Obrázky na stránke
PDF
ePub

ravit, sed solum unum falsum, quem nunc hæretici approbant, exclusit. Unde Concilium Tridentinum, sess. 21, cap. 2, dixit: Ex illo sermone Domini non colligi, communionem sub utraque specie esse a Domino præceptam, utcumque juxta varias Sanctorum Patrum, et Doctorum interpretationes, intelligatur. Probabilior autem expositio esse videtur, ibi quidem impositam esse fidelibus communionis Christi in Eucharistia necessitatem, non tamen esse impositam omnibus, et singulis fidelibus utriusque speciei obligationem, sed tantum sumendi carnem et sanguinem Christi, sive uno actu, sive multis sumatur. Quia tota necessitas posita est in unione cum Christo per hujus sacramenti sumptionem, quæ ad salutem et vitam sufficiat; ad vitam autem sufficit totius Christi manducatio, ut ex verbis ejus statim id elicientes confirmabimus. Sicut ad salutem sufficit credere in Christum, et illud est credere carnem et sanguinem ejus, licet hæc non singulis, seu distinctis actibus credantur, ita quia Christus totus sub singulis speciebus continetur, sola eucharistici panis receptio ad salutem sufficit, quia in illa totus Christus accipitur, et (ut sic dicam) sanguis ejus re ipsa bibitur, licet non per modum potus accipiatur. Unde fit, ut præceptum illud integre impleat, qui corpus Domini accipit; et e contrario sequitur, illum tantum violare præceptum illud, et Christi comminationem incurrere, qui a corpore et sanguine Domini abstinet, ut recte exposuit Fulbert. Carnoten., epistol. 1 ad Deodatum, in fine. Et Christi verba egregie hunc sensum recipiunt, ita ut negatio inclusa in particula Risi, cadat in totam sequentem sententiam, et utrumque membrum ejus, et sensus sit, si nec corpus meum manducaveritis, nec sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis. Et ita legit Athan., lib. de Commun. essentia Patris, etc. Qui non comedit carnem meam, nec bibit sanguinem meum, non habebit vitam æternam. Et eodem modo exponit August., tract. 26 in Joan., cujus verba paulo post referam.

[blocks in formation]

caret, in cujus memoriam celebrandum semper est hoc sacramentum; vel quia futurum erat, ut in Ecclesia sua necessarium esset, carnem et sanguinem suum sub diversis speciebus accipere, quamvis non omnibus, sed his, qui sacrificant, hæc necessitas imponenda esset. Intentionem autem Christi Domini in verbis allegatis esse, quam diximus, ex mente Concilii Tridentini in hunc modum probatur. Nam ipsemet Christus Dominus dixit, manducationem panis cœlestis sufficere ad salutem; ergo non constituit ut necessariam sumptionem vini in propria specie, et ut distinctam a sumptione panis. Consequentia evidens est, quia non potest una species esse sufficiens, si duplex est necessaria. Assumptum vero constat ex multis verbis Christi Domini, Joan. 6, scilicet: Hic est panis de cœlo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Et infra: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et infra, post prædicta verba, quibus necessitatem carnis et sanguinis docuit, addidit: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Ubi particula et, copulative quidem, non tamen conjunctim, sed divisim (ut dialectici loquuntur) sumitur, juxta vocis proprietatem et materiæ exigentiam, et juxta communem etiam Scripturæ usum. Cum enim dicitur Exod. 21, juxta hebraicam lectionem: Qui percusserit patrem et matrem, morte moriatur, non est sensus conjunctus, ut qui utrumque simul parentem occiderit, moriatur, sed divisus, ut tam qui occiderit patrem, quam qui occiderit matrem, moriatur. Sic ergo in præsenti sensus dictorum verborum Christi est Qui manducat meam carnem, in me manet, et ego in eo; et qui bibit meum sanguinem in me manet, et ego in illo; ergo sumptio uniuscujusque speciei sufficit ad salutem. Et rationem indicavit Christus in verbis sequentibus: Qui manducat me, et ipse vivet propter me, quasi diceret, sive quis manducet carnem, sive bibat sanguinem meum, me totum accipit, et ideo propter me vivet. Unde iterum subjungit: Qui manducat hanc panem, vivet in æternum.

