Obrázky na stránke
PDF
ePub

hunc modum venerationis et cultus Sanctorum aliquid objicere solent Protestantes, quod alicujus momenti esse videatur, et qualecumque illud sit, alibi responsum est a nobis. In præsenti vero tacite rex objicit, Catholicam Ecclesiam immerito publice venerari aliquos homines vita functos, de quorum æterna felicitate sacræ Scripturæ auctoritate non constat, et ideo ait suam ecclesiam (quam catholicam nominare non audet; imo, velit, nolit, eam a Catholica distinguit) eorum tan tum solemnitates servare, qui Scripturæ auctoritate Sancti esse leguntur. Et virtute hoc confirmat, quia alias exponuntur fideles periculo, ut eorum credulitas deludatur, hominem damnatum pro sancto adorando, quod videtur magnum absurdum, prudenti modo operandi contrarium. Ut autem illud periculum suadeat, adjungit, in Sanctorum actis ac legendis quamplures nugas esse conscriptas. 7. Satisfit objectioni regis, et Sanctos omnes ab Ecclesia approbatos colendos esse ostenditur. Verumtamen rex semper hæret in errore, nihil posse aut debere credi, nisi quod Scripturæ auctoritate immediate (ut dicam) seu proxime probari potest, quod esse contra eamdem Scripturam, et contra Ecclesiæ auctoritatem in eamdem Scriptura confirmatam, in superioribus abunde satis ostensum est. Et in præsenti sufficienter probari potest exemplo Innocentium ab Herode interfectorum, quos sanctificatos per mortem fuisse, et nunc cum Christo regnare, Scripturæ quidem auctoritate probari non potest; et nihilominus auctoritate Ecclesiæ nixi, sine ullo periculo aut falsitate illos colimus, ut recte tradit Augustinus, lib. 3 de Libero arbit., c. 23, et lib. 2 de Symbolo ad Catech., c. 5, et lib. 3, c. 4, et in Sermonibus de Innocentibus, qui sunt sermones 8 et 9 de Sanctis; et Origenes, homil. 3, in diversos, circa finem, de eisdem loquens, inquit: Horum memoria semper, ut dignum est, in Ecclesiis celebratur secundum integrum ordinem Sanctorum. Et infra: Bene ergo, et secundum voluntatem Dei eorum memoriam Sancti Patres celebrari mandaverunt sempiternam in Ecclesiis, velut pro Domino morientium, vel pro Judæis et Gentibus credituris, vel etiam pro ipsis parentibus, ut eis intercessio filiorum apud Deum plurimum profuisset. Pluraque videri possunt in Cypriano, serm. de Stella Mag. et Innoc.

8. Consuetudo celebrandi dies festos Martyrum ab Apostolis originem trahit.- Præterea constat fuisse a temporibus Apostolorum Ec

