Obrázky na stránke
PDF
ePub

tanda erit adoratio, non obstante contactu, quod ad exemplum de asina in qua Christus sedit, accommodandum est. De terra vero illius regionis, quam Christus suis pedibus tetigit, si constaret nunc permanere quoad illas partes quas Christus tetigit, in eadem esset habenda veneratione. Nam et Augustinus, 22 de Civit., c. 8, testatur suo tempore miracula facta esse per terram sanctam de Hierosolymis allatam, et a fidelibus fuisse in reverentia et honore habitam. Hoc vero tempore verisimile est terram illam adeo esse mutatam, ut ratio illa contactus cessaverit. Et nihilominus si aliquis viva fide et recordatione Christi, et vestigiorum ejus, illam veneretur, pie faciet, et nulla erit reprehensione dignus, quia tota illa actio ad Christum refertur, et relatio illa (ut sic dicam) sufficiens fundamentum habuit in actionibus et gressibus Christi.

7. Unde ad dilemma Regis respondemus, contactum per se sufficere ad hanc venerationem respectivam, nisi aliquid aliud secundum prudens judicium impediat. Et ideo non oportet ostendere ubi Christus hanc prærogativam suæ cruci contulerit, quia suis operibus id satis ostendit recta fide et ratione utentibus; neque hoc est privilegium crucis, sed est communis proprietas omnium reliquiarum Christi. Unde exemplum ibi adductum de muliere tangente, et turbis prementibus Christum, prædictis recte perpensis, nequaquam urget, quia hæc venerationis ratio, quæ ex contactu sumitur, non est aliquod opus miraculosum, quale fuit illius mulieris sanitas, quam Christus contulit soli indigenti, et ex fide petenti, sicut voluit, et altissimo suæ voluntatis consilio disposuit.

8. Responsio ad primam confirmationem. Ad secundam.-Ad tertiam.- Ex aliis confirmationibus, prior nihil ad causam facit, quia Christus respondens: Quinimo beati qui audiunt verbum Dei, docuit quidem beatiorem fuisse Beatissimam Virginem credendo, et diligendo Christum, quam illum corporaliter concipiendo, non tamen negavit quin fuerit magna dignitas Virginis, Christum in ventre suo portare, neque negavit mulierem illam vere et fideliter dixisse: Beatus venter qui te portavit, quamvis neque omnem, neque præcipuam rationem illius beatificationis explicaverit, ut eleganter attigit Beda, lib. 4 in Lucam, cap. 49. Alia vero de umbra Petri facile expeditur negando exempli similitudinem, tum quia umbra nihil est, tum etiam quia (ut dixi) ratio hujus adorationis non est

virtus aliqua faciendi miracula. Denique veneratores crucis longe sunt a maledictionibus Prophetarum contra adorantes idola, quia non respiciunt ad formam vel figuram ligni, sicut idololatræ, sed ad Christum, quem in ligno, et propter quem lignum adorant.

CAPUT XV.

DE ERRORE CIRCA PURGATORIUM.

1. Jacobus rex purgatorium irridet.- Primum fundamentum. Secundum. — Inter alia dogmata catholicæ fidei, in quibus rex ab Ecclesia Romana se dissentire fatetur, articulum de purgatorio ponit, pag. 52 Præfat.; tam leviter tamen illum attingit, ut ludere potius quam fidei causam agere videatur. Nam, licet irrideat et contemnat purgatorii articulum (quod ipse commentum vocat), nihil tamen solidum ad illum impugnandum adducit; imo, licet illum non credat, non tamen absolute negat esse purgatorium; sed si forte sit, dicit, nobis esse ignotum, satisque nobis esse credere eas animarum sedes, quas nobis Deus in Scriptura revelavit, cælos, scilicet, et inferos, neque ulterius de divinæ provi dentiæ arcanis scrutandum esse. Quocirca fundamentum præcipuum regis est, quia purgatorii assertio ex Scriptura ostendi non potest: Sane (inquit) Bellarminus nullum ei ex Scriptura fundamentum astruere potuit. Unde infert: Satis certe nobis fuerit, eas animarum sedes cognoscere, quas Deus suo verbo nobis voluit esse revelatas. Præter hoc vero fundamentum, tacite, et quasi aliud agens, inserit aliud quasi latenter, dicens de Christo: Ipse est vera expiatio, verumque purgatorium nostrorum peccatorum, quasi subinferens: Ergo aliud purgatorium necessarium non est. In his autem verbis radix non solum hujus erroris, sed etiam plurium aliorum, a quibus iste pendet, delitescit, et ideo ab illo incipiendum est, et totum ulcus breviter aperiendum, ut integra errorum connexio detegatur, ut vel inde rex intelligat, non recte de rebus ad salutem necessariis judicare, cum hæc indigna existimet, in quibus tempus, et opera impendatur.

