Obrázky na stránke
PDF
ePub

quitur. Advertant autem, obsecro, non quemcumque usum politicum et privatum, sed ecclesiasticum et sacrum, ex dicta traditione demonstrari, et cum eo conjunctam esse venerationem imaginum, quæ sæpe in eisdem locis expresse ostenditur. Quod quidem Patres septimæ Synodi diligentissime expenderunt, et ideo, postquam in act. 7, exhibendam esse imaginibus salutationem et honorariam adorationem definissent, protinus addiderunt: Sic enim Sanctorum nostrorum Patrum optima disciplina, et Ecclesiæ Catholica habet traditio; et in fine exclamavit sancta Synodus: Omnes sic credimus, hæc est fides Apostolorum, hæc est fides Patrum. Nos antiquæ Ecclesiæ legislationi insistimus, nos decreta Patrum custodimus.

--

16. Finis imaginum. - Oratio nullo modo tendit in imaginem, adoratio vero proxime versari circa illam potest. Potest autem hæc veritas ita declarari, nam imagines quidem non sunt per se ac principaliter factæ, ut adorentur, sed potius ut per eas colantur et honorentur personæ quas repræsentant, simulque ut ad sacrum templorum cultum, et ad spiritualem utilitatem fidelium inserviant. Hinc autem necessitate quadam etiam naturali rationi conformi, ortum est, ut ipsæ etiam imagines venerandæ sint, et debito honore tractandæ. Quod fieri potest duplici modo et ratione. Primo, quia in eis et per ipsas adorantur prototypa, ad quæ intentio adorantis præcipue fertur, ut Concilia Nicanum et Tridentinum declararunt. Unde fit, ut qui sic adorat Christum, verbi gratia, in imagine, id faciat simul venerando imaginem, circa illam signum venerentiæ exercendo, ut osculando, salutando, etc. In quo est notandum discrimen inter orationem, et adorationem: nam oratio sive mente, sive voce fiat coram imagine, nullo modo ad imaginem pertinet, neque illam (ut ita rem explicem) contingit, quia ad intelligentem solum potest immediate referri; adoratio vero, quæ per actionem corporis exhibetur, licet dirigatur ad personam, proxime exerceri potest circa rem distinctam a persona, quatenus illi conjuncta est, vel re ipsa, ut est vestis, vel thronus in quo rex sedet, vel habitudine, ut est imago, reliquiæ, et similia. Et ideo quando per hæc quasi instrumenta adorantur personæ, necesse est ut etiam ista instrumenta seu imagines aliquo modo coadorentur.

17. Sola intellectuales creaturæ propter se coluntur.—Alio modo possunt et debent ima

gines cum veneratione tractari, quoties actio aliqua circa illas exercetur, etiamsi tunc propria et formalis adoratio personæ non fiat, sed solum spectetur imago ut res quædam sacra, quæ cum debita veneratione tractanda est, sicut ad alias res sacras reverenter accedimus, ut septima Synodus in sua definitione dixit. Et sic etiam dixit Gregor., libr. 7, indict. 2, epistol. 5: Sublata, cum ea, qua debitum est, veneratione, imagine Genitricis Dei, et Cruce. Et nihilominus hæc etiam reverentia respectiva est respectu imaginis, quia tota exhibetur propter rem repræsentatam. Atque ita fit ut tota hæc veneratio imaginum sit diminuta, et secundum quid, respectu venerationis prototyporum. Et consequenter efficitur ut veneratio imaginum quorumcumque Sanctorum Angelorum, et hominum, infra Christum Dominum, non solum deficiat a vera latria, sed etiam a propria dulia simpliciter dicta, quæ est absoluta veneratio propter propriam excellentiam. Unde veneratio etiam quæ exhibetur imagini Christi, licet cum ipsius Dei adoratione sit conjuncta, non tamen est absoluta latria, prout circa imaginem versatur, sed respectiva, et secundum quid, quia tota tendit ad Deum, et in ejus excellentia fundatur. Et hac ratione interdum dicunt Patres, solas intelligentes personas esse venerandas vel adorandas, utique absolute, et propter se; aliquando vero asserunt etiam res inanimes posse adorari, cultu scilicet respectivo, et propter aliud, ut videre licet in dicta epistola Adriani ad Constantinum et Irenem, et sæpe in aliis locis ejusdem Concilii. Et sic etiam dixit Augustinus, lib. 3 de Trinit., cap. 10, signa mirabilia operum Dei, præsertim divina virtute facta, et permanen tia, et stuporem habere tanquam mira, et honorem tanquam religiosa; quæ vero ab hominibus fiunt, honorem habere posse tanquam religiosa, licet stuporem non efficiant.