12. Idem ex Patribus confirmatur. Præterea Patres antiqui nihil aliud sub illis verbis intellexerunt præceptum esse a Christi, nisi ut Christum sacramentaliter et spiritualiter recipiamus; neque in hoc vim faciunt, quod sub una vel duabus speciebus recipiatur, sed in hoc solum, ut manducando, vel su

mendo ipsum, illi uniamur. Sic Cyrillus Alexandr., libr. 4 in Joan., cap. 14, rationem illorum verborum his verbis reddit: Non enim possunt cum sanctificatione beatæ vitæ fidei participes esse, qui per mysticam benedictionem Jesum non susceperint. Et infra Quia corpus Christi vivificare potest, et solo tactu suo corrupta redintegrare, quomodo non viremus, qui carnem illam et gustamus, et manducamus? Reformabit enim omnino ad immortalitatem suam participes sui. Ubi est notanda particula exclusiva in antecedenti posita: nam ex vi illationis etiam in consequenti subintelligitur. Idem etiam Chrysostomus, homil. 46 in Joan., ubi tam illis, quam sequentibus verbis nihil aliud sentit voluisse Christum docere, nisi necessarium esse quod alii putabant impossibile, et persuadere se esse verum cibum, qui salvat animam, ne obscure locutum in parabolis arbitrarentur, sed scirent omnino necessarium esse ut corpus comederent. Et idem fere habet Theophylactus in illum locum.

13. Augustinus præterea, tract. 26 in Joan., prædicta verba Christi: Nisi manducaveritis, etc., exponit per sequentia: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam æternam, dicens: Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, neque istum sanguinem bibil. Et infra, qui non manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, non habet in se vitam. Non ergo privatur vita, nisi qui neutram speciem recipit; a contrario vero, et qui manducat carnem, et qui bibit sanguinem ejus, habet vitam, ut idem Sanctus subjicit; et tract. 27, generaliter dicit, Christum dedisse corpus suum ad manducandum propter æternam vitam, et signum (inquit) quia quis manducarit, et bilit, hoc est, si manet, et manetur, si habitat, et inhabitatur. At vero in eo, qui manducat solum panem, Christus manet, et ipse in Christo, ut ipsemet Christus testificatus est; ergo ille sufficienter manducat et bibit, teste Augustino, quia totum Christum recipit, et perfecte reficitur, quod illa verborum distinctione maxime significatum est, ut sumitur ex eodem Augustino, serm. 1 de Verbis Apostoli, et ex Eusebio Emiseno, hom. 5 de Paschate; et Cypriano, in serm. de Coena Domini, inter alia dicente: Potus et esus ad eamdem pertinent rationem, quibus sicut corporea nutritur substantia, et vivit, et incolumis persererat, ita vita spiritus hoc proprio alimento nutritur, etc.

14. Eundem sensum Ecclesiæ consuetudo comprobat. - Neque antiqua Ecclesiæ consuetudo ab hoc verborum Christi sensualiena est, sed illum potius confirmat. Nam licet verum sit, in primitiva Ecclesia usum utriusque speciei frequentem fuisse, et fidelibus communem, nihilominus etiam est certum, alterum usum manducandi in una specie fuisse ab illo tempore inchoatum. Nam quod Lucas refert, Actor. 2, de usu fractionis panis, multi referunt ad communicationem sub una specie. Et quidem ex vi verborum nihil aliud colligi potest. Unde cum certum sit omnes fideles tunc communicasse in fractione panis, non est certum, nec probari potest, omnes communicasse sub specie vini; imo verisimilius est non omnes fuisse ad hoc coactos. Nam (ut reliquos in præsenti subticeam) qui ex Nazaræis ad fidem convertebantur, non prohibebantur tunc servare legalia; ergo non est verisimile fuisse coactos ad sumendum calicem, cum ex peculiari professione sua a vino abstinerent. Idemque cogitari potest de multis abstemiis, qui vel vino usi nunquam fuerant, vel ab illo abhorrebant; quamvis ergo usus calicis tunc etiam fuerit in usu, quod id ex necessitate imponeretur omnibus, sive semper, sive aliquando, nuilo sufficienti testimonio, nec satis verisimili conjectura ostendi potest. Quin potius solum usum panis fuisse generalem, et communem omnibus, indicant prædicta verba Lucæ, et confirmant illa Pauli, 1 ad Cor. 10: Unus panis, et unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane participamus.

