Obrázky na stránke
PDF
ePub

Romana recepit, idemque supra de Symbolo Nicæno, seu Constantinopolitano intulimus. Accedit denique, quod Patres illius temporis non humanæ industriæ, sed assistentiæ divini Spiritus, firmitatem et puritatem fidei Sedis Romanæ, et perpetuam successionem Episcoporum ejus, tanquam divinæ protectionis miraculo, tribuerunt semper, ut ex Cypriano, Augustino, et aliis nuper testati sumus; et maxime constat ex decretis et Epistolis Pontificum ejusdem Sedis, et illorum temporum, de quibus tamen omnibus in discursu supponitur puram conservasse fidem, et inter illos multi fuerunt sanctissimi Martyres, et Apostolis propinquissimi, ut Clemens, Anacletus, et similes. Alii vero fuerunt sapientissimi et sancti Confessores, ut Leo I, Innocentius, et alii.

[ocr errors]

8. Concluditur esse contra fidem, Ecclesiæ Romana falsos articulos attribuere. Prima ratio.-Ex quibus tandem concludimus, contra omnem fidem esse attribuere Ecclesiæ Romanæ, quod post quingentesimum Christi annum officina fuerit falsorum fidei articulorum. Primo, quia ostensum est puritatem fidei, quam primis quinque sæculis habuit, non humano tantum consilio, sed divino privilegio fuisse conservatam; hoc autem privilegium sublatum non est, vel amissum in quingentesimo Christi anno; tum quia hoc nec probatur, nec probari potest, et contra privilegium antiquissimum, Christi ipsius ore exhibitum, non præsumitur, nisi probetur; tum maxime, quia perpetuitas illius privilegii sufficienter ex Scripturis, et ex communi traditione Patrum probatur, ut supra factum est, et in lib. 3 aliquid fortasse addemus.

9. Secunda ratio. Secundo, quia etiam post prima quinque sæcula non potest separari officina Ecclesiæ Romanæ ab officina Ecclesiæ Catholicæ; sed affirmare ab officina Ecclesiæ Catholicæ prodiisse unquam falsos articulos fidei, est plane hæreticum, quia nihil aliud est quam dicere Ecclesiam Christi amisisse fidem catholicam, ac subinde periisse; ergo non minus erratur, de Romana Ecclesia ita sentiendo. Prima propositio uno vel alio exemplo declaratur. Nam quinta vel sexta Synodus generalis non minus fuit officina Ecclesiæ Catholicæ, simul et Romanæ, quam tertia, vel quarta; ergo si Ecclesia Romana potuit errare, vel erravit post illos quingentos annos, idem sentiri potest de tota Ecclesia Catholica. A qua sententia non longe videtur distare rex Jacobus, nam ob eam causam non

recipit Concilia generalia post quingentesimum Christi annum celebrata. Sed longe aliter sensit de quinta Synodo Gregorius, Angliæ apostolus, lib. 1 Reg., epist. 24, in fine, ubi cum dixisset suscipere ac venerari quatuor prima Concilia sicut quatuor libros sancti Evangelii, subjungit: Quintum quoque Concilium pariter veneror. Et infra de omnibus quinque loquitur, cum dicit: Cunctas vero, quas præfata veneranda Concilia personas respuunt, respuo; quas venerantur, amplector, quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis præsumit, aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt; quisquis ergo aliud sapit, anathema sit; quisquis vero fidem illarum Synodorum recipit, pax ei sit, etc. Timeat ergo rex Angliæ anathema dictum a sancto Gregorio, et ponderet rationem ejus ibi, dum universali sunt consensu constituta: nam evidenter concludit, contra omnem rationem esse, ubi tam manifesta est eadem causa certæ auctoritatis in Conciliis, illam in quibusdam recognoscere, et non in aliis, propter solam temporis differentiam. Quam rationem egregie expendit Bellarminus, conferendo sextam Synodum cum tertia, dicto cap. 7, quibus nihil addi potest.

[ocr errors]

10. Nihil potest a Romana Ecclesia prodire, quin simul a Catholica prodeat. Atque eodem modo discurri potest per omnia sequentia tempora; semper enim Ecclesia Romana et Catholica fuerunt conjunctæ, vel potius una, et ideo nunquam aliquid prodiit ab officina Ecclesiæ Romanæ, quod ab Ecclesia Catholica non emanaverit. Nemo ergo potest falsitatis labem Ecclesiæ Romanæ officinæ tribuere, quin vel eamdem Ecclesia Catholicæ tribuat, vel tot sæculis in mundo Ecclesiam Catholicam fuisse neget, vel saltem post quingentesimum Christi annum latuisse, factamque esse invisibilem, affirmet, quæ sunt portenta et monstra per se incredibilia, et non solum Scripturis divinis, sed etiam rationi, imo et sensui contraria, ut in superioribus satis discursum est.

11. Articuli rege reprehensi veram èt catholicam continent doctrinam. — Quod si quis fortasse comminiscatur, his ad summum probari, ex Conciliis generalibus, ac subinde ex officina Catholicæ Ecclesiæ non prodiisse falsos articulos, tamen aliquos esse per Pontifices Romanos sine dictis Conciliis inventos, de quibus loqui potuit rex Angliæ, et ita Romanam Ecclesiam a Catholica in sententia sua

separari, advertat, hanc responsionem aliam petere quæstionem, num, scilicet, Papa possit res fidei definire sine Concilio generali, quæ nobis nunc necessaria non est; tum quia rex sine dubio non in hoc sensu loquitur, quia et posteriora Concilia non admittit, et multi ex articulis, quos reprehendit, sunt in Conciliis generalibus approbati, ut videbimus; tum etiam quia, licet demus aliquos ex dictis articulis non fuisse in principio per generalia Concilia introductos, nihilominus per universalem Ecclesiæ Catholicæ consensum recepti et approbati sunt, et ita non separantur ab universæ Ecclesiæ Catholicæ consensu; tum denique quia discurrendo per singulos articulos, quos rex attigit, aperte ostendemus sine causa reprehendi, quin potius veram fidem continere, sive per Concilia generalia, sive auctoritate Summorum Pontificum legitime definiti sint. Unde potius poterit e contrario obiter, et quasi inductione quadam ostendi, Sedem Romanam, quæ in suis definitionibus hactenus non erravit, errare nequaquam posse, sive cum generali Concilio, sive solo Pontifice ex cathedra loquente, facta sit definitio. De quo puncto aliqua in tertio libro attingemus, quamvis propria illius consideratio et disputatio huic loco neque necessaria, ut dixi, neque opportuna sit.

res illius Gelasii Pontificis ad Anastasium imperatorem prudentissimæ sententiæ : Absit, quæso, a Romano (seu Christiano) principe, ut intimatam suis sensibus veritatem arbitretur injuriam.

-

12. Summa et conclusio totius libri cum apostrophe ad Angliæ regem. — Rectam, plenam, securamque inveniendæ veræ ac catholicæ fidei viam, rationemque pro modulo nostro ostendere, certisque ac verbo Dei fundatis signis manifestare conati sumus; et quoniam neque catholica fides extra veram Christi Ecclesiam, neque hæc unica Christi sponsa a sincera fidei veritate aberravit unquam, aut aberrare potest, ideo cum fundamento veræ fidei, hanc unicam ejus magistram tanquam solem in orbe fulgentem quasi digito demonstravimus, eamque non esse aliam, nisi quæ in sede Petri fundata est, verbo Dei partim scripto, partim non scripto comprobavimus. Unde fuit necessario consequens, ut Anglicanæ sectæ errorem, a nota hæresis inexcusabilem esse convinceremus, quod ea libertate, quae catholicum docet Doctorem, et ea modestia quæ majestati regiæ debita est, facere non dubitavimus: memo

13. Superest ut rex serenissimus Jacobus (quod humiliter et obnixe postulo), vocem Domini audiens, non obdurescat, sed, omni affectu humano deposito, pro ingenii sui acumine, quo præditus est, maxime perpendat nostræ Catholicæ Romanæ Ecclesiæ antiquitatem, suæ vero, quam amplectitur, sectæ videat novitatem; illius firmitatem, hujus instabilitatem; illius Doctores sapientissimos, sanctitate et antiquitate venerandos suscipiat, hujus vero obscuros, novitiosque impostores perhorrescat; sic enim, ut cupio, fiet ut illius veritatem, hujus autem fucum luce clarius intueatur, et cum Hilario dicere incipiat: Tandem nobis hos impiissimos Doctores atas nunc hujus sæculi protulit, seros habuit fides, quam tu Deus erudisti, magistros. Inauditis ergo omnibus his, in te ita credam, ut exinde tuus semper sim. Atque ita fiet, rex prudentissime, ut titulum defensoris catholicæ fidei, de quo merito gloriaris, merearis, veroque ac justo titulo possideas; non enim benigna Mater Ecclesia hoc tibi nomen invidet (quod dono Pontificio datum non ignoras), sed exoptat invictissimum; si autem ad ea, quæ hactenus diximus, animum attendas, intelliges profecto non Romanæ Ecclesiæ resistendo, sed ei potius humiliter parendo, illum esse consecuturum, Nam si eam impugnando persistas, vires atteras necesse est; ut enim Chrysostomus dixit: Hominisi bellum inferas, fortasse vinces, aut forte vinceris; Ecclesiam vincere nulla vis potest, nam cœlum et terra transibunt, verba autem Christi non transibunt. Si vero Ecclesiæ Sanctæ sinceram fidem amplecti, ejusque gloriam et puritatem deamare incipias, constanterque retineas, tunc verum defensoris catholicæ fidei titulum consequeris æternum. Quod ut fiat, Divinam Majestatem efflagitamus, et apud vestram qualemcumque hunc laborem nostrum libenter impendimus, et hac spe allecti ad alia, in quibus vestri vobis imposuerunt ministri, ostendenda progredimur.

FINIS LIBRI PRIMI.

INDEX CAPITUM LIBRI SECUNDI

DE PECULIARIBUS ERRORIBUS IN MATERIA FIDEI CATHOLICÆ, QUOS REX ANGLIÆ PROFITETUR.

CAP. I. De præsentia corporis et sanguinis Christi in sacrosancto Eucharistice sacramento.

CAP. II. Substantiam panis et vini sub speciebus consecratis non remane

re.

ctorum in regis Præfatione notantur. CAP. IX. De Sanctorum invocatione. CAP. X. De Sanctarum reliquiarum custodia et veneratione.

CAP. XI. De vera imaginum Sanctorum veneratione, seu adoratione.

CAP. III. De transsubstantiationis veri- CAP. XII. Objectionibus regis contra

[blocks in formation]

LIBER SECUNDUS

DE

PECULIARIBUS ERRORIBUS

IN MATERIA FIDEI CATHOLICE, QUOS REX ANGLIE PROFITETUR.

Hactenus de veris nostræ fidei fundamentis, quibus sub Deo tota Catholica doctrina nitatur, diximus, quibus reliqua superædificari facillime possunt; Ecclesiam siquidem audiens, audit et Deum. Scripturam vero, prout ab illa traditam et explicatam, spernens, ejus spernit auctorem; Ecclesia enim columna et firmamentum veritatis est, quam ut gravissime Paulus Orosius, lib. 7, c. 33, qui impugnat, inimicus est; et qui illi non sociatur, alienus est. Quia vero serenissimus Angliæ rex, quæ super fundamentum hoc superædificata sunt, maxime concutere molitur, ea nos pro virili et captu nostro defendere et stabilire conabimur; ideoque non de omnibus fidei dogmatibus, sed de illis quæ a pag. 44 Præfationis in confessione sua rex oppugnat, agendum, neque ex illis omnia, sed quæ præcipua, et quæ ad causam spectare videbuntur, attingemus; non eo quidem, quo ipse, ordine, sed doctrinæ, a præcipuisque ordiemur; reliqua ordine, quem dixi, debito, prosequemur. Solum ea, quæ ad primatum monarchiamque Ecclesiasticam, exemptionem clericorum et Antichristum pertinent, quia proprias et prolixiores disputationes postulant, in sequentes libros remittemus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

denter convincitur quantum a veritate Catholicæ fidei aberret. Nam post illa, quæ de fundamentis fidei generaliter dixerat, plures articulos Romanæ fidei sigillatim enumerat, eosque tanquam nuperos ac novitios, imo et perniciosos refellit. Et recensitis nonnullis, ad quos postea revertemur, in hunc modum subjungit: In his articulis privatas illas Missas numero, in quibus sacrificus simul populi personam, et sacerdotis sustinet. In his quoque est sacramenti mutilatio, qua laicis partem illius mediam subtraxerunt, Transsubstantiatio, adorandi causa elevatio, in supplicationibus sacramenti circumgestatio. In quibus verbis quinque continentur errores, quos alio ordine recensebo, ut a fundamento ordiamur. Primus est, in Eucharistiæ consecratione non fieri transsubstantiationem; secundus, Eucharistiam non esse adorandam, et ideo pravam esse consuetudinem elevandi illam in sacrificio adorationis causa; tertius, usum in supplicationibus Sacramentum circumgestandi potius esse abusum; quartus, consuedinem communicandi laicos in sola specie panis, ut contra jus divinum reprobandam ; quintus, Missas privatas admittendas non esse. Primus autem ex his erroribus duos alios, vel eorum alterum, in hac materia præcipuum, et aliorum fundamentum, supponit. Hic est, Christum Dominum non esse revera et substantialiter præsentem sub speciebus sacramentalibus Eucharistiæ, ut verisimiliter credo, hanc esse opinionem regis, qui Calvini sectam præcipua ex parte profiteri dicitur; puduisse autem videtur regem infamiæ istius, et ideo errorem jam diu pro hæresi damnatum disertis verbis confiteri erubuisse. Alter error in negatione transsubstantiationis inclusus est, manere nempe post consecrationem sub

stantiam panis et vini; nam si substantia panis et vini ibi maneret, etiamsi Christi Domini caro et sanguis sub eisdem speciebus præsentes fierent, assertio transsubstantiationis falsa procul dubio foret.

[ocr errors]

2. Prima conclusio. Ut ergo primum ac præcipuum hujus mysterii fundamentum jaciamus, secundum fidem Catholicam credendum esse, sub speciebus panis et vini legitime consecratis, vere ac realiter corpus et sanguinem Christi Domini contineri, affirmamus. Hæc fides non potest a rege dici novitia vel nupera, neque ex humana, aut sola non scripta traditione venisse; nam in expressis verbis Christi a tribus Evangelistis Matthæo, Marco et Luca, et a Paulo relatis, fundata est, scilicet Hoc est corpus meum, et: Hic est sanguis meus, vel, quod perinde est: Hic est Calix sanguinis mei, vel in sanguine meo. Neque immorari nos oportet in referendis et refutandis tropis, figuris et metaphoris, quibus Protestantes hæc clarissima verba corrumpere conati sunt; tum quia, ut dixi, non assumpsi provinciam has controversias ex professo disceptandi; tum etiam quia, ut recte monuit Tertullianus, de sensu alicujus Scripturæ ex solis verbis, et privato spiritu disputare cum hæreticis, qui neque Ecclesiam, neque Patres reverentur, inutile est. Quanquam ex hoc maxime loco convinci possunt, quam sit vanus privatus spiritus, quo in exponendis Scripturis ducuntur, ita ut suis opinionibus non contradicant. Nam in his verbis secundum se spectatis nullum est vestigium figuratæ locutionis ; nec occasio, in qua Christus illa protulit, ad condendum novom testamentum, metaphoram permittit; non enim solent prudentes in similibus occasionibus, præsertim sine sufficienti explicatione, metaphorice loqui et obscure. Accedit, Christum Dominum potius addidisse verba, quæ ad excludendam metaphoram sufficere valerent; ait enim Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, et: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur. Paulus quoque: Quicumque manducaverit panem hunc, tel biberit Calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Et infra: Judiciam sibi manducat, et bibit, non dijudicans corpus Domini. Denique concordia et consonantia horum verborum Christi cum promissione ab ipso facta, Joan. 6, et cum prædictionibus, et figuris hujus mysterii, et cum aliis verbis Pauli, 1 ad Cor. 10, eumdem sensum maxime confirmat et illustrat.

3. Assertio ex Patribus antiquis ostenditur. -Prætermissa vero, ut dixi, disputatione de solis Scripturis, nobis nunc ut regi respondeamus, sufficit, hanc fidem non esse novam, neque sensum prædictum verborum Christi inventum esse post quingentesimum Christi annum, sed ab omnibus Patribus primorum quinque sæculorum, qui prædicta verba Christi attigerunt, vel mysterium explicarunt, esse traditum. Cujus veritatis testes non omnes, qui adduci possent, sed qui sufficiant, afferemus, nam qui eos non audierit, neque si mille afferantur, credat. Primus ergo testis sit Hilarius, lib. 8 de Trinit., ubi prius præmittit: Non est humano aut sæculi sensu in Dei rebus loquendum, etc. Et postea adductis verbis Christi, Joan. 6, concludit : De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus, nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra, vere caro est, et vere sanguis est, et accepta atque hausta id efficiunt, ut nos in Christo, et Christus in nobis sit. An ne hoc veritas non est? Contingat plane, id rerum non esse iis, qui Christum Jesum, verum Deum esse negant. Calvinus ergo, cui hoc verum non est, Christi veritatem, ac subinde divinitatem, non minus impie quam ignoranter negavit.

4. Occurritur harel corum evasioni.- Quid Ambrosius intelligat per figuram corporis. — Secundus gravissimus, et locupletissimus testis est Ambrosius, lib. quarto de Sacramentis, cap. 4, ubi inter alia: Panis iste panis est ante verba Sacramentorum; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Et deinceps, ut admirationem tollat, et uno verbo ratiun culas infidelium ex vana philosophia depromptas dissolvat, subjungit: Ubi venitur, ul conficiatur venerabile sacramentum, jam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi; ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi? Nempe is, quo facta sunt omnia, etc. Et postea in cap. 6 ita explicat verba Christi, et concludit: Numquid debemus de ejus fide et testificatione dubitare? Sed non deerit fortasse hæreticus, qui etiam clarissimis verbis Ambrosii vim inferre conetur, quia in principio illius cap. 5 refert, sacerdotem in Missa dicere sequentia verba : Fac nobis hanc oblationem adscriptam, rationabilem, acceptabilem, quod fit in figuram corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Nam quia dixit, in figuram, protervus cætera omnia in tropum convertet, quamvis illis aperte repugnet. Verus autem et clarus sen

« PredošláPokračovať »