Obrázky na stránke
PDF
ePub

etiam potest apud eumdem Augustinum (si ejus est opus), lib. 4 Hypognost., c. 5 et 6.

15. Denique in libro Quinquaginta homiliar., homil. 16, circa finem, hanc veritatem idem Augustinus plenissime docet, cujus aliqua verba referam, quia et omnia fundamenta supra posita confirmant, et vehementer pungunt adversarios: Qui temporalibus pœnis digua gesserunt, de quibus Apostolus dicit: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, per fluvium igneum (de quo propheticus sermo commemorat), et vada ferventibus globis horreada transibunt. Quanta fuerit peccati materia, tanta et pertranseundi mora; quantum exegerit culpa, tantum sibi ex homine vindicabit quædam flammæ rationabilis disciplina. Et infra: Illic sermones otiosi et cogitationes iniquæ vel sordida, illic multitudo levium peccatorum, que puritatem nobilis naturæ infecerant, exundabunt; illic stagnum, vel plumbum diversorum subrepentium delictorum, quæ divinam imaginem obscuraverant, consumentur, quæ omnia hic ab anima separari per eleemosywas et lacrymas compendiosa transactione potuissent. Et ut rex intelligat quomodo Christus sit purgatorium nostrum, concludit: Ecce sic exigere habet ab homine rationem, qui seipsum pro homine dedit, et confixus clavis legi mortis se junxit, et in hoc catholico sensu dixit idem Augustinus, 10 de Civit., cap. 24, Dominum Jesum Christum esse principium, cujus incarnatione purgamur, eum quippe (id est dæmonem) in sua carne contempsit, quam propter sacrificium nostræ purgationis assumpsit. Et infra: Hunc ille platonicus non cognorit esse principium, nam agnosceret purgatorium. Nihil aliud ergo est in Christo esse purgatorium, quam esse redemptorem, per quem possunt homines in hac vita perfectissime mundari, si velint se disponere, alioqui si in hac vita id assecuti non fuerint, in futura, si justi sint, per condignas pœnas secundum rigorem justitiæ purgabuntur, nisi aliqua ex parte propter suffragia viventium subleven

tur.

16. Præterea D. Hieronymus diserte affirmat, dari post hanc vitam aliquam pœnam ignis temporalem, in c. ult. Isaiæ, fere in ultimis, docetque aliquorum Christianorum opera esse per ignem probanda et purganda, ita ut purgatio temporalis sit et finiatur. Et in lib. contra Jovinianum, eodem modo exponit locum Pauli 4 ad Corinth. 5, et concludit: Si is cujus opus arsit et periit, et damnum susti

XXIV.

nuit laboris sui, perdet quidem laboris præmium, sed ipsc servabitur, non tamen sine probatione ignis, ergo is, cujus manserit quod superædificavit, sine ignis probatione salvabitur, et inter salvationem, et salvationem erit utique diversitas aliqua. Quæ verba notanda sunt, nam discursum supra factum confirmant, licet ordine commutato. Hieronymus enim ex diverso modo consequendi salutem, per ignem purgatorium, vel sine illo, colligit quasi a posteriori diversitatem meritorum et præmiorum; nos vero e contrario ex diversitate operum, vel malorum, vel bonorum disponentium ad justitiam, necessitatem purgatorii deduximus. Et in c. 1 Ezechiel., idem Hieron. ita concludit: Ex quo ostenditur, post pœnas, atque supplicia, et purgationem peccatorum, futuram misericordiam duntaxat in his qui Deum meruerint videre regnantem.

17. Eamdem veritatem docuit Ambrosius in c. 4 Apoc., circa illa verba: Sine macula enim sunt, dicens: Anime Sanctorum sine macula sunt, quia si quas sordes ex mundana habitatione contraxerunt, aut per pœnitentiam et lachrymas, charitatisque opera, aut per flagella, aut certe post mortem igne purgatorio deleta sunt. Et similia habet in c. 20, in illa verba: Hæc est resurrectio prima. Scio in dubium revocari, an illud opus sit Ambrosii ; nemo autem dubitat quin sit alicujus Patris, et satis antiqui. Verumtamen precatio secunda, præparans ad Missam, extra dubium Ambrosii est, et tamen in illa sic orat Christum : Recordare quia advocatus meus es ipse, qui judicas. Quod si etiam in illo adhuc saculo aliquid in me vindicandum reservas, peto ne me potestati dæmonum tradas, dum scelus meum purgatoria pœna detergis.

