Obrázky na stránke
PDF
ePub

corporum non sunt; et ideo cum eis sepeliri non debent, sed cum debito honore servari, quarum rex nullam mentionem fecisse videtur, quia illam suam imaginum infamiam ad illas non poterat accommodare. Hujusmodi sunt vestes Sanctorum, quæ manibus contactæ ægritudines interdum repellunt, ut de vestibus Sanctorum Gervasii et Protasii affirmat Ambrosius, Epist. 54, et de sudariis SS. Vitalis et Agricolæ idem dicit, ep. 55, ubi etiam clavos et cruces Martyrum inter has ponit reliquias. Multi etiam ex allegatis Patribus mentionem faciunt vestium Sanctorum, easque aliis reliquiis æquiparant, et in eodem habent honore, ut ex Nazianz. et Augustino maxime intelligi potest. Unde Cyril. Hieros., Cateches. 18 Etiam sudaria et semicinctia extra corpus existentia, dicit, contacta ab ægrotis, illos ab infirmitate liberabant. Ratio autem moralis sumi potest ex Augustino, lib. 1 de Civit., c. 13: Quia paterna vestis et annulus, ac si quid hujusmodi, tanto charius est posteris, quanto erga parentes major affectus. Sic ergo vestium Sanctorum affectus et reverentia, erga ipsos Sanctos amorem et venerationem ostendit. Unde in vita Antonii legitur, cum Antonius in morte sic præcepisset: Melotem, et pallium tritum, cui superjaceo, Athanasio Episcopo date, quod mihi novum ipse detulerat, idem Athanasius vitam scribens sic subjungit: Legatarius autem Antonii benedicti, qui tritum pallium cum melote imperio ejus meruerat accipere, Antonium in Antonii muneribus amplectitur, et tanquam magra hæreditate ditatus, lætanter vestimentum recordatur, imaginem sanctitatis.

16. Reliquiæ, licet Sanctorum partes non sint, eamdem venerationem sibi vendicant.-Et in hoc ordine reliquiarum ponendæ sunt res aliæ, quibus Sancti in hac vita familiariter usi fuerunt, ut sunt libri, et res similes, nam omnium est eadem ratio. Atque ita cathedra S. Jacobi Apostoli, et primi Hierosolymorum Episcopi, usque ad tempus suum fuisse ab illius successoribus cum magna æstimatione servatam, refert Eusebius, lib. 7 Histor., c. 14, in fine, et subdit: Unde declarat perspicue, quemadmodum veteres Patres ad nostram usque ætatem sanctis viris ob eorum veram erga Deum pietatem, debitam venerationem et tribuerint, et adhuc tribuere non cessent. Quam traditionem conservans Sancta et Catholica Romana Ecclesia, Petri et Pauli non solum corporum reliquias, sed etiam Petri cathedram et catenas usque ad hodiernam diem

religiose conservat, easque in propriis festivitatibus christiano populo videndas, tangendas et venerandas proponit.

CAPUT XI.

DE VERA IMAGINUM SANCTARUM VENERATIONE SEU ADORATIONE.

1. Iconomachorum hæresis quam Anglia excitat. - Contra imagines sacras vehementius invehitur rex Angliæ, earumque venerationem, sicut et reliquiarum, intolerabilem idvlolatriam appellat; non vult tamen iconomachus haberi; semper enim nomen et notam hæreticorum fugit, quorum doctrinam sequi non dedignatur. Probat autem se non esse iconomachum, quia non arguo (inquit) si quis aut fingere statuas, aut imagines pingere, sive ad publicum splendorem, sive ad privatorum hominum domesticos usus volet. At hoc non satis est ut iconomachus non sit, nisi etiam fateatur sacras imagines venerandas esse, et non solum ad externum splendorem, et domesticos usus, sed maxime ad usus sacros, ad Dei Sanctorumque honorem, et bonum animæ, retinendas esse confiteatur. Prima enim ac præcipua hæresis iconomachorum fuit, imagines Christi et Sanctorum venerandas non esse, ejusque auctor fuit Xenaias Persa, qui cum esset servus, et nondum baptizatus, Episcopus a Petro Gnapheo factus est, ut refert Nicephor., lib. 16 Hist., c. 28, et subjungit: Primus (O audacem animum, et os impudens) vocem illam evomuit, Christi, et eorum qui illi placuerunt, imagines venerandas non esse. Et ex Theodoro lectore, antiquiore scriptore, eadem historia eademque origo illius hæresis habetur per Anastasium in septima Synodo, action. 1. Et in eodem sensu eamdem hæresim postea secuti sunt Leo Isauricus, Copronymus Constantinus, et alii posteriores.