clesiæ consuetudinem, memoriam in sacrificio facere aliquorum Martyrum in particulari, et notare diem martyrii, ut singulis annis illud solemniter celebraretur, ut sumitur ex Cypriano, ep. 34 et 37, et Cyrillo Hierosol., catech. 5 mystagog.; Eusebio, lib. 4 Histor., c. 14, alias 15, ubi de Martyre Polycarpo peculiarem mentionem facit; et ex Tertulliano, lib. de Corona militis, c. 3, ubi hanc ponit inter traditiones non scriptas, quæ summam in Ecclesia auctoritatem habent, eamque confirmat Clemens Papa, lib. 8 Constit., c. 39. Non est ergo novum in Ecclesia colere Sanctos aliquos, quamvis eorum sanctitas et felicitas Scripturæ auctoritate probari non possit. Quod egregie confirmant verba Episcoporum Europæ, in ep. ad Leonem, et testificantur orationes, seu conciones, vel homiliæ antiquorum Patrum factæ in honorem et cultum plurium Sanctorum in particulari, in quibus cæpe de honore Sanctis debito egregie loquuntur. Ut sunt apud Gregorium Nazianz., oratio 18 in S. Cyprianum, et Orationes in laudem Basilii, Athanasii; et apud Gregorium Nyssenum, oratio in Theodorum Martyrem, et similes sunt plures apud Ambrosium, Augustinum, Chrysostomum et alios, ut de S. Ignatio, Laurentio, Gervasio et Protasio, Philogono Maxime vero notanda sunt verba Chrysostomi, serm. in Juventinum et Maximum Martyres, tom. 3, quem sic inchoat: Heri beatus Babylas cum tribus pueris nos hic congregabat, hodie vero pars Sanctorum militum in acie exercitum Christi ostendit, impar eorum est ætas, sed par fides, illi tempore superiores, isti recentiores, et cum tantus thesaurus sit Ecclesiæ novas et veteres habentis margaritas, sed una omnium est gratia. Et infra: Quod scientes, non aliter priscos, aliter recentiores colitis sanctos, sed eadem alacritate omnes. Non enim exploratis tempus, sed ex quiritis fortitudinem, fidem, zelum fervidum, et eas virtutes, quas præ se ferunt Sancti, ob quorum honorem hodie convenimus.

9. Desinat ergo rex despicere Sanctos, quos novitios vocat, quia non antiquitas, sed vera sanctitas et felicitas eos tali cultu et honore dignos efficit. Neque timeat errare aut decipi, colendo ut sanctos, quos universa Ecclesia colit, quæ est columna et firmamentum veritatis; sed potius vereatur censuram ab Augustino datam, quam hoc nostro tempore præ oculis habendam, ac sæpius repetendam censeo. In epistola enim 18, c. 5, in tres ordines mores Ecclesiæ distinguens, in primo

ponit ea, quæ divinæ Scripturæ præscribit tea debitam circumspectionem in modo coauctoritas, de quibus ait, non esse dubitandum lendi exhibeat. His enim observatis, non noquin ita facere debeamus, ut legimus. In tertio cebunt veris fidelibus nugæ, si quæ forsan ponit ea, quæ per loca et regiones variantur, essent in Sanctorum actis ; quia si eas discerde quibus ait, in unaquaque provincia ser- nere valeant, non eis adhibebunt fidem; vel vandum esse, quod neque contra fidem, ne- si in aliquo forte decipiantur, non pernicioque contra honestos mores fieri solet. In me- sus error, sed de rebus indifferentibus esse dio vero ordine ponit ea, quæ toto orbe servat solet. Imo etiam in his magna cura et diliEcclesia, de quibus, ait, disputare, quin ita fa- gentia a Pastoribus Ecclesiæ adhibetur, ut ciendum sit, insolentissimæ insaniæ est. Non Sanctorum historiæ, quam fieri possit, emensane alia ratione, nisi quia Catholica et uni- datæ, et ab erroribus purgatæ, per manus fiversalis Ecclesia in his, quæ communi con- delium circumferantur. Audivimus autem sensu approbat et observat, errare non sini- circumferri in Anglia historias quasdam de tur a Spiritu Sancto, quem illi Christus pecu- gestis Sanctorum, non solum incertæ auctoliariter promisit, ut ab eo specialiter regatur. ritatis, sed etiam a fidei hostibus plerumque Ergo quando universa Ecclesia Catholica de confictas, quibus deludi nolumus regiam crealicujus Sancti felicitate non dubitat, et in il- dulitatem. Itaque regem monemus, qui tam lius cultu concordat, non licet viro Catholico religiose non patitur credulitatem suam his et prudenti, disputare quin ita faciendum sit. rebus deludi, longe majori cura ferre non de- · Nam cum veritas et puritas non minus in cultu bere, fidem suam tot Calvini, Lutheri, et Proet recta existimatione Sanctorum, quam in testantium, non dicam nugis, sed perniciosiscæteris moralibus rebus necessaria sit, sine simis erroribus, in his, quæ ad salutem aniulla dubitatione cum Bernardo dicere potest mæ necessaria sunt, corrumpi. et debet unusquisque Catholicus: Ego quod ab Ecclesia accepi, securus et teneo, et trado, quod non scrupulosius fateor admiserim. Loquitur ad Canonicos Lugdunenses de hac eadem materia colendi Sanctos, de qua tractamus.