15. Et similiter antiqui Patres, licet interdum utriusque speciei usus mentionem faciant, sæpius de sola manducatione corporis Christi loquuntur, quod ejus usus generalior esset, et sufficiens existimaretur. Ut patet ex Ignatio, Epist. 13, ad Ephes., ubi prius dicit: Date operam, ut crebrius congregemini ad Eucharistiam, et gloriam Dei. Et in fine subjungit: Obedientes Episcopo et presbytero, mente indivisa frangentes panem unum, quod pharmacum immortalitatis est, mortis antidotum, vitamque in Deo concilians per Jesum Christum, medicamentum purgans vitia, et cuncia pellens mala. Idem sumitur ex Hieronymo, epist. 50 ad Pammachium, quæ est apologia pro libris contra Jovinianum, versus finem, ibi: Prohet se unusquisque, et sic ad corpus Christi accedat, non quod dilate communionis unus dies, cel biduum sanctiorem efficial Christianum, ut quod hodie non uerui, cras,

tel perendie merear, sel quod dum doleo, me non communicasse corpori Christi, abstineam me paulisper ab amplexu uxoris, ut amori conjugis amorem Christi præferam. Et lib. 2 contra Jovinianum: Quasi non et nos Christi corpus æqualiter accipiamus. Similia legi possuut in dialogo contra Luciferianos. Item apud Augustinum, ep. 180 ad Honorat., ubi ait, diabolum sæpe persuasisse, apostatas fieri fideles, quibus quotidianum ministerium Dominici corporis defuit. Unde infra his verbis exhortatur Ecclesiæ Pastores Magis timeamus, ne membra corporis Christi destituta spirituali victu necentur, quam membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur. Denique idem significavit Tertull.. lib. de Orat., cap. ult., dicens: Quod statio solrenda sit accepto corpore Domini. Et infra: Accepto corpore Domini, et reserrato. Quæ verba clariora sunt de solo corpore, quia sanguis sub specie vini nunquam potuit commode reservari.

16. Antiquissima consuetudo communicandi infirmos sub specie panis cumdem etiam sensum ostendit. Unde maxime confirmatur hæc consuetudo ex communione, quæ semper fuit infirmis tradita per modum viatici. Nam si in aliquo tempore est necessaria Eucharistia de jure divino, maxime in articulo mortis, ut est communis Theologorum sententia, valde consentanea rationi, quia præcepta affirmativa tunc potissimum obligant, quando et maxime urget necessitas, et tempus aptum ad implendum præceptum absolvitur. Sed in illo articulo non consuevit Ecclesia dare utramque speciem, sed solum corpus Domini; ergo signum est semper Ecclesiam sensisse communionem sub una specie ad salutem sufficere. Nam quod illa consuetudo antiquissima fuerit, ex Ambrosio, Gregorio Turonensi, et aliis adductis in præcedenti puncto colligitur, et clarius ex Concilio Nicæno, cap. 12, juncto 14, alias c. 13 et 18, nam in c. 12 et 13 dicitur de iis, qui recedunt ex corpore: Antiquæ legis regula observabitur etiam nunc, ut ultimo et necessario vite sua viatico non defraudentur. In cap. autem 14, prohibetur, diaconus corpus Domini aliis porrigere; et additur, quod si non fuerit in præsenti Episcopus vel presbyter, diaconi proferant et edant. Similiaque sunt verba Gelasii, ep. 9 ad Episcopos Lucaniæ : Sacri corporis prærogationem, sub conspectu Episcopi, vel presbyteri, jus non habet exerceadi; utique diaconus, quibus in locis non

