Obrázky na stránke
PDF
ePub

esset orationem exauditurus? Et e converso, ad exaggerandam iram suam, dixit Dominus per Ezechielem1: Terra cum peccaverit, etc.; et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job, etc., ac si diceret, cum isti me possent maxime placare, eos etiam pro tali populo orantes non exaudiam; quia non satis est plurium et sanctissimorum virorum intercessio, si is, pro quo orant, non cooperetur, ut notavit Chrysost., hom. 79 ad Pop., ubi nihilominus ostendit, orationem plurium efficaciorem esse, quod etiam late prosequitur orat. 3, de Incompreh. Dei natura.

25. Estque ad hoc propositum valde notanda oratio Gregorii Nysseni ad Theodorum Martyrem, sub finem, ubi cum multa a Martyre postulasset, subjungit: Quod si majori opus fuerit advocatione ac deprecatione, fratrum quoque tuorum Martyrum coge chorum, et cum omnibus una deprecare; multorum justorum preces, multitudinum, ac populorum peccata luant, admone Petrum, excita Paulum, Joannem item Theologum, ac discipulum dilectum, ut pro ecclesiis, quas constituerunt, solliciti sint, etc. Multo ergo magis orationes nostræ cum Sanctorum intercessionibus conjunctæ efficaciores fiunt, ac subinde utiliores. Neque propterea Dei, vel Christi cultus minuitur, sed augetur, quia dum Sanctos invocamus, divinam majestatem magis reveremur, nostramque indignitatem recognoscimus, et per Sanctos Deum magis honorare et glorificare cupimus, eique gratias pro tot beneficiis agimus. Quia, ut recte dixit Ambrosius, serm. 14, de SS. Nazario et Celso: Immensa ejus pietas multiplex ad bonitatem, et artifex ad salutem proponens arduam virtutum palmam, raro appetitore pretiosam, in paucorum triumphis, plurimorum commodis prospicit; illorum siquidem merita, nostra vult esse suffragia. Quod infra exaggerans addit, licet aliquis Sanctus, alicujus loci peculiaris putetur privilegio sepulchri, omnium tamen esse communione suffragii; non clauditur enim locis, quod diffunditur meritis. Invocasti ubique Martyrem, ubique te exaudiet ille, qui honoratur in Martyre. Merito ergo Catholica Ecclesia Sanctorum invocationem tanquam magis piam, et Deo gratiorem, sibique tutiorem, et utiliorem elegit, semperque retinuit.

1 Ezech. 14.

CAPUT X.

DE SANCTARUM RELIQUIARUM CUSTODIA ET VENERATIONE.

1. Quem cultum Sanctorum reliquiis tribuat rex Jacobus.- Duo in hoc puncto potissimum carpit rex, adorationem, videlicet, reliquiarum, et usum asservandi particulas a corporibus Sanctorum separatas, ut a christiano populo videri vel tangi possint. Prius vero, ut vulnus suum occultet, et ne cum Juliano Apostata, et Constantino Copronymo, et aliis hæreticis reliquias Sanctorum detestantibus sentire videatur, quædam verba præmittit, quibus se Sanctorum reliquias honore prosequi ostendit, dicens: Quod ad reliquias Sanctorum si quas ejusmodi haberem, quas constaret Sanctorum corporum partes esse, eas ego honorificis tumulis solemniter inferrem. Hic zelum regis laudo; quod autem secundum fidem non sit, doleo. In eo enim quod Sanctorum reliquias honore aliquo dignas esse censet, recte judicat; insinuat vero non religioso cultu, sed solo civili honore Sanctorum reliquias tumulandas esse; quod si ita sentit, non recte, neque secundum fidem catholicam sentit. Ipsum vero in hoc sensu fuisse locutum, verba, quæ paulo post subjungit, satis declarant, in quibus, reliquiarum adorationem pro intolerabili idololatria habere se dicit, et abominari.

