Obrázky na stránke
PDF
ePub

sectantibus, quam Augustino, Hieronymo, sima? Deinde recte fecit serenissimus JacoAmbrosio, Basilio, Nazianzeno, Chrysostomo, et aliis similibus Patribus verbo et exemplo suo hanc orationem approbantibus; imo etiam referentibus, Deum magnis miraculis, quæ Christus inter potissima signa suæ Ecclesiæ posuit, illam approbasse et confirmasse? Talis autem est hæc veritas, ut non solum auctoritate credi, sed etiam ratione convinci possit apud eos, qui aliqua fundamenta, seu principia nostræ fidei non inficiantur.

11. Oratio unius pro alio grata Deo `est. Cum enim ex principiis, etiam in ipsa Scriptura contentis, est, sanctum esse et Deo placitum, ut unus pro alio apud Deum intercedat, orando. Paulus enim, 1 ad Timot. 2, obsecrat orationes fieri pro regibus, principibus, etc.; et ad Ephes. 6, præcipit orare pro omnibus Sanctis, id est, fidelibus; et Jacobus, c. 5, dicit: Orate pro invicem, ut salvemini, multum enim valet deprecatio justi assidua. Quod confirmat exemplo Eliæ, 3 Regum 17. Idemque exemplo suo nos docuit primitiva Ecclesia, cum ad Deum pro Petro orabat, Actorum 2; imo et Christus Dominus exemplo suo idem ostendit Joan. 7, et Luc. 22 et 23. Hinc ergo manifeste colligimus sanctum esse, et Christo placitum, ut homines, qui cum ipso regnant, pro peregrinantibus hominibus apud ipsum intercedant, quia in utrisque, scilicet, viatoribus et beatis, opus est ejusdem honestatis et religionis respectu Dei, et charitatis respectu eorum pro quibus oratur; neque fingi potest ratio ob quam hæc ratio in homine vi vente in corpore mortali admittatur, et non in spiritu glorioso Deo magis grato, nam hæc intercessio non est beatorum statui incongrua, sed maxime decens et accommodata. Et ideo Scriptura sacra hanc etiam orationem commendat, tam in Angelis beatis, quam in animabus sanctis vel gloriosis, vel nondum etiam gloriam assecutis, ut ex libris Machabæorum et Apocalypsis, Tobiæ et Danielis supra probavimus.

12. Rogare aliquem ut pro se oret, sanctum est. Aliud principium fidei est, sanctum, et Christo proinde gratum esse, unum hominem ab alio petere, ut pro se oret rem licitam, et cum aliis conditionibus ad honestam orationem requisitis. Hoc certe naturali ratione evidens est, quia qui ab alio petit ut pro se oret, ab illo actum licitum postulat, qui et in gloriam Dei per se cedit, et utrique, scilicet, petenti, et a quo petitur, potest esse utilis; eur ergo illa petitio non erit honestis

bus, monendo fideles ut pro se invicem orarent, et sanctissime præcepit Paulus vigilare in obsecratione pro omnibus Sanctis, ad Ephes. 6, ubi etiam addidit: Et pro me ut detur mihi sermo, etc., et ad Colossenses, capite quarto: Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium, etc. Et similia habet 2 ad Thessal. 3; ergo similiter licitum est cuicumque viatori ab alio fideli petere ut pro se oret; non enim magis est nobis hoc prohibitum, quam Paulo, neque nos minus indigere possumus orationibus aliorum, quam Paulus.

[ocr errors]

