Obrázky na stránke
PDF
ePub

ret. At proculdubio id nullatenus explicare potest, nisi in labyrinthum incidat prorsus inextricabilem, pro regula fidei solam Scripturam, eamque propria et privata scientia certa intellectam, assignans. Quæ doctrina, ut supra ostendi, non solum viam latissimam omnibus erroribus sternit, verum etiam, quam pro regula hæresis assignavit Paulus, pro regula fidei catholicæ tradit, utique proprium credentis judicium. De hæretico enim ait Paulus, ad Tit. 3: Subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, proprio judicio condematus, quia, in quo damnatur, sibi eligit, ut addidit Tertullianus, unde et hæreticus est nominatus. Regula ergo hæresis est proprium judicium, hoc est, communi judicio Ecclesiæ contrarium. Qui vero in proprium spiritum fidei certitudinem verumque sensum Scripture revocant, nihil aliud quam proprium judicium pro regula fidei constituunt. Quid enim est proprius spiritus, nisi proprium judicium? Aut quomodo discernitur ille spiritus, ab his qui in illo confidunt, nisi arbitratu suo? Confundunt ergo regulam fidei cum fundamento hæresis, et ideo mirum non est quod hæresim pro fide teneant, et fidem ut hæresim rejiciant. Præterquam quod (ut in superioribus dicebam) nullum jure possunt ut hæreticum damnare, cum nemo. proprium judicium alterius ejusve privatum spiritum in rebus fidei sequi teneatur; nemo ergo erit hæreticus, discordando a regula fidei, quam illi constituunt.

6. Fera fidei regula statuitur. - Doctrina ergo solida et catholica, regulam fidei esse dicit Scripturam sacram, non solam, nec privato sensu intellectam, sed cum aliis regulis, quæ in ipsa commendantur, eamque conservant, discernunt et interpretantur, traditione, inquam, et ipsa Ecclesia, quæ est viva regula, per quam Spiritus Sanctus loquitur, eamque regit et facit, ut sit columna et firmamentum veritatis. Et idcirco licet Scriptura et traditio purum ac verbum Dei contineant, quod est primaria regula fidei, nihilominus, quia Ecclesia est quæ Scripturas, traditiones, et sensus illarum infallibiliter nobis explicat et proponit, ideo solet a Patribus tanquam sufficiens regula fidei commemorari. Unde Irenæus, lib. 3 contra Hæres., c. 4: Non oportet apud alios quærere veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere; et c. 11, in fine, præfert spiritum Ecclesiæ omni privato spiritui; et lib. 4, cap. 43 et 45, in sola Ecclesia esse veram traditionem, veram

XXIV.

que Scripturæ intelligentiam. Cyprianus, ep. 73, ait Ecclesia Catholicæ doctrinam firmiter tenendam esse et docendam, et late epist. 76; Augustinus etiam passim utitur hac sola Ecclesiæ regula ad confirmandas veritates fidei, ut ex locis proxime allegatis constat; et ex lib. de Hæresibus, in fine, ubi ait satis esse scire, Ecclesiam contra aliquam doctrinam, ut a fide alienam, sentire, ut a nullo fideli recipiatur. Idem optime, lib. 1 contra Cresconium, c. 32 et 33, et ep. 48, et aliis libris contra Donatistis, item epist. 99, et in ep. 118, cap. 5, disputare contra doctrinam universalis Ecclesiæ, insolentissime dementia esse, dicit. Eamdem pro regula fidei et veræ doctrinæ ponit, lib. de Vera relig., c. 5, 6 et 7, et lib. 1 de Moribus Eccles. cath., c. 30, lib. 3 de Libero arbitr., c. 23, et gravissime lib. de Utilit. credendi, c. 17, ubi de Ecclesia inquit: Culmen auctoritatis obtinuit, cui nolle primas dare, vel summa profecto impietatis est, vel præcipitis ignorantiæ. Pluraque alia tum ex Sanctis et antiquis Patribus, tum ex Scriptura ipsa in superioribus adduximus.

