Obrázky na stránke
PDF
ePub

in aliis articulis fidei pertinaciter conceptos, potest esse hæreticus. Alias neque Arius, neque Lutherus, neque alii similes fuissent hæretici; nam fuerunt rite baptizati, et circa baptismum vel ritum ejus controversias non excitarunt, sed propter alias hæreses hæretici facti sunt. Ad præsentem ergo causam parum refert, quod rex fuerit rite baptizatus, et quod de baptismo controversiam nobiscum non habeat, sed considerandum est, num in aliis rebus fidei a Catholica Ecclesia dissentiat. Nam, ut Augustinus (aliud agens) dixit: Non sacramenta christiana te faciunt hæreticum, sed prava dissensio. Alloquiturque Donatistas, de quibus paulo post dicit: Nobiscum estis in baptismo, in Symbolo, et in cæteris sacramentis Dominicis; in spiritu autem unitatis, et vinculo pacis, in ipsa denique Catholica Ecclesia nobiscum non estis. Quælibet ergo dissensio ab Ecclesia Catholica in doctrina fidei facit hæreticum eum, qui in Christum credere profitetur, etiamsi nec baptismo careat, nec circa baptismum erret.

5. Diluitur ultima ratio. Superest ultima ratio, in qua rex ea, quæ credit, enumerat, ut inde se Catholicum esse comprobet. Sed profecto non recte colligit, tum quia nec sufficienter credit ea quæ enumerat, neque sufficienter enumerat quæ Catholicus credere deberet. Primum itaque ait, se fidem adhibere Scripturis sanctis; sed quibus? non omnibus quas Catholica Ecclesia approbavit, sed quas ipse sibi elegit credendas; ergo fides, quam Scripturis adhibet, catholica non est; nam catholica fides universalis est, et non aliunde quam ab Ecclesia Catholica, teste Augustino, recepit Scripturas. Deinde quem sensum Scripturæ sanctæ sua fide credit? Quem nempe sua certa scientia invenisse se credit. Non ergo per fidem catholicam Scripturis credit; nam fides catholica proprio judicio, et privato spiritu nequaquam nititur, sed Ecclesiæ Catholicæ in exponendis Scripturis regulam tenet. Verum hæc in superioribus late tractata sunt.

[blocks in formation]

est), tenere aut jurare litteram Symboli non satis est, ut se Catholicum ostendat. Sententia est Cypriani, Epist. 76 ad Magnum, ubi cum dixisset, schismaticos, utique hæreticos, gentilibus adæquari, subjungit: Quod si aliquis illud opponat, ut dicat, eamdem Novatianum legem tenere, quam Catholica Ecclesia teneat, eodem Symbol» quo et nos baptizare, eumdem nosse Deum Patrem, eumdem Filium, eumdem Spiritum Sanctum, ac propter hoc usurpare eum potestatem baptizandi posse, quod videatur in interrogatione baptismi a nobis non discrepare, sciat quisquis hoc opponendum putat, primum non esse unam nobis et schismaticis symboli legem, neque eamdem interrogationem. Nam cum dicunt: Credis remissionem peccatorum, et vitam æternam per sanctam Ecclesiam? mentiuntur in interrogatione, quando non habeant Ecclesiam, etc. In qua Cypriani sententia solum pondero, ad professionem et veram fidei confessionem, non satis esse recipere verba Symboli, vel in ea jurare, nisi in sensu catholico credantur, neque satis esse (ut etiam subjungit Cyprianus) confiteri, Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, etiam in sensu catholico, si alii articuli de remissione peccatorum, et de una sancta et Catholica Ecclesia in perverso retineantur sensu, sicut constat intelligi a Protestantibus. Nam ex dictis supra de Ecclesia manifeste liquet, quantum in articulo de Ecclesia omnes illi errent, quod nunc nobis suffi cit; nam de aliis articulis non est hic disputandi locus.