13. A paritate rationis concluditur, licitum esse Sanctos vita functos orare. Ex his ergo principiis evidenter colligimus, sanctum, et Deo gratum esse, rogare homines vita functos, quos Sanctos et jam beatos esse credimus, ut pro nobis orent. Probatur illatio, quia nulla ratio vel occasio malitiæ vel inordinationis in hoc actu cogitari potest, magis quam in ea petitione, quæ fit ab homine nobiscum vivente; nam differentia, quæ ab adversariis cogitari potest, tantum in fidei defectu potest esse fundata. Vel enim credunt homines justos ex hac vita decedentes non videre Deum, nec fieri beatos usque ad mundi finem; at hoc tam contra fidem catholicam est, quam contra id, quod ut plurimum a Protestantibus Anglis est receptum. Vel forte timent ne justi et felices non sint illi, quos oramus, et hæc hæsitatio respectu eorum Sanctorum, quos universa veneratur Ecclesia, etiam est contra fidei integritatem, ut ostendimus. Vel denique timent ne homines mortui, etiamsi felices sint, nostras orationes non audiant, et hoc etiam est contra sanam doctrinam satis ab Ecclesia approbatam. Præterquam quod talis suspicio vel metus nullum habet verisimile fundamentum, quia Deo facillimum est hanc cognitionem Sanctis secum regnantibus præbere, estque valde consentaneum providentia ipsius Dei, ut illam præbeat, tum ad explendum justum illorum desiderium; tum quia et corum statui et nostro est maxime consentaneum, ut spiritualem aliquam communicationem inter nos habere possimus, cum simus membra ejusdem corporis, cujus caput est Christus, ut sumitur ex Paulo, ad Ephes. 1 et 4.

14. Invocatio Sanctorum nec mala est, nec prohibita. - Ex his ergo tandem ita concludimus, orare et invocare Sanctos cum Christo

regnantes, nec ex natura rei malum esse, neque etiam prohibitum, esse subinde omnino bonum et licitum. Consecutio per se evidens est. Major autem, discurrendo per omnes, circumstantias hujus actionis, et per comparationem ejus ad similem petitionem inter viventes, est demonstrata. Minor vero facile etiam ostenditur, quia illa prohibitio non est juris divini positivi, quia in Scriptura non invenitur, et traditio Ecclesiæ potius ostendit, jus divinum hunc ritum orandi permittere vel approbare; neque etiam est prohibita per jus ecclesiasticum, ut per se notum est, nam potius contrarius error in multis Conciliis, et novissime in Tridentino, damnatus est. Unde licet Ecclesia non omnibus præcipiat orare Sanctos, præcipit tamen omnes de invocatione Sanctorum recte sentire, et omnibus hujusmodi orationem consulit, et aliquibus ministris suis interdum hanc orationem præcipit, instituendo peculiarem modum et ritum orandi Sanctos in divinis et publicis officiis, quem Sacerdotes et ministri Ecclesiæ observare tenentur. Est ergo ex omni capite sancta et religiosa hujusmodi oratio.

15. Prima regis objectio contra doctrinam traditam.-Solutio.- Christus Dominus tanquam Redemptor, Sancti vero tanquam mediatores ad ipsum invocantur. - Contra hanc autem catholicam doctrinam objectiones quasdam indicat rex, quæ licet ab ipso cursim et quasi timide proponantur, omittendæ non sunt. Primam sumit ex verbis Christi, Matth. 11: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerali estis, et ego reficiam vos. Ex quibus verbis videtur colligere voluisse, ad solum Christum esse accedendum, ut pro nobis intercedat, vel ut necessitatibus nostris subveniat. Verumtamen sensus verborum Christi est, ipsum esse unicum Redemptorem, qui peccatorum onus, et labores ac poenas ex peccatis contractas possit auferre, eumdemque esse auctorem gratiæ, et legis evangelicæ, qui ab onere legis veteris nos liberavit. Vocat ergo Christus omnes ad se tanquam ad medicum, et auctorem salutis. Et hoc modo vera est exclusiva, ita, scilicet, nos Christum vocare ad se, ut ad nullum alium abire permittat. Per hoc autem non prohibuit nobis invocare Sanctos ut intercessores ad ipsum Christum, seu ad Deum per ipsum, neque ullus Sanctorum Patrum illationem hujusmodi fecit, aut verba illa ad præsentem materiam accommodavit, vel illa aliter intellexit. Ut videri potest in D. Hieronymo ibi; Chrysostomo, hom. 39

in Matthæ.; Augustino, serm. 9 et 10, de Verbis Domini, quos alii expositores Latini et Græci imitantur. Potestque hic locus ex aliis declarari, in quibus venire ad Christum, idem significat quod credere in ipsum. In hoc enim sensu dixit Joann. 6: Qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in æternum. Et iterum: Omne quod dat mihi Pater, ad me venit, et eum, qui venit ad me, non ejiciam foras, id est, in gratiam meam ipsum recipiam, et fructum redemptionis meæ communicabo. Hoc ergo modo jubemur venire ad solum Christum, quia non est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Hoc autem non obstat quominus ad Sanctos per orationem accedere possimus, ut ab ipso, et per ipsum auxilium nobis obtineant, ut ad ipsum veniamus, vel si jam venimus, ut ab eo non recedamus. Sic enim, non obstante sufficientia redemptionis Christi, recte petimus a viventibus, ut pro nobis orent.