18. Venerationem imaginum esse æque antiquam atque earum usum, concluditur. - Sic ergo intellecta hac imaginum veneratione, recta ratione concluditur, tam esse antiquam in Ecclesia, quam est antiquus sacer imagi num usus, ut recte dixit Nicephor. Constantinopolitanus, in dialogo orthodoxo de imaginibus, apud Turrianum supra, ubi inter alia inquit: Cum quærit hæreticus ubi scriptum sit de adoranda Christi imagine, respondendum est ihi scriptum esse uhi scriptum est, adorandum esse Christum, quia imago unum est cum prototypo, non natura, sed habitudi

ne, et ideo communionem etiam habet, et nominis, et honoris, modo utique prædicto. Quam doctrinam, Athanasii auctoritate et aliorum Patrum confirmat. Potest præterea idem colligi ex ipso antiquo usu sacrarum imaginum; nam in templis et altaribus collocatæ semper fuerunt, ut ex testimoniis citatis constat, et epis. 3 Adriani Papæ ad Carolum Magnum; hoc autem pertinet ad religiosum cultum, et venerationem; præsertim, quia etiam in sa eris calicibus ponebantur, ut constat ex Tertulliano, in lib. de Pudicitia, cap. 7 et 10. Item in sacris litaniis, et processionibus consuetum fuit, imagines crucis et Sanctorum deferri; et Beda, lib. 1 Historia Anglorum,, cap. 25, refert, Augustinum, et socios ad prædicandum Evangelium, ingressos fuisse, crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Salvatoris in tabula depictam. Idem etiam ostendit usus accendendi lumina coram imaginibus, ut ex Fortunato, lib. 4 de Vita Sancti Martini, in fine, colligitur'.

19. Sacrarum imaginum veneratio ex miraculis comprobatur.-Accedit sæpe probasse Deam hanc venerationem imaginum, miraculis, seu signis mirabilibus, quale fuit in illa Christi imagine Cæsareæ collocata per modum statuæ, quod ad ejus pedem quædam herba exorta, cum fimbriam ejus crescendo attingeret, vires ad pellendum morbos accipiebat, ut historici, et Patres supra allegati referunt, et Gregorius Turonensis, lib. 1 de Gloria Martyrum, cap. 21, et similia divina beneficia facta per imaginem Christi ad Abagarum missam referunt historiæ supra citatæ. Huc etiam spectat, quod sæpe sola unc tione olei lampadum ardentium coram imaginibus, infirmi sanati sunt, ut constat ex Fortunato supra, et aliis. Item satis admiratione dignum est, quod Damascenus, lib. 3 de Imaginibus, circa finem, refert de Theophilo Alexandrino, qui, propter inimicitias quas cum Chrysostomo in vita gesserat, mori non est permissus, donec allata fuit imago Chrysostomi, quam ille cum adorasset, spiritum emisit.

tum eis debitum semper fuisse sacrum existimatum. Consecutio profecto evidens est. Assumptum vero colligimus imprimis ex verbis Simeonis Stylitæ, in epist. ad Imperatorem Justinum, relata in dicta septima Synodo, act. 1: Omnem (inquit) blasphemiam excedit improbum hoc factum, quod in Deum Verbum pro nobis incarnatum, ejusque gloriosam Matrem, et venerandam, sanctamque Crucem designarunt. Nam cum videamus pias leges vesstras, eos, qui imaginem aut statuam imperatoris ignominia afficiunt, extremo et justo mortis supplicio plectere, qua tandem pœna puniendi sunt, qui in imaginem Domini nostri, ejusdem Matrem nefando facinore grassati sunt? Ubi clare sentit, excedere hoc delictum injuriam civilem, etiam in personam imperatoris redundantem. Unde interdum acerbitas hujus criminis cœlesti signo monstrata est, quale fuit copia sanguinis, quæ ex imagine Crucifixi a Judæo telo confixa manavit, ut refert Sigebertus, in Chronic., anno 560; et Gregorius Turonensis, lib. 1 de Gloria Martyrum, cap. 22. Et quoddam simile ex Athanasio refertur in septima Synodo, action 4.

