Obrázky na stránke
PDF
ePub

tis liquet, antiquissimam Ecclesiæ fidem, et verborum Christi germanum sensum fuisse, Christum ipsum vere ac realiter in Eucharistia esse præsentem.

CAPUT II.

SECRATIS NON REMANERE.

tus. Is desuper defluens in terris invenitur; panis enim qui de cœlo descendit, qui verus cibus est, qui enigmatice per manna significatur, non incorporea quædam res est; quo enim pacto res incorporea corpori cibus fieret; res tero, quæ incorporea non est, corpus omnino est. Et infra: Is igitur mirabilis sine agricultura panis, varietate qualitatis ad suscipien- SUBSTANTIAM PANIS ET VINI SUB SPECIEBUS CONtium habitudinem virtutem suam commutat, etc. Quibus satis indicat, quam alte et excelse de illo cibo senserit. Aliaque plura habet Basilius in Exhortatione ad Baptismum, ubi Eucharistiam vocat vicentem panem, dicens: Nec unquam Israel ex spirituali petra bibisset, nisi ex figura baptizatus fuisset, nec tibi aliquis veram potionem, nisi vere baptizato præbelit. Panem Angelorum ille post baptismum acrepit, tu autem quomodo viventem comedes pinem, nisi sumpto hoc sacramento. Et in lib. de Baptismo, in tertia ejus parte, in qua ostendit, eum, qui per baptismum regeneratus est, participatione deinceps divinorum mysteriorum nutriri debere, verba Christi, lam promissionis apud Joannem, quam institutionis apud alios Evangelistas, ad litteram et simpliciter intelligit. Et similia habet in Regulis moralib., regul. 21. Justinus etiam Martyr, Apologia 2 pro Christianis, in fine, apertissime hanc veritatem docet, et ex antiquissima traditione et consuetudine Ecclesiæ illam confirmat. Denique idem habet Irenæus, libro 4 contra hæreses, cap. 34, cujus aliqua verba statim referam; et lib. 5, cap. 2, eos redarguens, qui veritatem carnis et sanguinis in Christo Domino, ejusque assumpta natura negant, inquit: Sic autem, secundum hæc, videlicet, nec Dominus sanguine suo redimit nos, neque calix Eucharistiæ communicatio sanguinis ejus est, neque panis, quem frangimus, communicatio corporis ejus est. In quibus verbis maxime consideranda est æquiparatio. Æque enim absurdum, et veræ fidei contrarium existimavit Sanctus hic Martyr, negare, verum corpus et sanguinem Christi nobis in Eucharistiæ sacramento communicari, ac vero Christi sanguine nos esse redemptos inficiari. Et probationem innuit, quia sicut Apostolus ait nos habere redemptionem per sanguinem ejus, ita Christus eum calicem, suum sanguinem, qui effusus est, et eum panem, qui est a creatura, suum corpus confirmavit. Unde concludit : Quando ego, et mistus calix, et fractus panis percipit verbum Dei, fit Eucharistia corporis et sanguinis Christi. His ergo evidentibus testimoniis sa

1. Hanc veritatem in primis quinque sæculis ita creditam fuisse, ostenditur ex Patribus. -Altera veritas in assertione transsubstantiationis inclusa est, in Eucharistia post consecrationem, substantiam panis et vini non permanere, quam Ecclesia Romana et Catholica tanquam de fide certam amplectitur, fundata etiam in verbis Christi, et perpetua traditione, ut Concilium Tridentinum nuper declaravit 1, et ante illud plura alia, quæ nunc referre non est necesse, cum a rege non admittantur. Sola igitur testimonia antiquorum Patrum proferemus, quibus constet, hunc sensum verborum Christi, et hanc fidem non esse novam aut nuperam, sed primis quingentis annis in Catholica Ecclesia fuisse creditam, ac proinde ab Apostolis traditam. Omnes itaque Patres, qui docent, per consecrationem panem mutari, converti, aut transire in corpus Christi, aperte itidem panem communem post consecrationem non manere, contendunt. Quia quod in aliud transit seu convertitur, in sua, quam antea habuit, essentia non manet, ut per se notum est, et multi ex eisdem Patribus expressis verbis declararunt. Maxime Justinus, dicta Apologia 2 pro Christianis, ubi loquens de Eucharistia dicit: Neque enim communem usitatumque panem, usitatamque potionem capimus, sed quemadmodum per Dei verbum homo factus Jesus Christus Servator noster, et carnem, el sanguinem pro salute nostra habuit, sic etiam cibum, qui per preces sermonis, quem ab eo accepimus, consecratus est, et quo sanguis, carnesque nostra communione aluntur, Jesu Christi, ejus, qui homo factus est, et carnem et sanguinem esse accepimus; statimque verba Christi adducit, et in hoc sensu ab Apostolis esse tradita manifeste testatur.