10. Qua auctoritate nitatur Ecclesia in colendis Sanctis. — Quamobrem nihil ad causam refert, quod rex addit de nugis in actis et legendis Sanctorum conscriptis, nam sive illud verum sit, sive per exaggerationem dictum, cultus, quem Ecclesia præbet alicui Sancto in Scriptura non canonizato, non fundatur in quavis humana historia, etiam gravi, nedum suspectæ auctoritatis, sed fundatur vel in antiqua traditione, cum universali totius Ecclesiæ consensu, vel in authentica Fontificis declaratione, quam canonizationem vocamus, quæ tanto morum et miraculorum examine, et tam gravi inquisitione ac diligentia fit, ut ipsa per se posset moralem quam dam certitudinem ac securitatem conferre; adjuncta vero Spiritus Sancti assistentia et gubernatione, quam credimus esse a Christo promissam, fit certitudo longe major, quæ omne morale periculum, omnemque prudentem dubitationem excludit. Sine hac vero certitudine, nemo cogitur hominem vita functum colere. Si quis vero sua peculiari opinione aliquem esse sanctum credat, et privatim colat, non statim damnandus est, sed monendus, ut prudenter prius rem examinet, et pos

CAPUT IX.

DE SANCTORUM INVOCATIONE.

1. Quibus conjecturis Sanctorum invocationem Jacobus rex despiciat. Quamvis rex hanc Sanctorum invocationem inter novitios et nuperos articulos Ecclesiæ Romanæ, ut ipse loquitur, numeret, ideoque illam simpliciter non approbet neque admittat, non tamen satis explicat in quo gradu, vel ob quam potissimum causam illam rejiciat. Interdum enim solum significat esse superfluam, aliamque viam, Deum per solum Christum invocandi, tutiorem, et ad salutem esse potiorem; interdum vero objiciendo indicat, hanc Sanctorum invocationem superstitiosam et prohibitam esse. Tria igitur a nobis breviter ostendenda. Primum, hunc morem non esse novum in Ecclesia Romana, sed antiquissimum, et perpetua traditione constantem in Ecclesia Catholica. Secundum, non esse inordinatum, sed pium et religiosum. Tertium, non esse minus tutum hac Sanctorum uti intercessione, sed tutius et utilius longe quam illa carere. Hæc igitur ostensuri, objectionibusque quas rex subinnuit, sumus satisfacturi.

2. Antiquitas consuetudinis invocandi Sanctos ex Patribus deducitur. - Antiquitatem ergo hujus consuetudinis orandi Sanctos vita functos, ostendunt imprimis testimonia Pa