21. Denique iidem Patres, eisdem locis loquentes de imaginibus, eas sæpe sacras, sanctas et venerabiles vocant, et interdum verbo adorandi, interdum autem verbo venerandi aut salutandi eas utuntur, ut patet ex proxime allegatis, et ex Anastasio Sinaita, in Orat. de Sacra sinaxi, dicente, non esse satis ingredi in ecclesiam, ac divinas imaginum Sanctorum formas, pretiosasque ac venerabiles cruces venerari, nisi etiam peccatorum sordes confessione et lacrymis abluantur. Quam orationem in latinum conversam, Pontifici Gregorio XIII Achilles Statius Lusitanus obtulit, ut refert Baronius, anno Christi 599, num. 9 et 10. Qui etiam, anno 656, ex actis et vita Sancti Maximi, refert pulchram historiam et colloquium inter Maximum, et quosdam legatos imperatoris ad eum missos, quod his verbis concluditur: Postea surrexerunt omnes cum lætitiæ lachrymis, et humili reverentia inclinarunt sibi invicem, et oratio facta est. Et unusquisque eorum sancta Evangelia, et pretiosam crucem, et imaginem Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, et Genitricis eius Dominæ nostræ Deiparæ salutarunt. Quæ fere verba commemorat Euthymius, Sardensis Episcopus, in dicta Synodo, act. 4. Et in eis etiam 'Notavit Baronius, anno Ceristi 402, expendi potest juramentum, quod actio sacra et religiosa est, super Evangelia, et imagines,

20. Imagines contumelia afficere gravissimum sacrilegium. - Præterea imaginum saerarum injuriæ vel contumelia semper sunt reputata gravissima sacrilegia contra Sanctorum et rerum sacrarum debitum cultum ; ergo signum manifestum a contrario est, cul

n. 53.

tanquam super res sacras, et religiosa vene- teturque attentissime, quam rationem, vel ratione dignas factum esse.

22. Ratio naturalis imaginum venerationem commendat. Est ergo ex traditione Patrum manifestum, antiquam Ecclesiam cum usu imaginum earum sacram venerationem semper observasse. Et profecto ratio naturalis idem demonstrat, quia talis est honor, qualis est excellentia in qua fundatur; ratio autem venerandi imagines Christi vel Sanctorum est eadem excellentia, vel sanctitas prototyporum; ergo earum veneratio ad eumdem ordinem seu ad eamdem virtutem spectat, ad quam honor talium personarum pertinet, quia ad eas omnino refertur. Sicut honor imaginis regiæ, regius quodammodo est, et illius injuria ad crimen læsæ majestatis pertinere censetur, quo exemplo et argumento, ut dixi, Patres et Concilia utuntur.

CAPUT XII.

OBJECTIONIBUS REGIS CONTRA IMAGINUM VENERA-
TIONEM SATISFIT.

1. At rex Jacobus mirari non desinit, quod hominum ingenium, que Satance fraus, hoc tam audax commentum Ecclesiæ Christianæ obtrudere attentarit'. Vehementerque ambigit, pag. 59, an in ultimo judicio excusationes istius modi, ex illis argutiarum ineptiis petita, Christo idololatriam exprobranti, probanda sint. Hæc fere sunt verba regis, quibus prudenter, et pro causæ dignitate, obviare mihi difficilius est, quam fortissimis et clarissimis rationibus aut testimoniis respondere. Nam si leviter id egero, timeo ne fidei Catholicæ causam, remissius quam par sit, agere videar; si vero tantæ verborum acerbitati eadem loquendi libertate me opponam, vereor ne inde rex alicujus offensionis occasionem sumat; ideoque satius duco, hujusmodi verba, quæ rationem ad causam pertinentem non continent, præterire, et objectionibus quas rex innuit, satisfacere. Prius tamen serenissimum regem monere non omittam, ut consideret quam sit securius Catholicæ Ecclesiæ, Conciliis, ac Patribus antiquis simpliciter credere, quam de eorum sententia et auctoritate proprio arbitrio judicium ferre. Quamobrem iterum atque iterum humiliter obsecro, ut consilium, quod aliis præbet, sibi accipiat, medi

1 In Præfat., pag. 49.

(ut ipse loquitur) defensionem aut excusationem in ultimo judicio Christus Servator noster accepturus est, an illius qui in Deo, Sanctis, et eorum imaginibus colendis, vestigia Patrum sequitur, eorumque doctrinis operationes suas accommodat; an vero illius qui novos doctores antiquis præfert, et proprio judicio traditiones Patrum damnare non veretur.