2. Denique in eodem sensu damnata fuit illa hæresis ab Ecclesia. Nam si satis esset ad fidei integritatem, confiteri, imagines esse aptas ad splendorem humanum, et domesticos privatosque usus, vix credo, inventus esset homo rationis compos, qui omnem imaginum usum, etiam humanum, damnasset, ac si ars pingendi intrinsece mala esset, vel specialiter Christianis prohibita. Vel certe si Manichæi, vel alii antiquiores hæretici illum errorem docuerunt, ut multi volunt, ad dam

nandum talem errorem, satis fuisset Ecclesiæ co, cum hæresis nova non sit, et eisdem definire, non omnem usum imaginum malum esse, seu civilem ac privatum usum earum permitti. Quia vero per hoc non sufficienter condemnabatur error Iconomachorum; ideo contra illos definitum est, venerandas esse sacras imagines, et publicum, ac sacrum, seu Ecclesiasticum illarum usum retinendum. Si ergo Rex Angliæ hoc neget, Manichæus quidem poterit non esse, Iconomachum autem se esse negare non potest.

3. Præterea præcipuus error Iconomachorum fuit, idololatriæ accusare, et damnare Ecclesiam, eo quod Christi et Sanctorum imagines coleret seu veneraretur, unde ipsas imagines idola vocabant, et hac ratione eas e templis auferebant, et omnibus ignominiis afficiebant, et in ignem tandem conjiciebant. Quæ omnia constant ex antiquis historiis, et ex septima Synodo, Action. 1 et sequentibus latissime, quæ in summam redegit Photius in epistol. de septem Synodis, quæ in tertio tomo Conciliorum ante eamdem Synodum præmittitur. Rex autem Angliæ expresse dicit, se pro intolerabili idololatria habere et abominari adorationem imaginum, intelligens sine dubio adorationem, quam Ecclesia Romana imaginibus dare consuevit ; et paulo inferius conatur probare, imaginem esse idolum; et ad utrumque suadendum, Scripturæ testimoniis utitur, quæ Iconomachi etiam contra ecclesiasticam traditionem allegabant, ut ex dicta Synodo, action. 3 et 7, habetur; ergo negare non potest rex, quin sententiam in Inocomachis damnatam ipse defendat; quid ergo illi deest, ut Iconomachus sit? An forte quod imagines non confringat, ignominiis afficiat aut comburat? profecto licet hoc ita esset, eum ab hæresi Iconomachorum non excusaret, cum hæresis in animo et pertinaci sententia sit, etiamsi in illos exteriores effectus non prodeat.

4. Verumtamen de Protestantibus notum est, in violandis imaginibus non fuisse antiquis Iconomachis impares, ut ipsi etiam Angli satis experti sunt, et recentiores ipsorum historia copiose testantur '; ergo rex, qui eidem Protestantium sectæ adhæret, et regiam illi exhibet auctoritatem, easdem imaginum contumelias approbat, et earum auctor censeri debet. Contra hanc hæresim nunc novam disputationem instituere supervacaneum du

temporibus, quibus olim exorta est, plenissima eruditione et summa auctoritate sit in septima Synodo generali damnata. Damascenus etiam libros pro imaginibus scripsit, qui ad impugnandam illam hæresim sufficiunt. Præterquam quod nostris temporibus multi viri catholici de hoc argumento copiosissime et efficacissime disputarunt. Nihilominus tamen prætermittere non possumus, quin singula regis verba expendamus, ut objectionibus, quas indicat, satisfaciamus, inde namque veritas catholica confirmabitur.

