Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

1. Proponitur error hæreticorum asserentium fidem in tota Ecclesia defecisse.-Eo superiori capite discursu rationis deventum est, ut vel sectam Anglicanam non esse fidem catholicam, sed defectionem ab illa; vel e converso ante exortam sectam istam, catholicam fidem in mundo defecisse necessario concedendum sit; ac proinde cogi Jacobum regem, aut titulum defensoris catholicæ fidei deserere, aut affirmare a quingentesimo Christianno, vel alio simili, usque ad exortum Lutherum, Calvinum, vel quempiam alium ex istis, mundum fide catholica caruisse. Videntes igitur auctores novorum dogmatum vim prædicti discursus, veriti non sunt dicere, ante ipsos veram et puram fidem defecisse in universali Ecclesia Dei, seque fuisse extraordinario modo a Deo missos ad abolitam fidem restituendam. Ila refertur ex Luthero in colloquiis latinis, tom. 2, cap. de Patribus; et Calvino, lib. 4 Instit., c. 2 et 3; Melanchthone, et Bullingero, et aliis.

2. Et quantum ex libello regis Jacobi colligere possum, non est ipse alienus ab hac sententia, et vel istismet novatoribus, vel alicui illorum, vel certe sibi ipsi tanquam novo Evangelista fidem adhibet. Nam in Præfatione, pag. 33, prius quam referat privata quædam facta quorumdam prædecessorum suorum, hæc verba præmittit: Ut omnibus inde constet, etiam illis sæculis, quibus crassior cæciorque veritatis ignoratio orbi incubuit, Angliæ reges sæpe pontificium ambitum, gliscentemque tyrannidem non modo non tulisse, sed et illi fortiter restitisse. Quæ verba quantum spectant ad quæstionem de primatu, in 3 libro expendentur; nunc solam eam partem considero, in qua, ante suum novum evangelium, orbem in veritatis cognitione cæcum fuisse profitetur. Ex quo principio, paulo inferius, pag. 47, subinfert, Doctores Ecclesiæ Romanæ (de his enim sine dubio loquitur), nora disputandi et philosophandi ratione the ologiam corrupisse. In alio vero ejusdem præfationis loco, principes christianos allocutus, subjungit Cum Paulo opto, vos omnes fieri tales hac una in re, qualis et ego sum, imrimis ut velitis Scripturas pervolutare, ex

his credendi normam petere, neque super aliorum incertis opinionibus, sed vestra ipsorum certa scientia fidei fundamenta collocare. In quibus verbis seipsum plane vivam suæ fidei regulam constituit; nam licet corpori Scripturæ, ut sic dicam, seu litteræ ejus aliquid tribuat, sensum autem, qui est anima ejus, sibi reservat, et privatæ suæ intelligentiæ, quam certam scientiam appellat. Et ideo dixi, sibi ipsi tanquam novo Evangelista fidem adhibere, contempta, et ut falsa repudiata Ecclesiæ Romanæ doctrina.

3. Prædictus error priscis hæreticis familiaris fuit: Lucifer apud Hieronymum; Donatis. tæ, teste Augustino.-Non est profecto novum homines, a catholica fide deficientes, lapsum suum universalis Ecclesiæ accusatione tegere velle aut excusare. D. Hieron., dialogo contra Luciferianos, refert, Luciferum asseruisse, universum mundum esse diaboli, et familiare illi fuisse dicere, factum de Ecclesia lupanar. Augustinus etiam, epist. 48, et lib. de Unit. Eccles., c. 12 et 13, et sæpissime, in Donatistis, hoc reprehendit, generalius in hæreticis, Psalm. 101, concion. 2, dicens : Sed existunt qui dicant: Jam hoc factum est, respondit ei in omnibus gentibus Ecclesia, crediderunt in eum omnes gentes, sed illa Ecclesia, quæ fuit omnium gentium, jam non est, periit, hoc dicunt (ait Augustinus) qui in illa non sunt. O impudentem vocem! illa non est, quia tu in illa non es? Vide ne tu ideo non sis; nam illa erit, etsi tu non sis. Hanc vocem abominabilem et detestabilem, præsumptionis et falsitatis plenam, nulla veritate suffultam, nulla sapientia illuminatam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, præcipitem, perniciosam, prævidit spiritus Dei, et tanquam contra illos, cum annuntiaret unitatem in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino, etc. Simili modo Tertull., lib. de Præscriptionibus adversus hæreticos, cap. 7, hunc etiam prætextum hæreticorum notat, eumque impugnat, et inter alia sic irridet c. 29: Quoquo modo sit erratum, tamdiu utique regnavit error, quandiu hæreses non erant. Aliquos Marcionitas, et Valentinianos (addo Lutheranos, vel Calvinistas) liberanda veritas expectabat, interea perperam evangelizabatur, perperam credebatur, tot millia millium perperam tincta, tot opera fidei perperam administrata, tot virtutes, tot chrismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria perperam coronata? Nihil profecto ad confundendos novi