[ocr errors]
[ocr errors]

16. Secunda objectio ex Paulo, ad Colos. 2. Solutio. Altera objectio est, quia Paulus, ad Colossens. 2, prohibuit humilitatem, et religionem Angelorum, omnemque ejusmodi venerationis cultum in superstitione et humilitate, non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Ita rex proponit verba Pauli, et non amplius declarat, quomodo ex eis aliquid contra invocationem Sanctorum colligatur, cum tamen in eum finem ab ipso referantur; nam alioqui immerito, et extra rem illa ibi proponeret. Pauli tamen intentio longe diversa est, ut ex contextu manifeste constat, omniumque Patrum expositione. Monuerat enim Paulus Colossenses, ut sicut acceperant Jesum Christum Dominum, ita in ipso ambularent, radicati et superædificati in ipso. Unde postea infert: Nemo ergo judicet vos in cibo, etc. Quibus verbis eos cavere docet judaicas cæremonias, et observationem legis; deinde vero subdit: Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione Angelorum, per quæ verba non prohibet debitam venerationem et invocationem Sanctorum Angelorum, ut novatores sentiunt, hoc enim neque ex verbis Pauli colligi potest, neque ex Patribus aut expositoribus. Unde aliqui illam posteriorem clausulam cum præcedenti conjungunt, et omnia intelligunt de observatione legalium. Communior tamen et magis litteralis expositio est, illa posteriora verba dici a Paulo contra errorem quorumdam hæreticorum, qui dixe

[ocr errors]

runt Angelos esse hujus mundi factores, et per ipsos accedendum esse ad Deum, et non per Christum. Quam fuisse hæresim Simonis Magi refert Epiphanius, hæres, 21; et illam voluisse damnare Apostolum, docuit ibi Chrysostomus, homilia 7, quem OEcumenius, et Theophylactus sequuntur, qui explicant, illos hæreticos per fictam humilitatem dixisse, non oportere per Christum adduci ad Deum, quia hoc majus est quam ut id possimus assequi, sed commodius esse ut per Angelos accedamus, ideoque peculiarem cultum et religionem Angelorum introduxisse, et hanc prohibuisse Paulum, affirmant.

[ocr errors]

17. Sensus Pauli. Paulo vero aliter Theodoretus ibi dicit cosdem, qui observantiam legis veteris defendebant, ad Angelos colendos induxisse, dicentes legem fuisse per eos datam, refertque Concilium Laodicenum hac ratione Angelorum cultum prohibuisse. Ita enim videtur legisse canonem 35 illius Concilii, qui juxta versionem antiquam et Gentiani, sic habet: Non oportet Ecclesiam Dei relinquere, et abire, et Angelos nominare, et congregationes facere, quæ interdicta noscuntur. Si quis igitur iuventus fuerit huic idololatriæ serviens, sit anathema, quia derelinquit Dominum nostrum Jesum Christum. Alia vero translatio non legit Angelos, sed angulos, damnatque eos, qui in angulis congregabantur ad idola colenda. Verisimilior autem est illa prior lectio, cum Theodoretus, auctor græcus, et illi tempori vicinus, ita illum canonem referat. Constat autem ibi non fuisse damnatum omnem cultum Angelorum, sed eum, qui ab Ecclesia et a Christo separat, legem, per Angelos datam, legi Christi præferendo, ut Theodoretus vult. Aliter vero Tertullianus, lib. de Præscrip. hæreticor., cap. 33, generaliter dicit: Simonianæ magiæ disciplina Angelis serviens, utique et ipsa inter idololatrias deputabatur. Unde fit verisimilis conjectura, Paulum per religionem Angelorum intellexisse, omnem superstitiosum cultum, qui per magicam artem malis angelis datur. Quæcumque vero fuerit illa, quæ a Paulo vocatur religio Angelorum, certum est fuisse superstitiosam, et partem idololatriæ, ut exponit Hieronymus, ep. 151 ad Algasiam, q. 10, qui illa verba exponit de Judæis, qui post Christi mortem et abolitionem legis Quascumque offerunt victimas, non Deo offerunt, sed angelis refugis et spiritibus immundis. Augustinus vero, ep. 59 ad Paulinum, generatim ait, illa verba dicta esse a Paulo,