2. Sanctorum reliquias latria a Catholicis adorari falso machinantur Protestantes. — In his autem verbis imprimis adverto, cum superius tractando de cultu B. Virginis et Sanctorum, non verbo adorandi, sed venerandi, vel colendi, usus fuerit, hic mutata locutione, adorationem reliquiarum abominari. Interrogo igitur quo sensu quave significatione nomen adorationis accipiat; nam si perfectam illam, et absolutam ac summam latriam, quæ soli Deo debetur, per nomen adorationis intelligit, merito quidem abominaretur eos, qui Martyrum ossa, aut corpora, vera latria soli Deo debita adorarent; at immerito talera adorandi modum Ecclesiæ tribueret. Quod profecto facere convincetur, cum eam, quam abominatur, reliquiarum adorationem, inter Romanæ Ecclesiæ articulos numerare inten. dit.

3. Hæreticorum calumnia ex Patribus refellilur. Sciat ergo calumniam hanc nec novam esse, nec alia responsione quam data ab

antiquis Patribus indigere. Augustinus enim Maximo, philosopho gentili, qui ep. 43 ita ad Augustinum scripserat, ut ignoranter hanc idololatriæ notam inurere Christianis videretur, in ep. 44, sub finem, ita respondet: Ad summam tamen, ne te hoc lateat, et in sacrilega convitia imprudentem trahat, scias, a Christianis Catholicis, quorum in vestro oppido etiam Ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari quod sit factum et conditum a Deo, sed unum ipsum Deum, qui fecit et condidit omnia. Hieronymus vero contra Vigilantium, qui eamdem calumniam impudentius Ecclesiæ imponebat, sic loquitur in ep. 53: Os fœtidum rursum aperire et putorem spurcissimum contra Sanctorum Martyrum proferre reliquias, et nos qui eas suscipimus, appellare cinerarios et idololatras, qui mortuorum hominum ossa vencremur. Et infra: Nos autem non dico Martyrum reliquias, sed ne solem quidem, aut lunam, non Angelos, non Archangelos, non Cherubim, non Seraphim, et omne nomen quod nominatur, et in præsenti sæculo et in futuro, colimus et adoramus, ne serviamus creaturæ potius quam creatori, qui est benedictus in sæcula. Honoramus autem reliquias Martyrum, ut eum, cujus sunt Martyres, adoremus. In quibus verbis adverto consulto usum fuisse Hieronymum verbis venerandi et honorandi, ut calumniam hæretici evitaret, et adorandi verbum Deo reservaret. Idemque observat in alio libro contra Vigilantium, ubi reliquias, ossa veneranda, appellat, quam venerationem negabat Vigilantius, propter illam Ecclesiæ imponens idololatriæ maculam, contra quem Hieronymus: Quis unquam, o insanum caput, aliquando Martyres adoravit? Quis hominem putavit Deum? Ex quibus etiam verbis, et ex supra dictis concluditur evidens ratio. Nam si Martyres ipsos, seu eorum beatos spiritus, fideles illo modo non adorant, ut supra declaratum est, multo minus eorum reliquias et corpora mortua sic adorabunt. Quæ ratio in reliquiis ad Christum Dominum pertinentibus non ita procedit, quia Christo specialis debetur adoratio; quomodo autem ejus reliquiæ venerandæ sint, infra dicemus.

4. Eodem cultu Sanctos et eorum reliquias venerantur Catholici. - Quod si rex non adeo stricte nomen adorationis intellexit, cur venerationis nomine ad vitandam verbi invidiam et amphibologiam usus non est? Vel (quod ad rem proprius accedit) quid est quod in adoratione reliquiarum abominatur, cum ip