2. Objectio prima. Secunda. - Tertia. -At inquit rex obediendum esse Deo potius. quam hominibus; Deus autem in Scripturis omnem imaginum adorationem, omnisque rei a Deo conditæ similitudinem coli vetat. Deinde omnis imago est idolum; idolum enim non est nihil, non enim nihil fuil, cui Deus cultum deferri interdixit; ergo omnis imago Dei, aut cujuscumque rei creatæ est idolum; ergo omnis adoratio imaginis est adoratio idoli, ac subinde idololatria. Tandem neque serpens æneus, neque corpus Moysis nihil erant; ille tamen contritus est, et hoc absconditum.

3. Primæ objectioni satisfit. - Imaginum veneratio nullo præcepto divino positivo prohibetur.- Respondetur, fieri non posse ut quod Ecclesia Catholicæ definitio ac traditio approbat seu præcipit, divino præcepto contrarium sit, cum Ecclesia ab Spiritu Sancto regatur, et Spiritus Sanctus non possit sibi ipsi contraire. Negamus ergo imaginum usum et venerationem esse contrariam divino præcepto. Nam vel illud præceptum ex novo Testamento allegatur, aut ex veteri; in novo ostendi non potest, nisi fortasse existimetur inclusum in prohibitione idololatriæ, quod frivolum et vanum esse statim ostendemus. Si autem ex veteri Testamento allegetur, interrogabo rursus, utrum afferatur tanquam positivum illius legis mandatum, vel tanquam naturale. In priori enim sensu, nolumus examinare an in lege veteri fuerit tale præceptum positivum, necne, quia hoc ad dogmata fidei non pertinet. Nam illo dato, inde inferre, venerationem imaginum, quam Ecclesia approbat, esse contra divinum præceptum, judaicum continet errorem; quia si tale præceptum positivum fuit, cæremoniale fuit; aut ergo creditur nunc obligare, et hic est judaicus error; nam secundum fidem cæremonialia mortua sunt, imo et mortifera; vel creditur esse abrogatum, et sic non potest ratione illius veneratio imaginum reputari contraria divino præcepto, quia præceptum abrogatum jam non est præceptum, neque opus, illi con

trarium, voluntati legislatoris repugnare dici potest.

-

4. Nullum datur præceptum naturale imaginum venerationem prohibens. Ex locis Ezodi 20, et Deut. 5, nihil concludi ostenditur. Si vero præceptum illud reputetur naturale et morale, negamus inveniri tale præceptum in Testamento veteri. Maxime enim sumi potest ex verbis Exodi 20, et Deuter. 5: Non facies tibi sculptile, neque similitudinem omnem, quæ est in cœlo desuper, et in terra deorsum, neque eorum qui sunt in aquis sub terra. In his autem verbis, vel non omnes rerum imagines, sed solum ordinatæ ad indebitum cultum (ut multi probabiliter credunt, etiam ex antiquis Patribus) prohibebantur; et sic quidem præceptum erat naturale; negamus tamen sub illo comprehendi Sanctorum imagines; ille enim non ad indebitum, sed ad honestissimum cultum, institutæ sunt, ut ostendimus. Vel illo præcepto omnes imagines simpliciter et absolute, et propter quemcumque usum institutæ (ut alii volunt) prohibitæ sunt, et sic præceptum non fuit naturale, et ita nihil ex illo inferri potest ad præsentis temporis obligationem, ut jam declaratum est. Et Protestantes, qui illud in hoc sensu allegant, et nihilominus esse præceptum morale affirmant, probare id certe non possunt ex Scriptura; nam in illa hoc non dicitur; apud illos autem nulla alia probatio firma est, nec nos illam admittere tenemur. Verumtamen etiam non est sufficiens conjectura, quod verba illa in promulgatione Decalogi inserantur: nam ibi etiam multis verbis proponitur præceptum tertium de observatione sabbati, quod nihilominus quoad talem temporis determinationem non morale fuit, sed cæremoniale. Deinde nullus est Sanctorum Patrum, qui illa verba, in dicto absoluto sensu intellecta, dixerit continere præceptum morale naturale, et non potius positivum illi tempori accommodatum. Denique nulla verisimili ratione ostendi potest, illam prohibitionem esse ex intrinseco dietamine legis naturalis.