5. Fideles nunquam imagines orant.-Orare coram imagine et illi supplicare multum inter se dissident.-Primo ergo Ecclesiam novitatis accusat per hæc verba, quod illas (id est, imagines) adorare, quod illis supplicari, quod aliquam sanctitatis opinionem affingi illis oporteat, id quidem antiquis inauditum. In quibus verbis oportet, vel falsa a veris discernere, vel obscura et ambigua declarare, ne vana sit contentio, et ubi non est, error cogitetur vel fingatur. Et imprimis verbis illis, Quod illis supplicari, significatur esse in Ecclesia, vel ab illa approbari consuetudinem orandi imagines, vel illis supplicandi; hoc autem non ita est, in nullo enim decreto ecclesiastico, vel gravi scriptore catholico ille modus loquendi invenietur. Imo Concilium Tridentinum, sess. 25, Decreto de Vener. imaginum, expresse dicit, habendas et retinendas esse imagines, eisque debitum honorem et venerationem impertiendam, non quod credatur, vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda. Notum est autem omnes Catholicos hujus sacri Concilii doctrinam indubitanter amplecti; ergo falso attribuitur Catholicis, quod imagines ipsas orent, et ab ipsis petant. Erravit autem fortasse qui hoc dixit, quia idem esse credidit, orare coram imagine, et illi supplicare, cum tamen longe diversa sint. Nam fidelis, qui orat coram imagine Virginis, verbi gratia, mentem habet in Virgine fixam, et illam precatur, et non imaginem, licet illam oculis corporis conspiciat. Non enim ignorat solum illum esse orandum, qui possit preces audire et facere, vel intercedere prout rogatur; orat tamen nihilominus coram imagine, ut ad majorem devotionem et attentionem illius conspectu moveatur. Supplicaret autem imagini, qui ab illa peteret tanquam ab auditum et

Sanderus, lib, 1 et 2 de Schismate Angli- mentem habente, quod non, solum Catholici instructi in fide, verum etiam nec rustici ho

cano.

mines cogitare possunt, et ideo licet coram imaginibus oremus, non tamen imagines ipsas. Coram illis autem orare antiquissimum in Ecclesia fuit, ut intelligi potest ex liturgia Chrysostomi, et aliis, atque etiam ex historiis quas infra adduce mus.

6. In imaginibus nullam sanctitatem intrinsecam agnoscunt Catholici.-Deinde in verbis illis, Quod aliquam sanctitatis opinionem affingi illis oporteat, non solum antiquis, ut ibi dicitur, sed etiam præsentibus omnibus fidelibus, ac vere Catholicis inauditum quidpiam a Protestantibus, regi in hac re sicut in aliis perniciose imponentibus, falso tribuitur, nisi fortasse in verbo sanctitatis aliqua vel ignorantia, vel deceptio lateat. Nam imprimis idem Concilium Tridentinum, citato loco pariter dixit: Non quod credatur, aliqua inesse in iis divinitas vel virtus propter quam sint colenda. Ubi excludendo ab imaginibus divinitatem, principaliter excludit veram sanctitatem per essentiam: dum vero ait non habere aliquam divinitatem, significat, neque veram aliquam participationem divinæ excellentiæ, et sanctitatis eis inesse. Hocque magis declarat, dum subjungit, non esse in eis virtutem aliquam, nam perinde fuit ac si diceret, non esse in eis veram sanctitatem etiam creatam. Ergo illa opinio sanctitatis affictæ imaginibus commentum est Protestantium, qui Regi imposuerunt, nam a Catholicorum sensu aliena est, cum sit in orthodoxo Concilio damnata.

7. Dixi autem, nisi in verbo sanctitatis aliquid lateat. Nam, juxta doctrinam Augustini, lib. 2 de Peccatorum merit. et remission., cap. 26, non unius modi est sanctificatio, et sic etiam multi modi sunt sanctitatis, ut idem Augustinus dixit, serm. 14, de Verbis Apostoli, c. 9. Nam etiam communes cibos per verbum Dei et orationem sanctificari dixit Apostolus, 1 ad Timoth. 4, et de pane benedicto, qui olim catechumenis dabatur, dicit idem Augustinus, sanctum esse, et sanctiorem quam sint communes cibi, etiam privatim benedicti; et panes propositionis in lege veteri dicebantur sancti, et arca foederis sancta censebatur, juxta illud Psalm. 98: Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est, quod ad litteram recte de arca intelligitur, quæ scabellum pedum Domini dicitur, 1 Paralip. 28. Et Arca testamenti vocata est arca sanctificationis, Psal. 131. Et dies festivi dicuntur sancti et venerabiles, Exodi 12; et vestes sacerdotales dicuntur sanctæ, Exodi

28. Denique templum ipsum, et maxime sacratior pars ejus, et sacra vasa, et alia cultui divino dicata, sancta dicebantur. In his ergo omnibus aliqua sanctitas cogitanda est, quia nihil nominatur sanctum, nisi ab aliqua sanctitate. Non est autem illa sanctitas vera, seu formalis, et intrinseca (ut aiunt), sed habitudo quædam ad veram aliquam sanctitatem, ut Theologi latius declarant.

