Obrázky na stránke
PDF
ePub

sedem mirum in modum in dies auctum est, et ut quotidie magis invalescat, et in animis omnium radicetur, industria dæmonis factum est, ut parentes et magistri ab infantia in puerorum animis talem de Papa conceptum seu apprehensionem imprimant, ut simplices et vulgares homines crudelem tyrannum, horrendum idololatram, ac denique monstrum quoddam, potius quam hominem, audito Papæ nomine, concipiant. Nec mirum est si communis plebs in tanto errore versetur, si quidem rex ipse, in sua Præfatione, pag. 14, affirmare audet, Pontifices per ambitiosam tyrannidem sibi in temporalium regum jura auctoritatem injuste usurpasse. Et iterum pag. 22 Hanc in reges potestatem a Pontificibus inique usurpatam. Rursus pag. 24, a Catholicis extrui Pontificis imperium adeo immane, ac solutum, ut ad libidinem condonare atque adimere regna possit. Ita enim Cardinali Bellarmino tribuit. Iterum pag. 24: Magnus ille pastor, instar ovium, ad occisionem ducere vos pro libidine sua potest. Alibi, pag. 27: Cum antiquitus Clerici nihil ultra decimas appeterent, iisque contenti viverent, nunc Papa clericorum caput, non nisi tertia civium, et bonorum, ac fundorum parte in omnibus regnis et provinciis accepta, acquiescit. Ulterius pag. 61, secularem Pontificis in reges dictaturam præcipuis fidei catholicæ articulis enumerat. De Cardinali Bellarmino loquitur, et absolutam potestatem dominandi per illam sæcularem dictaturam intelligit. Et alibi, pag. 72, in eodem sensu inter multa, quæ refert, vel potius irridet tanquam a Pontificibus usurpata, hoc ponit Omni potestate, tam spirituali, quam temporali præditi. Et infra, pag. 128: Qui pro Deo Papam colunt, eumque sic habent quasi Scripturam loquentem; postea vero de eisdem Catholicis ait, tribuere Pontifici supremam in temporalibus potestatem supra reges ac principes, utique in sensu in aliis locis ab ipso declarato.

tem non usurpet, toti orbi notum est, et ipsi Pontifices in suo jure communi testatum ab ipsis esse voluerunt. Nam de rege Anglorum loquitur Alexander III, cum dicit: Nos attendentes quod ad regem pertinet, non ad Ecclesiam, de talibus possessionibus judicare, ne videamur juri regis Anglorum detrahere, mandamus, quatenus regi judicium possessionis relinquentes, etc. Et de rege Galliæ dixit Innocentius III: Non putet aliquis, quod jurisdictionem illustris regis Francorum perturbare aut minuere intendamus. Et alibi, idem Pontifex affirmavit, regem in temporalibus superiorem non recognoscere. Constat igitur Pontifices jura regum non usurpare. Unde longe certissimum et notissimum est, neminem catholicorum Doctorum affirmasse, posse Pontificem ad libidinem regna condonare aut pro libidine adimere. Qui enim vel in uno judicio regiam jurisdictionem perturbare nolunt, quomodo regna ipsa sua libidine perturbabunt? Multo vero intolerabilius est cogitare, nedum scribere, pro libidine sua posse Pastorem hunc oves occidere, aut similem tyrannidem, per hanc exaggerationem indicatam, exercere. Quin potius non potestatem modo, verum etiam solum usum illi imponere, gravissima et impiissima detractio est eorum qui, regem decipiendo, ipsum irritare voluerunt. Hoc autem evidentius constabit ex his, quæ de legitima potestate Pontificis in christianos reges 1. 3 ostendemus, ubi etiam justum usum illius explicabimus; nam forte sectarii non solum ex malitia, sed etiam ex ignoratione, et defectu Theologica doctrinæ ista confingunt.