[blocks in formation]

Remissionem autem hanc solum in hoc docent consistere, quod peccata nobis a Deo propter Christum non imputentur, non in hoc quod vel non sint, vel non fiant. Addunt deinde tunc non imputari, quando aliquis firma fide credit, sibi non imputari peccata propter Christum, sive quæ prius fecit, sive quæ in præsenti cum tali fide et apprehensione actu committit; nam Christus hoc nobis promeruit, pro peccatis nostris sufficienter satisfaciendo. Atque ad hoc suadendum, verba Pauli et cæteras Scripturas depravant ad suam ipsorum perditionem, ut Petrus præmonuit '.

3. Ex his autem principiis inferunt, quoties quis habet eam fidem, quæ sufficit ut peccatum non imputetur, prorsus non imputari, omnemque illius pœnam remitti. Nam vel peccator firma fide credit justitiam Christi satis esse, ut sibi peccatum omnino et integre tollatur, et ad nullam pœnam imputetur, si ita credat; vel aliter de justitia Christi et non imputatione peccati per fidem cogitat: si hoc posteriori modo in fide illa speciali claudicet, vere non credit, ideoque neque integre, neque ex parte peccatum ei remittetur, seu non imputabitur; sin vero plenam fidem non imputationis concipiat, ad nullam omnino pœnam reputabitur peccatum; atque ita remissio pœnæ, ad quam posset peccatum mortale imputari, semper aut integra est, aut nulla. 4. Denique ex eisdem principiis inferunt in homine justo nullum esse veniale peccatum, sed aut mortale esse, quod justitiam auferat, aut nullum esse; nam si justus quodlibet opus, quantumvis leve, faciat, credens sibi imputari ad aliquam culpam, eo ipso infidelis est et graviter peccat, et Christo gravem injuriam infert, de illius meritis et satisfactione diffidens; si vero hæc faciat, firmiter credens ad nullam vel minimam pœnam imputari, nec leve peccatum committit (utique quod imputetur), nam per Christum purgatur præveniente (ut ita dicam) purgatione, seu non imputatione. Atque in hoc sensu videtur rex vocasse Christum nostrum purgatorium. Cessat igitur, si hæc vera sunt, omnis purgatorii necessitas, quia in homine justo nihil remittendum relinquitur, et ita si in eo statu moriatur, non indiget purgatione; si vero sine justitia moriatur, peribit in æternum.

5. Hæc sunt monstra et portenta ab hæreticis inventa, ut purgatorium de medio tolle

1 2 Pet. 2.

re possint, ut vel hinc videat rex, an assertio purgatorii parvi sit momenti, cum ad illam evertendam necessarium sit potissima fidei fundamenta convellere; imo, etiam opus sit contra divinam justitiam et ordinatam providentiam, addo etiam contra naturalem rationem, comminisci plurima. Fides ergo catholica principiis ac fundamentis omnino contrariis subsistit, quæ breviter et per transennam tantum indicabo, ut ad scopum intentum perveniam; nam si ex professo singula probanda et disputanda forent, justum atque integrum opus necessarium fuisset. Primum ergo fidei fundamentum est, licet Christus ex se sufficienter et copiose omnes homines redemerit, et pro omnibus satisfecerit, nihilominus cum effectu non omnes salvare, ut ipsemet docet, Matth. 25, et est in nostra fide per se notum, idque rex Angliæ in citato loco supponit, dum confitetur duo esse domicilia, cœlum ac infernum, humano generi in æternum constituta. Ex quo fundamento aperte aliud sequitur, videlicet, non obstante Christi redemptione, necessarium hominibus esse ad salutem consequendam, ut aliquid agant, vel in eis fiat quo meritum et satisfactio Christi illis applicetur. Probatur, quia existente infinito merito et satisfactione Christi, volentis omnes salvare, ut Paulus dicit, ac subinde pro omnium salute se offerentis, nihilominus quidam salvantur, alii vero perpetuis destinantur ignibus; ergo hæc differentia non aliunde provenire potest, nisi quia præter acctiones et passiones, quas Christus ipse exhibuit, necessarium sit aliquid fieri ex parte nostra, quo infinita Christi redemptio nobis applicetur. Atque hoc etiam satis agnoscit Jacobus rex, cum istum articulum concludit, dicens: Id agamus, ut alterum consequamur, alterum defugiamus.