Evangelii prædicatores aptius dici poterat; membra, sed ex parte. Unde rectissime Aunon sufficiet tamen, nisi divino etiam verbo gust., de Unit. Eccles., c. 2: Ecclesia una convincantur. est, quam majores nostri catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine ostenderent, quia per totum est. Et infra: Totum quod annuntiatur de Christo, caput et corpus est; caput est ipse unigenitus Jesus Christus, Filius Dei vivi, corpus ejus Ecclesia, de qua dicitur, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, etc., ad Ephes. 5. Hieronymus etiam contra Luciferianos hanc unitatem Ecclesiæ declarat per unitatem arcæ Noe, quæ fuit typus Ecclesiæ, ut ex 1 Petri sumitur. Neque in hoc puncto, ut existimo, nobis est cum Sectariis controversia, et ideo ad illud supponendum, quantum ad sequentia necessarium est, credimus dicta sufficere; nam exacta hujus unitatis et omnium membrorum Ecclesiæ explicatio, in qua hæretici solent a catholicis dissentire, longiorem postulabat tractatum, sed præsenti instituto necessarius non est.

4. Ex testimoniis sacræ paginæ convincitur fidem in Ecclesia nunquam defuturam.-Supponitur primo Ecclesiam esse unam. Ut ergo ex Scriptura sacra, prout ab antiquissimis Patribus intellecta fuit, errorem hunc refutemus, supponimus imprimis sermonem esse de universali Ecclesia Christi, quam ipse peculiari modo, et multo excellentiori quam ante suum adventum Ecclesia fuerat, fundaturum se promisit, Matt. 16: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et promissionem postea implevit, paulatim eam congregando, et postea illam acquirendo sanguine suo, Actor. 20, ac tandem illam commendando Petro, illis verbis: Pasce ores meas, Joan. 21, et præcipiendo Apostolis, ut eam ex omnibus gentibus congregarent, dicens: Docete omnes gentes, baptizantes eos, etc., Matth. 8. Hæc autem Ecclesia una tantum est: nam unam tantum promisit Christus, cum dixit, Ecclesiam meam, quia, licet oves plures sint, grex tamen unus est, et unum ovile, et unus pastor, utique in cœlis Christus, et in terris Petrus et sedes ejus, cui Christus omnes oves suas commendavit, licet plures habeat coadjutores Episcopos, quos Spiritus Sanctus posuit ad regendam Ecclesiam, utique unam. Ideoque hanc unitatem commendat Apostolus, ad Ephes. 4, dicens: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe rocationis vestræ, unus Dominus, una fides, unum baptisma. Et inferius ait, omnes Apostolos, Prophetas, Evangelistas, Pastores et Doctores Ecclesi datos esse in opus ministerii ad ædificationem corporis Christi. Quod non est aliud, nisi Ecclesia, ut exposuit idem Paulus, in cap. 1 ejusdem Epistolæ. dicens: Ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quæ est corpus ejus: et ad Coloss. 1: Et ipse caput corporis Ecclesie; et infra: Pro corpore ejus, quod est Ecclesia; et 1 ad Corinth. 12, elegantissime describit compositionem hujus corporis ex variis membris, et tandem concludit: Vos estis corpus Christi, et membra de membro, id est membra invicem connexa et ordinata, sicut in uno corpore unum membrum coaptatur alteri, ut exponunt Latini, vel ut Græci legunt, membra ex parte, id est, non estis integrum corpus (loquebatur enim ad particularem Ecclesiam), et ideo non estis omnia

5. Unitatem Ecclesiæ perpetuo duraturam esse statuitur. —Secundo statuo, hanc Ecclesiam in sua unitate perpetuo usque ad diem judicii duraturam esse. Loquimur enim de militante; nam de triumphante nullus remanet ambigendi, aut controvertendi locus. Possetque hæc assertio facile probari de Ecclesia prout fuit a principio mundi usque ad Moysem, et de synagoga, prout fuit a Moyse usque ad Christum; hæc autem intentioni nostræ necessaria non sunt; et ideo illa, sicut et testimonia veteris Testamenti, quæ de duratione synagogæ loquuntur, prætermitto. Loquor ergo de Ecclesia Christi prout in novo Testamento ab ipso esse fundatam declaravi. Et ita ex promissionibus ejusdem Christi in novo Testamento factis hæc proprietas Ecclesiæ probanda relinquitur.

6. Primum testimonium ex Matth. 16, et expositiones Patrum. Tres vero præcipue sunt hujusmodi promissiones. Prima est Matt. 16: Super hanc Petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Nam in his verbis promisit Christus Ecclesiæ suæ stabilitatem et firmitatem, contra quam nec tyranni, nec hæretici, neque quilibet alii Christi hostes potuerunt prævalere. Illi enim omnes per portas inferni a Patribus intelliguntur. Specialiter vero Hieronymus ibi: Vitia et peccata, et hæreticorum doctrinas per illas portas intellexit; idem etiam Isai. 26; et fere idem Ambros., 1. de Bono mortis, c. 12: Donatur (inquit) Petro, ne portæ inferi prævaleant ei, portæ inferi

istæ sunt terrena et infra: Istæ sunt crimiaum porta. Epiphanius vero in Anchorato, quem Euthym. in Matt. sequitur, blasphemias hæreticorum, et illorum persecutiones contra Ecclesiam intelligunt. Chrysostomus ad c. 2 Isai., et homil. 4 in c. 6, et homil. de Expulsione sua, et in alia supra citata de festo Pentecostes, et in Demonstratione, quod Christus sit Deus, semper exponit de tyrannis, et imperatoribus infidelibus per potentiam oppugnantibus Ecclesiam. Idem vero Psal. 147, in fine, recte id explicat de tota potentia inferni, et omnibus ministris, quibus ad expugnandam Ecclesiam diabolus utitur. Et sine dubio est verissimus sensus, quia verba sunt absoluta, et quasi per metonymiam sub portis comprehendunt quidquid in inferno continetur. Unde optime Damasc., Orat. de Transfigur. Domini: Adversus hanc, inquit, inferorum portæ, hæreticorum ora, dæmonum organa impetum quidem facient, sed non prævalebunt. Et infra: Nam quod nunquam futurum sit ut evertatur, plane confidimus, cum Christus id affirmaverit. Et in eamdem sententiam Euseb., lib. 4 de Præparat. Evangel., cap. 3: Ecclesia (inquit) hoc nomine a Christo donata radices egit, ac usque ad astra Sanctorum orationibus glorificata, luce, ac fulgore orthodoza fidei splendet, neque hostibus terga dat, neque ipsis januis mortis cedit, propter pauca verba quæ ille protulit: Super hanc petram adificato Ecclesiam meam, et portæ inferi non valebunt adversum eam. Simili modo Athanasius, in Orat. Unum esse Christum, propositis dictis verbis Christi, ait: Fidelis sermo, et non vacillans promissio, et Ecclesia invicta res est, etiamsi inferus ipse commoveatur, etsi qui in inferno sunt mundi principes tenebrarum, tumu'tum faciant. Denique August., lib. 1 de Symbolo, c. 6, explicans articulum Sanctam Ecclesiam, dicit, Ecclesiam esse templum Dei, de quo ait Apostolus, 1 ad Corint. 3: Templum Dei sanctum est, quod estis vos; et subjungit: Ipsa est Ecclesia sancta, Ecclesia taa, Ecclesia vera, Ecclesia Catholica contra omnes hæreses pugnans. Pugnare potest, expugnari non potest. Hæreses omnes de illa exierunt lanquam sarmenta inutilia de vite præcisa; ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, ia charitute sua. Portæ inferorum non vincent cam. Imo addit Hilarius, canon. 16 in Matt., per hæc verba non solum esse promissum Ecclesiæ ut vinci non posset, sed etiam, ut infernas leges, et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret, ita ut portæ inferni

non solum non possint resistere Ecclesiæ ad expugnandam illam, verum etiam nec ad resistendum illi sufficiant. Nam ut frequenter iidem Patres animadvertunt, Ecclesia, per persecutiones tyrannorum, personarum numero et merito sanctitatis aucta est, et per contradictionem hæreticorum in scientia crevit, et in veritatum cognitione magis illuminata est.