propter superstitiones gentilium, Angelos (inquit) volens intelligi principatus, quos elementorum mundi hujus præpositos in his obserrationibus colendos esse arbitrantur; et de illis observationibus ait, per eos fieri, ut cor hominis velut religione humile reddatur falsa humilitate, quæ magis inflat, ut inferius dicit. Longissime ergo distat talis superstitio a cultu et invocatione Sanctorum, sive hominum, sive Angelorum.

18. Denique ponderanda sunt verba dicentis Nemo vos seducat volens in humilitate, utique ficta, et religione angelorum, utique malorum, quæ non videt, ambulans frustra inflatus sensu carnis suæ, et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. Hæc enim verba non possunt in Ecclesiam Catholicam convenire, quatenus Sanctos colit et invocat. Quia neque hoc facit inflata sensu carnis suæ, sed exemplis ac doctrinis Sanctorum Patrum in divina Scriptura fundatis instructa. Neque per illum cultum recedit a capite, quod est Christus, sed ad illum potius refert omnem Sanctorum cultum ; per illum enim Sanctos omnes impetrare, et ad illum etiam pro nobis intercedere profitetur Et ita neque fictam humilitatem, neque falsam religionem introducit, neque impedit corporis Christi augmentum per influxum gratiæ ab ipso manantis, sed potius per hanc conjunctionem et communicationem omnium membrorum hujus corporis, totius corporis unitas et sanctificatio melius perficitur. Quapropter majori quidem ratione possunt talia verba in Protestantes converti, illisque possumus serenissimum regem alloqui: Nemo vos seducat, etc. Nam Protestantes revera regem seducunt, inflati sensu carnis suæ, quia neque ab Ecclesia, neque a Patribus doceri volunt, sed dulci nomine scientiæ (ut Augustinus supra loquitur) regem seducunt, et avertunt a luce veritatis, quæ est Christus Jesus. Unde licet ore Christum confiteantur, re ipsa caput non tenent, ex quo totum corpus crescit in Domino, quia non possunt tenere idem caput, qui nolunt esse in ejus corpore, nec possunt in illo crescere per nexus et conjunctiones, qui Sanctorum unionem et communicationem recusant. Denique licet isti aperte non fingant religionem Angelorum, quos colant, fingunt tamen illorum religionem angelorum, a quibus decipiuntur, et per quos alios seducunt. Dicta igitur verba Pauli, si secundum proprium

sensum considerentur, reprehensionem gentilium continent, non Catholicæ Ecclesiæ. Si vero secundum generalem doctrinam, quam includunt, spectentur, hæreticos omnes, et præcipue Protestantes redarguunt et convin

cunt.

19. Tertia objectio.-Tertiam objectionem his verbis indicat rex: Sed qua fiducia, quove auctore decurratur ad deos penates istos, sive tutelares, quasi aulicos et familiares Dei Optimi Maximi, equidem nescio. Id illis proban dum reliquerim, qui nova disputandi ac philosophandi ratione Theologiam corruperunt. Non quidem immerito prius quam respondeam, possum cum Augustino interrogare, seriumne aliquid inter nos agitur, an jocari libet? Credere namque non possum deorum penatum aut tutelarium memoriam regem renovare voluisse, nisi jocari potius quam serio agere maluisset. Quod si res istæ tam leves regi esse videantur, nobis jocari non vacat. Si autem graves existimentur, mirum est quod nominum deorum penatum et tutelarium absurditate vel gentilitate terrere voluerit ignorantes. Non enim ignorare potest rex a Christianis Catholicis, nullum mortuorum hominum, aut Deum vocari, aut tanquam numen coli, aut invocari : Nihiloque secius (ait Theodoretus 2) urbium custodes, ac locorum præsides venerantur, quorum precibus et interventu apud Deum utentes, per eos demum divina munera consequuntur. Et paulo inferius: Quid ergo adversus nos indignationem concipitis, cum nullum quidem nostrorum hominum referamus in Deos, quanquam debitos honores Martyribus persolvamus, ut Dei testibus serrisque amantissimis.