5. Et certe ipse etiam rex hoc idem concedere cogitur; ait enim aliquem usum imaginum non esse prohibitum nunc, et consequenter nec naturali jure, idemque necessario fatetur de imaginum effectione; cum tamen verbum absolutum Dei fuerit: Non facies tibi sculptile; ergo vel per illa verba non fuit tantum prohibitum illud, quod erat per se malum, et ita continebant præceptum positivum

quod cessavit; vel, si dicatur per illa non esse prohibitum absolute facere imagines, sed facere ad venerationem, pari ratione restringi verba debebunt ad venerationem indebitam, seu superstitiosam. Non enim omnis veneratio imaginum de se mala est, aut honori divino contraria, ut in superioribus ostensum est, et in sequenti puncto amplius declarabitur. Et ideo qui verba illa intelligunt de absoluta prohibitione imaginum, consequenter dicunt effectionem, et usum imaginum et statuarum ita fuisse prohibitam, ut illas per se depingere, aut fabricare non liceret; hoc autem manifestum est, non esse juris naturalis, quamvis potuerit esse positivi, quod modo non curamus, quia nihil ad præsentem causam refert.

[ocr errors]

6. Satisfit secundæ objectioni. — Discrimen inter idolum et imaginem. Veneratio imaginum ab idololatria longissime distat. — In altera parte confundit rex idolum cum imagine, et in hoc fundat objectionem, quæ proinde parvi est momenti: nam sacræ imagines Christi et Sanctorum, idola non sunt, et oppositum in septima Synodo, act. 7, damnatum est. Quamvis enim simulacra gentium, quæ idola erant, revera imagines fuerint, non propterea quælibet imago idolum est, sed illa tantum quæ est Dei falsi simulacrum, ut dixit Augustinus, lib. Quæst. in librum Judic. 441. Et idem fere sensit Tertullianus, lib. de Idololatria, c. 4, dicens, idola esse imagines earum rerum, quas colit humanus error, quanquam hæc verba generaliora sunt, et comprehendunt omnem imaginem inventam vel propositam, ad colendum id quod non est cultu, aut veneratione dignum. Est ergo differentia inter idolum et imaginem, quod idolum est falsa imago, id est, rei quæ non est, vel quæ non est adoratione digna, ut communiter Patres de idolis scribentes interpretantur; imago autem dicitur, etiamsi veram repræsentationem habeat. Restringendo autem generalem rationem imaginis ad sacras et ecclesiasticas imagines, de ratione illius est, ut sit de re vera et vere sancta, ac proinde vere digna adoratione. Et sic dixit Adrianus Papa, in epist. ad Constantinum et Irenem, in septima Synodo, Act. 2, imagines tantum ob recordationem Sanctorum pingi, venerari et coli, quos clare constat servos esse Dei, et pro nobis apud Deitatem obsecrari et intercedere. Unde etiam constat quantum distet veneratio imaginum sacrarum ab idololatria; nam omnis cultus idololatriæ vel sistit in idolo tanquam in vero

Deo, vel per simulacrum tendit ad colendum sit, et ideo multum ab illa differt sacrarum pro Deo, eum qui non est, vel ad colendum imaginum veneratio. ut numen, impium aliquem, seu dæmonem; veneratio autem imaginum tendit, vel proxime in honorem Dei, vel saltem alicujus personæ vere sanctæ, qui tandem in Dei etiam honorem redundat.