trum, quibus Sanctos esse colendos tradunt; nam simul etiam docent esse a nobis invocandos, et interdum hanc ipsam orationem in partem cultus et honoris Sanctorum ponunt; aliquando vero inter alias causas illius cultus assignant, quod cum Sancti de nostra salute sint solliciti, et pro nobis orent, justum est ut a nobis honorentur, vel e contrario dicunt honorari a nobis, ut suis orationibus nos adjuvent, ut ait Augustinus, 20 contra Faustum, c. 21; et fere idem habet 21 Civit., c. 27, in fine. Unde frequenter supponunt, vel aperte docent Patres, Sanctos in cœlo pro nobis apud Deum intercedere. Quod tradunt generatim, licet quasi aliud agentes, Cornelius Papa, epist. 1 ad omnes fideles; Anacletus, ep. 3; Leo, serm. 2 Apost. Petr. et Paul., et serm. 1 et 4 de Jejunio Pentecost., et serm. 5 de Jejunio septimi mensis; Hilarius, in Psal. 24: Montes in circuitu ejus; Ambrosius, ep. 39 ad Horatian., et lib. 10 in Lucæ 21, parum a princ., et optime lib. de Viduis, post medium, et lib. 2 de Jacob et vita beat., c. 10; Gaudent., serm. de Petro et Paulo; August., lib. 2 Quæstionum in Exod., q. 108. Idem optime, Psal. 85, in fine: Dominus Jesus Christus adhuc interpellat pro nobis. Omnes Martyres qui cum illo sunt, interpellant pro nobis. Non transeunt interpellationes eorum, nisi cum transierit gemilus noster. Et de S. Cypriano dixit, 1. 7 de Bapt., c. 1: Adjuvet nos orationibus suis.

3. Sic etiam Hieronymus, contra Vigilantium fusius: Si Apostoli (inquit) et Martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro ceteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti, quanto magis post coronas, et victorias, et triumphos; quod late prosequitur. Unde ep. 25 ad Paulam super obitu Blesillæ filiæ: Pro te (inquit) Dominum rogat, mihique, ut de ejus mente securus sum, reniam impetrat pec catorum. In quibus verbis Patrum duo consideranda sunt: unum est, Sanctos non solum in generali, sed etiam in particulari pro nobis nostrisque necessitatibus orare. Aliud est, ex eo quod Sancti pro nobis orent, optime colligi etiam posse a nobis honestissime orari, quia, cum illos oramus, maxime ab illis petimus ut pro nobis intercedant, nam sicut necessitates nostras cognoscunt, ut pro illis orent, ita etiam orationes audient, quas Deo repræsentent, et propter illas ad orandum pro nobis inclinentur. Unde idem Hieronymus, in Vita Hilarionis, in calce totius libri, commemorat devotionem cujusdam S. Constan

tiæ, quæ solita erat pervigiles in sepulchro Hilarionis noctes ducere, et quasi cum præsente ad adjuvandas orationes suas sermocinari. Cyprianus tandem, lib. de Mortalitate, in fine, de cœlesti patria loquens, dicit: Magnus illic nos carorum numerus expectat, parentum, fratrum, filiorum, frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua immortalitate secura, et adhuc de nostra salute sollicita. Et in serm. de Stella et Magis, de SS. Innocentibus ait: A cunabulis in cælum translati, facti sunt superni capitolii senatores et judices, nonnullis veniam obtinentes immeritis. Et epist. 57 ad Cornelium scribit: Si quis hinc nostrum prior divinæ dignationis celeritate præcesserit, perseveret apud Dominum nostra dilectio, pro fratribus et sororibus nostris apud misericordiam Patris non cesset oratio. In quibus verbis ( ut egregie animadvertit Pamelius) aperte supponit Cyprianus, Sanctos cum Christo regnantes, sicut viventes, quos hic cognoverunt, eadem prosequuntur charitate, ita et pro illis orare. Eamdemque fidem ostendit Cyprianus in libro de Habitu Virginum, cum in ultimis verbis ad illas dicit: Mementote tunc nostri, cum incipiet in vobis virginitas honorari.

