalis est; Romana autem vocatur, quatenus in sede Petri fundata illi semper conjuncta est; ergo idem est etiam schisma ab Ecclesia Catholica et a Romana; ergo si rex negare non potest separationem Angliæ esse schisma ab Ecclesia Romana, vitare non potest quin sit etiam gravissimum schisma ab Ecclesia Catholica. Et sane qui lapsum Henrici, et divisionem ejus ab Ecclesia consideraverit, illumque cum schismate Donati, et aliis antiquis contulerit, omnino eamdem vel majorem rationem schismatis ab Ecclesia Catholica in illo inveniet, neque verisimilem rationem diversitatis poterit cogitare. Nisi fortasse fingendo cum hæreticis, universalem Ecclesiam, quae olim erat Catholica, tempore Henrici jam fuisse collapsam et extinctam. Sed hoc vanum et voluntarium refugium satis ex Scripturis sanctis, et commuui sensu antiquorum Patrum refutatum est supra. Indubitanter ergo sciat rex se esse ab Ecclesia Catholica separatum, cum nullo colore id negare vel occultare possit, vehementerque timeat Augustini sententiam dicentis: Quisquis ab hac Catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimat, hoc solo scelere, quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum.

CAPUT XXII.

redit) negando esse præceptum, quod ab Ecclesia Catholica traditum est. In quibus omnibus modis et aliis similibus, hæresis invol

ANGLICANUM SCHISMA IN MANIFESTAM HÆRESIM ET vitur. Quia licet operari malum, quod lex

APOSTATICAM DOCTRINAM TRANSIISSE.

-

1. Anglicanam sectam in plures hæreses prorupisse, auctoritate Patrum ostenditur. — Experientia eadem veritas roboratur. Quoniam rex Angliæ plus nomen hæresis quam schismatis abhorrere videtur, ostendendum a nobis ulterius est, eo demum Anglicanum schisma pervenisse, ut non in unam tantum, sed in plures et manifestas hæreses proruperit. Hoc imprimis probamus ex quadam verissima Sanctorum Patrum doctrina, dicentium, schisma diuturnum in hæresim transire. Sic Hieronymus, dicto loco ad Titum 3, dixit, in principio posse intelligi ex parte diversum ab hæresi: Cæterum (addit) nullum schisma non sibi aliquam confingit hæresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur. Et propterea dixit Augustinus, lib. 2 contra Cresconium, c. 7, hæresim esse schisma inveteratum, quia solent, ut dixi, hæretici propter aliquam controversiam, vel indignationem, aut cupiditatem non expletam, aut ambitionem non obtentam, ab Ecclesia in principio separari, quoad obedientiam et unionem; postea vero, ut in schismate perseverare possint, ad hæresim transire. Quod exemplis ab antiquitate petitis quasi inductione quadam facile ostendi posset, ut de Novato passim legimus apud Cyprianum et Augustinum, qui ep. 164 ad Emeritum, ad illos ait: Neque vobis objicimus, nisi schismatis crimen, quod etiam hæresim male perseverando fecistis. Sic etiam de Meletii secta refert idem Augustinus, lib. de Hæres., ad Arianos tandem transiisse, quamvis in principio tantum schisma fuerit, quod nunc etiam Anglis accidit. In principio enim, cum Henricus neque Lutherum, neque Calvinum secutus fuerit, schismatici, ab ipso facti, post non multum tempus ad Calvinistas transierunt.

2. Duplex ratio prædicti experimenti assignatur.-Ratio autem hujus experimenti duplex reddi potest. Una, quam tetigit Hieronymus, quia perseverantes in suo schismate, statim (quod naturale est) factum suum et audaciam honestare ac defendere cupiunt; et ideo ad hæresim declinant, qua possint factum illud honestare, vel laudando ut bonum quod pravum est, vel negando esse faciendum, quod præceptum est; vel (quod in idem

Christi prohibet, non sit hæresis, sentire tamen cum pertinacia non esse malum, quod fides docet esse prohibitum, hæreticum plane censendum est. Altera ratio est, quia licet schisma in rigore distingui seu præscindi possit ab hæresi, adeo tamen est illi affine et propinquum, ut si perseveret, facile in illud transmutetur. Unde Ambrosius, lib. de Obitu Satyri, narrans Satyrum post naufragium, Ecclesiam quæsiisse, in qua Deo pro liberatione gratias ageret, et advocasse ad se Episcopum, eumque interrogasse, utrumnam cum Episcopis catholicis, hoc est, cum Romana Ecclesia conveniret, subjungit inferius, postquam Satyrus intellexit illum Episcopum esse schismaticum, noluisse ibi gratias agere, neque cum illo communicare, quia licet ille Episcopus esset hæres Luciferi schismatici, et non hæretici (ut significat) nihilominus (ait) non putavit tamen fidem esse in schismate; nam elsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei Ecclesiam non tenebant, cujus patiebantur velut quosdam arlus et membra lacerari. Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus Ecclesia sit, non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur Christi passio, corpusque distrahitur. Quod ita interpretor, schismaticum scilicet in principio agere contra fidem quam Ecclesiæ debet, practice, seu opere ipso, vel certe agere contra fidem, id est, fidelitatem et obedientiam, quam debet Ecclesiæ ; postea vero, ut in suo schismate perseveret, etiam negare Ecclesiæ illam fidem, quæ consistit in credendo ipsam Ecclesiam esse unicam Christi sponsam, columnam et firmamentum veritatis. Qui transitus facillimus est: nam si Paulus ad Timot. scripsit, repellentes bonam conscientiam, circa fidem naufragavisse, quanto facilius credendum est id accidere in pertinaci schismate contra Christi Ecclesiam. Merito ergo timuit, vel non putavit Satyrus fidem esse in schismate.