6. Refutatur.- Posse Pontificem pro libito regna adimere nullus Catholicus asseruit.-Hi et similes sunt colores, quibus rex Pontificem Summum, ejusque regimen depingit, in quibus tamen nihil est quod non sit a seductoribus confictum, vel male interpretatum, et incaute, et per veritatis ignorationem a rege creditum et scriptum; ut mirum non sit, rudem plebem his fabulosis exaggerationibus decipi, quandoquidem seductores etiam regem ipsum fallere et decipere potuerunt. Nam imprimis quod Pontifex regum potesta

[ocr errors]

7. Pontificem tertiam partem bonorum civium sibi usurpare contra omne jus factique veritatem confingunt hæretici. Deinde quod de Pontifice asseritur, non acquiescere, nisi accepta tertia civium bonorum, et fundorum parte in omnibus regnis et provinciis, contra omne jus canonicum est, ut in proprio opere de decimis ostendimus; neque minus contrarium est usui, ut in omnibus regnis et provinciis catholicis notissimum est. Quod si fortasse sit sermo de fundis et bonis voluntarie donatis Ecclesiæ, semper in Ecclesia observatum fuit, ut bona hujusmodi jura decimarum non minuerent, nec in eis computarentur, sed cum illis ad pios ecclesiasticos usus conservarentur. Præterquam quod, illis omnibus etiam computatis, sine fundamento asseritur, illam esse tertiam partem bonorum orbis catholici, multoque magis voluntarie

fictum est, ad eam proportionem, seu mensuram exigi, et sine illa quota parte Pontificem non acquiescere.

8. Vendicantur Catholici ab aliquibus regis impositionibus. - Denique quod rex ait, Catholicos Pontificem pro Deo colere, et verba ejus ut scripturam sacram habere, facile intelligitur per exaggerationem dictum, ad eamdem quam diximus de Pontifice existimationem, in hominibus, qui voces distinguere nesciunt, generandam. Qui enim verisimile est credidisse regem, Catholicorum aliquem cultum, soli vero Deo debitum, Pontifici tribuere? Si autem nomine Dei solum significetur is, qui singulari modo aut Deum repræsentat, aut ejus excellentiam participat, juxta Scripturæ phrasim, et Christi explicationem dicentis: Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, quid reprehenduntur Catholici, quod Dei Vicarium debito honore colant ac venerentur? Item non est verisimile in mentem regis venisse, universa verba Pontificis sacram Scripturam a Catholicis reputari, cum ignorare non debeat sacros Theologos, ipsas etiam Conciliorum et Pontificum definitiones sacram Scripturam esse, negare. Quanquam in veritatis certitudine æquiparari tam constanter quam verissime doceant; non de omnibus verbis Pontificis, sed de his quæ, universam Ecclesiam ex cathedra docendo, definit. De quo puncto aliquid in superioribus factum est, et in 1. 3 non nihil addemus. Hæc igitur obiter dicta sint, ut intelligatur quam pertinax odium et inveterata rabies in Romanum Pontificem diuturnitate schismatis Anglicana pectora occupaverit.

9. Plures hæreses post Henricum VIII Angliam occuparunt.-Ex hoc autem odio secuta est illa mentis cæcitas, quam Augustinus descripsit, qua fit ut altissimum et lucidissimum Ecclesiæ montem secta Anglicana non videat, sed in illum potius faciem impingat. Unde etiam factum est ut, regula et directione Catholicæ Ecclesiæ Anglia destituta, ad Synagogas hæreticorum diverterit. Nec enim novam condere illi fuit necessarium, quia eo tempore hæreses innumeræ Septentrionem occupare cœperant, et sicut cancer serpebant, nullamque occasionem eas introducendi fidei hostes omittebant. Atque ita, ut cap. 1 relatum est, post Henrici mortem, contra ejus. declaratam voluntatem, Eduardi regis tempore Zvingliana hæresis in regno prævaluit. Postea vero tempore Elisabethæ Calvinismus introductus est, idemque usque in hunc diem,

vel omnino, vel majori ex parte perseverat; nam perfecta stabilitas vel conformitas in hujusmodi sectis durare non potest, ut in superioribus probatum est. Compertum est autem Calvinum magnum hæresiarcham fuisse, ejusque sectam hæresim esse; ergo dubitari non potest, sectam Anglicanam, quæ Calviniana est, sive pura, sive mista ex aliis erroribus, hæresim esse, omnesque, illam pertinaciter sequentes, hæreticos esse. Solum superest ut probemus, Calvinianam sectam hæresim esse : hoc autem duobus modis in sequentibus ostendemus, tum respondendo ad ea quæ in sua præfatione rex Jacobus affert in excusationem sui lapsus in hæresim; tum refellendo ea quæ in accusationem Ecclesiæ Catholicæ objicit; quot enim articulos accusationis opponit, tot suæ sectæ errores prodit.