8. Imagines dicuntur sanctæ ab extrinseco.

Cum ergo dicitur oportere aliquam sanctitatis opinionem de imaginibus concipere, si non de vera sanctitate, quæ propria est intellectualium rerum, sed de analoga, et quasi metaphorica sanctitate, per habitudinem, seu denominationem (ut aiunt) extrinsecam intelligatur, id non solum sine rubore aut metu tanquam verum admittimus, sed etiam a Patribus traditum, et ratione naturali evidens esse, suppositis maxime fidei principiis ostendemus. Nam sacræ imagines, eo ipso quod ad repræsentandas personas vere sanctas, formatæ, et ad honorem aliquem eisdem sanctis exhibendum, et ad decentem et religiosum ornatum templorum, et ad spiritualem profectum animarum institutæ ac deputatæ sunt, inter res sacras merito censeri debent. Unde sicut loca, vasa, et vestimenta sacra, et alia proxima divini cultus instrumenta sanctitatem quamdam extrinsecam, ut dixi, participare censentur, et ita passim in Exodo et Levitico, et aliis locis Scripturæ sanctæ vocantur, ita etiam imagines Sanctorum his rebus sacris in hoc genere sanctitatis æquiparantur. Quod sæpe tradit Concilium Nicœnum II, et specialiter in act. 2, Adrianus Papa, in epist. ad Imperatores: Non est dubitandum (inquit) omnia, quæ in Ecclesiis Dei ad laudem et decorem domus illius constituuntur, sancta et colenda esse. Atque id ex similitudine rationis facile intelligi potest, et ex Sanctorum testimoniis, quæ statim referemus, magis constabit'. Declarari denique potest humana et morali ratione, ac exemplo imaginis regiæ, quo in hac materia sæpe utuntur Sancti; nam imago regis non est quidem rex, neque in se veram regis excellentiam habet; tamen quia regem repræsentat, et quasi vicem ejus sustinet, tanquam quid regale æstimatur, et ideo peculiarem quamdam reverentiam sibi conciliat; ergo altiori modo et ratione imagines Sanctorum,

'Methodius, Orat. 2, de Resurrect.; Basilius, lib. de Spiritu Sancto, cap. 18.

quatenus ipsos repræsentant, umbram quamdam sanctitatis participant, ratione cujus sanctæ et sacræ per quamdam analogiam nominantur. In his ergo duobus punctis nihil amplius immorari existimo necessarium.

9. Latriæ cultum imaginibus exhibere prohibitum est. - Venio ad verbum adorandi, quod ad substantiam causæ, ut sic dicam, spectat. In quo iterum adverto, mutasse regem verbum venerandi, quo in principio confessionis suæ uti cœperat, in verbum adorandi, ut exaggeret vel magis apparentem reddat reprehensionis causam. Nos autem, ad verbi invidiam et amphibologiam tollendam, sicut in reliquiis fecimus, ita etiam hic interrogamus quid per verbum adorandi significare voluerit. Nam si illo utitur, ut antonomastice significat supremum et absolutum latriæ cultum soli Deo debitum, fatemur quidem ingenue inauditum esse antiquis, oportere imagines adorari. Imo nos addimus, non solum esse inauditum, sed etiam sæpissime negatum, non solum ab antiquis, sed etiam ab illis Patribus, quos rex ipse recentiores appellat, etiamsi ante mille annos præcesserint. Gregorius enim, lib. 7, in dict. 2, ep. 53, ad Secundinum, qui ab illo imagines petierat, ejus laudans desiderium, ait: Scio quod imaginem Salvatoris nostri non ideo petis, ut quasi Deum colas, sed ut ob recordationem Filii Dei, in ejus amore recalescas, et nos quidem non quasi ante divinitatem, ante illam prosternimur, sed illum adoramus per imaginem, aut natum, aut passum, sed in throno sedentem recordamur. Et infra, ep. 109 ad Serenum, et latius lib. 9, ep. 9, ad eumdem, illum reprehendit eo quod imagines confregerit; ze lum autem laudat, quoniam putaverat non esse adorandas, utique tanquam deos, seu tanquam idola, in quo aliqui errabant; ait autem Gregorius illos fuisse docendos et instruendos, ob privatum autem errorem non fuisse imagines confringendas.