4. Objectioni hæreticorum satisfacit Augustinus, ad Colos. 4. -— Apud D. Augustinum infinita sunt pro hujus veritatis antiquitate testimonia, ex quibus nonnulla annotabo. Unum est in tract. 1 super epist. 1 Joannis, circa illa verba: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum, quæ in hac materia solent nobis objicere hæretici, et ipse quoque sibi objicit, dicens: Sed dicit aliquis: Ergo Sancti non petunt pro nobis ; ergo Episcopi, vel præpositi non petunt pro populo; respondet autem: Sed attendite Scripturas, et ridete quia et præpositi commendant se populo, nam Apostolus dicit plebi: Orantes simul et pro nobis; orat Apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo, oramus pro vobis, fratres, sed et vos orate pro nobis, invicem pro se omnia membra orent, caput pro omnibus interpellat, utique excellentiori modo, ut qui solus est propitiatio pro peccatis nostris, et per quem omnes alii orant, sive pro se, sive pro aliis intercedant. Nec refert quod Augustinus ibi de Sanctis hic viventibus loqui videtur, tum quia revera non restringit sermonem, sed de Sanctis absolute loquitur; tum etiam quia ratio, quam insinuat, dum ait: Membra pro se invicem orent, generalis est, quia non solum viatores inter se, sed etiam cum beatis

unius sunt mystici corporis Christi membra; in fine, et in quodam sermone secundo contum denique quia, excipiendo solum Christum tra desperationem, et super Psalm. 48, circa tanquam singularem advocatum, generalem illa verba: Frater non redimel, redimet homo, regulam de membris constituit, quod possint ubi interrogat: Quid ergo? suntne supervacaesse pro suis fratribus intercessores, si alii neæ Sanctorum preces? Nequaquam, sed maindigeant. Accedit, quod serm. 44 de Tem- gnas eliam vires habent, quando tu quoque eis pore, de Sanctis defunctis aperte loquitur, auxilium tuleris. Quæ verba posset quis rescum dicit: Tunc pro nobis absque ulla dubita- tringere ad Sanctos hic viventes, verum et tione Sancti Martyres intercedunt, quando in Chrysostomus simpliciter loquitur, et ratio nobis aliquid de suis virtutibus recognoscunt. eadem est, ut jam dicam. Eodemque modo Et in quodam tractatu de expositione Sym- loquitur homilia 5 in Matthæ. Præcipue vero boli, qui olim erat sermo 181 de Tempore, et notandus est locus in orat. 8 ex decem nuper nunc in appendice positus est 59, qui a Lova- translatis, circa finem, ubi hæc habet verba : niensibus non est visus Augustini, sed sum- Habemus Dominam nostram S. Mariam, Dei ptus ex Gregorii scriptis, mihi autem phrasim genitricem, sed et Apostolorum precibus opus et doctrinam Augustini, magis quam Gregorii est. Dicamus et nos Paulo, quemadmodum et redolet, utcumque vero sit, saltem est certum prisci illi: Cum in Macedoniam pertransieris, esse magnæ auctoritatis, ibi ergo in cap. 13, nobis auxiliare. In quibus verbis obiter adSanctorum communionem, ita explicat: Id est, verto, sentire Chrysostomum, ita nos posse cum illis Sanctis, qui in hac, quam suscepimus, nunc loqui cum Paulo, sicut cum eodem hic fide defuncti sunt, societate, et spei communio- vivente alii loquebantur. Et subjungit: Rogene teneamur. Si igitur cum Sanctis communio- mus, ut dixi, S. gloriosam Virginem, et Dei nem in æterna vita habere volumus, de imita- genitricem Mariam, rogemus Sanctos, et prætione eorum cogitemus, debent enim in nobis re- claros Apostolos, rogemus Sanctos Martyres. cognoscere aliquid de suis virtutibus, ut pro Et infra eleganter docet, non esse expectannobis dignentur Domino supplicare. In quibus dum necessitatis tempus ad colendos et nobis duobus testimoniis supponit Augustinus aliud conciliandos Sanctos, sed honore et imitatiofundamentum hujus veritatis, nimirum, co- ne praveniendos esse, quod humanis etiam gnoscere Sanctos post hanc vitam actiones exemplis aptissime declarat, et concludit : nostras, et juxta exigentiam illarum ad oran- Simus itaque Martyrum amici, non ob necesdum pro nobis moveri, quod maxime per ora- sitatem, sed dilectionem; ante tempestatem, ut tiones et petitiones illis oblatas fieri potest. tempestatibus afflicti, in tempestate vero, ut Sunt etiam alia loca, in quibus Augustinus serenitatem inveniamus. non solum docendo, sed etiam orando hujus consuetudinis antiquitatem ostendit; ut in libro septimo de Baptismo, cap. primo, cum de B. Cypriano dixisset: Jam corpore, quod corrumpitur, non aggravante, animam ipsam perspicere veritatem, subdit: Adjuvet nos orationibus suis in istius carnis mortalitate tanquam in caliginosa nube laborantes, ut donante Domino, quantum possumus, opera ejus imitemur. Præsertim vero videri apud ipsum possunt c. 24 et 40 Meditationum, ubi ad omnes Sanc tos in generali, et ad plures in particulari devotissime orat. Et quamvis in ejus verbis multa notari possint, quibus et ratio et fructus orationum ad Sanctos declaratur, illa tamen ad prolixitatem vitandam missa facio, ut pauca quædam ex Græcis Patribus adjungam.