semet reliquias Sanctorum aliquo honore dignas esse fateatur? Certe non video quid ei displicere possit, nisi quod reliquias, tanquam. res sacras, actibus etiam sacris et religiosis. veneramur. Scd in hoc etiam puncto (si ita sentit) toti antiquitati catholicæ contradicit, et ab antiquis damnatis hæreticis, Eunomio, Vigilantio et similibus non dissentit. Quod variis modis potest breviter ostendi. Primo, quia Patres ideo docent reliquias esse venerandas, quia earum honor, illorum Sanctorum, quorum sunt reliquiæ, est veneratio, et inde eisdem signis, actionibus ac rebus, Sanctos, et eorum reliquias colendas esse demonstrant. Quia ita est cultus reliquiarum cum honore Sanctorum conjunctus, ut unus non possit ab alio omnino separari, quia utriusque ratio eadem est, nimirum excellentia sanctitatis, quæ proprie, et ut aiunt, formaliter in animo existit, et in corpus et alias reliquias per quamdam participationem et habitudinem redundat. Quam veram et catholicam doctrinam his verbis eloquentissime declaravit Ambrosius, dicto serin. 14, in fine, simul fundamentum adversariorum proponens et evertens: Quod si dicas mihi: Quid honoras in carne jam resoluta, atque consumpta, de qua nulla jam Deo cura est? Et ubi est illud, charissimi, quod ipsa veritas loquitur per Prophetam? Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Et iterum: Mihi autem valde honorificandi sunt amici tui, Deus. Honorare debemus servos Dei, quanto magis amicos Dei. De quibus alio loco dicitur: Dominus, inquit, custodit omnia ossa eorum, et unum ex his non conteretur. Honoro ergo in carne Martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices, honoro viventis memoriam perennitate virtutis, honoro per confessionem Domini sacratas cineres, honoro in cineribus semina æternitatis, honoro corpus, quod mihi Dominum meum ostendit diligere, quod me propter Dominum mortem docuit non timere. Cur autem non honorent corpus illud fideles, quod reverentur et Dæmones? Quod et afflixerunt in supplicio, sed glorificant in sepulchro. Honoro itaque corpus, quod Christus honoravit in gladio, quod cum Christo regnabit in Calo.

5. Altiori cultu quam civili Sanctorum reliquias afficiendas esse. - Ex ratione igitur honorandi has reliquias, quæ longe altior est omni humana justitia vel dignitate politica, recte colligimus, honorem etiam esse altiorem, atque ita sacrum esse, et per res sacras exhibere deberi. Sicque idem Ambrosius, ep.

58, ad Fideles per omnem Italiam, etc., refert, sibi revelaturo esse, ut in nomine Sanctorum Gervasii et Protasii Ecclesiam ædificaret, in qua eorum corpora collocaret, quod sine dubio ad sacrum honorem pertinet. Et in fine epistolæ ponit hæc verba relata ex libello cum reliquiis invento: Ego servus Christi Philippus abstuli cum filio meo furtim nocte sancta corpora, et in domo mea, Deo solo teste, in ista arca saxea sepelivi, credens, me orationibus eorum conséqui misericordiam Domini nostri Jesu Christi. Honorabat ergo illos altiori mente et fide, quam soleant mortuorum corpora solo civili honore tractari; mens autem et affectio est, quæ qualitatem cultus constituit et distinguit. Et eodem modo idem Ambrosius, ep. 55, in fine, ad eosdem Italiæ populos de inventione reliquiarum Sanctorum Vitalis et Agricolæ, ita concludit: Hæc vobis pauca et compendiario, dilectissimi fratres, de corporum Sanctorum Martyrum inventione si gnificare curavimus, ut ipsorum memoriam in ecclesiis facere valeatis.

6. Similique modo, et ob eamdem rationem, de hoc cultu reliquiarum sentit Eusebius, lib. 13 de Præparat. Evang., cap. 7, circa principium, dicens: Hæc nos quotidie factitamus, qui veræ pietatis milites, ut Dei amicos honorantes, ad monumenta quoque illorum accedimus, votaque ipsis facimus tanquam viris Sanctis, quorum intercessione ad Deum non parum juvari profitemur. Quomodo tandem Sanctis vota fieri possint et debeant, alibi a nobis explicatum est; certum est autem cultum sacrum continere, proprieque Deo fieri in honorem Sanctorum cum Christo regnantium. Addit vero Eusebius, specialiter solere fieri circa monumenta Sanctorum, ut idem cultus in honorem etiam reliquiarum aliquo modo redundet. Et multa similia habet Theodoretus, lib. 8 ad Græcos, et apud Gregorium Turonensem, lib. 2 de Historia Francor., c. 37, et colligitur etiam ex his, quæ refert Augustinus, lib. 20 contra Faust., cap. 3. De hoc denique sacro honore loquuntur Patres, quoties de honore reliquiarum loquuntur, ut videri potest apud Hieronymum, ep. 7 ad Lætam, in princip.: Inundans, inquit, populus ante delubra semiruta currit ad Martyrum tumulos; si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltem verecundia; et epist. 7 ad Eustochium: Martyrum, inquit, ubique sepulchra veneramur, et sanctam favil

Tom. 2 de Relig., tract. 3, lib. 1, c. 16.

lam oculis apponentes, si liceat, etiam ore contingimus. Similia in vita Hilarionis, et in epitaphio Paulæ, et alibi sæpe. Et Augustinus, lib. de Cura pro mortuis agenda, cap. 17 et 18; Basilius, homil. in Quadraginta Martyres; Gregorius Nazianzenus, orat. 18 in Cyprianum; et optime Chrysostomus, homil. 66 ad Populum, ubi inter alia hæc notatu dignissima Etiam ipse, qui purpuram indutus est, accedit illa complexurus sepulchra, et fastu deposito stat Sanctis supplicaturus; et homil. in Psalm. 115: Contemplare (inquit) civitates, etc.

.Reliquiarum venerationem Deo gratam esse.- Deniquè quod in hoc genere cultus nihil contra Dei religionem fiat, imo Deo gratissimus sit, ratione fit perspicuum, et miraculis frequenter Deus ipse contestatus est. Ratio ex dictis clara est, quia ossa mortuorum Sanctorum non coluntur divino honore; ergo ex hac parte in hoc cultu non fit contra religionem Deo debitam. Deinde non coluntur ex falsa existimatione, ac superstitione, ac si illa perciperent honorem ipsis exhibitum, vel in se haberent excellentiam, propter quam exhibetur; nam hac mente illis præbere etiam civilem honorem, absonum plane esset et stultum. Coluntur ergo ea fide qua credimus illa esse organa et vasa, quibus ad bona opera Sanctus usus est Spiritus, ut argute admodum scripsit Augustinus, lib. 1 de Civit., c. 13. Et quia totum illud redundat in honorem sanctarum animarum, quas etiam credimus non ignorare, et gratum habere obsequium, quod ipsis in corporibus suis a fidelibus fit; ergo nullus recta ratione utens potest hunc cultum accusare, vel levissimæ inordinationis, etiam contra duliam, nedum contra latriam.

8. Eadem veritas miraculis confirmatur.Testimonium denique Dei per miracula multiplex a Sanctis Patribus antiquis refertur, et præcipue videndus est Ambrosius, dictis epist. 53 et 54 ad Marcellinam sororem, ubi inter alia dicit: Dum transferimus Sanctorum corpora, cæcus sanatus est, etc. Quod miraculum cum aliis contra hæreticorum calumnias constantissime defendit, serm. 5 de eisdem Santis Gervasio et Protasio, qui omnino videndus est. Eademque miracula (ut in duorum tantæ auctoritatis et ocularium testium ore irrefragabile sit hoc verbum) recognoscit Augustinus, lib. 9 Confession., cap. 7, et dicto etiam cap. 17, de Cura pro mortuis agenda, et lib. 22 de Civit., cap. 8, ubi alia multa de reli

quiis S. Stephani, et aliorum Sanctorum re fert. Et ideo epist. 103, commendans Episcopo Tinciano Gallam et Simpliciolam, inquit: Portant reliquias beatissimi et gloriosissimi Martyris Stephani, quas non ignorat Sanctitas Vestra, sicut et nos fecimus, quam convenienter honorare debeatis. Plura etiam alia refert Theoderetus, dicto lib. 8 ad Græcos.

[ocr errors]

pora non singula quidem singulis monumentis conduntur, sed civitates, oppida, paganique conventus hæc inter se sortito partiti sunt, laborantibusque animis, ac agrotis corporibus salutares eos confiteri non cessant. Eumdemque morem, ejusque rationem brevi, sed gravi et egregia sententia, ut solet, explicavit Ambrosius, dicto serm. 4 de SS. Nazario et Celso, ubi prius dixerat: Exultant felices singularum urbium populi, si unius sallem Martyris reliquiis muniantur. Ecce nos populos Martyrum possidemus. Deinde vero ita subjungit : Beatum itaque Nazarium Martyrem Christi Sancta Mediolanensis Ecclesia, licet totum corpore secum retineat, et mundo tamen totum in benedictione transmisit. Et addit rationem, quam nunc expendimus: Hæc est enim Sanctorum Martyrum gloria, quorum etsi per universum mundum seminetur in cineribus portio, manet tamen integra in virtutibus plenitudo. Quasi dicat, magna prudentia et pietate communicari fidelibus per partes reliquias Martyrum, quoniam et tota ratio venerationis in singulis contemplari potest, ut integre in eis Sancti colantur, et tota etiam virtus obtinendi a Deo beneficia et miracula per talia instrumenta et Sanctorum intercessiones in singulis invenitur.

9. Sanctorum reliquiis dæmones fugantur. -Confirmant præterea Patres frequenter veritatem hanc exemplo Elisei, cujus ossa mortuum excitarunt, ut videre licet in Clemente, lib. 6 Const., c. ult.; Chrysost., Orat. in laudem Ignatii Mart., et singulariter in Cyrillo Hierosol., Cateches. 18. Nam id factum esse dicit, ut non solum animæ Sanctorum honorentur, sed credatur quod etiam corporibus mortuorum inest virtus seu potentia, propter tot annorum inhabitationem animarum justarum in illis, quorum ministerio usæ sunt. Denique ad hoc testimonium spectat efficacia reliquiarum Martyrum contra dæmones, tum ad expellendos illos, tum ad coercendos, ne in idolis responsa darent. In quo genere pulchra est historia de reliquiis S. Babila Martyris, quas impius Julianus ex quodam sepulchro transferri jussit, quia impedimento erant Apollini, ne in quodam vicino loco gentilibus responsa daret; fidelium autem Ecclesia magna fide et alacritate concurrit ad transferendam arcam Martyris, quam deferebant psallentes summis clamoribus, cum exultatione dicentes: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui confidunt in simulacris suis; ita refertur in Vita Athanasii ex Sozomeno, lib. 5 Historiæ, c. 18 et 19; idem referunt aliæ ecclesiastica historiæ, Ruffini, lib. 2. cap. 35; Theodoreti, lib. 3, cap. 9; Socratis, lib. 3, cap. 16. Tantum ergo abest ut reliquiarum veneratio idololatria sit, ut pofius ad illam confundendam argumentum sit efficacissimum.

[blocks in formation]

11. Sic etiam dixit Basilius, dicta hom. 20 de Sanctis quadraginta Martyribus: Hi sunt, qui nostram obtinentes regionem quasi quædam turres contra adversariorum incursum refugium exhibent, nec uno in loco sese clauserunt, sed in multis locis hospitio recepti, multorum patrias ornar erunt, nec tamen separati, sed inter se commisti, si in singulos ipsos diviseris proprium numerum non excedunt. Et infra: Nam hi quadraginta sunt unum, et omnes apud singulos. Sic item Gregorius Nazianz., oratione 3, quæ est prima contra Julianum, § Non victimas, inter alias Martyrum laudes adjungit Quorum vel sola corpora idem possunt, quod animæ Sanctæ, sive tangantur, sive honorentur, quorum vel solæ sanguinis guttæ, atque exigua passionis signa idem possunt, quod corpora. Et in carmine iambico 18, ita scribit: Venerationi tanquam magna est veritas, exiguus etiam pulvis, ut vel ossium particula veterum quæpiam, aut paulum comæ, vestisve, sparsi aut sanguinis quædam notæ, cultum parem habeant, atque corpus integrum. Unde similiter, orat. 18 in Cyprianum, inter narranda ejus miracula dicit, vel cineres Cypriani miracula fecisse.

12. Gregorius vero Nyssen., orat. in S.

Theodorum Martyrem, cum majori exaggeratione dicit, quod pulverem, quo conditorium, ubi Martyris corpus quiescit, obsitum est, auferre permittat, pro munere pulvis accipitur, ac tanquam res magni pretii condenda terra colligitur. Nam ipsas attingere reliquias, si quando contingat, ut id facere liceat, quam id sit multum desiderandum et optandum, ac summarum precum donum, sciunt experti, et ejus desiderii compotes facti. Ex verbis autem quæ subjungit, discere possumus causam ob quam ex reliquiis Martyrum partes aliquæ separatæ serventur, ut interdum possint populo ostendi, ut fide ac pietate illas aspiciant, et, si opus fuerit ad spiritualem fructum, complectantur. Nam ut idem Sanctus subjungit Qui eas intuentur, quasi corpus per se vivens et florens amplectuntur; oculis, ori, auribus, omnibus sensuum instrumentis adhibentes; deinde officii et affectionis lacrymas Martyri, quasi integer esset, et appareret, superfundentes, ut pro ipsis precator intercedat, supplices preces offerunt.