7. Propositio, que ab Ecclesia tanquam de fide credenda proponitur, est de fide. - Ex quibus breviter inferimus, illam propositionem esse de fide, quam Ecclesiæ Catholicæ auctoritas nobis tanquam de fide credendam proponit: in hac enim regula continentur omnia, quæ vel in Scriptura sunt, vel in Conciliis approbatis sunt definita. Unde e contrario, propositio hæretica illa est, quæ contraria est Ecclesiæ definitioni, seu alicui propositioni per Ecclesiam definitæ modo explicato. Locuti autem sumus de Ecclesia, ejusque definitionibus, ut a quæstione de potestate Pontificis Romani ad definiendas veritates fidei, quam rex videtur suis verbis involvere voluisse, nunc abstineamus, ne a scopo et intentione nostra divertamur. Etsi enim verissimum sit, definitionem Pontificis ex cathedra loquentis infallibilem veritatem continere, omnesque fideles teneri ad illam firmiter credendam, hoc tamen diversum non est ab eo quod diximus; nam cum Pontifex definit, Ecclesia per caput suum loquitur, neque corpus separatur a capite, nec caput a corpore; quia vero magis limitatum est, nam Ecclesia etiam aliis modis potest veritates fidei proponere, approbante etiam Pontifice, ut per Concilia generalia, et per universalem consensionem Ecclesiæ, ideo ad comprehendendum omnia, et ad vitandas controversias, generalius lo

8

cuti sumus. Nam definitiones esse debent, quoad fieri possit, communes, et extra controversiam. Ita ergo pro loci opportunitate salis videtur explicatum, quid sit hæresis quoad materiam, seu quid sit propositio hæretica.

[ocr errors]

8. Hæresis definitio. — Explicatur definitio. Ex his autem, quæ de propositione hæretica dicta sunt, facile definiri potest quid hæresis sit, prout opus est seu vitium hominis. Est itaque hæresis deliberatus assensus, seu credulitas alicujus hæreticæ propositionis. Et in idem recidit quod scholastici dicunt, esse falsam opinionem circa ea quæ sunt fidei. Itaque tam doctrina fidei quam illi contraria potest dici materia, circa quam hæresis versatur; diverso tamen modo; doctrina quidem fidei, deficiendo ab illa, seu illam falsam judicando; contraria vero doctrina, eligendo illam ut veram, eique fidem adhibendo. Dicimus autem hæresim esse voluntarium assensum, tum quia hæresis juxta nomen suum, ex electione propria et arbitraria procedit; tum etiam quia hæresis in malam partem accipitur, ita ut non tantum falsum assensum mentis, sed etiam culpam, lapsumque voluntatis involvat; ideoque (ut mox dicemus) licet quis erret, assentiendo propositioni fidei contrariæ, non incidit in hæresim propriam, id est, assensus ejus non censebitur hæreticus, seu propria hæresis, nisi repugnantiam cum fide catholica cognoscat, et ea non obstante, talem doctrinam ut veram eligat et credat. Et hac ratione dixit Paulus, ad Tit. 3: Hæreticum hominem post primam et secundam admonitionem devila. Quamvis enim Paulus non rationem seu substantiam hæresis tradat, sed mɔdum cavendi hæreticos doceat, insinuat nihilominus propriam hæresim non committi, donec aliquis sciat, sufficienterque advertat, qualis sit doctrina quam eligit.

9. Hæc ergo conditio ex parte assentientis necessaria est; ex parte vero materiæ generatim dicimus, hæresim esse assensum de re fidei contraria. Quia materia fidei multiplex est sunt enim in ea dogmata ad Deum unum et trinum, ejusque attributa pertinentia, alia ad Christi humanitatem, ejusque cum Verbo hypostaticam unionem, et in universum ad hominum redemptionem spectantia, et cum his connexa sunt ea, quæ ad Ecclesiæ Catholicæ institutionem et hierarchiam, ejusque sacramenta, mores et cæremonias, necnon ad veram remissionem peccatorum, ve