[ocr errors]

6. Meritorum Christi ad homines applicationem non fieri per non imputationem peccatorum. Discrimen ergo inter Protestantes et Catholicos incipit ab hac necessaria applicatione meritorum Christi, per quam, nimirum, actionem, cognitionem aut affectum fiat. Sit ergo secundum fidei fundamentum, hanc applicationem non fieri per illam fidem specialem, quam Protestantes fingunt de propria justitia, aut non imputatione peccatorum, neque per illam peccata præterita remitti, neque præsentia non imputari, neque justitiam veram, quam propter Christum accipimus, in illa non imputatione consistere. Qua omnia contra regem et Protestantes in eorum

principiis sufficienter probantur, quia in Scriptura sacra nullibi invenimus impositam hominibus necessitatem credendi, sibi non imputari peccata eo ipso quod talis non imputatio credatur; alioquin locum prodant, ubi vel illa credulitas præcepta sit, vel ejus objectum, seu illa non imputatio revelata. Nos enim audimus Paulum dicentem: Sine fide impossibile est placere Deo, et rationem subjicientem, credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Hæc ergo fides dogmatum est necessaria ad salutem, non de propria justitia, quæ nullibi exigitur. Christus etiam Dominus, Marci ultim., dixit: Predicate Evangelium omni creaturæ ; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Et Matthæi ultimo addit: Docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. Fides ergo Evangelii seu dogmatum, et baptismus cum obedientia mandatorum, sunt media seu actiones a Christo præscriptæ ad participandam redemptionem ejus; de fide autem speciali, aut non imputationis peccatorum, nec Verbum ipse locutus est, nec per Apostolos aut Ecclesiam suam id nobis tradidit.

Non enim qui se justum reputat, sed, qui facit justitiam, justus est, ut loco supra allegato idem Joannes ait. Et sic etiam cætera omnia quæ dixi, frequentissima,sunt in Scripturis, et in' propriis locis ex professo tractata sunt.

7. Adde, per se incredibile esse peccata, licet re ipsa committantur transgrediendo etiam divinam et naturalem legem, eo ipso a Deo remitti, vel tanquam nihilum reputari, quod is, qui illa committit, ita credit, et illa fiducia delinquit. Quid enim hoc est, nisi dare hominibus liberam licentiam peccandi? Profecto nihil cogitari potest justitiæ Dei, et sapientissimæ providentia magis contrarium. Neque minus repugnat redemptioni Christi; sic enim non venisset ad dissolvenda, sed . potius ad fovenda et multiplicanda opera diaboli. Dicit autem Joannes, 1 ep., c. 3: Scitis quia ille apparuit, ut peccata tolleret. Et infra: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli; et Petrus, 1 ep., c. 2: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, etc.; et Paulus, ad Gal. 5: Vos in libertatem vocati estis, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem spiritus servite invicem. Non ergo applicatur homini Christi meritum per illam commentitiam fidem specialem, sed per fidem, quæ per charitatem operatur. Et ex hac fide spem justitiæ concipimus, intercedente pœnitentia præcedentium peccatorum, cum observantia mandatorum, sine qua non potest subsistere vera justitia.