5. Inter quos Chrysostomus sæpissime Sanctorum pro nobis orationes commendat, simul requirens cooperationem nostram per illorum imitationem, ut hom. 79 ad Populum,

XXIV.

6. Similia multa sumi possunt ex Basilio, hom. 20, quæ est de Sanctis quadraginta Martyribus, ubi inter alia ait : Paratum est hic Christianis auxilium. Sæpe laborastis, ut unum pro vobis orantem inveniretis: quadraginta sunt hi, unam orationis emittentes vocem; ubi enim sunt duo vel tres in nomine Domini congregati, ibi est Deus; ubi vero quadraginta fuerint, quis dubitet Deum esse præsentem? Qui aliqua premitur augustia, ad hos confugiat; qui rursus lætatur, hos oret, ille ut a malis liberetur, hic ut duret in rebus lætis. Cyrillus etiam Hierosol., Catech. 5 mystag.: In sacrificio (inquit) incruento mentionem facimus Prophetarum, Apostolorum et Martyrum, ut Deus orationibus illorum et deprecationibus suscipiat preces nostras. Cyrillus item Alexandrinus, lib. 12 Thesauri, c. 10, exponens illud 1 ad Timoth. 2: Unus Deus et unus mediator hominum Jesus Christus, dicit, Christum esse unicum mediatorem naturaliter et substantialiter, nam aliter, ait, quomodo unum

11

[ocr errors]

mediatorem Christum Paulus dixisset? multi enim Sanctorum mediationis ministerio usi sunt. Et adducit in exemplum Paulum et Moysem, quorum ministerium fuit alterius rationis, præter orationem; addit vero Jeremiam: Præcipue (inquit) quando clamabat ad Deum Recordare, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum. Et sic etiam ait alios Apostolos et Prophetas fuisse mediatores. Et quamvis de illis hic viventibus loqui videatur, non tamen solummodo; nam de eodem Jeremia jam defuncto dixit Onias, jam etiam defunctus: Hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate Jeremias, Propheta Dei. 2 Machab. 15. Et de eodem Onia dicitur, visum esse manus extendentem, et pro populo orantem. Atque ita illo testimonio ad hanc veritatem confirmandam utitur Eusebius, libr. 12 de Præparat. Evang., c. 1.

tomo, loco citato, cap. præcedenti, de Beatissima Virgine; Basilio, dicta Homilia 20; et Nysseno, Orat. in Theodorum Martyrum; Ephrem, dicta Orat. de Laudibus Virginis; Nazianzeno, Orat. 18 in Cyprian., 20 in Basilium, et idem sentit Orat. 24, loquens de Athanasio. Est etiam optima oratio apud Victorem Uticensem, lib. 3 de Persecutione Vandalic. Deprecamini, Patriarchæ, orate, Sancti Propheta; estote Apostoli suffragatores, præcipue tu Petre beate, tu Sancte Paule, gentium magister, universimque ingemiscite Sancti pro nobis Apostoli. Prostrati rogamus, ut non spernatis vestros miseros peccatores.