2. Eodem modo Irenæus, libr. 4, c. 34: Quemadmodum (inquit) qui est a terra panis percipiens invocationem De jam non communis est, sed Eucharistia, ex duabus rebus constans,

1 Sess. 3, c. 4, can. 4.

terrena, et cælesti (id est speciebus panis, et corpore Christi), sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam jam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia. In quibus verbis aperte negat, manere communem panem sub speciebus consecratis, sed cœlestem, constantem ex carne Christi, et speciebus panis. Et in eodem sensu dixit Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 3 Mystag.: Panis Eucharistie post Sancti Spiritus invocationem non amplius panis communis, sed est corpus Christi. Et in catech. 4: Aquam (inquit) aliquando mutarit in vinum, quod est sanguini propinquum, sola voluntate, et non erit dignus, cui credamus, quod vinum in sanguinem transmutasset? Sicut ergo post transmutationem aquæ in Cana Galilæa factam substantia aquæ non mansit, ita nec substantia vini manet in calice, postquam in sanguinem Christi transmutatur. Unde infra concludit: Exultet anima mea in Domino, hoc sciens, et pro certissimo habens, panem hunc, qui videtur a nobis, non esse panem, etiamsi gustus panem esse sentiat, sed esse corpus Christi. Et eodem fere modo loquuntur Chrysostomus, Gregorius Nyssenus, et Eusebius Emisenus, quos alibi retuli. Suntque etiam optima verba Epiphanii, quibus eamdem veritatem insinuat serm. de Laudibus Virginis, ad quam ita loquitur : Ave, Sanctissima Virgo, quæ velut rubus intellectualis absque combustione divinitatis ignem tenes. Libanus intellectualis, qui ignem et panem vitæ calidum mundo in esum attulit, de quo Salvator mundi Christus ait: Accipite, comedite, hoc est Corpus meum, quod pro vobis frangitur in remissionem peccatorum. Quæ verba ita intelligit, ut panem illum non nisi panem vitæ esse credat, ac profiteatur.

3. Inter Latinos vero sapientissime hoc explicavit Ambrosius, in lib. 4 de Sacramento, cap. 4, ubi sic scribit: Tu forte dicis: Meus panis est usitatus; sed panis iste panis est ante verba sacramentorum, ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Et infra: Si tanta vis est in sermone Domini Jesu, ut inciperent esse quæ non erant, quanto magis operatorius est ut quæ erant, in aliud commutentur. Et infra Ergo, tibi ut respondeam, non erat corpus Christi ante consecrationem, sed post consecrationem dico tibi quod jam corpus est Christi; ipse dixit, et factum est; ipse mandavit, et creatum est. Quod inferius iterum repetit. Et in cap. 5 idem confirmat ex illo principio, quia potens est sermo Christi, universa convertere. Et lib. de Initiandis, capit.