10. Ex signis haresum, que a Patribus traduntur, Calvinianam sectam hæresim esse, ostenditur.—Primum signum.— Secundum.— Prius vero in fine hujus capitis idem ostendere libuit, omnia signa hæresis, quæ a Patribus traduntur, in universa Protestantium secta breviter indicando. Primum signum est origo infecta, vel per superbiam : Nam una mater superbia omnes hæreses genuit, ut Augustinus, lib. de Pastoribus, cap. 8, dixit; vel per invidiam, quæ (ut scripsit Chrysostomus, hom. 7 in Ep. ad Rom.) hæreses peperit; vel per aviditatem cumulande pecunia (ut dixit Basilius, in 5 c. Isaiæ); vel per alia vitia, quæ Paulus late enumerat, 2 Timot. 3, ibi: Erunt homines se ipsos amantes, cupidi, etc., usque ad illud: Homines corrupti mente, et reprobi circa fidem. Talem fuisse Lutherum, et per ambitionem et invidiam defecisse a fide, notum est, et in historiis illius temporis legi potest; Calvinum autem simili elatione, et morum improbitate excelluisse, testes sunt plures', quos Prateolus, 1. 3, verb. Calvinus, commemorat. Secundum signum est supra tactum, discordiæ et separationis ab obedientia Romanæ Sedis, quod sæpe in suis Epistolis Cyprianus observat, ut paulo antea retuli; et Augustinus, 1. 2 contra Petil., c. 54 et 72, Donatistas maxime reprehendit, quod in cathedram Romanam et Apostolicam blasphemarunt, in quo maxime novi sectarii eos imitantur, et excedunt.

11. Tertium signum. Tertium sit inconstantia et divisio doctrinæ, nihil est enim

Echius, in Actis Lutheri; Surius in Compendio; Sander., de Visib. mon., 1. 7.

Rursus orat. 36, alias 2, de Filio, et 4 de Theolog., in princip., et deinceps in orat. 37, post medium; et optime orat. 42, indicat modum, quo solent hæretici verbum Dei infideliter vel diminute allegare, dicens: Tu ea quidem, quæ minuunt atque extenuant, profers; quæ autem efferunt, præteris; atque id quidem expendis, quod passus sit; quod autem sponte, non adjungis. Plura Aug., lib. 7 Genes. ad Litter., c. 9, et de Unitat. Eccles., c. 12 et 13, et lib. 2 contra litter. Petil., cap. 61; Hilar. optime, lib. 2 de Trinit., in princip.; Hieronym., Isai. 4, et Galat. 1. De mutilatione autem Scripturarum eos irridet sæpe Augustinus contra Donatistas, et optime ac generaliter Tertullianus, de Præscript., cap. 17.

[ocr errors]
[ocr errors]

magis fidei certitudini, et veritati contrarium. 1 ad Cledoni.; item epist. 46 ad Nectarium. De qua re satis in superioribus dictum est. Nunc vero adjungam egregia verba Basilii, in c. 5 Isai., ubi, cum dixisset hæreticos videri sibi sapientes, et alios antecellere, subjungit Eam ob rem referta sunt omnia sententiis inter se pugnantibus, et iis qui dogmata tradant, reclamantia suismet auctoribus; quando singuli quique suo dogmati tuendo obstinatius insistunt, et quæ diversæ partis sunt placita, perrumpunt vi, ut evertant et confutent acerrima verborum velitatione. Et epist. 82, in fine Nunquam eisdem verbis contenti stabiles persistunt. De eadem re late Athanas., Epist. de Decret. contra Arian. hæresim, in principio, et Orat. 1 contra Arian., circa principium, ubi inter alia inquit: Dum perpetuo scribunt, suamet ipsi immutantes, incertam suam fidem, vel potius certam suam infidelitatem, dementiamque ostendunt. Quibus consonant verba Hilarii, lib. 3 de Trinit., circa principium Hæretici contra Ecclesiam veniunt, sed dum hæretici omnes se invicem vincunt, nihil tamen sibi vincunt. Similiter et optime auctor Imperf., homil. 20 in Mat.; et Tertull., in Præscript., c. 40. Hanc autem inconstantiam in Luthero, Calvino, et sequacibus maxime inventam esse, notarunt sæpe Doctores Catholici, præsertim Cardinalis Bellarm., in suis Controversiis, et late quamplurima congerens Coccius, 1. 8 sui Thesauri, art. 7, 8, 9 et 10; et Salmer., tom. 1, ad epist. Pauli, in Prolegom., disp. 6, refert, Saxoniæ ducem dicere solitum esse, se quidem nosse quid præsenti anno sui crederent; quid autem sequenti anno credituri essent, ignorare. Atque hanc mutationem in Protestantibus Angliæ inventam esse, credibile est; quia tamen mihi exploratum non est, id non affirmo, nec necessarium est, satis est enim quod adhæreant doctrinæ, quæ cum illa instabilitate incepit, nam in vera fide non est est et non, sed est tantum est, ut dixit Paulus, 2 Corinth. 1.