7. In sacra pagina præsentia Dei auxilium importat.-Secunda promissio Christi Domini fuit Matt. 28: Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Circa quam recte notavit Hieronymus: Qui usque ad consummationem mundi sui præsentiam pollicetur, et illos ostendit semper esse victuros, et se nunquam a credentibus recessurum. Constat igitur promissionem illam non esse factam solis præsentibus Apostolis, vel discipulis, sed templo Ecclesiæ perpetuo mansuro, de quo Paulus dixit: Quod estis vos. Unde scite August., lib. 6 Gen. ad litteram, cap. 8: Omnibus dicebat, quos suos futuros videbat: Ecce ego vobiscum sum. Ergo in verbis illis vel supponitur, vel etiam promittitur Ecclesiæ perpetuitas. Nam ut de illa simus securi, præsentiam suam, id est, auxilium et protectionem Christus promittit, ut Hieronym. etiam exposuit, Isai. 4!, et Zachar. 2; et Aug., tract. 50 in Joan.: Secundum majestatem suam (inquit), secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi. Et Leo Papa, Epist. 31: Non deserit Ecclesiam suam divina protectio, dicente Domino: Ecce ego vobiscum sum, etc.; et ep. 92, in princip.: Confirmans prædicatores Evangelii et sacramentorum ministros, dicit: Ecce ego vobiscum sum, etc., Et eodem modo intellexerunt hunc locum Chrysost., homil. 91 in Matt.; Beda, et alii expositores ibi; et Prosper, lib. 2 de Vocatione gent., cap. 2. Et est consueta locutio in Scripturis, ut per assistentiam Dei protectio, et singulare auxilium significetur; Act. 7: Erat Deus cum eo, alludens ad illud Sapient. 10: Descenditque cum eo in foveam; et Jerem. 1: Ne timeas a facie eorum, quia ego te

cum sum.

8. Discrimen inter adventum Christi et Spiritus Sancti. Tertia demum promissio est similis præcedenti: nam, sicut ibi promisit suum peculiarem favorem, etiam secundum humanitatem suam, ita Joan. 14 peculiarem assistentiam Spiritus Sancti, et Patris simul,

ac suam pollicetur, dicens: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, spiritum veritatis, in quibus verbis illud inter alia non parum notandum, promissionem non esse factam solis Apostolis. Nam licet intelligi possit, etiam in personis Apostolorum perpetuo mansisse Spiritum Sanctum postquam illum recepissent, tamen non hoc tantum ibi Christus pollicetur, sed etiam ita fuisse mittendum Spiritum Sanctum ad consolandos, docendos et protegendos fideles, ut non sit amplius ab Ecclesia recessurus in æternum, id est, quamdiu mundus duraverit (hæc est enim in Scriptura usitata illius vocis significatio). Unde tacite subinnuit discrimen inter adventum suum, et adventum Spiritus Sancti, quia ille venit ad fundandam Ecclesiam, quam erat sanguine suo acquisiturus, post mortem ab ea recessurus; Spiritus autem Sanctus datus est Ecclesiæ, ut semper in illa maneat. Quod videtur notasse Chrysost., hom. 74 in Joan. dicens: Hoc signat, quod neque post mortem abiit. Et ita intellexit hanc promissionem Cyryll., lib. 9 in Joan., c. 45, dicens: Quamvis in cælos postquam e mortuis resurrexit, Dominus ascenderit, ut Deo pro nobis, juxta Paulum, appareat, adesse tamen semper per Spiritum suum fidelibus pollicetur. Et eodem modo Tertullian., in Præscrip., cap. 38.

invicta res est, etiamsi infernus ipse commoveatur; denique August., exponens de Ecclesia verba illa Psalm. 47: Deus fundavit eam in æternum, inquit: Sed forte ista civitas, quæ mundum tenuit, aliquando evertetur; absit; Deus fundavit eam in æternum. Si ergo eam Deus fundavit in æternum, quid times ne cadat firmamentum ?