ut

8. Tertio, docet catholica fides, et sequitur ex dictis, fructum meritorum et satisfactionum Christi non semper æqualiter omnibus credentibus et justis applicari; ac subinde, non quoties peccata mortalia remittuntur quoad culpam, ita remitti quoad pœnam, ad nullam omnino etiam temporalem amplius imputentur. Utrumque docuit Concilium Tridentinum primum, sess. 6, c. 7 et 10, et canone 14. Quod etiam sumitur ex Paulo, 1 ad Cor. 15, dicente: Stella enim a stella differt in claritale, sic et resurrectio mortuorum. Et ex verbis Christi, Joan. 14: In domo Patris mansiones multæ sunt. Quæ sunt variæ, et inæquales sedes beatorum, ut omnes Patres exponunt, et singulariter Augustinus, tract. 67 in Joan., dicens: Multæ mansiones diversas meritorum in una vita æterna significant dignitates. Sicut ergo in patria sunt inæquales coronæ, ita in vita est inæqualitas in gratia et justitia, et consequenter etiam in participatione meritorum Christi. Omnis enim interna justitia, ejusque operatio per gratiam Christi confertur, atque ita fructus est et participatio meritorum ejus; est ergo in hac participatione inæqualitas.

9. Secundum autem docuit idem Concilium Tridentinum, eadem sess. 6, c. 14, et canon. 30, et sess. 14, sequiturque manifeste ex priori; nam qua ratione meritum Christi non semper æqualiter applicatur quoad perfectionem justitiæ, eadem, satisfactio Christi non semper in nobis habet æqualem effectum quoad remissionem pœnæ temporalis. Ratio vero est, quia remissio pœnæ fit interveniente dispositione aliqua, vel satisfactione ex parte hominis; hæc autem dispositio, vel operatio potest esse major et minor; ergo et pœnæ remissio. Peccata ergo mortalia post baptismum commissa (nam de baptismate alia est specialis ratio), quamvis per pœnitentiam remittantur propter Christum, non semper quoad poenam temporalem omnino remittuntur, sed juxta modum pœnitentiæ et dispositionis. Et ideo orabat David, Psal. 50: Amplius lara me ab iniquitate mea; et ob eamdem causam omnes Scripturæ pœnitentiam de peccatis. etiam remissis, et eleemosynas, aliaque bona opera, ad eorum plenam remissionem obti

nendam, consulunt'. Eademque est communis doctrina Sanctorum, ut videre licet in Augustino, lib. de Vera et falsa pœnitent., c. 15; Chrysostomo, homiliis de Pœnit., præsertim in 5. Et optime Ambrosius, lib. 7 în Lucam, ad finem c. 12, dicente: Sicut qui pecuniam solount, debitum reddunt, nec prius evacuatur favoris nomen, quousque totius sortis ad miniswm usque, quocumque solutionis genere, qualitas universa solvatur, sic compensatione charitatis, actuumque reliquorum, vel satisfactione quacumque peccati pœna dissolvitur. Et infra: Aut pretio charitatis redimitur injuria, aut injuriæ æstimatione pæna relaxatur. Et infra Uniuscujusque peccatum supra scripte genere conditionis eluitur, cum tandiu exercetur norius pœnis, ut commissi supplicia erroris expendat. Qui ergo non plene satisfecit, licet justus sit, alicujus pœnæ debitor est.

10. Aliqua peccata hominibus etiam justis insunt, quæ gratiam non tollunt. — His accedit aliud fidei fundamentum, nimirum, esse in hominibus, etiam justis, quædam peccata quæ gratiam non tollunt, nec hominem Deo inimicum, aut reum æternæ pœnæ constituunt, et ideo venialia vocantur. Ita docuit Concilium Tridentinum, dicta sess. 6, c. 15, et nunc sufficienter probatur ex illo Proverbiorum 21: Septies in die cadit justus, et resurgit; impii autem corruunt in malum. Illi enim casus justorum aliqua peccata sunt, non tamen talia quæ justitiam auferant, alias etiam justus corrueret in malum, quoties sic peccaret. Unde recte Augustinus, serm. 41 de Sanctis, hæc vocat minuta peccata, a quibus in hac vita Sancti non sunt immunes, quæ animam non occidunt, licet deforment; et ep. 103, in fine, illa vocat peccata levia justorum, que ordinariis remediis tolluntur. El propter eadem asserit, lib. 2 de Peccator. merit., c. 7, protulisse Joannem: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, etc., 1 Joan. 1. Item ad eadem peccata pertinet illud Jacobi 3: In multis offendimus omnes, ut ibidem notat Beda, et Augustinus, in Enchirid., c. 78, ubi multa exempla talium peccatorum ponit, et plura lib. de Natura et Grat., cap. 36 et 38.