XXIV.

sine causa de solo corpore Domini fit mentio, quia diaconus, cum non possit consecrare, non potest dare Eucharistiam, nisi ex præconsecratis et reservatis, solum autem reservabatur corpus Christi sub specie panis. Simileque est quod in Concilio Rhemensi', c. 2, reprehenduntur presbyteri, qui laico, aut feminæ sacrum corpus Domini tradunt að deferendum infirmis, ubi etiam fit mentio solius corporis, quia debebat esse reservatum ex consecratione prius facta, et non nisi corpus reservabatur. Cum ergo præcipue conservatum sit hoc sacramentum propter viaticum infirmorum, judicatum fuit semper sufficiens sub specie panis, ut pro viatico daretur. Ergo etiam judicabatur sufficiens ad implendum divinum præceptum de communione hujus sacramenti.

17. In quo puncto notari potest historia, quam refert Beda, lib. 4 Anglicanæ historiæ, c. 14, de quodam monacho, cui ægrotanti Petrus et Paulus apparuerunt, et mortem instantem revelarunt: Sed primum (dixerunt) expectare debes donec Misse celebrentur, ac viatico Dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul et morte absolutus, ad æterna in cælis gaudia subleveris. Et tamen inferius subditur de prælato monasterii: Missas fieri, atque omnes communicare more solito, simulque infirmanti puero de eodem sacrificio dominicæ oblationis particulam deferri mandavit. Ubi expendo dictionem particulam, quæ solum significat parvam aliquam partem panis consecrati, et illam datam esse pro viatico Dominici corporis et sanguinis, quia per illam totum sacrificium participatur, et in illa utrumque continetur. Expendo etiam quod ait, omnes communicasse more solito; refert autem idem Beda, lib. 2 ejusdem historiæ, c. 5, consuetudinem Angliæ tunc fuisse, Eucharistiam populo dare sub specie panis, quem videntes barbari, panem nitidum appellabant, et a sacerdote petebant, quibus ille respondit: Si vultis ablui fonte salutari, potestis panis sancti esse participes. 18. Egroto deglutire non valenti, hostia in vinum non consecratum immissa subministranda est. Pro eadem etiam consuetudine notari potest decretum Concilii Toletani XI, cap. 11, ubi refertur canon Toletani Concilii I, 14, dicens, ut si quis acceptam a sacer

[ocr errors]

Ex Concilio Rhemensi refert Gratianus in c. Pervenit, de Consecr., dist. 2. Sed vide quæ ibi notantur.

10

dote Eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur, quem canonem explicat posterius Concilium, intelligendum esse, si' id voluntate fiat, non vero si ex infirmitatis impedimento id contingat. Nam multi infirmi, ut ibi dicitur, Eucharistiam sibi oblatam rejiciunt, non ex infidelitate, sed quia, præter Dominici calicis haustum, traditam sibi non possunt Eucharistiam deglutire. In quibus verbis satis indicat, consuetudinem ordinariam fuisse dandi infirmis Eucharistiam sine haustu calicis, et in eodem sensu intelligere videtur alterum canonem antiquioris Concilii. Aliqui vero inde colligunt, infirmo, qui hostiam deglutire non potuerit, in sola specie vini viaticum tribuendum esse; quod non repugnat quidem juri divino, ibi tamen non dicitur. Magis colligi posset ex Concilio Carthaginensi IV, cap. 76, ubi de infirmo in simili casu dicitur: Si continuo creditur moriturus, infundatur ori ejus Eucharistia; infusio enim est rei liquidæ. Sed nihilominus id intelligi posset de particula hostiæ, quæ in calice posita intra vinum non consecratum, proprie dici potest infundi ori infirmi. Et attenta præsenti consuetudine Ecclesiæ, potius hoc ultimo modo esset communicandus talis infirmus, quam sub specie vini consecrati, quia et minus habet periculi, et magis est Ecclesiæ consuetudine consentaneum : nam usus calicis extra sacrificium generatim prohibitus est, et nulla est necessitas quæ cogat ad utendum epicheia, cum alter communionis modus sufficiat, qui per se prohibitus non est. Nam licet in Concilio Bracarensi III, c. 1, videatur prohibitus ille communicandi modus, ut intellexisse videtur Glossa, in c. Is qui, 26, q. 6, quia ibi dicitur, non esse dandam intinctam Eucharistiam populis, nihilominus vel illa prohibitio non extenditur ad casum necessitatis, vel (quod verius existimo) non est facta in illo sensu, sed adversus quosdam, qui intinctam Eucharistiam populis pro complemento communionis porrigebant. Nam in vino consecrato immergebant seu humectabant Eucharistiam, et illam dabant pro complemento communionis, quod erat superstitiosum, quia satis completa est communio in sola specie panis ministrata sine ulla tinctione, et quando ambæ species accipiendæ essent, ut potuerunt aliquando accipi, seorsim ministrandæ essent, sicut Christus Dominus illas præbuit.