9. Imo sic impleri hanc Spiritus Sancti donationem, aperte docet Paulus ad Ephes. 4, ubi prius dicit, Christum ascendentem in altum dedisse dona hominibus, postea vero addit: Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores et Doctores ad consummationem Sanctorum, in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, donec occurramus omnes in virum perfectum in mensuram ætatis plenitudinis Christi. In quo testimonio expendenda sunt accurate illa verba: Donec occurramus, etc. Nam in eis aperte docet Paulus, Ecclesiam in Corpus Christi ædificatam, et variis ministeriis, et gratiis Spiritus Sancti gubernatam, usque ad generalem resurrectionem, et consummationem Sanctorum esse permansuram. Propter quæ testimonia in hoc fidei dogmate conve niunt omnes antiqui Patres Ecclesiæ, ut ex allegatis liquet perspicue, quibus et addi possunt Martialis, epist. ad Burdegal., c. 11, et Cyprian., epist. 55, ad Cornel.; Athanas. orat. Quod unus sit Christus: Ecclesia (inquit)

10. Proposita veritas concluditur.- Amissa fide Ecclesia desineret. - Ex quibus ultimis Augustini verbis possumus gradum facere ad concludendam ex dictis fundamentis præcipuam assertionem, et veritatem intentam, nimirum catholicam et universalem Ecclesiam non posse a vera et divina fide deficere, demonstrandam. Nam firmamentum, et veluti forma conjungens membra hujus Ecclesiæ, et inter se, et cum Christo, est fides; si ergo Deus fundavit Ecclesiam in æternum, quis timeat quod fides ejus possit in tota illa deficere? Etenim si tota Ecclesia fidem amitteret, eo ipso desineret esse Ecclesia, et inciperet esse synagoga Satanæ. Sicut gentiles sunt extra Ecclesiam, quia fidem ejus non receperunt, et hæretici desinunt esse in Ecclesia, eo ipso quod fidem amittunt, et ideo in hoc gentilibus comparantur ab Hieronymo, Dial. contra Luciferian., in principio. Denique veritatem hanc satis confirmant Symbolum Apostolorum et Nicænum, quibus rex Angliæ fidem se adhibere profitetur. Docent enim Ecclesiam credendum esse Unam, Sanctam et Catholicam; non potest autem esse una, sine unitate fidei; neque sancta sine vera et divina fide, sine qua impossibile est placere Deo; neque catholica sine fide universali, quæ omnia vera dogmata complectatur. Cum ergo Ecclesia non possit desinere esse quandiu mundus duraverit, neque etiam possit existere, quin simul sit fidelis et sançta, fieri etiam non potest ut a vera fide deficiat.

[ocr errors]

11. Duplex objectio hæreticorum.-Responsio Augustini.· Solent autem adversarii contra Catholicæ Ecclesiæ in fide stabilitatem multa objicere, et varios lapsus, seu defectiones Ecclesiæ recensere, tum quia tempore legis veteris tota Ecclesia a fide defecit, quando Synagoga vitulum adoravit, Exod. 33; tum etiam, quod Antichristi invalescente persecutione funditus evertetur, dicente Paulo, 2 ad Thessalon. 2: Nisi venerit discessio primum, etc.; et Christo, Lucæ 18: Cum venerit filius hominis, putasne inveniet fidem super terram? Ex quibus volunt colligere, potuisse jam deficere, quia jam tempus Antichristi ad

venit. Quibus cum Augustino unico respondemus verbo: Credo illa quæ in Scripturis sanctis leguntur, non credo ista quæ ab hæreticis ranis dicuntur. Ita enim ille respondit Donatistis (lib. de Unitate Eccl., c. 13) dicentibus, suo tempore orbem terrarum apostasse, et in eis solis veram fidem permansisse, variisque exemplis ex Scriptura detortis utebantur, quibus obviat Augustinus dicens, ea se credere quæ in Scripturis leguntur, non ea quæ hæretici suis contentionibus persuadere conantur, et concludit: Isti ergo vel imperite, vel fallaciter agentes, colligunt de Scripturis talia, quæ vel in malos bonis usque in finem permixtos, vel de devastatione prioris populi Judæorum dicta reperiuntur, et volunt ea retorquere in Ecclesiam Dei, ut tanquam defecisse, ac periisse de toto orbe videatur.