12. Quartum signum. - Quartum signum, et in Protestantibus fortasse maximum est, jactare verbum Dei, corrumpendo et mutilando illud, de quo etiam multa diximus. Singulariter vero hæreticorum jactantiam de verbo Dei describit Vincent. Lirin., c. 35 et 37. Elationem vero et deceptionem in illud exponendo, accusant Basilius proxime citatus, et Athanas., orat. 1 et 2 contra Arian., et orat. in id, Omnia mihi tradita sunt a Patre mco, circa finem; Nazianz., orat. 51, seu ep.

13. Quintum. Sextum. Septimum.Octavum. Quintum signum, omnium evidentissimum, et hæresim apertam involvens, est contemnere Ecclesiam Catholicam, eique errorem tribuere, negando esse Catholicam, sibique hanc vocem attribuendo. De quo videri potest Lirin., c. 26; et August., lib. de Unit. Eccles. ; multaque sunt in superioribus dicta, et simul est ostensum quam sit hoc proprium Protestantium, et Anglicanæ sectæ. Sextum ad hoc consequens est, Conciliis non acquiescere, ex Athanas., Orat. 1 cont. Arian., parum a princip. Et perinde esse censeo, quædam Concilia sua sponte admittere, alia vero respuere, quia non ipsi acquiescunt Conciliis, sed potius inter illa dijudicant, eaque suo arbitrio approbant vel reprobant. Septimum huic affine est, Patrum auctoritatem contemnere, in quo liberrimus fuit Calvinus, qui etiam ausus est Patres Pharisæis comparare, sicut olim fecerunt Donatistæ, apud Augustinum, lib. 2 contra litter. Petil., cap. 61. Octavum signum superioribus consentaneum est, proprio spiritu duci, sive humano, sive satanico angeli tenebrarum transfigurantis se in angelum lucis. Unde apposite Hilarius, lib. 1 de Trinitat., hæreticos dicit esse sibi arbitros religionis, cum religionis opus in solo obedientiæ esset officio, ubi alludere videtur ad illud Pauli Captivantes intellectum, etc. Et lib. 2, in principio, de eisdem ait, pro voluntatis suæ sensu verba Dei interpretari. Et multa similia habet lib. 3, parum a principio. Et sæpe Tertullianus, de Præscriptionibus. Aliaque multa in superioribus adduximus.

14. Nonum signum. Decimum. - Unde

cimum.-Duodecimum.--Nonum signum hæreticæ temeritatis est, fucata eloquentia cum præcipitatione et nimia loquendi libertate. De quo Nazianz., orat. 33, in princip., sic inquit : Hi vero utinam sicut linguam volubi lem habent, atque in nobilioribus ac probatioribus verbis insectandis acrem et vehementem, sic etiam in agendo nonnihil saltem, aut etiam aque, operam collocarent. Id quod si facerent, minus utique carillatores essent, nec tam absurde atque insolenter in verbis, perinde atque in alea ludo versarentur. De illorum autem in dicendo præcipitatione, legi potest Gregor., lib. 7 in Job, c. 2. Decimum signum potest esse novitas, antiquæ doctrinæ contraria, seu per defectionem ab antiqua fide; de quo supra dictum est, et videri potest Chrysost., hom. 47 in Matt. ; Tertull., de Præscrip., cap. 3, et alii Patres exponentes illud 1 Joan. 2: Ez nobis exierunt. Undecimum sit nominis catholici amissio, et nova ab auctore deno minatio, de quo et aliis similibus multa in superioribus. Addam vero hic duodecimum et ultimum, a Tertulliano, in Præscr., c. 41, traditum, conversationis ipsorum hæreticorum, quam ipse ibi late describit, et futilem ac terrenam esse dicit. Inter alia vero illa maxime verba notanda sunt: Ordinationes eorum temerariæ, lexes, inconstantes; nunc neophytos collocant, nunc sæculo obstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent, quia verilate non possunt. Nusquam facilius proficitur, quam in castris rebellium, ubi ipsum esse illic, promereri est. Itaque alius hodie Episcopus, cras alius; hodie diaconus, qui cras lector; hodie presbyter, qui heri laicus; nam et laicis sacerdotalia munera injungunt. Hæc igitur signa breviter recensui, ut cum Protestantium moribus, et statu rei Anglicanæ conferri possint, nam si id prudenti consideratione fiat, nemo dubitare poterit quin secta illa hæresis aperta sit, ac subinde professores ejus hæretici.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