18. His accedat S. Cyprianus, qui epistola quinquagesima secunda ad Antonianum, dicit: Aliud est ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde, donec solvas novissimum quadrantem, aliud statim fidei ac virtutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo cruciatuum dolore emundari, et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse. Idem sumitur ex Tertulliano, lib. de Anima, c. 35, et c. 58, in fine, ubi ita exponit dictum locum Matth. 5, dicens: Carcerem illum inferos intelligimus, et novissimum quadrantem, modicum quoque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretamur. Quam fere expositionem habet etiam Athanasius, in lib. Variarum Scriptur. quæstion., q. 62. Et plura alia ex Patribus

13

Græcis pro hac veritate congerit Gennadius Scholarius, Patriarcha Constantin., in defensione Concilii Florent., c. 3. Suntque precipua tam in Græcis quam in Latinis illa, in quibus asserunt sacrificia, orationes, et eleemosynas, et alia bona opera viventium, juvare defunctos ad aliquam remissionem pœnarum, si in eo statu recesserunt, in quo illius auxilii sint capaces. Quæ loca Sanctorum contestantium hanc antiquissimam traditionem tam sunt frequentia, ut supervacaneum videatur illa referre, præsertim cum articulus ille propriam disputationem requirat. Qui autem illum tradunt, necesse est ut crediderint aliquas fidelium animas ita post mortem puniri, ut possint ab illis pœnis liberari, et hoc est quod purgatorium vocamus. De illo autem dogmate videri possunt specialiter Augustinus, dicto libro de Cura pro mortuis agenda; et Cyrillus Hierosol., Catech. 5 Mystag.; et Cyprianus, epist. 66 ad Clerum, etc. ; et Ambrosius, orat. de Obitu Theodosii, et orat. 2 de Obitu fratris sui Satyri; Damasc., orat. de Def. fidei.

19. Ex quibus intelligere præterea licet, sine causa regem Angliæ astruere voluisse, non potuisse Bellarminum purgatorium ex Scripturis probare; nam, sicut Sancti Patres non sine Scripturis illud astruxerunt, licet simul ex traditione Apostolica illud docerent, ita etiam Illustrissimus Bellarminus sapienter et erudite veritatem hanc ex Scripturis comprobavit, illas intelligendo, prout Sancti Patres interpretati sunt. Quod si hoc regi non satisfacit, quia sua certa scientia aliter illas intelligit, jam responsum est, scientiam illam, quæ a sensu Patrum et Catholicæ Ecclesiæ discrepat, non esse veram scientiam, neque ex spiritu Dei esse, eo vel maxime quod (ut sæpe dixi et cum Paulino in eadem fere causa dicit Augustinus, libr. de Cura pro mort. agend., c. 1), licet Scriptura deesset, Ecclesiæ auctoritas sufficeret. Nam certe cum Scriptura docet Ecclesiam esse columnam et firmamentum veritatis, et traditiones apostolicas credendas esse, virtute continet purgatorii assertionem, quam et Ecclesia et traditio docent. Deinde addimus veritatem hanc contineri satis in illis Scripturæ locis, in quibus dicitur Deus retribuere unicuique secundum opera sua, juxta illud 2 ad Corinth. 5: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sire malum. Hinc enim habemus, nullum malum impunitum a Deo re

linqui, ideoque, si in hac vita non puniatur, vel pro illo satisfiat, in futura vindicandum esse pœna condigna, et culpæ commensurata, ac subinde pœna temporali, si persona alioqui justa, et grata Deo sit.