in Ecclesia, et secundæ objectioni fit satis.-Similiter commentitium plane est, et erroris plenum, perituram aliquando, vel omnino defecturam esse Ecclesiam tempore Antichristi. Quamvis enim tunc futura sit tribulatio magna, prædicta a Christo, Matt. 24, quæ multos turbabit, et a Christi fide dejiciet, quam defectionem Paulus nomine discessionis præsignificavit, nihilominus Ecclesia Christi non omnino destruetur, neque omnia ejus membra fidem amissura sunt, ut satis Christus indicat, Matth. 24, dicens: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi. Et infra, plenius urgens, superaddit: Ut in errorem inducantur, si fieri possit, etiam electi. Semper ergo erunt aliqui electi et fideles, in quibus Ecclesia permaneat; imo eo tempore erunt illustrissimi martyres, et fidei catholicæ coufessores fortissimi. Quod insuper in fine illius objectionis tangitur, quod jam Antichristus venerit, propter primatum Pontificis ab adversariis est objectum; quam vero falsum sit, imo et ridiculum, in lib. 5 videbimus. Alia denique difficultas, quæ in hac objectione et responsione subest, quo pacto scilicet possit Ecclesia catholica in paucis credentibus perseverare, et quasi in angulo delitescere, in c. 6 declarabitur.

CAPUT IV.

IGNORANTIAM IN REBUS FIDEI ERRARE.

12. Fidem non defecisse in tota Synagoga, et prime objectioni satisfit. Istius modi profecto sunt, quæ in præsentiarum sectarii objiciunt. Nam peccatum illud populi Judaici pertinet ad pravos mores et duritiem illius populi, non ad Ecclesiæ defectionem. Tum quia Synagoga non erat Ecclesia Christi, de qua tractamus; tum etiam quia non erat Ecclesia universalis, quæ tunc erat in mundo; nam in præputio poterant etiam tunc esse aliqui fideles, et justi; tum maxime quia falsum est, omnes de illo populo fidem tunc amisisse. Nam imprimis Moyses et Josue immunes omnino fuerunt ab illa culpa; deinde Aaron licet graviter peccaverit, cooperando NON FOSSE CATHOLICAM ECCLESIAM ETIAM populo in peccato idololatriæ, longe tamen verisimilius est in fide non aberrasse. Nunquam enim Moyses de hoc peccato illum reprehendit, sed solum de altero, ut patet ex illis verbis: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum magnum? Idemque aperte supponit August., q. 141, in Exod., dicens: Quod jubet Aaron inaures demi ab auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret Deos, non absurde intelligitur, difficilia præcipere voluisse, ut hoc modo eos ab illa inteatione recocaret. Nam si hoc ita est, palam fit, Aaron non ex infidelitate peccasse, sed quia populo fortiter non restitit, et ex nimio humano timore illi cessit. Denique plures de populo in fide permansisse constat ex illis verbis Moysi: Si quis est Domini, jungatur mihi; non est enim Domini, nisi qui in eum credit; hujusmodi autem inventi multi sunt, qui Moysi juncti fuere ad injuriam Dei vindicandam.

13. Fidem tempore Antichristi permansuram

XXIV.

1. Erasio superioris argumenti.-Discursum superiori capite factum posset imperitus vel hæreticus enervare, dicendo, illo quidem recte probari, Ecclesiam non posse in hæresim incidere, per quam fides amittitur; hoc autem non satis esse, neque obstare quominus Ecclesia possit in multis erroribus versari, saltem per ignorantiam, quæ a culpa hæresis illam excuset, quia, licet illo modo erret, non desinet esse fidelis et sancta, ac subinde non destrueretur. Quod si hoc concedatur, habebunt hæretici vel schismatici excusationem aliquam dissentiendi ab Ecclesia in aliquibus rebus, in quibus ipsam errare contendunt. Nain si id intelligant per solam ignorantiam, et sine hæresi, non videntur tam manifeste loqui contra promissionem Christi. Dixi autem hoc posse proponi a Catholico potius quam ab hæretico, quia hæretici non tam mederate agunt cum Ecclesia 2

« PredošláPokračovať »