gare contendit, ideoque quanti ponderis illæ sint, diligenter inquirendum est. Et prius quidem in p. 39 et 40, negat, se esse apostatam; deinde contendit neque hæreticum dici posse; verum hæc a nobis melius immutato ordine tractabuntur. Quod ergo hæreticus proprie dici non possit, etiam ex Catholicorum regulis, pag. 40, probat imprimis his fere verbis: Cum patrem, paternumque avum idem de fide sentientes habuerim, et in Catholicorum Ecclesia nunquam fuerim, etiam ex ipsorum regulis proprie hæreticus dici non possum. Secundo, ita virtute argumentatur : Licet Catholicorum ritibus ablutus sim, et ab illis in religione dissentiam, hæreticus dici non possum, quia de baptismi substantia nulla est inter nos lis, neque ulla in hoc doctrinæ capite controversia, cum omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti baptizemur. Tertiam, et potissimam rationem, quam late ipse proponit, ita summatim colligimus. Rex Angliæ Scripturis sanctis eam fidem adhibet, quæ a Christiano homine debetur, et in tria symbola fidei libenter jurat, primaque quatuor Concilia generalia tanquam catholica et orthodoxa veneratur et recipit, et quidquid ad salutem necessarium quadringentis post Christum annis unanimi consensu Patres statuerunt, reprehendere non audet, sed vel idem sentit, aut obmutescit; ergo non potest jure censeri hæreticus, nisi forte (ait pag. 62) ab his, qui pro Deo Papam colunt, eumque sic habent ut scripturam loquentem, ut neque hæresim aliter definiant, quam opinionem quamcumque in causis fidei decisioni Papali contrariam.

2. Hæc sunt quæ ad suam defensionem rex adducit, et licet in ultima ratione totum excusationis suæ pondus constituat, aliasque obiter attingat, nullam tamen prætermittendam duximus, ut et ipsi regi et legentibus omnibus plenius satisfaciamus, nihilque intactum relinquere videamur. Prius vero propter verba regis ultima duo declaranda sunt. Primum, quid sit hæresis, quidve ad illam constituendam sufficiat; secundum, quis sit proprie hæreticus, et quando consensus in aliquem errorem hominem hæreticum constituat. Utramque ex his quæstionibus attingit Augustinus priorem, in epist. ad QuodvultDeum, præambula ad libr. de Hæresibus; et posteriorem, in Præfat. ad eumdem librum ; et utramque definire dicit esse difficile, promittitque in altera illius operis parte inquirere, quomodo sit definiendus hæreticus ; il

lam tamen partem non scripsit, et ita in illo
opere utrumque punctum indecisum reliquit.
Ex aliis autem ejusdem Doctoris locis, et alio-
rum Patrum Theologorumque doctrina, quid
in hac materia sentiendum sit,
et pro
certo
habendum, explicare necessarium est, ut ali-
quo firmo fundamento, sine verborum ambi-
guitate, niti possit disputatio.

resim damnari; indicat ergo Paulus illud
proprium judicium esse hæresim, ubi etiam
id sentit Hieronymus, et clarius Tertullianus,
dicto c. 6.