ramque justitiam, præmiumque et poenam humanorum operum spectant; dum ergo materiam fidei in hæresis definitione indefinite ponimus, omnia prædicta dogmata complectimur. Vera enim et propria hæresis in quocumque dogmate fidei committitur. Nam si a Deo revelatum sit, eadem fidei certitudine credendum est, in quacumque materia versetur. Unde etiam fit ut ad veram hæresim, quæ totam fidem destruat, voluntarius assensus uni tantum dogmati fidei contrarius in quacumque materia sufficiat. Quia unicum mendacium, etiam in re minima ad fidem pertinente, supremam Dei auctoritatem destrueret, et quælibet assertio falsa, si inter dogmata fidei inveniri posset, reliqua omnia incerta et ambigua redderet, ac proinde quilibet assensus, cuicumque dogmati fidei contrarius, hæresis est, penitus destruens fidem. Unde Paulus scribens ad Galatas, qui circa observationem legalium falsam opinionem, et Evangelio contrariam eligere volebant, licet in aliis mysteriis fidei non errarent: Evacuati estis (inquit) a Christo, qui in lege justificamini. Et infra : Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos, modicum fermentum totam massam corrumpit. Per quæ verba indicat, illum errorem (si in eo pertinaces essent) fuisse sufficientem ad evacuandam et corrumpendam totam illorum fidem. Sic etiam schisma Donatistarum in hæresim transiit, pertinaci animo adhærendo uni vel alteri errori in materia baptismi, vel Ecclesiæ, etiamsi in aliis rebus fidei non errarent, ut ex Cypriano et Augustino sæpe retuli, et in sequenti puncto iterum confirmabo.

10. Propria hæretici definitio traditur.Comprobatur definitio ex Augustino.-Tandem colligitur ex dictis, quis proprie et in rigore hæreticus dicatur; est enim ille, ex Origen., in id ad Tit. 3: Hæreticum hominem, etc., apud Pamphil. in Apolog. Qui se Chri sto credere profitetur, et aliquod dogma in ecclesiastico ordine receptum commutare, vel subvertere conatur. Sumiturque ex Paulo, dicto loco ad Titum 3, juncta expositione trum, et communi consensu Doctorum, et recepto usu illius vocis in Ecclesia. Nomen enim hæretici non omnibus infidelibus tribuitur, sed illis tantum, qui Christum confitentes, ejus fidem ex parte negant, nam cæteri infideles Judæi potius, Pagani, aut Gentiles appellantur. Est ergo hæreticus ille, qui sub nomine christiano (nam Christum se cre

Pa

dere dicit) veritatem fidei Christi corrumpit, aliquid contra illam sentiendo. Oportet autem ut ex propria electione, et cum sufficienti cognitione et judicio hoc faciat, nam si per ignorantiam, vel incogitantiam error contingat, hæreticum non constituit, quia nondum proprio judicio damnatus est, neque propriam hæresim commisit. Et hac ratione Augustinus sæpe distinguit inter hæreticum, et credentem hæreticis. Librum enim de Utilit. credendi sic orditur: Si mihi, o Honorate, unus atque idem videretur esse hæreticus, et credens hæreticis homo, tam lingua, quam stylo in hac causa mihi esse conquiescendum arbitrarer. Nunc vero inter hæc duo plurimum interest, quandoquidem hæreticus est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriæ, principatusque sui gratia falsas vel noras opiniones, vel gignit, vel sequitur (utique in materia fidei); ille autem qui hujusmodi hominibus credit, homo est imagine quadam veritatis ac pietatis illusus. In priori namque membro significare voluit Augustinus, ut homo, errando in fide, constituatur proprie et simpliciter hæreticus, necessarium esse ut propria electione, et videns se ab universali Ecclesia dissentire, in errorem se præcipitet; et quia hoc moraliter non fit, nisi propter humanum vitium seu motivum, ideo illas particulas posuit Augustinus in definitione hæretici, quæ magis occasionem seu causam voluntarie errandi, quam intrinsecam conditionem hæresis declarant. In altero autem membro docet, errorem ex ignorantia, quod fidei aut Ecclesiæ repugnet, non constituere hominem hæreticum. Quod erit longe certius, si talis ignorantia probabilis (ut aiunt) seu invincibilis sit; si vero sit ex gravi negligentia et nimia facilitate, non excusabit omnino culpam; excusabit nihilominus eum gradum, et magnitudinem culpæ, quæ ad constituendum, seu simpliciter denominandum hæreticum, juxta communem usum sapientium, et totius Ecclesiæ, sufficiat.