[ocr errors]

7. Ante adventum Domini, Sancti non invocabantur, et cur. Sed oportet advertere, licet ante Christi adventum Sancti defuncti orarent pro vivis, non tamen legi viventes homines ad defunctos eo tempore orasse, sed ad Deum, ut orationem mortuorum audiret, ut dicitur Baruch, cap. tertio, quia tunc Sancti defuncti non videbant Deum, et ita non poterant cognoscere viventium orationes, nisi fortasse ex speciali privilegio. Nunc autem in statu felicitatis constituti merito orantur, quia ratione sui status omnia, quæ ad ipsos pertinent, cognoscunt. Nam, ut dixit Gregorius, quid non vident, qui videntem omnia vident? Unde Apocalypsis cap. 5, viginti quatuor seniores offerebant Deo orationes Sanctorum, quod facere neutiquam possent, nisi illas cognoscerent. Et ideo etiam Angeli Sancti semper potuerunt, non solum orare pro hominibus, sed etiam orari ab hominibus, quia semper viderunt Deum, et ita etiam orationes hominum, quantumvis occultas, semper cognoscere potuerunt, ut sumitur ex Tobiæ 12, Danielis 10, Zachariæ 1, et Apocalysis 8.

8. Hoc denique confirmant antiqui Patres in concionibus seu homiliis, vel etiam in historiis de Sanctis; nam sæpissime inter concionandum, aut scribendum, vel orationes fundunt ad Sanctos, quos laudant, vel populum ad illos orandos exhortantur, vel interdum scribunt, Sanctos ipsos hic degentes suas orationes post suum obituin promisisse. Ita videre licet ex Sanctis citatis in Ambrosio, precatione secunda ante Missam; et Chrysos

9. Eusebius etiam, lib. 6 Hist., cap. 4, alias 5, de virgine Potamiæna ad martyrium eunte refert, quemdam Basilidem, unum ex satellitibus, qui eam humanius tractaverat, bono animo esse, jussisse: Nam (ait) se simul ac abiret e vita, a Domino suo veniam et gratiam pro eo efflagitaturam; et l. 8, c. 17, de Theodosia virgine refert, accessisse ad quosdam Sanctos Confessores, qui vincti considebant ante tribunal tyranni, eos obsecraturam, ut cun essent apud Dominum, illius recordarentur, et ea occasione martyrium subiisse. Denique Augustinus, 1. 22 de Civit., c. 8, de Petronia et Palladia, et aliis narrat, per orationes ad sepulchra martyrum, et per eorum intercessiones salutem miraculose impetrasse. Et similia attingemus in puncto se quenti; et alia multa leguntur apud antiquos Patres, quæ ipsi tanquam vera et sibi nota referunt, et ideo a nullo prudente possunt nugæ reputari, sed fide humana dignissima existimari, ex quibus aliqua in sequenti puncto referemus. Accedit, quod caput est, Patres, qui hæc referunt, certissime credidisse, illum modum orandi, impetrandi et faciendi miracula, esse honestissimum, et frequenter in Ecclesia Catholica usitatum.

10. Ex his manifestum relinquitur, fidem de intercessionibus Sanctorum, et morem illos invocandi ad illas petendas, non esse res novas, sed antiquissimas in Ecclesia Catholica, quod primo loco probandum proposuimus. Inde vero sufficienti etiam auctoritate probatum relinquitur, quod secundo loco polliciti sumus, hunc ritum orandi Sanctos nec superstitiosum, nec malum esse, sed sanctum, et Deo gratum. Quis enim credat potius Luthero, Calvino, et similibus Novatoribus Sanctorum orationes improbantibus, et in hac parte antiquos hæreticos, Vigilantium, Constantinum Copronymum, et alios similes

« PredošláPokračovať »