20. Denique dicimus, etiam proxime et immediate probari sufficienter veritatem hanc in novo Testamento, ex loco sæpe citato 1 Cor. 3: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Et infra: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quamvis enim non negemus verba illa aliter interdum ab aliquibus Patribus exponi (quorum interpretationes nunc expendere non vacat), nihilominus hæc rejici nullo modo potest, quia et est valde conformis textui et sensui Ecclesiæ, et a multis Patribus approbatur, ut ab Augustino, Hieronymo, quos jam retulimus, et Ambrosio, in Paulum, ubi multi alii eam probant; et Origene, copiose hom. 6 in Exod., et optime Paulin., in ep. 9 ad Severum, ubi purgatorium vocat ignem sapientem, et in carmine continente paraphrasim Psalm. 1, ubi, ignem arbitrum, illud appellat. Et ita etiam exposuit Gregor., in cap. 3 Reg., circa finem, et in lib. 4 Dialog., c. 39; et Cæsar. Arelaten., homil. 8, in eumdem locum. Locus etiam Matth. 5: Ne in carcerem mittaris, amen dico tibi, non exies inde, donec reddas norissimum quadrantem, si recta ratione pensetur, non parum juvat, maxime cum ita etiam intelligatur a Patribus allegatis, Tertulliano, Cypriano, Ambrosio, et Hieron., ut recentiores omittam. Denique hoc etiam insinuari vel supponi a Christo in verbis Matth. 12: Non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro, Patres intellexerunt, ut Augustinus, 21 de Civitat., c. 13, quem imitati sunt Gregorius, dicto c. 39; Beda, in eum locum ; ac Bernard. Et si attente consideretur prudens loquendi modus, nemo de re aliqua pro duobus temporibus ita loquitur, nisi in utroque tempore vel statu res fieri soleat.

21. Ex veteri etiam Testamento aliqua testimonia in superioribus tacta sunt. Quale est illud Psal. 37: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Juxta interpretationem Augustini supra relatam, quam etiam tradit Gregorius, Psal. 1 Pœnitentiæ. Maxime vero illa convincunt testimonia, in quibus, operibus viventium posse juvari mortuos, vel asseritur vel supponitur. Inter illa vero notius et clarius est, quod lib. 2 Machab., c. 12, habetur: Sancta

et salubris cogitatio est pro defunctis exorare, at a peccatis solvantur. Quod defugere non potest rex, nisi negando librum esse canonicum. At hoc miserrimum refugium est, et de illo nunc disputare esset in longum, vel potius in infinitum ire. Sufficiunt ergo quæ de regula discernendi libros canonicos a non canonicis in superiori libro diximus, et quod Patres communiter illo libro ut canonico utantur; et quod specialiter August., dicto libro de Cura pro mortuis agenda, c. 1, inde veritatem hanc confirmet. Cum ergo veritas hæc de purgatoriis pœnis tanto pondere auctoritatis et rationis firmata sit, videat rex, quo spiritu ductus illam vocare audeat commentum indignum, in quo opera impendatur. Neque putet Catholicis esse contentionem cum hæreticis, vel de statu loci purgatorii, vel an unus aut multiplex sit, nec de modo aut qualitate pœnarum ejus ; nam, licet hæc a Theologis sobrie et prudenter disputentur (sicut inquiri etiam posse dixit interdum Augustinus, in superioribus allegatus), si vero regi harum rerum meditatio non placet, cum illo de his non contendimus, dummodo temporales post mortem pœnas pro aliquibus justis imperfectis destinatas esse, non neget.

22. De his vero quæ purgatorium consequi subjungit rex, et frivola appellat, cum ab ipso non impugnentur, nunc multa dicere non est necesse. Quia vero in margine libri hæc frivola esse dicuntur, indulgentia, jubilea, et satisfactiones pro defunctis, dicam breviter, non nisi a Protestantibus, levibus profecto et impudentissimis hominibus, qui Regem in infantia perverterunt, hæc potuisse frivola reputari. Aut enim frivola dicuntur, quia veritatis îundamentum non habent, vel quia licet vera sint, parvi sunt, aut nullius momenti. Hoc posterius nullius hominis mentem, si recta ratione non careat, subire potest. Quis enim parvi momenti reputet a debito gravissimæ pœnæ liberari; aut quis contemnendum putet, aut charitatis opus esse neget, orationibus ad Deum fusis et propriis affictionibus et eleemosynis proximum a gravissima pœna liberare; aut quis non magni æstimet potestatem pene divinam, Christi et Sanctorum satisfactiones ad compensandas purgatorii pœnas, efficaciter applicari? Profecto hæc et similia, non ideo quia parvi momenti sunt, sed quia incredibilia infidelibus videntur, a Protestantibus frivola reputantur. Putant ergo non habere veritatis fundamentum. At si verum est quod rex dicit,

hæc consequi assertionem purgatorii, cum ostensum sit purgatorium maximæ et infallibili auctoritati nixum esse, profecto non possunt cætera, quæ illud assertum consequuntur, non esse magno pondere auctoritatis fundata; ergo hac etiam ratione non frivola, sed veritatis catholicæ dogmata certissima dici possunt.

23. Indulgentiæ propter Christi merita a Deo Ecclesiæ largiuntur. — Si autem illi Pseudotheologi, qui in hoc regi imposuerunt, in sacra doctrina versati essent, suffragia et indulgentias ad purgatorium consequi non assererent; non enim in illo fundantur, neque cum illo necessariam habent connexionem. Nam posset Deus, si justitiæ rigore uti voluisset, purgatorii pœnas ab hominibus defunctis, et illarum reis, sine ulla remissione vel compensatione exigere. At indulgentiæ et satisfactiones nihil aliud sunt quam pœnarum purgatorii remissiones quædam et compensationes, quas Deus propter infinitam bonitatem suam, et propter eximia Christi merita Ecclesiæ suæ concessit, ut et pænæ illæ mitiores per Christum fierent, et ut inter Christi membra major et excellentior esset charitatis mutuæ communicatio. Quocirca, licet purgatorium, satisfactiones pro defunctis, et indulgentiæ unam habeant communem materiam, videlicet, debitum temporalis pœnæ, quod in aliquibus justis interdum post hanc vitam manet, et ideo possit aliquo modo unum ex alio colligi, nihilominus, proprie loquendo, unum in alio non fundatur, sed unumquodque per se gravissimum habet veritatis fundamentum. Nam purgatorii pœna fundatur in ordine divinæ justitiæ per regulas fidei nobis sufficienter manifestato, rationique valde consentaneo, ut ostensum est.

24. At vero suffragia seu satisfactiones fundantur in communione Sanctorum, quam in Symbolo profitemur. Nam communionem illam non solum inter mortales hic viventes, sed etiam cum justis jam defunctis juxta uniuscujusque statum intercedere, Ecclesiæ auctoritate traditum est, et in Scriptura sacra sufficiens fundamentum habet. Quod in superioribus capitibus de communione inter nos, et Sanctos cum Christo regnantes, ostensum est, quatenus et illos intercessionibus suis nos adjuvare, nosque ab illis eas postulare, atque ipsos venerari, laudare, et Deo pro ipsorum gloria gratias agere posse et debere, ostendimus. Communio vero nostra cum justis defunctis nondum beatis, sed in

carcere, pro aliquibus debitis, detentis, perpetua etiam Ecclesiæ in traditione et in Scriptura sacra fundata est, ut ex dictis in hoc capite intelligi potest. Oratio enim, eleemosyna, sacrificium, et similia opera Deo pro defunctis oblata, ut a peccatis solvantur, ad hanc communicationem pertinent; docent autem Scriptura et Ecclesiæ consuetudo optimum esse orare et operari pro defunctis. Unde recte colligit Augustinus allegatus, sufficienti auctoritate convinci, hoc non fieri sine fructu non est ergo frivola satisfactio pro defunctis, sed sufficientissime fundata. Accedit, genus hoc communicationis charitati etiam et rationi esse valde consentaneum et benignæ providentiæ divinæ valde dignum; non ergo pro Catholico reputari potest, qui hanc tam catholicam ab universali Ecclesia receptam veritatem reputaverit frivolam.

25. Indulgentiarum vero concessio (ad quam etiam jubilæa pertinent) duo habet solidissima fundamenta. Unum est, infinitus thesaurus meriti et satisfactionis Christi Domini, et Sanctorum, quem thesaurum, saltem quantum ad Christi divitias eorumque sufficientiam, non existimo a Protestantibus negari, idque nunc nobis satis est, quia satisfactiones Sanctorum non ut necessaria, sed ex abundantia adjunguntur, quod amplius explicare et probare præsentis loci non est. Alterum fundamentum est suprema potestas ligandi et solvendi, quam Christus suo Vicario concessit, quæ in Evangelio satis fundata est, ut libro sequenti ostendemus. Quod autem illa potestas ad hanc dispensationem et indulgentiarum concessionem extendatur, ecclesiastica traditio et antiquissimus ejusdem potestatis usus, communi consensu Ecclesiæ probatus, satis ostendit, ut latius in disputationibus theologicis tractavimus, in quarto tomo tertiæ partis, disput. 48, et seq.

CAPUT XVI.

æque solent de his omnibus nugari1. Quanquam de hac, quam vocat baptizationem campanarum, magna exaggeratione Magdeburgenses dixerint, horrendum esse eirorem, magnumque sacrilegium contra Christi institutionem. Et ideo ad hujus libri complementum, operæ pretium visum est, pauca de his ritibus dicere, ad propriam objectionem, ex particulari exemplo sumptam, respondendo, et illius occasione aliquid de toto genere talium benedictionum attingendo.

2. Duo ergo in hujusmodi signis, quæ cam. panæ nuncupantur, spectari possunt, videlicet, usus talis instrumenti ad aliquas actiones publicas convenienter exercendas, et ritus ab Ecclesia institutus ad benedicendas campanas, et de utroque sigillatim dicendum est. Principio igitur certum est, antiquam Ecclesiæ consuetudinem fuisse, ut Missæ et alia divina officia in sacris locis ac templis fierent, ut certis horis vel diebus christianus populus ad illa conveniret. Unde necessarium etiam fuit esse in ecclesiis signum aliquod, quo dato populus ad ecclesiam accederet. Ad hoc ergo munus institutæ sunt campanæ, quæ propterea solent interdum nomine signorum absolute significari, ut in c. Solent, de Consecrat., d. 1, et in c. 1 et 2, de Offic. custodis. Considerata igitur hac propria et quasi litterali institutionis ratione campanarum usus, nemo prudens dubitare potest quin fuerit et utilissimus, et convenientissimus, quia signum aliquod publicum moraliter necessarium erat. Unde etiam in veteri Testamento dixit Deus Moysi, Nnm. 11 : Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem, quando morenda sunt castra, etc. Et ex Levitic. 23 colligitur, in festivitatibus solitum fuisse populum tubis clangentibus convocari, seu admoneri. Idem indicant verba illa Joelis 2: Canite tuba in Sion. Necessitas ergo alicujus signi, etiam in Ecclesia Christi, moralis erat. Determinatio autem ad sonitum campanæ ex humano ar

DE ERRORIBUS CIRCA ECCLESIÆ RITUS ET BENE- bitrio pendebat; et ideo recte et legitime po

DICTIONES.

1. Inter alia exempla quæ rex ponit pro articulis quos novitios et nuperos vocat, hæc verba adjungit, p. 48 Præfationis, in princ.: Baptizatio campanarum, et mille præterea nugæ; quæ vero sint istæ nugæ, nec ipse declarat, nec in margine exponitur. Unde videtur sub illis verbis omnes similes benedictiones comprehendere; nam Protestantes

tuit ab Ecclesia fieri, sicut facta est, et in re per se indifferente sufficiebat Ecclesiæ consuetudo, ut nemo prudens ac moderatus in illa offenderetur. Præsertim cum instrumentum illud ad prædictum finem sit aptissimum, tum quia facile et sine magna industria pulsari potest, tum etiam quia ejus so

'Refert Bellarm., lib. 4 de Pontif. 12, cent. 10, c. 6.

nus late diffunditur, tum denique quia est magis durabile, et quasi perpetuum.

3. Campanarum usus ante mille annos introductus. Accedit, hunc campanarum usum non esse novum in Ecclesia. Quamvis enim, ut eruditi auctores testificantur, certo non constet quo tempore inceperint, non est tamen dubium quin ante mille annos usus illarum jam fuerit in Latina Ecclesia communis. Nam anno 615 vixit S. Lupus, episcopus Senonensis, in cujus Actis refertur, tempore cujusdam obsidionis Senonensis civitatis, S. Episcopum ad Protomartyris Stephani ædem se contulisse, et ad convocandum populum signum tetigisse, ut est apud Surium, tom. 5, die 1 septembris. Ubi etiam refert mirabilia Dei opera circa signum illud seu campanam demonstrata. Item anno 665 obiit S. Eligius, Episcopus Noviomensis, in cujus vita, lib. 2, c. 21, refertur, cum prohibuisset Presbyterum in ecclesia sacra facere, et Presbyter, prohibitione contempta, campanam pulsare tentaret ad populum convocandum, ipsam sonum non reddidisse, donec, Presbytero pœnitentiam agente, Sanctus Episcopus prohibitionem sustulit. Refert Surius, tom. 6. Præterea Beda, lib. 4 Histor. Anglicanæ, cap. 23, mentionem facit campanæ, ad cujus sonum ad orationes excitari et convocari solebant quædam religiosæ, quando aliqua earum de sæculo migrabat. Aliqui autem conjectant, tempore Anastasii, Persæ Martyris, nondum fuisse introductum campanarum usum, quia in septima Synodo, Act. 4, ex miraculis ejus refertur, in quadam solemni supplicatione convocatos fuisse fideles, non ad signum campanæ, sed per ligna sacra pulsata. Sed hoc et non multum obstat, quia Sanctus ille, 27 anno post sexcentesimum passus est, et præterea verba illa de Ecclesia Græca dicta sunt, in qua signa illa lignea usque ad annum Domini 865 durasse creduntur. Nam in illo anno ferunt, Venetiarum ducem misisse campanas ad Michaelem imperatorem, et tunc earum usum apud Græcos incepisse, relictis ligneis signis, ut notat Baronius eodem anno, in fine 2. Quamvis alibi dicat, illa lignea signa non fuisse in usu communi ad convocandum alicujus ecclesiæ populum, sed tantum inter religiosos, ad convocandos monasterii monachos.

Die 1 decembris. 2 1 tom., an. 58.

4. Quidquid vero in hoc acciderit, certum est semper fuisse existimata necessaria aliqua hujusmodi signa, quæ (quod prætereundum non est) sacra etiam dicebantur; et inter ea campanarum usum tanquam utiliorem et durabiliorem prævaluisse. Recte autem advertit Walfridus Strabo, lib. de Rebus eccles., c. 5, hæc signa publica non potuisse commode in Ecclesia primitiva in usu haberi; quia divina officia, propter multitudinem gentilium, et præsertim propter vim persecutionum, non poterant esse tam publica, nam potius ut secrete fierent, curabatur. Et ideo aliis modis invitabantur fideles, ut prænunciando in uno conventu alium proxime futurum, vel scriptis tabulis eum prodendo, ut ait Strabo, loco citato, vel privatim singulos percursores, vel diaconum monendo, ut ex epistolis Ignatii 11 et 13 Baronius conjectat1. Post datam vero pacem Ecclesiæ, ejusque amplitudinem, necessarius fuit signorum publicorum usus, et ita verisimile est, paulo post Constantini tempora campanarum ritum fuisse introductum, qui postea perpetua traditione probatus est. De qua videri possunt quæ refert Coccius, in Thesaur., tom. 2, lib. 3, art. 6.

5. In campanarum benedictione nihil reprehendi posse ostenditur. Cum ergo constet nihil esse in simplici campanarum usu quod hæretici carpere possint, videamus quid in earum benedictione, et (ut sic dicam) symbolico usu reprehendant. Aut enim in universum omnem sacrarum rerum benedictionem et cæremonialem consecrationem ab Ecclesia institutam ut superstitiosam detestantur, vel peculiare aliquid in campanarum benedictione reprehensione dignum inveniunt; utrumque autem unico Augustini verbo refutare possemus, dicentis: Si quid per totum orbem servat Ecclesia, quin ita faciendum sit, disputare, insolentissimæ insaniæ est2; et quod alibi ait, non esse credendum, inaniter fieri, uhi xniversæ Ecclesiæ claret auctoritas. Ulterius vero illud prius generale membrum non solum traditioni, sed etiam Scripturæ et rationi repugnat. Ait enim Paulus, creaturam omnem verbo Dei et oratione sanctificari, 1 Timoth. 4. Unde legimus Christum, ad multiplicandos panes, benedictione usum esse, in cœlum aspiciendo, Matth. 14. Additque Marcus, c. 6, etiam pisces benedixisse;

1 Tom. 1, an. 58, n. 102. 2 Ep. 138, c. 5.

« PredošláPokračovať »