9: Quantis (inquit) utimur exemplis, ut probemus non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, majoremque rim esse benedictionis quam naturæ, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. Et infra: Quod si tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret, quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur? quod latius ibidem prosequitur. Hoc etiam significavit Augustinus, lib. 20 contra Faustum, cap. 43, dicens: Panis et calix non quilibet, sed certa consecratione mysticus fit nobis corpus Christi, non nascitur. Quod verbum ultimum Algerus, lib. 1 de Sacramentis, cap. 6, ita accurate perpendit: Cum panis mysticus non nascatur, nec aliqua naturæ terrenæ origine, vel conditione in hoc divino gratiæ sacramento creetur, sed ita corpus Christi fiat, ut panis esse desinat, quomodo Christus in pane, qui jam non est, impanuri dicitur? Denique Cyprianus, in sermone de Coena Domini, eodem modo loquitur, dicens: Immortalitatis alimonia datur, a communibus cibis differens, corporalis substantiæ retinens speciem, sed virtutis divinæ invisibili efficientia probans adesse præstantiam. Et infra: Panis iste communis, in carnem et sanguinem mutatus, procurat vitam et incrementum corporibus. Et infra: Panis iste, quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatus, omnipotentia Dei factus est caro. Pluraque similia in sequentibus tradit, quibus eamdem veritatem confirmat.

4. Frasio hæreticorum rejicitur. Et in eumdem sensum dixit Tertullianus, libr. 4 contra Marcionem, cap. 40: Acceptum panem, et distributum discipulis, corpus suum illum fecit, Hoc est Corpus meum, dicendo. Videtur, inquient Protestantes, sententiam destruere, cum addit, id est, figura corporis mei. Sed sine dubio non intellexit ea verba in eo sensu quo illa accipiunt adversarii; alioqui et in eodem contextu pugnantia diceret, et sibi ipsi in multis aliis locis esset contrarius. Vel ergo intellexit, non panem jam consecratum, sed panem olim oblatum, vel aliquo modo sanctificatum, fuisse figuram corporis Christi, ut in oblatione Melchisedech, et in panibus propositionis, quia Christus dandus erat nobis in cibum sub specie panis. Propter quod etiam nomine panis corpus appellatum est a Jeremia dicente: Venite, mittamus lignum in panem ejus, quem locum ibi Tertullianus allegat, et ex illo, et ex aliis verbis idem Tertul

lianus ibi, figuram illam veterem appellat. Et hunc sensum late ibi confirmat Pamelius, cum Gagnæio, et aliis. Vel certe, si panem consecratum vocavit figuram corporis Christi, per figuram nihil aliud quam sacramentum intellexit ; nam, licet corpus Christi vere sit in hostia consecrata, nihilominus simul est signum corporis Christi ibi contenti; et ita explicare voluit Tertullianus, panem consecratum non esse verum, seu materialem panem, quia solum ibi sunt species ejus, continentes et sic figurantes corpus Christi, quod propterea et panis olim est vocatum, et per panem quondam præfiguratum. Et hunc sensum confirmat cum subdit: Figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus. Item: Aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis. Nam per hæc verba explicat, non ficte, sed vere, Christum fecisse panem corpus suum, non illum tantum ad significandum imponendo, neque sibi per modum corporis uniendo, sed eumdem in verum sui ipsius corpus convertendo. Hæc ergo fuit Tertulliani sententia, quam in libr. de Orat., cap. 6, et lib. 2 ad Uxor., cap. 5, confirmat. Ubi est illud: Et si sciverit, panem, non illum esse credit, qui dicitur? Et habet similia lib. de Fudicitia, et lib. de Resurrect. carnis, et aliis similibus. Præter præfatos etiam antiquiores Patres, eamdem veritatem amplexi sunt omnes, qui post quingentesimum Christi annum floruerunt, Damascenus, Theophylactus, Gregorius, Beda, Remigius, Paschasius, Algerus, Lanfrancus, Anselmus, Bernardus, Bonaventura, et alii, quorum testimonia obvia sunt, et eorum idcirco per transennam solum nomina indico, ut ex perpetuo Patrum consensu in diversis temporibus constet, Ecclesiæ sensum semper eumdem extitisse, nullamque novitatem in hoc mysterio a recentioribus Pontificibus introductam fuisse.

CAPUT III.

DE TRANSSUBSTANTIATIONIS VERITATE.