10. Et in hoc sensu sæpe utuntur verbo adorandi antiqui Patres, ut supra annotavi, et in eodem dicitur in septima Synodo, act. 7, in definitione fidei, secundum nostram fi dem non exhiberi imaginibus veram latriam. Et inferius Tharasius, in epist. ad Constantinum et Irenem, licet utatur verbo adorandi, statim explicat, non intelligere de divina adoratione, et ideo ostendit verbum adorandi, juxta græcam proprietatem, minores etiam adorationes comprehendere. Et in eodem Concilio, action. 3, Constantinus, Constantiæ

Episcopus, qui Iconomachus fuerat, abjurando hæresim, ita loquitur: Complector venerandas imagines, adorationem autem, quæ fit secundum latriam, hoc est Dei culturam, tantummodo Trinitati conservo ; et Adrianus Papa, in Epist. ad Constantinum et Irenem, et in altera Epistola ad Tharasium, accurate distinguit modum venerandi imagines, et interdum verbum adorandi, singulariter Deo tribuit, comparatione utique imaginum, quas dicit esse honorandas, licet interdum etiam dicat esse adorandas. Denique Concilium etiam Tridentinum, citato loco, imaginibus dixit, debitum honorem, et venerationem impertiendam; per illas vero (ait) Christum adoramus, et Sanctos veneramur. Sumpto igitur adorandi verbo in hac restricta significatione, immerito rex Ecclesiæ Catholicæ attribuit, quod imagines adoret, vel adorandas esse doceat. Incredibile autem videtur, regem Angliæ tanta ignorantia rerum Romanarum laborare, ut sibi persuaserit, Romanam Ecclesiam hoc modo adorare imagines, aut Concilia, et Patres, qui pro imaginum veneratione pugnarunt, in hoc sensu fuisse locutos. Neque magis credibile est, per calumniam voluisse regem hoc crimen Catholicis imponere. Est ergo verisimilius, credere regem, quamcumque venerationem imaginum, præsertim sub specie sanctitatis et religionis, esse pravam, et inseparabilem ab idololatria, et ideo verbum adorandi in latiori significatione usurpasse.

11. Imaginum adoratio ab Apostolis inchoata. Si ergo rex verbum adorandi in generali significatione, et de quacumque sacra veneratione intellexit, profecto non minus mirabile est quomodo ausus fuerit dicere, inauditum esse antiquis imagines adorari, seu adorandas esse, cum oppositum tam sit vulgare et evidens, ut vix possit ignorari. Nam imprimis in prædicta septima Synodo, et a Damasceno, in libris de Imaginibus, et ab Adriano I, Pontifice, lib. de Imaginibus contra libros Pseudocarol., et Jona Aurelianensi, et ab aliis recentioribus, tam multa ex antiquis Patribus ad hujus fidei et consuetudinis antiquitatem ostendendam allata sunt, ut nullus, qui ea legerit, dubitare possit hanc esse traditionem a temporibus Apostolorum inchoatam, et per continuam seriem ac successionem perpetuam in Ecclesia retentam. Primo enim ipsummet Christum imaginem sui non manu factam ad Abagarum misisse in Edessam, antiquæ historiæ ecclesiasticæ

referunt: Evagrius, lib. 4 Hist., c. 26; Nicephor., lib. 2, cap. 7; et Damasc., lib. 4 de Fide, c. 17; et recipitur in dicto Concilio Nicano II, act. 5; et defenditur ab Adriano Papa, epist. 3. ad Carolum Magnum, cap. 18, qui etiam affirmat Stephanum Papam, prædecessorem suum, illam historiam approbasse.