3. Schisma charitati per se opponitur, et diuturnitate tenebras menti offundit.-Accedit quod schisma proxime oritur ex aliquo odio proximorum. Nam, licet ex contentione aliqua, vel ambitione, vel inordinata cupiditate, vel invidia, oriri soleat, ut Patres tradunt, et experientia docet, proprie tamen et per se charitati opponitur, quæ Ecclesiæ Christi de

betur, et ideo odium proximi includit; hoc autem odium, perseverando in schismate, nutritur et augetur, et ita facile inducit in mentis cæcitatem atque ad hæresim, juxta mentem Augustini in illud 1 Joan. 2: Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo tendat, quia tenebrae obcæcaverunt oculos ejus. Quæ verba de schismaticis interpretatur Augustinus ibi, tract. 1, dicens illos ita excæcari ex odio veræ Ecclesiæ, ut illam non videant, et facilius illuc faciem impingant, quam illic habitaculum quærant. Sic etiam dixit Optat., 1. 1 contra Parmenia. : Schisma sparso coagulo pacis dissipatis sensibus generatur livore, nutritur æmulatione, et litibus roboratur, ut deserta matre catholica, impii filii dum foras ezeunt, et se separant a radice matris Ecclesia, invidiæ falcibus amputati, errando rebelles abscedunt. In quibus verbis alia etiam indicatur ratio: nam schismatici cum ab Ecclesia præscindantur, et synagogam extra illam congregent, eo ipso dedignantur Ecclesiam sequi, præsertim quando in schismate obdurati perseverant, et ideo carere incipiunt regula veritatis, ex quo necessitate quadam consequitur, ut in errores et hæreses prolabantur, vel novam inveniendo, vel alicui jam inventæ adhærendo, ut distinctum aliquid ab Ecclesia, a qua recesserunt, habere videantur. Nam si in eadem fide perseverarent, non possent novum aliquid, aut aliud agere, nisi quod jam dudum apud suam didicerunt matrem, ut Optatus supra dixit. Propter quod sæpe Cyprianus inde oriri affirmat schismata et hæreses, quod sacerdoti Dei non obeditur, neque unus ad tempus judex vice Christi cogitatur, ut ait ep. 55. Et in 69 addit, congregationem perseverantem in schismate intra breve tempus carere veris Episcopis, et Pastoribus, quia cessat vera origo, successio, et ordinatio. Unde tandem consequitur ut careat etiam vera doctrina et sanctitate; nam ad illam conservandam in unitate fidei, et vitæ sanctitate usque ad consummationem electorum, dedit Deus Ecclesiæ suæ Pastores, et Doctores, teste Paulo ad Ephes. 4.

4. Anglicanum schisma ad hæresim jam pervenisse ex dictis concluditur.- Schismatis defendendi causa, novam sibi hæresim Henricus VIII excogitavit. - Propositæ autem rafiones evidenter in Anglicano schismate procedunt. Constat enim illud esse satis diuturnum; nam per septuaginta annos vel amplius duravit, et licet interruptum fuerit per breve reginæ Mariæ tempus, statim renovatum est,

posteaque plus quam quinquaginta annis continuis duravit. Deinde cum cœperit per separationem a cathedra Petri, et negando obedientiam Summo Pontifici, licet in principio, facto tantum, ex inordinato affectu luxuriæ tentatum fuerit, postea circa jus ipsum erratum est; et doctrina introducta, qua cœpit in Anglia prædicari, Ecclesiam Christi non habere unum spirituale caput, nec Romanum Pontificem ut tale recognoscendum esse, sed in unoquoque regno, vel republica suprema in temporalibus esse proprium caput supremum in spiritualibus, illudque non esse aliud præter regem, vel principem temporalem, aut senatum respective. Quæ tota doctrina hæretica est, et contra Scripturam sacram, et contra perpetuum ejusdem Ecclesiæ sensum, et Patrum traditionem, ut in 1. 3 ex professo ostendemus. Ita ergo (quod ad primam rationem attinet) in Henrico VIII ad litteram impletum est, quod Hieronymus dixit; nam sibi hanc construxit hæresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videretur. Non enim poterat regia majestas, vel potius humana præsumptio ita pertinaciter in gravissimo facinore perseverare, nisi in aliud gravius incidendo, quo prius defenderet, et recte factum esse contenderet. Qui error ita Henrici animo adhæsit, ut non solum in illo mori non dubitaverit, verum etiam novo præcepto de filio in eodem errore educando, in aliis catholica fide retenta, illud confirmaverit. Vel certe si mente non credebat quod sic præcipiebat, in eo maxime ostendit (quod ad alteram rationem spectat) quam ingens odium contra Romanam Ecclesiam conceperat, siquidem contra mentem suam, et cum æterna morte anima suæ, in eodem schismate mori, et illud per modum dogmatis seu doctrinæ exterius tueri, et in filio, et in regno suo perpetuo stabilire voluerit. Cum ergo Anglia in hoc puncto non solum factum, sed etiam jus usurpare, et doctrinam defendere conetur, vel ex hoc solo manifestum est sectam illam non tantum schismaticam, sed etiam hæreti

cam esse.

5. Post mortem autem Henrici statim Anglicanum regnum schismaticum Calvinianam sectam, quamvis fortasse non puram, sed mistam ex Lutherana, et aliis, amplexum est, et ita etiam in illo schismate, quod in secunda ratione de diuturno schismate dicebamus, et ex eisdem causis, seu radicibus, et cum eisdem effectibus seu signis hæreticis impletum videmus. Nam imprimis odium in Romanam

« PredošláPokračovať »