[ocr errors]

7. Omnia authentica Concilia æquali certi tud ne recipienda sunt. Tertio numerat rex quatuor prima Concilia generalia, eaque dicit se tanquam Catholica et orthodoxa venerari. Ubi etiam statim interrogandum occurrit, cur hæc potius, quam quintum, vel sextum, vel alia authentica usque ad Concilium Tridentinum recipiat. Nam si externam speciem seu solemnitatem (ut ita dicam) spectemus, non minor fuit posterioribus Conciliis generalibus, quam illis quatuor primis, nam eadem auctoritate Pontificia congregata et confirmata fuerunt, et convocatio æque universalis fuit, et concursus vel æque frequens, vel interdum major, vel si aliquando fuit minor, parum refert, idem siquidem contigit in quatuor primis Conciliis, hocque accidentarium prorsus est ad Concilii universalitatem, idemque cum proportione dico de sapientia, aut sanctitate personarum ad Concilia venientium, eaque celebrantium. Si au

tem in Conciliis consideremus internam et primariam virtutem eorum, quæ est assistentia Spiritus Sancti, et hanc credit, et hoc recognoscit rex in quatuor primis Conciliis, et ideo illa veneratur, cur non credit et recognoscit eamdem in posterioribus Conciliis, et pari veneratione ea recipit? Certe non video quid respondere possit, nisi vel post tempora quatuor primorum Conciliorum Ecclesiam Catholicam jam periisse, et a vera fide defecisse, et ideo Concilia illius, quamtumvis generalia, jam non fuisse vera Concilia, sed congregationes perfidorum, vel se et suos per privatum spiritum proprium posse discernere inter vera et falsa Concilia, et per illum approbare quatuor prima, et non reliqua. Sed de his et similibus responsis, quam vana et voluntaria, quamque per se incredibilia apud quemcumque virum prudentem, quam denique erronea, et non solum Sanctis Patribus, sed etiam Scripturis sanctis contraria sint, satis est a nobis in superioribus demons

tratum.

8. Præcluditur evasio quædam regis.-Fortasse aliud fuit regis consilium, illa potius venerandi Concilia quam alia, non quia assistentiam Spiritus Sancti veris Conciliis credat esse promissam, neque etiam quia crediderit errare non potuisse, sed quia judicat de facto non errasse, sed consentanee ad Scripturas sacras docuisse, quod de aliis Conciliis non judicat. Quod si ita de Conciliis sentit, hoc non est credere Concilio generali tanquam regulæ fidei, sed est proprio judicio approbare Concilium, et reprobare; hoc autem modo recipere Concilia, ad humanam opinionem potius quam ad fidem pertinet. Et hinc etiam provenire videtur, ut Protestantes non plene et integre illa Concilia recipientes venerentur, sed in ea tantum parte doctrinæ, quæ illis non contradicit, non tamen in aliis decretis, præsertim moralibus, neque in modo deducendi veritatem ex traditionibus Ecclesiæ, et consensu Patrum, neque in recognitione Sedis Apostolicæ Romanæ, cui semper primas deferunt, ut erudite notavit in sua Apologia doctissimus Cardinalis Bellarminus, cap. 7, et juxta occurrentes occasiones in sequentibus declarabimus.

9. Quarto denique commemorat rex Patrum consensum unanimem, eorum videlicet, qui quadringentis vel quingentis annis post Christum fuerunt. Ubi statim occurrit eadem objectio, quia gratis soloque arbitrio suo discernit inter Paties majoris vel minoris anti

quitatis, cum multi, tempore inæquales, nec sanctitate, nec sapientia fuerint inferiores; et (quod caput est) in rebus ad fidem et salutem pertinentibus a vestigiis antiquorum non discesserint, ut Gregorius Magnus, Gregorius Turonensis, Isidorus, Joannes Damascenus, venerabilis Beda, Remigius, Petrus Damianus, Anselmus, Bernardus, Thomas, Bonaventura, Laurentius Justinianus, et alii similes. Deinde inter illos antiquos Patres merito numerantur Dionysius et Ignatius, quos Protestantes aliqui non solum non admittunt, sed etiam convitiis onerant. Deinde Leoni I et Innocentio I, et aliis Sanctis illorum temporum Pontificibus, nihil fere deferunt, solum quia Pontifices fuerunt, licet non minori sapientia scripserint. Denique Patres etiam alios, quotiescumque persentiscunt sibi contrarios, facile rejiciunt, vel negando esse eorum scripta, licet eorum nomine circumferantur, vel ipsis errorem attribuendo. Unde etiam ipse rex in hoc puncto non profitetur se credere omnia, quæ illi Patres unanimi consensu docuerunt, etiam de rebus ad salutem necessariis, sed solum ea non reprehendere, vel ad summum obmutescere, quod parum et diminutum est ad integram fidei confessionem, quia ex hujusmodi unanimi consensu in tali materia consurgit ecclesiastica traditio, quæ continuata semper in Ecclesia Catholica sufficit ad regulam fidei, ut supra probatum est,

10. Ratio regis insufficiens ostenditur. Quamobrem licet concederemus regi, verum simpliciter esse, quod in illa ratione profitetur, de fide quam præbet Symbolis et quatuor Conciliis, nihilominus nec recte nec sufficienter concluderet ejus ratio; alioqui oportebit ut multos, ab Ecclesia ut hæreticos damnatos, hæreticos fuisse inficiemur. Helvidius enim, et qui ab Epiphanio' Antidicomarianitæ appellantur, inter hæreticos numerantur ab Augustino2, quamvis illi fidem adhiberent Scripturis, Symbolis, et Conciliis, quia Beatissimam Mariam alios post Christum filios ex Joseph habuisse solum contendebant; licet id non sit expresse contra Scripturam, Symbola vel quatuor Concilia, sed contra ecclesiasticam ab omnibus Catholicis receptam traditionem. Deinde habemus optimum exemplum in Donatistis, de quibus ait Cyprianus supra, in principio perseverando in eadem

1 Hæres. 78.

2 Hæres. 86 et 84.

[ocr errors]

bus facta fuerant, se credere dicerent, ea omnia male interpretando. Ut colligitur ex his, quæ de variis erroribus, quorum singuli ad constituendum hominem hæreticum sufficiunt, refert Origenes ad Titum 3, apud Pamphilum in Apologia. Item ex his, quæ de Pelagianis, Anabaptistis, Monothelitis, Jovinianistis, et aliis, Augustinus, Epiphanius, et alii referunt, quos esse hæreticos manifestum est; et ipsi Protestantes multos ex his ita vocare non dubitabunt. Ergo illa excusatio non est sufficiens, quando, illa non obstante, multa contra Ecclesiam Catholicam creduntur, sive aliter interpretando Scripturam, aut Symbola, quam ipsa Ecclesia sentiat, sive multa damnando, quæ ejusdem Ecclesiæ auctoritate approbata ac definita sunt. Talem autem esse fidem suam rex Angliæ non solum non negat, verum etiam expresse affirmat, Catholicam Ecclesiam de variis erroribus accusando; quot enim errores illi objicit, tot hæreses in sua secta invenire confitetur, totiesque docet universalem Ecclesiam posse in fide et moribus errare, quod hæreticum est.

fide, et religione, et usu sacramentorum Concilia generalia, vel ea, quæ suis temporischisma fecisse, Ecclesiam scindendo, et cathedram ac primatum usurpando. Addit vero Augustinus, lib. de Hæresibus, in 69: Perti naci defensione firmala in hæresim schisma verterunt, et ita factos esse hæreticos. Explicans autem quomodo primum facti sint hæretici, addit: Tanquam Ecclesia Christi propter crimina Caeciliani, seu vera, seu, quod magis judicibus apparuit, falsa, de toto orbe terrarum perierit, ubi futura promissa est, atque in Africa in Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagione communionis extincta. In quibus verbis non obscure innuit Augustinus, Donatistas factos esse hæreticos, male sentiendo de Ecclesia, a qua per schisma fuerunt divisi. Et tamen Donatistæ dicebant se credere Scripturis, et Symbolo Apostolorum; reliqua enim symbola, et quatuor Concilia generalia, quando Donatus incepit, nondum facta fuerant; fidem autem postea in illis definitam tenebant (quantum ex Cypriano et Augustino colligimus), et tamen propter solum errorem, quo male de Ecclesia sentire cœperunt, hæretici facti sunt. Si quis autem recte consideret, idem Protestantibus, et præcipue Anglicanæ sectæ accidisse reperiet, quæ per schisma et usurpationem primatus incepit, et postea eo processit, ut propter communicationem cum Pontifice Romano, cui falsa crimina et errores imposuit, universalem Ecclesiam visibilem defecisse pronunciet.

11. Addit præterea de Donatistis Augustinus Audent etiam rebaptizare Catholicos, ubi se amplius hæreticos esse firmarunt, cum Ecclesia Catholicæ universæ placuerit, nec in ipsis hæreticis commune baptisma rescindere. Dicit autem, per hoc amplius firmatur esse hæreticos, quia novam hæresim addiderunt, qua tamen non obstante, diceret Donatus se admittere Scripturam, et Symbolum, et unicum verum baptisma, quod in sua Ecclesia esse contendebat. Hoc autem totum, si non in eadem baptismi materia, in multis aliis similibus, in opinione Anglicana videre licet. Nam postquam cœpit male de Ecclesia sentire, multa contra universalem ejus sensum ac definitionem recepit et docuit, quibus in hæresi amplius firmata est, ut paulo superius locutus est Augustinus. Possumus præterea in exemplum adducere omnes hæreticos, qui privatos et singulares errores habuerunt, et hæretici ab universa Ecclesia reputantur, licet Scripturas, Symbola, et quatuor

CAPUT XXV.

IMMERITO ANGLICANAM SECTAM FIDEM SUAM, ET
ECCLESIÆ AUCTORITATEM AD QUINGENTESIMUM
CHRISTI ANNUM LIMITARE.

1. Priusquam in sequenti libro errores Anglicani schismatis sigillatim refellamus, operæ pretium duxi in præsenti capite, quædam regis verba, quibus (ut ita dicam) certos quosdam credulitatis suæ et consensionis cum Ecclesia Romana præscribit terminos, cæterorum utpote fundamenta, proponere diligenterque expendere. Verba autem sunt ejusmodi: Quod si Romanæ Ecclesiæ officina fidei articulos ante quingentesimum Christi annum inauditos, ac invisos recenter excudit, non sum, credo, damnandus pro hæretico, si ad hæc novitia et nupera non accedam.

2. Conjectura quibus rex ad prædictam credendi regulam astruendam adduci potuit. Hæc certe verba veluti generalem credendi regulam continent, seu limitationem quamdam, mensuram, vel terminum, quem credulitati suæ præscribit rex, videlicet, ut ad articulos, propositiones, quæ post quingentesimum Christi annum in Ecclesia definitæ sunt, non extendatur; supponere autem vi

detur, se credere omnia, quæ quinque primis sæculis Ecclesia tanquam de fide necessaria credidit. Quanquam hanc posteriorem partem affirmantem non tam expresse ponit, sicut alteram negantem. Nam, licet paulo inferius videatur illam etiam profiteri, verbis tamen mutatis, magisque confusis et ambiguis, ne fortasse illis possit constringi, ut infra, quamdam responsionem regis urgendo et exigendo, ponderabo. Nunc ergo circa alteram partem, in qua refugit rex credere, si quid est post quingentesimum annum in Ecclesia definitum, rationem hujus regulæ credendi, vel potius non credendi, a serenissimo rege postulare necessarium judico. Neque enim verisimile est ipsum, pro solo suo arbitratu terminum illius temporis sibi statuisse, alioqui tota ejus fides non solum erit humana, sed etiam prudenti ratione carebit, quod quam christianæ fidei repugnet, omnibus perspicuum manet; ad cujus rationem reddendam parati esse debemus juxta monitionem Petri, 1 canonic., c. 3, quam de ratione inducente ad credendum explicuit August., epist. 222. Potuit itaque rex moveri ad sie limitandam fidem suam, vel quia decrevit nihil sibi esse credendum, nisi quod per suam certam scientiam scriptum esse intelligit in illis libris canonicis, quos ut sacros admittit; vel quia credit Ecclesiam Catholicam gubernatam esse a Spiritu Sancto ad conservandam puram fidem per quingentos annos, et non amplius; vel quia non loquitur de Ecclesia Catholica, sed de Romana, et illam dicit ab illo tempore errasse. Sed hæc non sufficiunt ad excusandum errorem illius limitationis; imo omnia, et singula convincunt, illam, et contra fidem, et contra rationem esse, ut dicta tria membra examinando patebit.

[ocr errors]

3. Solvuntur conjecturæ adductæ. - Evasioni occurritur. Nam prima ratio facile ex superius dictis refutatur. Tum quia ostendimus, contra fidem et contra rationem esse admittere qaosdam libros approbatos ab Ecclesia, et alios repudiare, cum nullus canonici fidem possit sortiri, nisi per auctoritatem Ecclesiæ, et hæc eadem sit in omnibus, ae proinde si in uno inveniatur fallax, incerta in omnibus fiat. Tum quia contra principia fidei, et contra naturalem rationem sit in privatum spiritum fidem reducere, et illam ut certam et omnibus necessariam prædicare. Præterea occurrit hic peculiaris ratio, quia privatus iste spiritus etiam potest suggerere, aliquid in Scriptura esse credendum,

aliter quam fuerit intellectum in primis quinque sæculis; et e converso potest quispiam sensum aliquem Scripturæ approbare, qui post quingentos Christi annos ab aliquo etiam privato spiritu excogitatus fuit, licet fuerit contrarius dogmatibus prioribus quinque sæculis receptis; nulla est enim major ratio de uno tempore, quam de alio, si semel aliquis sibi persuadeat fidem esse dandam huic privato spiritui. Quod si fortasse rex dicat, spiritum sibi dictare, in illis quinque primis sæculis non esse erratum ab Ecclesia in intelligentia Scripturarum, et postea esse erratum, certe ostendere non potest ubi hoc legat, ut per suam certam scientiam intelligat, authentice et canonice esse scriptum, et ita constat sine fundamento etiam ab ipso rege discrimen illud seu limitationem temporum præscribi. Quod si conjecturis tantum humanis rex ducatur, statim ostendemus nullas esse, nulliusque ponderis et momenti, unde immerito illas anteponit certæ et indubitatæ fidei.

4. Secundæ conjecturæ solutio. - Venio ad secundam rationem, et simili modo inquiro unde constet, Ecclesiam Catholicam per quingentos primos annos gubernatam esse, et in vera ac pura fide a Spiritu Sancto conservatam. Certe non aliunde, quam ex Christi promissionibus, alioqui voluntarie et sine fundamento enunciatur. At Christus Dominus quingentorum annorum spatium, suæ promissioni limitem, ut ex Scripturis liquet, non præfixit. Sine fundamento ergo fidei Christianæ istiusmodi præfigitur terminus. Imo vero contra fidei fundamentum, quia Christi promissiones indefinitæ sunt, et interminatæ (ut sic dicam); ergo contra fidem est illis præscribere terminum. Quin potius in eis sæpe addit Dominus de promissione Spiritus, ut maneat vobiscum in æternum, et de protectione sua, usque ad consummationem sæculi; ergo si a quingentesimo Christi anno cessavit Ecclesia protegi a Christo, et a Spiritu Sancto gubernari, pro majori parte temporis fallax et infidelis fuit promissio, et sic sine causa creditur, illis prioribus temporibus fuisse impletam; vel e converso si fides Ecclesiæ Catholicæ ob eam causam creditur pura in illis primis quinque sæculis, credendum eadem fide est, non minus puram durasse per undedecim sequentia sæcula.

[ocr errors][merged small]

errare non potuerit, sed quia de facto non erravit, postea vero errasse. At si ita sentit de primitiva et antiqua Ecclesia usque ad quingentesimum annum, profecto non credit fide divina Ecclesiam toto illo tempore non errasse, quia nullibi hoc revelatum est, nec in libris canonicis scriptum, nisi in quantum in eis inveniuntur dictæ promissiones, et testimonium Pauli vocantis Ecclesiam columnam et firmamentum veritatis, quæ verba, et limitationem temporis non habent, et propter infallibilem assistentiam Spiritus Sancti ad nunquam errandum pronunciata sunt. Si ergo in hoc sensu non accipiantur, non habet rex unde per fidem credat, Ecclesiam durasse Catholicam in primis illis quinque sæculis, aut non errasse in Concilio Nicæno, vel aliis tribus, nec etiam potest certa fide credere ipsummet Symbolum Concilii Nicæni, vel Constantinopolitanum, saltem quantum ad additiones in eis factas, et maxime quoad articulum de Ecclesia Catholica prout illis temporibus durante. Solis ergo conjecturis humanis, vel historiis, aut proprio arbitrio ducitur rex in credendo in illis sæculis Ecclesiam non errasse; possetque certe non multum dissimilibus, neque inæqualibus credere idem de posterioribus sæculis, nisi a falsis ministris ab incunabulis contrarium errorem imbibisset. Illa ergo limitatio et discretio temporum statim ostendit, talem fidem non posse esse catholicam, neque in divino verbo fundatam.

ergo nihil habere quod pro illis sæculis in Ecclesia Romana reprehendat, ac proinde saltem pro eisdem sæculis non errasse. Hoc autem posito, discursum proxime factum recolentes stabilimus. Aut enim creditur Ecclesia Romana illis quinque primis sæculis non errasse, quia errare non potuit propter Spiritus Sancti assistentiam, vel quia de facto, et quasi casu non erravit. Prius membrum licet verissimum sit, scio esse non a rege admittendum, ne tantam prærogativam et insigne privilegium, vel ad breve tempus, Ecclesiæ Romanæ attribuat, præsertim quia si constanter loqui velit, et pro uno tempore illud recognoscat, pro alio renuere nequaquam potest. Quia si pro quocumque tempore admittatur, fundari debet in promissione Christi; verba autem Christi : Ego rogabo pro te, etc., et illa : Porte inferi non prævalebunt adversus eam, non habent ullam temporis limitationem, sed indefinite prolata omnia futura tempora comprehendunt.

[ocr errors]

Dilemma

6. Diluitur tertia conjectura. contra regem. Tertia vero ratio, seu excusatio (nimirum si rex asserat se non loqui de Ecclesia Catholica, sed de Romana), satis su perque in cap. 5 rejecta est, quia nec Romana Ecclesia unquam fuit a Catholica separata, neque Ecclesia Catholica, semel in Romana fundata, ab illa fuit unquam divisa. Præterea si post quingentesimum Christi annum rex loquatur de Romana Ecclesia, oportet ut etiam pro prioribus quinque sæculis de eadem identidem pronunciet eadem; tum quia solum de Ecclesiæ Romanæ officina in tota illa sententia loquitur; tum etiam quia alias incongrua esset, et non satis sibi constans vel firma ejus sententia. Concedat ergo necesse est, in illis quingentis primis annis Ecclesiam Romanam non errasse, neque ex officina ejus falsum articulum prodiísse, nam illos articulos, quos tanquam novitios et nuperos reprehendit, ipsemet fatetur in illis quin que primis sæculis fuisse inauditos; fatetur

7. Negabit ergo rex, ut credo, habuisse unquam Ecclesiam Romanam hoc privile gium, magisque aliud membrum eliget, scilicet, ipso facto ita evenisse, ut illis quingentis annis Ecclesia Romana non erraverit, licet privilegium non errandi non haberet, ac subinde non certa fide, sed humana conjectura, et libera opinione credit, illis quinque sæculis Ecclesiam Romanam non errasse. Unde ulterius consequitur, idem de Ecclesia Catholica asserendum esse, quod quam sit absurdum, jam declaratum manet. Consecutio vero patet, quia totis illis quingentis annis id credebat Ecclesia Catholica, quod credebat Ecclesia Romana, et illi articuli prodierunt ex officina Ecclesiæ Catholicæ, qui prodierunt ex officina Ecclesiæ Romanæ. Nam ejus Pontifex in Conciliis quatuor generalibus illorum temporum (quæ maxime dici possunt officina Ecclesiæ Catholicæ) præfuit et præsedit, et ab illius confirmatione et approbatione potissimam firmitatem habuerunt, ut ex actis eorumdem Conciliorum manifeste constat, et inferius commodiori occasione dicetur; ergo non potest esse major certitudo de puritate fidei Ecclesiæ Catholicæ pro illo tempore, quam de firmitate fidei Ecclesiæ Romanæ. Unde si hæc ad humanam opinionem revocatur, tota fides illorum nutabit, et auctoritas quatuor primorum Conciliorum mere humana erit, Symbolumque Athanasii nullam præter humanam habiturum est auctoritatem. Quia quam habet maximam, ab Ecclesia

« PredošláPokračovať »