20. Responsio.-Relicto ergo et contempto deorum nomine, quod rex dicit se ignorare, qua ducia ad Sanctorum intercessionem recurramus, mirum profecto non est; nam fides est fiduciæ fundamentum, et ideo ubi vera fides non est, fiducia esse non potest. Nos autem credimus justos vita functos, et cum Christo regnantes, pro hominibus in hac vita peregrinantibus apud Deum intercedere, eorumque orationes Deum propter Christum exaudire, et hac fiducia ad illos accedimus, non dubitantes quin et nostras petitiones audiant, et magna charitate benigne suscipiant. Possumusque regem interrogare, an interdum a suis subditis, quos fideles esse

1 Ep. 44 ad Maximum.

2 Lib. 8 contra Græcos.

credat, ut pro se Deum precentur, postulet. Nam si hoc contemnit, Paulo contradicit, qui et pro se orari postulabat, et pro regibus orare monebat; si vero id probat et facit, peto qua fiducia id faciat: certe non alia, nisi ea, quæ in aliqua fide fundetur; simili ergo fiducia ad Sanctos vita functos nos accedimus, quia neque minus apud Deum posse, nec minori charitate res nostras curare credimus. Unde cum iterum rex interrogat, quo auctore hoc audemus, fidenter respondemus, imprimis Spiritu Sancto principali auctore nos id facere ; ille enim est principalis auctor, qui Ecclesiam Christi docet, eique omnem suggerit veritatem. Deinde id etiam Christo auctore nos facere, tum quia ipse nos Ecclesiam suam audire præcipit; tum etfam quia per suos Apostolos nos docuit pro invicem orare, et per Apostolorum successores, quos ipse dedit Ecclesiæ Pastores et Doctores, Sanctos etiam vita functos invocare docuit, non solum illorum verbo, sed et eorumdem exemplo. His enim modis hactenus ostendi, qua fide Sancti sint invocandi. Neque vereor iu eorum numero comprehendi, quos falsa Protestantium calumnia deceptus rex corruptores Theologiæ appellat. Hoc enim non veritatis indicium, sed hæreticorum convicium est, de quo proinde Theologus et Doctor Catholicus gloriatur.

21. De invocatione Sanctorum male sentienti Dei per Christum invocatio nihil prodest. Superest ut Sanctorum invocationem non solum superstitione carere, sed etiam tutiorem et utiliorem esse ostendamus; hoc enim ultimo loco promisimus, quoniam verba regis hoc a nobis efflagitant; subjungit enim : Mihi satis est, Deum per Jesum Christum prout jubemur invocare, et hanc viam tutiorem, ideoque in rebus ad salutem spectantibus potiorem insistere. In quo puncto, necessarium est opus a fide, et usum a judicio secernere. Nam licet alicui satis fortasse possit esse ad salutem, Deum per Jesum Christum invocare, etiamsi Sanctos non invocet, non tamen sola per Christum invocatio satis erit ad salutem, si de Sanctorum invocatione male sentiat vel judicet. Quia per hoc judicium pertinax hæreticus constituitur; hæretico autem homini sola invocatio Christi prodesse non potest, quia neque ex vera et catholica fide, neque cum charitate conjuncta esse potest. Deinde quamvis homini, de fide invocationis Sanctorum recte sentienti, usus talis invocationis possit non esse impositus sub præcepti ne

cessitate, et ideo illi satis esse possit, Deum prætermittere. Est quidem tutius, tum quia per Christum invocare, multis vero, quibus necessitas invocandi Sanctos ex officio, et debito, ac præcepto incumbit, non satis est Deum per Christum invocare, nisi Sanctos invocando, obligationi suæ, ac præcepto sibi imposito satisfaciant. Quia licet Christi redemptio, et interpellatio de se ad nostram salutem sufficiat, nostram tamen cooperationem, et præceptorum obedientiam requirit, ideoque licet ab aliquo præceptorum contemptore invocetur, ad salutem non sufficit, nec talis invocatio ab ipso Christo, vel a Deo per Christum exauditur.