1. Transsubstantiationem omnibus sæculis retentam fuisse, ostenditur. Ex his demum duobus principiis catholicis et antiquissimis, quod sub speciebus consecratis vere adsit substantia corporis Christi, et absit substantia panis, evidenter sequitur veritas transsubstantiationis, quam immerito rex inter nuperas novitates memorat. Cum enim transsub

stantiationem carpat, interrogo remne ipsam defugiat, vel solam vocem devitet. Si de re agatur, testimoniis omnium Patrum quinque primorum sæculorum, transsubstantiationem non esse novam, sed omnibus sæculis traditam evincitur. Nam per transsubstantiationem, Ecclesia nihil aliud intelligit, quam conversionem, seu transitum panis in corpus Christi, aut (quod perinde est) desitionem panis, non simpliciter in nihilum, sed loco illius corpore Christi succedente. Vel e converso transsubstantiatio nihil aliud est quam mirabilis actio, qua corpus Christi sub speciebus panis constituitur, et substantia panis expellitur. At certe allegati Patres antiqui conversionem panis in corpus sub his etiam confitentur verbis, et in eodem sensu nomine transmutationis panis in corpus utuntur sæpe, vel panem fieri corpus asserunt, vel tandem distincte negant, post consecrationem manere naturalem panem, et esse mysticum, cœlestem, ac verum Christi corpus contestantur; ergo re ipsa nihil aliud docent, quam transsubstantiationem; res ergo transsubstantiationis nova non est, sed antiquissima et catholica veritas.

2. Transsubstantiationis nomen et antiquum, et maxima auctoritate introductum est.- Concilium Florentinum loco transsultantiationis ejus definitione usum est. Si autem rex in sola voce transsubstantiationis novitatem adinvenerit, immerito proculdubio offenditur, quia licet non sit illius antiquitatis, quam ipse desiderat, ante quadringentos annos illa usa est Ecclesia, et maxima illius concordia et auctoritate approbata est in Concilio Lateranensi, sub Innocentio III, cui Græci et Latini, Patriarchæ, Archiepiscopi et Episcopi fere quadringenti octoginta, et complures alii Abbates, et Prælati, et Legati imperatorum, Romani, et Orientis, et regnum Hispaniæ, Galliæ, Angliæ, et aliorum, cum Summo Pontifice et Cardinalibus, interfuerunt. In ejus autem c. 1 sic dicitur: Una vero est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur. In qua idem ipse sacerdos, et sacrificium Jesus Christus, cujus corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis, et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem, potestate divina, ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Neque opinari oportet verbum illud a dicto Concilio fuisse inventum; nam ante illa tempora invenimus usum illo fuisse Gaufre

dum, Cisterciensem monachum, ep. ad Cardinal. Atanensem, quam refert Baron., ann. 1188, n. 18, ubi etiam indicat fuisse tunc communiter a Theologis usu receptum. Atque idem verbum invenimus in historia quadam authentica, quam idem Baron refert anno 1192, in fine. Ignoratur ergo initium consuetudinis utendi hoc verbo ad mysterium Eucharistiæ explicandum. Sed tamen ante Concilium Lateranense non erat publica auctoritate confirmatum; ibi vero universa Ecclesia in usu illius vocis transsubstantiationis ad explicandum hoc mysterium consensit. Et postea Concilium Florentinum quamvis illa voce non fuerit usum, loco illius, ejus definitionem seu descriptionem apposuit dicens: Substantia panis in corpus Christi, et substantia vini in sanguinem convertuntur. Nihil enim aliud Lateranense Concilium transsubstantiationis voce significare voluit, nisi conversionem totius substantiæ in aliam integram substantiam, hujus siquidem conversionis genus optime illa voce significatur et exprimitur. Nam et præscindit a voce mutationis, quæ in physico rigore solet subjectum postulare; et excludit quemcumque errorem asserentem manere sub speciebus panis, vel naturam panis, vel partem ejus ut materiam, aut formam, vel aliquid ejus, ut ipsum esse, vel subsistentiam panis. Ideoque merito Concilium Tridentinum, sess. 13, c. 4, et canon. 2, asseruit conversionem illam totius substantiæ panis in corpus, et totius substantiæ vini in sanguinem Christi, convenienter, proprie, et aptissime a Sancta Ecclesia Catholica transsubstantiationem esse appellatam.