7. Qua ratione idolum dicatur nihil.- Neque contra hoc obstat, sive idolum dicatur esse aliquid, ut rex contendit, sive esse nihil, ut ipse Catholicis objicit. Nemo enim unquam negavit idola gentium quoad ipsa corporea simulacra esse res aliquas etiam materiales, et sensibus patentes, quod commune etiam est imaginibus sacris; in hoc ergo sensu idolum aliquid est. Et nihilominus propter falsam representationem dici potest nihil (sicut vocatur a Paulo, 1 ad Corint. 8 et 10) quia res, quam repræsentat, vel nulla vera res est, vel nullam veram excellentiam habet, ob quam sit colenda, ut Origenes, Homil. 8 in Exodum, et aliqui interpretes Pauli illud ejus verbum intellexerunt. Quamvis etiam possit idolum dici nihil, quia nullius est virtutis aut potentiæ, ut ibi interpretatur Chrysost., homil. 20, quem Theophylact. et alii sequuntur. Et sic etiam asseruit Augustinus, 20 contra Faustum, c. 5, ea, quæ colunt gentes, aliquid esse, quia sunt idola, in quibus dæmonia adorantur, vel aliquæ partes mundi, quæ sunt vera corpora, non tamen colenda, sed ad salutem (ait) nihil sunt. Sicut alias etiam dixit idem Augustinus peccatum nihil esse, non quia actus peccati nihil sit, sed quia malitia ejus, qua in ratione peccati constituitur, non est aliquid, sed privatio boni. Et simili modo Hieronym., in Oseæ 7, in fine, dicit, hæreticos impiissimas hereses extruentes converti in nihilum, juxta translationem Septuaginta, ibidem, non quo desierint esse, sed quo comparatione Dei omnes, qui contra Dominum sapiunt, non esse dicuntur: nam si Deus est veritas, quidquid contrarium veritati est, mendacium est, et nihil nominatur. Et ita etiam intelligit ibidem illud Esth. 14: Ne tradas sceptrum tuum iis, qui non sunt. Haud dubium (ait) quin idola significet; nimirum, quia falsa sunt, et mendacium, ut tale est, nihil est. Est ergo idolum res aliqua, ut imago et materia quædam est, et est nihil, quatenus nihil est quod repræsentat, sive sit omnino nihil, seu nulla vera res, sive sit nihil quatenus aliquid divinum aut sanctum repræsentatur, quod vere sanctum non est. Et hinc habet idololatria quod mala sit, et quod idololatria

[ocr errors]

8. Adoratio alicujus creaturæ est Scripturæ consentanea. Verum hujusmodi responsiones a rege despiciuntur tanquam sophistica et arguta effugia; nam Scriptura (inquit) omnis rei a Deo conditæ similitudinem coli vetat. Sed nihil nos movent verba regis, tum quia distinctiones illæ non sunt a nobis inventæ, sed a Patribus; tum etiam quia sunt rationi naturali valde consentaneæ. Ad Scripturam vero imprimis respondemus, juxta Patrum et Ecclesiæ traditionem, reclamque rationem esse intelligendam. Deinde negamus Scripturam prohibere omnis similitudinis rei conditæ venerationem; nullibi enim potest hoc præceptum ostendi, nisi forte in prohibitione faciendi sculptile, omnemque similitudinem, intelligatur inclusa. Et tunc ad responsionem datam revolvimur. Nam vel fuit positiva, et nunc non obligat, vel si naturalem et moralem obligationem continet, intelligitur de effectione idolorum, seu (quod perinde est) de effectione imaginum, quæ tanquam dii vel tanquam deorum simulacra colantur. Estque hoc ipsi Scripturæ consentaneum, quæ aliquam creaturæ adorationem permittit, vel interdum jubet. Quod argumentum auctoritate Hieronymi confirmat Adrianus Papa, in dicta epist. ad Constantin., afferentis in exemplum, duo Cherubim aurea, et crustas (inquit) illas, quas fabricavit Moyses. Dicitque Deum concessisse Judæis hæc adorare. Quamvis enim hoc expresse in Scriptura non legatur, tamen id videtur collegisse ex eo, quod erant imagines sacræ, vel certe quia erant veluti partes propitiatorii, quod etiam veneratione dignum erat; et ita in epist. 17, inter Epistolas Hieronymi, quæ est Pauli et Eustochii ad Marcellam, et stylus docet a Hieronymo esse conscriptam, sic dicitur: Venerabantur quondam Judæi Sancta Sanctorum, quia ibi erant cherubim et propitiatorium, et arca testamenti, manna, virga Aaron, et altare aureum; et additur: Nonne tibi venerabilius videtur sepulchrum Domini? quæ posteriora verba declarant priora etiam intelligi de veneratione sacra. De qua clarius dicitur Psalm. 98: Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est, ubi (ut supra dixi) per scabellum pedum Domini, arca testamenti intelligitur, et ex ratione adorandi, quæ proponitur,. constat sermonem esse de sacra veneratione. Et hanc fuisse Dei voluntatem, patet ex modo quo volebat arcam illam re

« PredošláPokračovať »