22. Invocatio alicujus Sancti potest interdum esse ad salutem necessaria. Addimus præterea, licet invocatio alicujus Sancti, absolute et per se spectata, non sit ad salutem necessaria, interdum posse contingere ut ex divina ordinatione, et mirabili providentia necessaria sit. Quod si hoc rex non intelligit aut non credit, legat Augustinum dicentem Si Stephanus sic non orasset, Ecclesia Paulum non haberet; sed ideo de terra excitatus est Paulus, quia in terra inclinatus exauditus est Stephanus ? Quamvis ergo Paulo satis esse potuisset ad salutem Deum per Christum invocare, nihilominus (teste Augustino) necessaria illi fuit ad salutem intercessio Stephani; utique quia beneplacitum fuit Deo per tale medium, et non aliter, Paulum ad cognoscendum et invocandum Christum vocare. Ita ergo in aliis hominibus et prædestinatis potest contingere, ut unius salus per alterius Sancti intercessionem præordinata sit, et ut Sanctus non sit pro illo intercessurus, nisi ab eo invocetur. Hoc igitur modo unius hominis pro alio intercessio, et consequenter invocatio potest ex divinæ providentiæ ratione esse necessaria, ut cum effectu salutem consequatur ille, qui Sanctum invocat, et pro quo Sanctus intercedit. Quamobrem neque secure neque pie dicitur, satius esse, Deum per solum Christum invocare, quia, licet unum jubeatur, aliud non excluditur, et quia ad invocandum Deum per Christum, sicut oportet, necessarium est divinum auxilium, quod interdum per alicujus Sancti invocationem impetrandum est.

23. Sanctorum invocatio tutior et utilior. Ex quo evidentius concluditur, non solum tutius, sed etiam utilius esse, invocatione Sanctorum interdum uti, quam illam omnino

1 Aug., serm. 1 et 4, de Sanctis.

qui omnino illam prætermittit, eam despicere vel contemnere videtur, quod perniciosum est, et quamvis forte non contemnat, huic periculo se exponit, quod tutum non est. Tum maxime quia in hac invocatione facta ex recta fide nihil periculi ad salutem esse potest, cum sit pia, et Deo grata; et aliunde, ut dixi, contingere potest ut Deus per tale medium orantem salvare, vel bonum illud, quod optat, tribuere destinaverit; non est ergo satis tutum ab implorando Sanctorum patrocinio abstinere, tantum abest ut tutius sit. Multiplex vero utilitas hujus invocationis in multis Ecclesiæ orationibus satis indicata est. Una est, ut quod nostris meritis non valemus, Sanctorum patrocinio assequamur; alia esse potest, ut multiplicatis intercessoribus Deus. largiatur, quod fortasse soli oratori roganti non concederet.

24. Hæreticorum evasio præcluditur.—At, inquiunt Protestantes, Deus non est sicut homo, ut personas respiciat; Deus enim personarum acceptor non est, et ideo nihil ad impetrandum confert, vel qualitas precantis, vel intercedentium multitudo. Sed hoc tam contra rationem quam contra Scripturam profertur. Aliud est enim accipere personam, aliud veram personæ dignitatem, seu conditionem ad negotium pertinentem expendere. Acceptio enim personæ in communi usu et in allegatis Scripturæ verbis vitium sonat distributionis vel donationis, in qua conditio personæ, quæ ad causam non refert, neque personam tali muneri, vel dono magis aptam, vel dignam reddit, consideratur. At vero in præsenti talis personarum acceptio locum non habet; nam sanctitas personæ orantis vel intercedentis, talis est conditio personæ, quæ ad impetrandum illam reddit digniorem, et consequenter multitudo etiam deprecantium, quatenus in eis, et majora merita, et augmentum aliquod sanctitatis considerantur, efficaciorem apud Deum orationem reddit. Non enim sine causa dixit Jacobus, cap. 5, multum valere deprecationem justi, sed quia, licet oratio peccatoris interdum impetret, multo facilius justi oratio exauditur. Alioqui si Deus faciem orantis non respicit, et illius conditionem non considerat,、 cur dixit ad amicos Job: Ite ad servum meum Job, et servus meus Job orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia, nisi quia propter sanctitatem et patientiam Job, illius potius quam ipsorum

« PredošláPokračovať »