13. Hoc denique recte confirmat, et antiquum morem apertissime ostendit Hieronymus contra Vigilantium, non longe a principio, ubi verba ejus refert dicentis: Quid necesse est te adorare illud, nescio quid, quod in modico vasculo transferendo colis, quid pulverem linteamine circumdatum adorando oscularis. Contra quem postquam Hieronymus declaravit illam non esse adorationem latriæ, seu divinam, subjungit : Et audes dicere, illud nescio quid, quod in modico vasculo transferendo colis? Quid est illud nescio quid? Scire desidero, expone manifestius, ut tota libertate blasphemes. Pulvisculum, inquit, in modico vasculo pretioso velamine circumdatum. Dolet, Martyrum reliquias pretioso operiri velamine, etc., et infra Ergo sacrilegi sumus, quando Apostolorum basilicas ingredimur? Omnes Episcopi non solum sacrilegi, sed et fatui judicandi, qui rem vilissimam et cineres dissolutos in serico et vase aureo portaverunt. Non potuit profecto clarioribus verbis usum præsentis Ecclesiæ testimonio et exemplo omnium Episcoporum sui temporis approbare. Videat rex Angliæ utrum audeat illos, ut sacrilegos et fatuos damnare, quod Hieronymus tanquam absurdissimum et prorsus incredibile reliquit.

14. Unde etiam facile ostenditur quam sit frivola et indigna collatio, quam rex quasi irridens proponit inter hunc modum venerandi reliquias, et supplicium quo solent puniri

malefactores, capita eorum, aut alias cadaverum partes in publicis et excelsis locis ad perpetuam infamiam, et pœnam post mortem duraturam, suspendendo. Nullus enim reliquias Martyrum ad infamiam in publico collocat, nisi qui fideles persequendo, martyres facit, et postea gloriam martyrii per similem infamiam et pœnam obscurare conatur. Quapropter non immerito possumus, Hieronymum imitando, exclamare: Nos ne sumus, qui Sanctos honoramus, an ille qui honorantibus illos viris habitaculum, mortuis sepulchrum, negat, qui fratrum (utique fidelium) exilia postulat? Et paulo inferius: Quis ossa Sanctorum et innoxios cineres hucusque verberari ab imbribus sinit? Profecto, ut dixi, non nisi ille, qui fideles persequendo, Martyres facit. Ecclesia autem Catholica non ad infamiæ imaginem, ut rex ludificatur, sed ad majorem honorem, et ad ostensionem amoris, et ad fidem ac devotionem excitandam, reliquias Sanctorum illo singulari modo conservat, suisque fidelibus videndas et tangendas proponit. Imo insuper addo, hanc ipsam consuetudinem ostendere, longe altiori modo Ecclesiam de sanctis reliquiis sentire, quam vulgarium hominum mortua corpora soleant reputari. Quod mihi Gregorius Nyssenus, in dicta Orat. de S. Theodoro, his verbis explicavit. Postquam enim dixit, corpus S. Theodori veluti rem charam magnique æstimatam, atque reconditam, in tempus regenerationis sercari, multis singularibus et eximiis rebus præditum, propter quas ad alia corpora, que communi et vulgari morte dissoluta sunt, ne comparandum quidem est, idque in simili materia naturæ, subjungit: Nam cæteræ quidem reliquiæ abominabiles plerisque sunt, ac nemo lubenter sepulchrum præterit, aut si ex inopinato apertum offendit, etc., prætercurrit. At si venerit in aliquem locum similem huic, ubi hodie noster conventus habetur, ubi memoria justi, sanctæque reliquiæ sunt, primum quidem earum rerum, quas videt, magnificentia oblectatur. Et infra: Cupit deinceps ipsi conditorio appropinquare, sanctificationem, ac benedictionem, contrectationem ejus esse credens. Consulens ergo Ecclesia huic pietati fidelium, illis interdum publice particulas reliquiarum videndas, et tangendas proponit, idque in majorem Sanctorum gloriam cedere, quidquid adversarii calumnientur, prudenter existimat.

15. Nec omittam in hoc puncto addere, multas esse reliquias Sanctorum, quæ partes

« PredošláPokračovať »