11. Ratio etiam naturalis hoc suadet, quia prudens ac perfecta amicitia non dissolvitur propter levem aliquam negligentiam vel of fensionem; ergo incredibile est amicitiam cum

Matt., 3 et 4; Eccl., 5; Ezech., 23, cum similibus.

Deo propter quemlibet defectum levem amitti, aut quodlibet peccatum levisssimum reddere hominem divino odio, et æterna pœna dignum. Quamvis autem hæc peccata tam acerbam pœnam non mereantur, nihilominus, eo ipso quod peccata sunt, aliqua certa pœna digna sunt, ut recte notavit Augustinus, lib. Octoginta trium quæstion., q. 26, quia unicuique culpæ, secundum debitum justitiæ ordinem, et juxta qualitatem ejus, aliquis modus pœnæ respondet; Deus autem justissimus est, et ideo hæc etiam peccata, quæ legi suæ aliquo modo derogant, impunita non sinit, juxta illud Matth. 5: Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem, ubi Hieronymus: Hoc est quod dicit, non egredieris de carcere, donec etiam minima peccata persolvas. Et eodem fere modo exposuit Ambrosius, lib. 7 in Luc., ad finem cap. 12. Denique, ut Augustinus dixit, dicto serm. 44, quamvis hæc peccata animam non occidant. ita eam deformem faciunt, ut eam ad amplexus Sponsi cœlestis, aut vix, aut cum grandi confusione venire permittant. Quod de hujus vitæ statu et de contemplatione Dei et dilectione, quæ in hac vita haberi potest, intelligendum puto; nam si de amplexu patriæ et visionis beatæ intelligatur, non vix, sed omnino haberi non poterit talis amplexus Sponsi, nisi prius deformitas talium peccatorum auferatur. Quia, ut dicitur Apocalyps. 2, non intrabit in illam civitatem aliquid coinquinatum, et in illo statu maxime complebitur quod Paulus dixit ad Ephes. 5: Christus dilexit Ecclesiam, el se ipsum tradidit pro ea. Et infra: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.

12. Amicitiam cum Deo non dirimi propter quodcumque peccatum. - Ex his igitur principiis plane concluditur purgatorii necessitas, in hunc modum. Homines justi, dum in hac vita vivunt, habent simul cum justitia vel reatum aliquem pœnæ temporalis debitæ propter peccata remissa, vel propter venialia postea commissa; contigit autem sæpe justos. mori in hujusmodi statu, quia vel post multa et gravia peccata, seram, ac levem, et remissam pœnitentiam agunt, vel quia, licet multo tempore ante mortem in gratia vivant, frequenter venialiter peccant, et in adhibendis remediis, et satisfactionis operibus exercendis negligentes sunt; ergo necessarium est ut post mortem sit purgatorii tempus, et locus in quo ab his maculis mundari, et debitas ⚫ pœnas solvere, atque ita paradisum ingredi

valeant; quandoquidem secundum fidem rullus ad beatitudinem admittitur sine integra remissione culparum et pœnarum, ut ostensum est. Quæ ratio ad hoc dogma fidei confirmandum sufficeret, etiamsi ex Scriptura expressius probari non posset, quia principia hujus discursus in Scriptura ipsa fundata sunt, et aliqua ex parte, quantum ex facto pendent, sunt etiam experientia notissima, et illatio est etiam necessaria, ac evidenter nota. Hæc autem sufficiunt, tum ad reddendam assertionem omnino certam, tum etiam ut ab Ecclesia definiri potuerit, et fidelibus proponi, ut eam de fide credere teneantur, ut in superioribus ostensum est. Ecclesiam autem ita veritatem hanc definivisse, ex Conciliis Florentino et Tridentino constat. Et quamvis tam expressa definitio facta non fuisset, universalis consensus cum antiquissima Ecclesiæ Catholicæ traditione ad fidem faciendam sufficeret.