3. Denique superiori libro ostensum est, solere Ecclesiam in Conciliis, præsertim œcumenicis, novas adinvenire voces, quibus antiqua mysteria fidei contra insurgentes hæreticos, et novas eorum opiniones, tergiversationes, et calumnias declaret ac defendat; cur ergo non potuerunt Concilium Lateranense et Tridentinum in simili vocis institutione vel approbatione, antiqua Concilia Nicænum I et Ephesinum I imitari? Quid ergo habet rex, quod in transsubstantiationis voce improbet, cum rom negare nequeat, si Catholicus non tantum nomine, sed et revera, quod summopere optamus, esse velit; aut quomodo potest negare transsubstantiationem esse antiquissimam, eo quod sola vox minus antiqua sit, cum in causis non dissimilibus similes antiquorum hæreticorum tergiversationes Athanasius, Cyrillus Alexandrinus, et

alii Patres illis æquales gravissime reprehenderint? Atque hæc de hujus mysterii substantia ac veritate pro hujus loci opportunitate dixisse sufficiat, ut ad alios notatos errores transitum faciamus.

CAPUT IV.

EUCHARISTIAM LATRIE ADORATIONE CONVENIENTER ADORARI, ET IN HUNG FINEM ELEVARÍ ET CIRCUMGESTARI.

1. Christum Dominum cultu latriæ adorandum esse, ostenditur.-Non est difficile ex posito principio fidei veritatem hanc evidenter elicere, et alterum Protestantium errorem, quo Sacrosanctæ Eucharistiæ adorationem taxant, vel negant, satis perspicue refellere. Nam Christum Dominum verum Deum hominem, unica et perfecta latriæ adoratione adorandum esse docuit expresse Cyrillus cum Concilio Alexandrino, in ep. ad Nestorium, de Excom., his verbis: Cum Verbum carni secundum hypostasim unitum esse confitemur, unum adoramus Filium ac Dominum Jesum Christum. Et in anathematismo 8, damnat hune modum loquendi, assumptum hominem una cum Deo Verbo esse adorandum et glorificandum, et anathema dicit in eum, qui non magis una adoratione Emmanuelem honorat, et una illi glorificationem, sicuti Verbum caro est factum, adaptat. Quam doctrinam approbavit Concilium Ephesinum I, et Concilium Chalcedonense, ut supra retuli, et ab universa Ecclesia recepta est, nec potest illam negare rex Angliæ, qui se quatuor prima Concilia venerari profitetur. Præsertim quia sæpe in Evangelio legimus, hujusmodi adorationem Christo Domino non raro datam, nec ab ipso recusatam, sed approbatam potius, ut patet Joan. 9, in cæco a Christo illuminato, qui jam credens, procidens adoravit eum, et cap. 20, in Thoma, dicente: Dominus meus, et Deus meus. Et Paulus, ad Philippenses 2, de hac adoratione loquitur, cum dicit: In nomine Jesu omne genu flectatur. Et ad Roman. 14, de Christo interpretatur illud Isai. 45: Mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebtur Deum. Est ergo de fide certissimum Christum Dominum in sua specie visibili perfectissimo cultu adorandum esse. Cum igitur ostensum sit eumdem Christum Deum hominem vere et realiter esse in Eucharistia præsentem, nullus revera credens Incarnationis

et Eucharistiæ mysteria, negare potest Eucharistiam esse adorandam.

2. An forte quia Christus ibi modo naturali et visibili non existit, et sub speciebus sacramentalibus latet, ideone tandem non æque adorandus, ac si corporeis oculis objiceretur? At hoc solummodo contingat illis, qui suis tantum sensibus fidem adhibent, qui profecto etiam in specie visibili Christum non adorarent, quia ejusdem divinitatem non viderent. Qui ergo vera fide in sua religione et adoratione ducitur, sicut adorat invisibile Verbum cum carne sub qua latet, ita adorat Verbum carnem factum, licet speciebus sacramentalibus sit obvelatum. Unde sicut Christus Dominus Thomæ dixit: Quia vidisti me, Thoma, credidisti; nam videndo Christi corpus et ejus vulnera, ipsum Deum credidit, et ut talem adoravit, ita quilibet Catholicus fidem adhibens verbis Christi, et videns species ejusdem verbis consecratas, Deum sub illis per fidem intuetur, et ita sacramentum illud adorat.

[ocr errors]

3. Hunc articulum immerito a rege inter nuperos recenseri, ex Patribus ostenditur. Quam ob causam hæc Eucharistiæ religio et adoratio antiquissima etiam est in Ecclesia, quod nullus, qui antiquos Patres legerit, negare potest, quos breviter commemorabo, ut hac etiam ratione constet, immerito regem Angliæ hunc articulum inter novos et nuperos annumerasse. Et in primis Ambr., lib. 3 de Spiritu Sancto, c. 12, prius de Angelis dicit, adorare non solum divinitatem Christi, sed etiam scabellum pedum ejus, quod de mysterio Incarnationis intelligit, et scabellum terram illam, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit, interpretatur, et ita exponit verba Psalm. 98: Adorate scabellum pedum ejus, dicens : Per scabellum terra intelligitur, per terram autem caro Christi, quam hodie quoque in mysteriis adoramus, et quam Apostoli in Domino Jesu; ut supra diximus, adorarunt, neque enim divisus est Christus, sed unus. Ubi aperte loquitur de perfecta adoratione latriæ, et adorationi Christi in propria specie existentis, hanc ipsiusmet sub speciebus sacramentalibus latitantis æquiparat. Atque eodem modo exponit prædicta verba Psalmi 98 Augustinus ibi, ubi eamdem movet quæstionem, quomodo præcipiamur adorare scabellum pedum Dei, quod terra esse dicitur Matth. 4, et respondet: Fluctuans converto me ad Christum. Et infra: Suscepit enim de terra terram, caro enim de terra est, et de carne Mariæ carnem accepit, et quia in ipsa car

ne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit, nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit, inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. Quod utinam attente legat et consideret rex Angliæ. Simili modo de hoc sacramento intelligit Augustinus, concion. 1 in Psalm. 21, verba illa Manducarerunt et adoraverunt ones pingues terræ, quod eodem modo exponit epist. 120, cap. 7, et epist. 118, et cap. 3, comparans eum, qui frequenter ad Eucharistiam accedit, cum illo qui propter reverentiam abstinet: Faciet (inquit) unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum, neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini, si saluberrimum sacramentum certatim honorare contendunt.

[ocr errors]

4. Præterea Cyrillus Hierosolymitanus catech. 5 Mystag., in qua fere liturgiæ ritum describit, cum de communione tractat, prius docet, quanta reverentia corpus Domini suscipiendum sit, deinde post communionem corporis Christi, inquit: Accede et ad calicem sanguinis illius, non extendens manum, sed pronus adorationis in modum, et venerationis. Plura tradit Chrysost., hom. 24, in 1 ad Cor., præsertim in fine, ubi inquit: Hoc corpus etiam jacens in præsepi reveriti sunt Magi, et cum multo metu et tremore adorarunt, imitemur ergo vel barbaros, nos cælorum cives. Et infra: Tu non in prasepi vides, sed in altari. Et iterum: Non solum hoc corpus vides sicut illi, sed nosti ejus virtutem et dispensationem; inferius adhuc : Nos ergo ipsos excitemus, et formidemus, et longe majorem, quam illi barbari, ostendamus reverentiam. Ubi etiam est consideranda æquiparatio inter Christi adorationem in propria specie visibili, et in sacramento. Præterea homil. 3 de incomprehensibili Dei natura, circa finem, Angelos etiam ait genua flectere Domino in hoc sacramento pro hominibus intercedentes, et dicentes : Pro his supplicamus, pro quibus tuum largitus es sanguinem; pro his oramus, pro quibus corpus hoc immolasti. Addit etiam ibi, solitum fuisse diaconum in Missa tempore consecrationis ducere energumenos, quos agitatos vocat, utique a dæmone, et jubet (inquit) caput inclinare. Videri etiam possunt Gregorius Nazianzenus, Orat. 11 de S. Gorgonia; et Origenes, homil. 6 in Josue; et Eusebius Emisenus, homil. 5 Paschali ; Theodoret., dialog. 2 et 3; et Joannes Climacus, gradu 23: Donum

« PredošláPokračovať »