11. Eamdemque doctrinam habet idem Augustinus, Epist. 16, in principio, dicens: Qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositale defendunt, præsertim quam non audacia præsump tionis sue pepererunt, sed a seductis, atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quærunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati cum invenerint, nequaquam sunt inter hæreticos deputandi. E contrario vero, lib. 18 de Civitat., cap. 51, sic inquit: Qui in Eccle

sia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, hæretici sunt, et foras euntes habentur in exercentibus inimicis. Denique lib. 4 de Baptism., c. 16, adhibito exemplo, utrumque membrum declarat, dicens: Constituamus duos, unumque eorum id sentire de Christo, quod Photinus opinatus est, et in ejus hæresi baptizari extra Ecclesiæ communionem; alium vero hoc idem sentire, sed in Catholica baptizari, existimantem istam esse catholicam fidem. Istum nondum hæreticum dico, nisi manifestala sibi doctrina catholicæ fidei, resistere maluerit, et illud, quod tenebat, eligere; quod anlequam fiat, manifestum est illum, qui foris baptizatus est, esse pejorem. Quæ testimonia ideo refero, quia multa in eis notari possunt, quæ in præsenti causa magnum pondus habent, ut statim etiam indicabo. Est ergo, teste Augustino, necessaria pertinacia in hæresi, ut qui illam elegit, hæreticus habeatur. Et hanc pertinaciam per verbum eligendi significavimus cum Hieron., ad Titum, c. 3, et Tertull., dicto cap. 6, de Præscr. hæret., qui propterea, lib. 1 contra Marcion., c. 1, significat illum esse maxime hæreticum, qui a priori fide recedit, et Deum quem invenerat, extincto lumine fidei suæ, amisit, ut hinc jam destinari possit hæreticus, qui déserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit, quod retro non erat. In tantum enim hæresis deputabitur, quod postea inducitur, in quantum habebitur, quod retro, et a primordio traditum est.

12. Unum dogma fidei contrarium ad hæreticum constituendum sufficere, probatur ex Patribus. Ratione idem probatur. Locutus sum autem in descriptione in singulari de dogmate, vel assensu fidei contrario, ut denotarem ad hæreticum constituendum satis esse, quod vel in una re tantum a doctrina. Catholicæ Ecclesiæ voluntarie dissentiat. Quod ex dictis de hæresi satis per se clarum est. Idque late tradit Origenes, in dicto loco ad Titum 3, recensendo multa specialia dogmata, quæ ad causam præsentem magna ex parte pertinent, adjiciens, unum illorum sufficere ad constituendum hominem hæreticum. Augustinus etiam in locis allegatis, licet interdum in plurali loquatur de illo qui falsas vel novas opiniones gignit aut sequitur, sæpius in singulari loquitur de illo, qui perversam sententiam vel aliquid morbidum pertinaciter defendit. Unde libro de Hæresibus, in fine,

duas classes hæreticorum his verbis distinguit: Sunt hæretici, quod fatendum est, qui singulis vel non multo amplius dogmatibus oppugnant regulam veritatis, sicut Macedoniani, vel Photiniani, et quicumque alii ita sese habent. Alii autem (ut ita dixerim) fabulones, id est, qui fabulas vanas, easdemque longas, perplexasque contexuerunt, tam multis falsis dogmatibus pleni sunt, ut ipsi quoque illa numerare non possint, aut difficillime possint. Et profecto Lutherus, Calvinus, et similes in hoc posteriori ordine ponendi sunt; tot enim multiplicarunt errores, et tam confuse, et inconstanter eos tradiderunt in controversiis de Ecclesia, de fide justificante, de necessitate operum, libertate arbitrii, sacramentis, et similibus, ut vix numerari, vel percipi possint. Henricus item VIII rex Angliæ, si mente credidit, jure potuisse facere quod facto usurpavit, inter hæreticos primi ordinis numerandus erit, cum in uno saltem dogmate contra Catholicam Ecclesiam sentire elegerit. Quod enim unum dogma sufficiat, patet facile ex dictis hæreticus siquidem ab hæresi denominatur, quia illam amplectitur, vel committit; sed ad hæresim sufficit unum falsum dogma, seu voluntarius assensus illius; ergo etiam sufficit ad hæreticum constituendum. Item unum falsum dogma destruit totam fidem, et voluntarius assensus ejus, etiamsi unus tantum sit, et in una sola materia, totam fidem divinam in tali homine destruit; ergo constituit illum vere hæreticum. Denique constituit infidelem; et non in altera specie, ut constat; ergo constituit hæreticum.

auctoritate firmatis ferendus est error, non tamen progredi debet, ut etiam fundamentum ipsum Ecclesiæ quatere moliatur. Non expedit. Adhuc forte non est reprehendenda patientia, sed debemus timere, ne culpetur etiam negligentia. Quandoquidem igitur nos in ea causa cum rege Jacobo contendimus, in qua fundamentum Ecclesiæ quatere molitur, simili etiam affectu, impari quamvis ingenio, vel auctoritate, statum ejus demonstrare studemus, non ut illum hæreticum vocitemus, sed ut ipse resipiscat, et videat ne sit, quod appellari merito recusat. Nam profecto excusationes ejus nullius momenti vel ipsimet regi perpendenti apparebunt. Nullaque alia (procul dubio) excogitari potest, qua rationes et probationes adductæ eludantur.

CAPUT XXIV.

RATIONES, QUIBUS REX HÆRETICI MACULAM FU-
GERE STUDET, REFELLUNTUR.

1. In prima igitur ratione sua, duo excusationis capita rex indicat: unum, quod patrem et avum paternum ejusdem sectæ, quam ipse nunc profitetur, habuerit; alterum, quod in Catholica Ecclesia nunquam fuerit. In priori capite omittendum illud censui, quod ad veritatem historiæ pertinet, quia multi vel illud negant, vel in dubium revocant. Nam cum rex neque patrem neque avum cognoverit, quos ante usum rationis amisit, et ab hæreticis educatus, et inter eos semper conversatus fuerit, facile potuit hac in re ab eis decipi, ut ipsum in errorem suum facilius inducerent. Verumtamen quidquid avus vel pater ejus de fide senserint, eorum lapsus propriam hæresim non excusabit, si post sufficientem monitionem et instructionem, illam non correxit. Relegat, quæso, sententiam Augustini paulo antea citatam, ex Epist. 162, ubi loquens in specie de illis qui falsam et perversam credunt doctrinam, quam non audacia sua pepererunt, sed a seductis, atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, tune solum eos inter hæreticos non deputat, quando non pertinaci animo talem doctrinam defendunt, sed de veritate solliciti, parati sunt errorem corrigere. E contrario vero in aliis locis sine ulla distinctione, ut hæreticum damTert., de Præscript., c. 6; Cypr., ep. 55, nat pertinacem in errore, sive illum per se

13. Ex his ergo principiis, quæ certissima sunt, et rex Jacobus negare non potest, si sapere velit, ipse de se judicium proferat, an a se ipso damnatus sit, ut more Tertulliani et Cypriani loquar 1. Nos enim summopere cupimus, regem hæreticum non esse, et fugimus nominare, scimus enim Augustinum cum Pelagianis disputantem dixisse 2: Possemus forsitan, si vellemus, eos hæreticos appellare, nec tamen appellamus. Non tamen propterea omittebat veritatem eis ostendere, et conscientiam illorum convenire, et omnibus convincere, ut corriperentur, et ad meliorem mentem redirent. Optimamque reddit rationem: Quia in rebus nondum plena Ecclesiæ

in fine.

invenerit, sive a falso doctore, sive a parente

2 August., serm. 14, de Verb. Apost., cap. didicerit. Quod etiam ratio ipsa manifeste os

ult.

tendit, nam parentis error, quando jam a

prole discerni potest, ipsius culpam non excusat, quin potius accusat.

[ocr errors]

2. Regem Jacobum in Catholica Ecclesia aliquando fuisse probatur. Catechumenus rite ab hæretico baptizatus vere membrum Ecclesiæ efficitur. - Quod vero rex addit, nunquam in eadem Ecclesia cum Catholicis fuisse, imprimis ex confessione ejus, addito vero Theologiæ principio, negari merito potest. Ipse enim fatetur se fuisse ritu catholico baptizatum, cum adhuc sub cura et potestate serenissimæ reginæ et catholicæ matris existeret; ex his autem principiis manifeste concluditur, ipsum fuisse spiritualiter genitum in Ecclesia Catholica, non in hæreticorum synagoga, quia et baptismus, quo fuit regeneratus, est proprium donum Ecclesiæ Catholicæ, licet interdum ab hæreticis possideatur et ministretur, ut ait Augustinus, lib. 1 de Baptismo, cap. 10; et serenissima ipsius mater, sub cujus potestate tunc erat rex, unita erat Ecclesiæ Catholicæ, ut membrum ejus, per fidem quam profitebatur; ergo etiam filius regeneratus est Ecclesiæ, tanquam ejusdem membrum. Imo quamvis nullus ex parentibus esset Catholicus, per solum baptismum rite ministratum, et non indigne receptum, factus esset Ecclesiæ Catholicæ membrum, quia veram justitiam, et fidem Christi per baptismum accepit, simul cum Christi charactere; ergo conjunctus fuit Ecclesiæ per sacramentum fidei, et per fidem sacramenti, quod satis omnino est ut fuerit membrum ejus. Sicut etiam catechumenus vere fidelis et catholicus, si propter necessitatem ab hæretico baptizetur cum vera fide, et convenienti dispositione, plene sanctificatur, et unitur Christo ut capiti, et Ecclesiæ Catholicæ ut corpori ejus, juxta doctrinam Augustini, lib. 1 de Baptism., c. 2; ergo idem sentiendum est de infante, etiamsi a ministro hæretico, et sub parentibus hæreticis baptizetur. Quia licet ministri vel parentes errent privato errore, nihilominus baptizatur in fide veræ Ecclesiæ, et per eamdem fidem, quam in baptismo accipit infusam, membrum ejusdem Ecclesiæ efficitur, etiamsi sub potestate alienorum, et hostium Ecclesiæ detineatur. Quamdiu ergo rex Angliæ baptismalem justitiam et fidem non amisit, in Ecclesia Catholica fuit; nam ab illa fuit regeneratus, juxta doctrinam Augustini, lib. 1 de Baptismo, cap. 10, et ab eadem habuit characterem, et fidem, qua sibi illum conjunxit. Nam in illa ætate, quæ actus fidei capax non est, ad prædictam unionem habi

tus sufficit, cum etiam ad unionem cum Christo sufficiat; ergo ex illo capite excusari non potest, quominus, amittendo postea fidem per proprium actum hæresis, ab Ecclesia Catholica defecerit.

[ocr errors]

3. Potest aliquis esse hæreticus, etiamsi in Ecclesia Catholica nunquam extiterit. - Et quamvis hæc verissima sint, addi præterea potest, posse aliquem esse vere et proprie hæreticum, etiamsi nunquam in Ecclesia Catholica fuerit. Nam si quis a principio instructus fuit ab hæreticis non rite baptizantibus, posteaque in errore semel concepto post sufficientem animadversionem pertinaciter duret, vere fit hæreticus, quia incipit esse infidelis sub nomine Christiano, et tamen ille nunquam fuit in Ecclesia, quia neque verum baptismum, neque veram fidem in habitu vel in actu habuit. Et hoc modo docent interdum Concilia et Patres, ut hæretici non rite baptizati venientes ad Ecclesiam per baptismum recipiantur, ut de Paulianistis statuit Concilium Nicænum, canon. 19. Erant ergo illi hæretici, quamvis antea nunquam in Ecclesia Catholica fuissent. Ratio vero est, quia de ratione hæretici non est ut sit vere baptizatus, sed sufficit quod, cum Christum confiteatur, in ipsius fide pertinaciter contra Catholicam Ecclesiam sentiat. Quin potius licet aliquis non solum vere baptizatus non sit, verum etiam nunquam fuerit Catholicus, potest esse hæreticus, si cognoscendo et confitendo Christum, veram ejus fidem non integre profiteatur. Hoc enim satis est ad infidelitatem hæresis, etiamsi persona sic errans nunquam fidem catholicam prius professa fuerit, et ab illa postea discesserit; nam hoc ad circumstantiam apostasiæ necessarium est, non ad propriam maculam hæresis, quæ sine illa circumstantia inveniri potest juxta doctrinam D. Thomæ 2. 2, q. 11 et 12. Loquimur autem de hæretico quoad culpam, non quoad pœnas Ecclesiæ, quia ut illas incurrat, characterem baptismi habere oportebit, per se loquendo, ut latius in dicto loco de Infidelitate tractatur. Hoc ergo nunc satis fuerit ad ostendendum, regis excusationem, neque in eo quod assumit, neque in illatione fundamentum habere.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »