Obrázky na stránke
PDF
ePub

sus est, per consecrationem vere fieri corpus Christi sub speciebus, per quod etiam fit ut species sint signum corporis et sanguinis, quæ sub se continent, et hoc vocavit Ambrosius, fieri in figuram, id est, in sacramentum corporis et sanguinis ibi latentis, vere tamen ac realiter existentis. Et hoc est obiter notandum ad explicanda, si interdum occurrerint, subobscura verba Patrum, quæ ex aliis eorumdem locis perspicuis, et integram doctrinam continentibus explicanda sunt, et non e converso propter unum verbum obscurum tota doctrina alibi satis explicata offuscanda. Idemque sensus et tota veritas mysterii ab eodem Ambrosio explicatur in libro de Initiandis, cap. 9. Ecclesia vero Catholica ad vitandam calumniam non utitur in canone Missæ illo modo loquendi, quod fit in figuram, etc.; sed dicit, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi.

[ocr errors]

5. Representare idem est quod rem præsentem facere. Tertius testis sit Hieronymus, exponens verba Christi, Matt. 26, ubi sic inquit: Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum Apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Pascha transgreditur sacramentum, ut quomodo in figuratione ejus Melchisedech, summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque veritatem sui corporis et sanguinis repræsentaret. Ubi etiam fortasse prodibit hæreticus, qui verbum repræsentaret, in aliquam fictionem vel metaphoram interpretetur. Vis vero verbi, et mens Hieronymi perspicua est: idem enim est repræsentare, quod rem præsentem facere, præsertim quæ antea promissa erat, vel futura prædicta, aut desiderata. Quod possumus exponere ex verbis Senecæ, epist. 95, in initio : Petis a me, ut id, quod in diem suum dixeram debere referri, repræsentem et scribam tibi, etc., id est, impleam scribendo, etc. Sunt etiam satis ad rem accommodata verba Ciceronis, Philip. 5: Ego corpus libenter obtulerim, si repræsentari morte mea libertas civitati posset, id est, recuperari, seu præsens fieri. Sic ergo dixit Hieronymus, Christum repræsentando, id est, præsentem faciendo veritatem corporis et sanguinis sui, illamque sic præsentem Patri offerendo, implevisse quod in oblatione panis et vini Melchisedech, et in immolatione agni Paschalis præfiguratum fuerat. Atque hunc verum sensum explicavit magis idem Hieronymus, ep. 150 ad Hedibiam, quæst. 2, di

cens: Nos audiamus panem, quem fregit Dominus, deditque discipulis suis, esse corpus Domini, ipso dicente ad eos: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et infra: Non Moyses dedit nobis panem verum, sed Dominus Jesus, ipse conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur; illius bibimus sanguinem, et sine ipso potare non possumus, et quotidie in sacrificiis ejus de genimine vitis veræ rubentia musta calcamus. Quibus verbis (ait ibi Marianus Victor) illustrius ac clarius de veritate corporis et sanguinis Christi dici nihil potuit. Magis autem id confirmat idem Hieronymus, dicens aliis locis sacerdotes sacro ore Christi corpus conficere, epist. 1 ad Heliodorum, epist. 85 ad Evagrium, et fere idem Malachia 1, ad Galat. 5, ibi: Alioqui sciebam et in Christi sanguinem vinum consecrari. Et optime ad Titum 1, circa illa verba: Sed hospitalem, etc. : Tantum (inquit) interest, inter propositionis panes et corpus Christi, quantum inter umbram et corpora, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum, et ea ipsa, quæ per exemplaria figurabantur.

6. Augustinus a sinistra interpretatione vindicatur. Quartus testis sit D. Augustinus, qui innumeris in locis hanc docet veritatem; perspicuus autem, et qui nullam tergiversationem patiatur, mihi esse videtur in concione 1 ad Psal. 33, ubi post latissimum sermonem de sacrificio corporis et sanguinis Domini, quod fideles norunt, et qui Evangelium legerunt, quodque nunc diffusum est toto orbe terrarum, dicit, in illo mutasse Christum vultum suum de humilitate sua, id est, quia verbum, quod est panis Angelorum, caro fac tum, panis factus est hominum, quia in corpore et sanguine suo voluit esse salutem nostram; post hæc (inquam) quæ prosequitur multis verbis explicando veritatem hujus mysterii, tandem ad hoc mysterium accommodat verba 1 Reg. 21, sicut ipse illa legit, ferebatur in manibus suis, dicens: Quis portatur in manibus suis? manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo portatur ; quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram, non invenimus, in Christo autem invenimus. Feribatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: Hoc est corpus meum, ferebat enim illud corpus in manibus suis, ipsa est humilitas Domini nostri Jesu Christi, ipsa multum commendatur hominibus. Ubi maxime ponderandum est, quod ait, in hoc mysterio, et in solo Christo ad litteram impletum esse, se ipsum sui- manibus

portavisse; cum enim dicit ad litteram, figuram et tropum excludit. Nam suis manibus se in figura vel imagine portare, nullum esset miraculum, nec grande opus, nec proprium Christi; nam David posset in imagine sua se ipsum manibus portare. Neque etiam per tale opus multum commendaretur humilitas Christi; fuit autem maxima, quod Verbum caro factum, panis etiam vitæ fieret, ut vere et realiter manducaretur ab hominibus. Et ita recte hunc locum urget Guitmundus, lib. 3 de Sacramento, in princ. Advertere aalem oportet Augustinum, in conc. 2 ejusdem Psalmi', addidisse particulam, quodam modo, dicens: Accepit in manus suas, quod norunt fideles, et ipse se portabat quodam modo, cum diceret: Hoc est corpus meum. Quam particulam aliquis fortasse ex umbraticis hominibus malitiose arripiet, ut totam evertat sententiam. Sed vix potest esse tanta cœcitas, ut existimetur Augustinus in tam brevi sermone dixisse contraria, aut addidisse aliquid quo totum mysterium, quod explicuerat, destrueret. Per illam ergo particulam, quodam modo (quæ judicio meo melius disjunctim, et in vi nominis, quam conjunctim, et tanquam adverbium legitur), solum significare voluit Augustinus, Christum non se portasse in manibus corporali modo, id est, visibili, et suis manibus gravitatem corporis sentiendo et sustinendo, sed mystico modo, vero tamen et reali, et ita singulari, ut in sola figura vel imagine servari non possit. Et hoc est valde observandum in doctrina Augustini. quia sæpe conjungit illa duo, scilicet, veritatem corporis cum modo sacramentali et mystico, et ideo non est unum propter alterum excludendum, aut male explicandum.

7. Atque ita est optimum ejusdem Augustini testimonium in tract. de Cataclysmo, ubi primum ait, sanguinem et aquam, quæ fluxerunt de latere Christi esse matris Ecclesiæ gemina sacramenta, quæ exponens subdit: Hic sanguis inebria! mentem, ut amorem obliviscar mendi, etc. Et clarius infra exponens illud: Nec relinquatis ex eo quidquam usque mane, inquit: Hoc nunc agitur, comeditur enim Agaus per noctem hujus sæculi, ut cum mane illud venerit, quod resperum non habebit, non jan offeratur sacrificium imaginis Agni, sed ipsum Agnum, quem quotidie immolamus, comedimus, et cujus sanguinem bibimus, inrekiamus illic eum sacerdotem perfectum, quem constat, hic pro nostra salute occisum. Qui locus potest etiam cavillum pati propter illa

verba, sacrificium imaginis agni. Ob quam difficultatem vitandam posset fortasse aliquis verba illa de sacrificio typici Agni paschalis intelligere, nam de nostro sunt expressa sequentia verba, ipsum Agnum, quem quotidie immolamus, comedimus. Sed expositio non quadrat contextui. Dixerat enim Augustinus, hoc nunc agitur, comeditur enim Agnus per noctem hujus sæculi. Ubi tempus etiam legis gratiæ aperte complectitur, nam etiam addit, sæculum hoc durare usque ad mane illud, quod vesperum non habebit, id est, usque ad statum gloriæ, ubi inveniemus (ut subjungit) Agnum sacerdotem perfectum, quem constat, hic pro nostra salute occisum. Et in illo mane, ait jam non esse offerendum sacrificium imaginis Agni, quod utique durante hoc sæculo semper offertur. Ergo etiam sacrificium Eucharistiæ vocat sacrificium imaginis Agni. Per hoc autem non excludit veritatem præsentiæ Agni, quem quotidie immolari et comedi affirmat, sed quia hæc immolatio non est cruenta, sed mystica, et quia ita est oblatio Agni invisibilis sub specie visibili, ut sit etiam commemoratio ejusdem Agni visibiliter immolati, ideo vocat hoc sacrificium mysticum sacrificium imaginis Agni, id est, sacrificium repræsentativum Agni pro nobis occisi, juxta verba ejusdem Agni : Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.

8. Per figuratam significationem modum sacramentaliter comedendi Augustinus intelligit. - Loca in quibus Augustinus veritatem catholicam simpliciter docet. - Similique observatione adhibita, est satis apertum ejusdem Augustini testimonium, lib. 2 contra adversarium legis et Prophetarum, c. 9, ubi di cit, mediatorem Dei et hominum, Christum Jesum, carnem suam nobis manducandam, bibendumque sanguinem dantem, fideli corde atque ore suscipimus, quamvis horribilius videatur, humanan carnem manducare quam perimere, et humanum sanguinem potare, quam fundere. Quæ verba expressissima sunt. Addit vero statim quamdam generalem regulam, qua possunt Calvinista abuti, dicens: In omnibus sanctis Scripturis secundum sanæ fidei regulam figurate dictum vel factum si quid exponitur, de quibuslibet rebus, et verbis, quæ sacris pag nis continentur, expositio illa ducatur, non aspernanter, sed sapienter aud atur. Attendant vero et intelligant verba illa, secundum sanæ fidei regulam, quæ est Catholica Ecclesia, unanimis Patrum consensus, et cum aliis Scripturis, ct fidei mysteriis con

cordia, retenta proprietate verborum, ubi sine inconvenienti fieri possit. Atque ita in prædictis verbis manducandi corpus, et bibendi sanguinem Domini, admittit Augustinus figuratam seu mysticam significationem quoad modum manducandi et bibendi, utique sacramentalem, quo tollitur horror, qui in tali manducatione aut potu esse poterat, nam hæc figurata significatio est secundum regulam fidei, et necessaria ad veritatem mysterii. Non tamen admittit Augustinus figuratam locutionem quoad substantialem (ut sic dicam) manducationem Christi, et ideo dixit: Quem fideli corde atque ore suscipimus, quia talis figura nec necessaria est, nec secundum regulam fidei, imo illi contraria. Et juxta hanc regulam exponit late Augustinus, tract. 26 et 27 in Joan., verba illa Christi : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Simul cum illis Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam; verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. In plerisque vero aliis locis, idem S. Doctor simpliciter affirmat, dedisse nobis Christum corpus suum ad manducandum, et sanguinem ad bibendum, ut Psal. 33, in expositione, sub finem, et conc. 1 in Psalm. 48, circa principium, et enarrat. in Psalm. 65, ante medium, et expositione in Psal. 93, circa princip., et sermon. 2, de Verbis Apostotoli, cap. 1, et lib. 50 Homiliarum, in ultima, alias lib. de Utilitat. Poeniten., cap. 4, et lib. 2 contra Litteras Petiliani, cap. 37, et lib. 1 de Peccatorum meritis, c. 24, ubi ait: Sine baptismo, et corpore, et sanguine Domini nemini speranda est salus, ac vita æterna. Et ideo Christianos Carthaginenses solitos fuisse vocare baptismum salutem, et Eucharistiam vitam. Et interdum ad majorem declarationem addit, bibere nos sanguinem, quo redempti sumus, ut 12 contra Faustum, c. 10, optime dicit Habet magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur Amen. Hæc est clara vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium, eodem sanguine redemptorum. Denique in lib. 20 contra eumdem Faustum, cap. 13: Panis (inquit) et calix non quilibet, sed certa consecratione mysticus fit nolis corpus Christi. Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis, nisi quod benedicimus Domino, et gratias agimus in omni ejus munere. Et sic etiam lib. 2 de Peccator. meritis,

cap. 26, de pane benedicto, seu cathecumenorum dicit, sanctum esse et sauctiorem, quam sint communes cibi, quoniam sacramentum est, id est, sacrum signum, quamvis (inquit) non sit corpus Christi, quod nimirum corpus longe altiori modo est ipsum Eucharistiæ sacramentum

9. Quintus testis sit Cyprianus, qui in serm. de Coena Domini fuse ita explicat hoc divinum mysterium, et inter alia dicit: Inconsumptibilem cibum Magister apponit discipulis. Et infra: Immortalitatis alimonia datur a communibus cibis differens. Et post multa: Panis iste communis in carnem et sanguinem mutatus procurat vitam, et incrementum corporibus, ideoque ex consueto rerum effectu fidei nostræ adjuta infirmitas sensibili argumento edocta est, visibilibus sacramentis inesse vitæ æternæ effectum, et non tam corporali quam spirituali transitione Christo nos unire. Et infra: Panis iste, quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatus, omnipotentia Verbi factus est caro. Quod statim explicat exemplo divinitatis latentis sub humanitate, et optimas rationes tanti mysterii adducit. Et paucis interpositis: Universa Ecclesia ad has epulas invitatur, æqua omnibus portio datur, integer erogatur, etc. Per quæ omnia evidenter testatur præsentiam Domini in hoc sacramento. Quod si quis in dubium revocet an opus illud sit Cypriani, respondemus imprimis, ab omnibus fere gravioribus Theologis et peritis auctoribus Cypriano attribui, quia stylus, phrasis et doctrina ipsum satis indicant. Deinde, si fortasse non sit Cypriani, nemo sane ambigere potest quin fuerit alicujus gravissimi Patris ejusdem ætatis. Ac denique quam plurimis indubitatis locis, idem Sanctus, paucioribus licet verbis, eamdem ejusdem Sacramenti fidem ostendit; ut epist. 11 exponit Eucharistiam, id est, Sanctum Domini corpus, et latius epist. 63, dicens: Christus sacrificium Deo Patri ohtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est panem et vinum, suum, scilicet, corpus et sanguinem, quod per totam fere epistolam prosequitur. Idem epist. 54 et 56, et 76, et lib. de Lapsis, in principio, et alibi sæpe.

10. Sextus et gravissimus testis est Leo Papa, in ser. 6, de Jejunio septimi mensis: Dicente (inquit) Domino: Nisi manducareritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis citam in robis, sic sa cræ mensæ communicare debitis, ut nihil pror

sus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis, hoc enim ore sumitur, quod fide creditur, et frustra ab illis Amen respondetur, a quibus contra id, quod accipitur, disputatur. Idem tradit serm. 4 Quadrag., et 7 de Passione. Et ep. 23 ad Clerum et plebem Constantinop., contra hæreticos negantes veritatem nostræ carnis in Christo, ait: In quibus isti ignorantiæ tenebris, in quo hactenus desidia torpore jacuere, ut nec auditu discerent, tel lectione cognoscerent, quod in Ecclesia Dei in onnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis veritas corporis, et sanguinis Christi inter communis sacramenta fidei taceatur. Optima est etiam illa sententia Optati, lib. 6 contra Parmen. Quid est altare, nisi sedes corporis et sanguinis Christi, et illa: Fregistis calices sanguinis Christi portatores. Multa etiam legi possunt apud Tertullianum, supra relatis antiquiorem, lib. de Resurrect. carnis, c. 8, et lib. de Pudicitia, c. 9, et lib. 3 contra Marcionem, c. 19, et lib. 4, c. 40, ubi Pameli., n. 662, plura alia ejus loca congerit, illique adjungit Lactantium, et utrumque a calumniis hæreticorum defendit usque ad n. 668. Sunt etiam gravia et omnino notanda testimonia apud Gaudentium, tract. 2 in Exodum, et apud Paulinum, epist. 3 ad Severum, circa finem, et ep. 4 ad eumdem, aliquantulum a medio, qui etiam sunt prioribus æquales. Neque omittendi sunt Gregor., lib. 4 Dialog., c. 58, et lib. 2 in 1 Regum, non longe ab initio; et Beda, lib. de Mysteriis; nam, licet hi Patres post quingentesimum Christi annum fuerint, non docent, nisi quod a prioribus Patribus acceperunt. Quam continuatam traditionem postea ostenderunt Paschasius, lib. de Corpore et sanguine Domini, et qui deinceps contra Berengarium insurrexerunt, præsertim Lanfrancus, Guitmundus, et Algerus, quibus tandem annumerandi etiam sunt Anselmus, libro de Corpore Christi; et Bernard., in epist. 190, in fine; et D. Thomas, Bonavent. et alii. Nam ex illis omnibus evidenter constare potest universalis et perpetuus Catholicæ Ecclesiæ sensus, quantum ad scriptores latinos pertinet.

11. Idem ex Patribus Græcis ostenditur.Superest ut ex Patribus Græcis nonnulla delibemus, quorum pauciora verba, ut brevitati consulam, referam, multa enim sunt clarissima, et satis obvia. Præsertim vero taceo an

tiquiores, Dionysium Areopagitam, Igna

Dionysius, Ecclesiast. hierar., c. 1, p. 3,

tium, et Martialem, quia eorum scripta, quamvis satis recepta sint, et ab antiquissimis Patribus allegentur, ab hæreticis in dubium revocantur. Primus ergo sit Chrysostomus, Homil. 60 ad Pop., et 45 in Joan., ubi inter alia hæc habet selectissima: Ut non tantum per charitatem hoc fiamus (id est, unum corpus cum Christo), verum et ipsa re in illam misceamur carnem, hoc per escam efficitur, quam largitus est nobis, volens ostendere desiderium quod erga nos habet. Propterea semetipsum nobis immiscuit, et corpus suum in nos contemperavit. Et infra: Parentes quidem aliis sæpe filios tradunt alendos, ego autem, inquit, non ita, sed carnibus meis alo, et me ipsum vobis appono. Et iterum: Volui frater esse vester, carnem propter vos et sanguinem assumpsi, vobis vicissim ipsam carnem el sanguinem, per quæ cognatus vester factus est, trado. Quæ quidem sententiæ si sigillatim perpendantur sedulo, mirabilis hujus sacramenti institutionis singulas et optimas exhibebunt rationes, quas per effectus hujus sacramenti fuse declarat. Deinde ex virtute instituentis eamdem confirmat veritatem, tum ibi, tum Homil. 83 in Matthæ., dicens: Non sunt humanæ virtutis opera proposita; qui tunc ipsa fecit in illa Cana, idem ea nunc quoque facit. Nos ministrorum tenemus locum; qui vero sanctificat, et immutat, ipse est. Et infra: Audiamus, et horreamus; sanctis carnibus suis nos dedit impleri, semetipsum apposuit immolatum. Multa similia habet Homil. de Proditione Judæ, in fine, tom. 3, et Homil. ad Neophyt., tom. 5, et Homil. 24 et 27, in 1 ad Corint., et Homil. 3, in cap. 1 ad Ephes., et plura lib. 3 de Sacerdotio, in principio, præsertim ab illis verbis: O miraculum, o Dei benignitatem, qui cum Patre sursum sedet, in illo ipso temporis articulo omnium manibus pertractatur, ac se ipsum tradit colentibus ipsum excipere, ac complecti, etc.

12. Secundo est insigne testimonium D. Cyrilli, in ep. 10 ad Nestor. Incruentum in Ecclesia perficimus cultum, atque ita ad mysticas accedimus benedictiones, ac sanctificamur, participes facti sanctæ carnis, pretiosique sanguinis Servatoris nostri omnium Jesu Christi, nec ut communem carnem accipimus, absit, neque tanquam viri sanctificati, et Ver

non longe a fine.-Ignatius, ep. 10 ad Smyrnenses, et ep. 14 ad Ephes., et 15 ad Roman, Martialis, ep. 1, c. 3 et 4.

bo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem, sed vere vivificatricem, et ipsius Verbi propriam factam. Et ita statim exponit illud Joan. 6 Nisi manducareritis carnem Filii hominis, etc. Refertur autem hæc epistola in Actis Concilii Ephesini, et in antiquis Conciliis inscribitur epist. Concilii Ephesini ad Nestorium. Et ideo Lanfrancus et Guitmundus hoc testimonium allegant sub auctoritate Concilii Ephesini. In Concilio autem Ephesino, opera Theodori Peltani integre invento, et Latinitate donato, tom. 1, c. 14, refertur eadem epist. sub nomine Cyrilli et Synodi Alexandrinæ, quæ ante Ephesinam præcessisse videtur. Postea vero in eodem Concilio Ephesino, tom. 2, cap. 5, eadem epist. Cyrilli ad Nestorium lecta fuit, et, ut ibi notat Peltanus, quamvis ibi non legantur acclamationes Patrum, quæ circa aliam epistolam Cyrilli ad Nestorium, cap. 3, factæ sunt, nihilominus dubitari non potest quin eodem modo fuerit illa epistola a toto Concilio approbata. Unde in Concilio Chalcedonensi sæpe legimus, doctrinam Cyrilli fuisse approbatam in Concilio Ephesino, et in fine totius actionis dicuntur approbatæ duæ epistolæ ejus, et specialiter confirmantur duodecim anathematismi, qui habentur in fine ejusdem epistolæ ad Nestorium. Habet ergo testimonium hoc majorem vim ex auctoritate Concilii Ephesini, quod est unum ex quatuor primis quæ rex admittit.

13. Ulterius vero idem Cyrillus, in libro ad Evoptium, respondendo Theodoreto pro suis anathematismis, in defensione undecimi refert verba Nestorii, nos manducare carnem Christi, quod Cyrillus approbat, ad litteram intelligendo Christi verba. Nestorium autem reprehendit, quatenus separabat corpus Christi a divinitate; ipse autem docet, ideo nos accipere carnem vivificatricem, et cibum manentem in ritam æternam, quia accipimus carnem Verbo Dei unitam. Quod etiam repetit lib. de Fide ad Reginas, sub titulo: Quod Christus sit vita ex Evangelio Joannis, et refertur etiam in Concilio Ephesino, tom. 1. Idem late et optime lib. 4 in Joan., cap. 2: Dedit (inquit) pro vita omnium corpus suum Dominus, et per illud rursus vitam in nobis immittit, et quomodo? dicam breviter pro viribus meis, nam cum vivificans Dei Filius in carne habitaverit, ad suum bonum eam, id est, ad vitam reformarit, et totus, ut ita dicam, ineffabili modo unionis conjunctus vivificantem effecit, quia natura vivificans est, prople

rea participantes hec caro virificat. Quod per sequentia capita, usque ad 17, late prosequitur. Præcipue vero notandum est decimum tertium, ubi reprehendit hæreticos imitantes Capharnaitas hæsitantes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? Nam de Deo (inquit) magna impietate conclamant, nec in mentem venit, nihil esse impossibile apud Deum, etc. Capite vero 17, describit egregie quomodo Christus in nobis maneat, et nos in ipso, cum illum manducamus, exemplo ceræ liquefactæ, in quam altera infunditur, ut altera cum altera per totum commisceatur; illo enim exemplo nos non sola fide, sed vere, realiter et corporaliter Christum manducare, declarare contendit. 14. Atque hoc ipsum est quod Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 4 Mystag., verbis Christi propositis subnectit : Cum Christus ipse sic affirmet, et dicat de pane: Hoc est Corpus meum, quis deinceps audeat dubitare, ac eodem confirmante et dicente: Hic est sanguis meus, quis dubitet, et dicat, non esse illius sanguinem? Et infra: Quare omni cum certitudine corpus et sanguinem Christi sumamus, ut ei comparticipes corporis et sanguinis, et Christophori, id est, Christum ferentes, efficiamur, cum ejus corpus et sanguirem in membra nostra receperimus. Quod late prosequitur. Et catech. 5: Gustantes (inquit) non pinem, aut vinum ut gustent jubentur, sed quod sub specie est, videlicet, panis et cini, corpus et sanguinem Domini. Simili modo exposuit verba Christi Epiphanius in Anchorato: Et nemo (inquit) non fidem habet sermoni, nam qui non credit ipsum esse verum, sicut dixit, is excidit a gratia et salute. Denique eamdem veritatem confirmat Athanasius, lib. de Incarn. Christi, in tine, dicens: In communionem corporis Domini admissi sumus, sicut ipse dixit: Panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita; spiritus enim virificans est caro Domini, quoniam ex spiritu rivificante concepta est. Gregorius etiam Nazian., Orat. 4, quæ est prima contra Julianum, et Orat. 42, quæ est secunda in sanctum Pascha, versus finem: Sine pudore (inquit) ac du'ilatione corpus ede, sanguinem bibe, si modo vitæ desiderio teneris, etc.

15. Idem sentit Gregorius Nyssenus, lib. de Vita Moysis, seu de Vita perfecta, circa medium, dum ait: Cœlestem cibum nobis esse suscipiendum, quem nulla nobis actio agriculturæ artibus produxit, sed panis est absque aratione, absque alio humano opere nobis para

« PredošláPokračovať »