19. Insacrificio rel ex superstitione corpus sine sanguine sumi prohibetur. Neque huic

-

consuetudini obstat, quod aliquando legatur prohibita sumptio corporis sine sumptione sanguinis, ut ex Gelasio Papa refert Gratianus, in c. Comperimus, de Consec., d. 2, quod alii tribuunt Leoni; apud neutrum autem invenio in epist. ad Majoricum et Joannem, ex qua citatur. Sed cujuscumque fuerit illa prohibitio, non obstat, vel quia refertur ad sacerdotes sacrificantes, ut ibi Gratianus cum Glossa voluit, et aliqui ex Scholasticis sequuntur, sic enim facta fuerat talis prohibitio in Concilio Toletano XII, c. 5; vel (quod magis est textui et historiæ consentaneum) ibi solum est prohibitum id facere ex superstitione, ut in textu dicitur, ibi, quoniam nescio qua superstitione docentur obstringi, existimantes utique non esse licitam vini sumptionem. Qui videtur fuisse error Manichæorum; nam, ut refert Leo Papa, serm. 4 Quadrag., c. 5, cum sentirent in Christo non fuisse veram carnem ad tegendam infidelitatem suam, nostris audebant interesse mysteriis : Ita vero (inquit) in sacramentorum communione se temperant, ut interdum tutius lateant, ore indigno Christi corpus accipiunt, sanguinem autem redemptionis nostræ haurire omnino declinant. Hoc ergo spiritu et errore non solum prohibitum, sed etiam per se malum et sacrilegum semper fuit, a calice abstinere. Hæc autem eadem fraus et hypocrisis illorum hæreticorum ostendit, communionem corporis sine calice fuisse tunc inter fideles usitatam, et morem illum sanctum et religiosum fuisse existimatum, alioqui non ausi fuissent Manichæi, ad occultandum suum errorem, usum illum, si novus esset, introducere. Unde tunc etiam Pontifex posset præcipere ut corpus non sumeretur sine sanguine, ubi ad vitandum illud scandalum necessarium fuisset; quamvis enim mihi non constet id factum esse, potestas nihilominus non deest. Ex illa tamen colligi non potest, Christum prohibuisse accipere unam speciem sine altera, sed infertur solummodo posse Ecclesiam præcipere vel prohibere aliquid, quod Christus non præcepit vel prohibuit, quod verissimum est; et ex eodem principio nos concludimus, potuisse Ecclesiam, quando temporis occasio et generalis ra'io id postulavit, prohibere laicis usum calicis, quamvis Christus illum non prohibuerit, sed absque præcepto concesserit.