[ocr errors]

3. Ex variis hæresis acceptionibus duæ præferuntur. - Inter Christianos hæresis in malam partem sumitur. - Nomen hæreergo sis varias sortitur significationes, etiam in usu theologorum; duæ vero in præsenti maxime distinguendæ sunt, quia ratione illarum varie a Theologis definitur hæresis. Possunt autem explicari per comparationem ad fidem; nam hæresis fidei opponitur, ideoque sicut interdum doctrina, a Deo revelata, fides vocatur, sæpius vero assensus, quo talis doctrina creditur, dicitur fides; ita hæresis interdum dicitur de ipsa doctrina hæretica, interdum etiam de assensu voluntarie præstito tali doctrinæ. Illa enim duo sine dubio valde diversa sunt, non minus in doctrina, seu fide falsa, quam in vera, et ex usu vocis satis constat nomen hæresis ad utrumque significandum usurpari. Cum enim Paulus, Act. 24, dixit: Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt hæresim, sic deservio Patri, et Deo meo, de doctrina evangelica loquebatur. Unde Syriaca versio, pro secta habet doctrinam, et vox græca significat securdum viam, quod proprie dici solet de ratione tota alicujus doctrinæ, quam etiam vox secta optime indicat. Noluit autem Paulus doctrinam evangelicam hæresim appellare (ut optime notat Theophyl.), quia non est secundum electionem hominum, a qua nomen hæresis sumpta est, ut advertunt Tertull., de Præscript., c, 6; Hieron., ad Galat. 5, et ad Tit. 3; et Isidor., 1. 8 Etymol., c. 3; sed secundum Dei voluntatem et revelationem. Ideoque in lege evangelica, et inter Christianos nomen hæresis in malam partem accipitur, significatque doctrinam, quam aliquis homo sibi eligit, doctrinæ Dei repugnantem. Et inde consequenter electio talis doctrinæ, per assensum in illam, vocatur hæresis; sunt enim illa duo ita conjuncta, ut facile ab uno ad alterum transitus fiat. Et ita Paulus, ad Galat. 5, hæreses ponit inter vitia carnis, ut vertit et notat Hieronymus, juxta vocem græcam, licet latina Vulgata sectas vertat; et ad Tit. 3, ait Paulus, hæreticum proprio judicio esse damnatum; constat autem hæreticum ob hæ

4. Doctrina fidei contraria apte hæretica propositio vocatur, assensus vero talis doctrine hæresis. Propositio hæretica quid. — Ut ergo distinctius utramque partem definiamus, priorem vocemus propositionem hæreticam, posteriorem autem hæresim; nam verisimile est ecclesiastico usu et more, peccatum illud, quod eligendo falsam doctrinam, ad credendum illi, seu quod spontaneo et libero assensu talis doctrinæ committitur, hæresim esse appellatum, nam hoc vera etymologia vocis magis indicat. Propositio ergo hæretica illa est, quæ recedit a regula veritatis catholicæ, illique opponitur, seu contradicit. Ita docet Augustinus, libro de Vera relig., c. 5 et 6, ubi vocat, pravam doctrinam, a regula veritatis aversam; et cap. 7: Est (inquit) prava opinio, a regula et communione Ecclesia Catholicæ devians; et orat. cont. Judæos, paganos et Arianos, c. 20, vocat, hæreticorum errorem contra veram Ecclesiæ Catholicæ fidem. Similiter Tertullian., de Præscript., c. 6, dicit esse adulterinam doctrinam, quam quis proprio arbitrio et electione inducit, vel ab alio inductam amplectitur. Cum autem adulterinam vocat, intelligit a Christo vel Ecclesia, sicut cap. 37 dicit, hæreticos non a Christo habere, quod de sua electione sectantur. Et in eodem sensu ait de hæreticis, cap. 44, fidem stuprasse adulterio hæretico, Virginem traditam a Christo. Denique communis est usus illius vocis in dicta significatione, neque in illa est differentia inter nos et Protestantes. Quia vero propositio constituitur seu definitur hæretica per recessum la, et quia privative opponitur propositioni seu veritati fidei, ideo ad comprehendendam formalem rationem propositionis hæreticæ, oportet præfigere regulam credendi, et explicare quid necessarium sit, ut aliqua propositio censeatur de fide; nam hoc semel posito, facile constabit assertionem contrariam hæreticam esse.

regu

5. Atque hoc punctum attigit rex in ultimis verbis supra citatis, et irridet Catholicos definientes, hæresim esse opinionem quamcumque, in causis fidei, decisioni Papali contrariam. Oportuisset autem, quandoquidem hæc definitio illi displicet, aliam tradere, qua nobis explicaret quid per hæresim intelligat, ut ita se a macula hæresis liberum ostende

« PredošláPokračovať »