12. Deinde in eodem Concilio Nicæno II, act. 1, Gregorius quidam, Episcopus Pessinuntis, refert canonem Apostolicum de imaginibus in templis collocandis, editum in Concilio Antiocheno, tempore Apostolorum coacto, cujus meminit Innocentius I, ep. 18 ad Alexandr., illiusque canones, ex inventis a Pamphilo in Bibliotheca Origenis, refert Turrianus, lib. 1 contra Magdeburgenses, c. 25, ubi hunc canonem de imaginibus plenius refert, quam in septima Synodo referatur, et sic habet: Ne decipiantur salvati (id est fideles) ob idola, sed pingant ex opposito ditinam humanamque manu factam, impermixtam effigiem Dei veri, ac Salvatoris nostri Jesu Christi, ipsiusque servorum, contra idola et Judæos, neque errent in idolis, neque similes fiant Judais. Ubi obiter notari potest, tantum abesse ut imagines sint idola, ut potius ad confutationem idolorum introductæ sint, et veluti ad medium inter judaismum et gentilismum tenendum, ut infra explicabo. Nota item est historia de antiquissima imagine Salvatoris, Cæsareæ collocata, a femina quam Dominus a profluvio sanguine liberavit, Matth. 9, quam refert Eusebius, lib. 7 Histor., cap. 14, qui addit non esse mirum, hoc effecisse feminam illam, in recognitionem accepti beneficii, cum et nos (ait) Petri et Pauli Apostolorum, et Christi etiam ipsius imagines in picturis colorum varietate expressas conservatasque aspexerimus. Eamdem historiam de statua Christo erecta a prædicta muliere in memoriam beneficii refert Nicephorus, lib. 10, cap. 3, et addit a Juliano Apostata fuisse ablatam, et contumeliose confractam, Christianos vero, sicut potuerunt, illam in Ecclesiam transtulisse, et cultu convenienti prosecutos esse.

13. Constantinum præterea, cum ecclesias ædificare cœpit, eas simul variis imaginibus et statuis argenteis Apostolorum et aliorum Sanctorum ornasse, memoriæ proditum est a Damaso Pontific., in Sylvestro, et a Paulino, epist. 12, et aliis. Ad hæc Augustinus, 22, contra Faust., c. 73, commemorat, imaginem Abrahæ sacrificantis filium multis locis fuisse depictam, et lib. 1 de Consensu Evan

XXIV.

gelistar., idem affirmat de imaginibus Christi et Apostolorum Petri et Pauli. Ambrosius. etiam, epist. 57, cum Gervasio et Protasio apparuisse sibi personam gravem, quæ similis (inquit) erat Beato Paulo, cujus me vultum pictura docuerat, id est, imago Pauli, quam familiarem habuisse videtur. Quod etiam de B. Chrysostomo refert Damascenus, orat. 4 de Imaginibus, dicens: Habebat autem effigiem Apostoli Pauli in imagine, in loco, ubi propter corporis imbecillitatem quiescebat. Gregorius etiam Nyssenus, oration. in Theodorum Martyrem, refert, certamina Sanctorum Martyrum, et eorum Præsidis Christi, tanquam in libro quodam potuisse in ecclesiis legi, coloribus artificiosis depicta. Et Sanctus Basilius, Homil. de Sancto Barlaam, quæ est 18, postquam lingua sua Martyris fortitudinem depinxit, sic concludit : Exur gite nunc, o præclari athleticorum gestorum pictores. Mutilam ducis imaginem vestro illustrate artificio, et obscurius a me depictum coronatum athletam vestræ industriæ coloribus conspicuum reddite. Abibo certaminum ac victoriarum Martyris a vobis posita imagine victus, gaudebo tali hodie per vestram dexteritatem victoria superatus. Et infra: Pingatur in tabula una, et certaminum agonotheta Christus, cui sit gloria in seculorum sæcula.

14. Legi etiam potest Nazianzenus, orat. 23, circa principium, ubi commemorat Angelos, cum corporea forma, vestitu candido, solitos fuisse depingi, ad significandum (inquit) naturalem ipsorum puritatem. Et idem usus imaginum colligitur ex eodem, epist. 49 ad Olympium, et infinita alia ex Patribus et historiis afferre possemus. Quod si fortasse Protestantes prædictas historias ut incertas rejecerint, nihilominus scripta Patrum et testimonia, quæ usum imaginum supponunt et probant, negare non possunt. Deinde licet in una vel alia historia possit esse aliquis error, seu defectus veritatis, tamen ubi tot concurrunt exempla, multis et gravissimis testibus confirmata, valde temerarium esset omnia falsitatis arguere, propter solam pertinaciam propriæ opinionis, sine alia probatione. Denique licet Protestantes hæc non admittant, saltem sine ullo fundamento astruent, cultum imaginum fuisse ab antiquis inauditum.

15. Evasio refellitur. Dicent fortasse, prædictis historiis et testimoniis probari quidem usum imaginum, non autem cultum vel adorationem, de qua rex præfatis in locis lo

12

« PredošláPokračovať »