13. Articulum de purgatorio antiquissimum esse ex Patribus ostenditur.- Unde ulterius infero, immerito Jacobum regem hunc articulum de Purgatorio, inter eos, quos nuperos et novitios vocat, recensere, cum neque Augustinus, nec Hieronymus, nec alii Patres illis æquales, qui certe nuperi non sunt, veritatem tot fidei fundamentis subnixam ignorare potuerint. Quod etiam eorum verbis ostendere non est diffcile; Augustinus enim, in Fsalm. 37, in princ., de Purgatorio exponit verba illa: Domine ne in furore tuo (vel ut ipse legit) in indignatione tua arguas me, neque in ira tua emendes me; sic enim legit, et dicit, hanc emendationem in ira, per quam emendati salvabuntur, futuram esse post mortem, sic tamen quasi per ignem. Unde sic exponit: In hac vita purges me, et talem me reddas, cui jam emendatorio igne non opus sit. Præterea, lib. Octoginta trium Quæstionum, q. 26, loquens de venialibus peccatis, dicit eis deberi certam pœnam et in hoc sæculo, et in futuro, ubi vel particulam et pro disjunctione posuit, vel sub conditione intellexit deberi illam pœnam in futuro sæculo, si in præsenti non luatur. Clarius vero dicto serm. 11 de Sanctis, de eisdem peccatis agens dixit: Quidquid de istis peccatis a nobis redemptum non fuerit, illo igne purgandum est, de quo dixit Apostolus, quia in igne revelabitur, et si cujus opus arserit, detrimentum patietur; aut enim dum in hoc mundo vivimus, ipsi nos per pænitentiam fatigamus, aut certe, volente aut permittente Deo, multis tribulationibus pro is

tis peccatis affligimur, et si Deo gratias agimus, liberamur. Et infra: Ita peccata ipsa in hoc sæculo purgantur, ut in futuro ille ignis purgatorius, aut non inveniat, aut certe parum inveniat, quod exurat. Si autem nec in trilulatione Deo gratias agimus, nec bonis operibus peccata redimimus, ipsi tamdiu in illo purgatorio igne moras habebimus, quamdiu supra dicta peccata minuta, tanquam ligna, fœnum, stipula, consumantur.

14. Post diem judicii non remanebit purgatorii locus.· Item in libro de Octo quæstionibus ad Dulcitium, licet in q. 1 solum dicat, salvari aliquos sic tamen quasi per ignem, et non esse incredibile ita contingere aliquibus post hanc vitam, utrum vero ita sit, quæri posse, tamen in quæstione 2 repetit quæ dixerat 1. de Cura pro mortuis agenda, c. 1, quod allegat, et definite et tanquam certum docet suffragia vivorum prodesse aliquibus ex mortuis, qui nec tam mali fuerunt, ut illis prodesse non possint, ut sunt damnati, nec tam boni ut illis non indigeant, sed medii cujusdam status, quos ipse vocat, non valde malos, quia licet bona pereuntia dilexerint, non tamen sunt tales, quales illi de quibus dictum est, quod regnum Dei non possidebunt, sed justi aliqua indigentes purgatione. Idemque docet in Enchirid., c. 68, cum 96, ubi ait: Negandum non est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari. Ideoque Monica, gloriosa Augustini mater, catholica fide bene instructa, dum animam ageret, nihil a filio et sociis ejus postulavit, nisi ut ad Domini altare memoriam ejus haberent, ut ipse refert lib. 9 Confession., c. 11; et in 3, insignem illam fidem et pietatem commendat, et pro matris anima orat, aliosque ut orent interpellat. Præterea, lib. 24 de Civit., cap. 46, ubi de infantibus morientibus cum solo baptismo, ait ita esse ad beatitudinem dispositos, ut non solum pœnis non præparentur æternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiantur. In quibus verbis aperte supponit, esse post hanc vitam purgatorias pœnas, de quibus infra dicit: Purgatorias autem poenas nullas futuras quis opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque judicium? utique universale. Nam post illud non erit necessarius purgatorii locus, quia ante illud integra peccatorum purgatio in omnibus justis fiet et ideo in illo judicio tantum in duo loca, perpetuo duratura, omnes judicandi dividuntur. Et ita intelligenda est Scriptura, quoties de illis duobus terminis ultimis loquitur. Videri

« PredošláPokračovať »