20. Statuta veritas ratione confirmatur. Unde posset ultimo hæc veritas persuaderi rationibus, quibus ostendi potest imprimis

non fuisse conveniens Christum præcipere, et sub necessitate salutis constituere usum calicis pro omnibus et singulis fidelibus, tum quia totus Christus sub singulis speciebus futurus erat, et omnem necessarium convenientem effectum hujus sacramenti se sumentibus sub qualibet specie tribuere potest; tum etiam quia vix posset id moraliter fieri sine magnis incommodis et periculis contra reverentiam huic sacramento debitam, quæ vel propter multitudinem communicantium, vel propter eorum varietatem, tam in conditionibus et affectibus corporis, quam in animi prudentia et circumspectione, vel denique propter ministrantium incuriam, nullatenus possent juxta humanam conditionem evitari. Deinde contrariis rationibus probari posset, prudentissime fecisse Ecclesiam, introducendo et approbando consuetudinem hanc communicandi laicos sub sola specie panis, quia illis nullum inde provenit spirituale incommodum, quod ad effectum hujus sacramenti pertineat; imo eisdem esse potest modus ille communicandi utilior, tum ad fidem erga hoc sacramentum perfectius exercendam, utique Christum in toto sacramento, eumdemque Dominum totum in singulis sacramenti partibus fidei oculis intuendo; tum etiam ad majorem obsevantiam purioremque ejusdem sacramenti cultum, ut satis explicatum est. In his enim, et aliis rationibus declarandis immorari, non est operæ pretium, quia in commentariis theologicis, ad quos magis quam ad disputationem de fidei fundamentis pertinent, copiose pro viribus nostris id præstitimus.

CAPUT VI.

DE MISSIS PRIVATIS.

1. Missas privatas rex abhorret. - Missa eliam si secrete fiat, est verum sacrificium et actus de se publicus. Venio ad ultimum punctum circa divinum Eucharistiæ myslerium a rege tactum, de missis privatis, quarum usum inter novitios et nuperos ritus ponit et reprehendit. Notanda vero sunt verba regis dicentis: In his articulis privatas illas missas numero, in quibus sacrificus simul et populi personam et sacerdotis sustinet. Nam in illis videtur rex de Missa tanquam de vero sacrificio loqui, alias immerito sacrifici, et sacerdotis nomina interponeret, ac sacerdotem in Missa pro populo intercedere, et ideo

ab illo distingui debere, supponeret. Propter quod dubito an in illis verbis ex propria sententia loquatur, credens quod de Missæ sacrificio supponit, cum Lutherus, Calvinus et alii Protestantes id negent, an vero solum intendat Catholicos ex propriis principiis redarguere. Nos vero, catholicam doctrinam de veritate ac proprietate hujus sacrificii supponentes, dicimus imprimis Missam, sive publice, sive secrete fiat, semper esse verum sacrificium, ac subinde nunquam esse ita privatam, quin de se actio sit publica; fit enim a sacerdote, ut a ministro publico, auctoritate Christi et nomine Ecclesiæ constituto in his quæ sunt ad Deum, ut pro universo christiano populo Deo sacrificium offerat. Et ideo merito dixit Concilium Tridentinum, sess. 22, cap. 6, Missas, etiam si nullus in eis communicet, vere communes censeri debere, partim quod in eis populus spiritualiter communicet, partim vero quod a publico Ecclesiæ ministro, non pro se tantum, sed pro omnibus fidelibus, qui ad corpus Christi pertinent, celebrentur.

2. Missa quoad substantiam semper est actio publica. Juxta hanc ergo catholicam doctrinam nulla est Missa quæ (ut ita rem explicem) per se et substantialiter sit privata; nam quoad principalem offerentem, qui est Christus, et quoad ministerialem, qui est sacerdos, et quoad rem oblatam, quæ est caro et sanguis Christi, et quoad Deum, cui offertur, et quoad Ecclesiam Catholicam, pro qua offertur, communis est; hæc autem sunt quæ ad ejus substantiam maxime pertinent, eique per se convenire dici possunt. Solum ergo possunt aliquæ Missæ dici privatæ, ex conditionibus seu circumstantiis quæ in illius celebratione intervenire possunt. Quoniam autem hæ circumstantiæ multiplices esse possunt, per singulas discurrere oportet, et expendere an in aliquo sensu Protestantium reprehensio vel potius calumnia contra Ecclesiam Catholicam verisimile aliquod fundamentum habere possit.

[ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »