Obrázky na stránke
PDF
ePub

ecclesia digne orent, et Deum laudent; et hæ petitiones in aliis orationibus iterantur, et specialiter, ut quicumque ad sonitum ejus convenerint, ab omnibus inimici tentationibus li

et Lucæ 24, benedixit panem, per cujus fractionem voluit a discipulis cognosci. Quid ergo est cur Ecclesia non possit vel res aliquas sanctificare benedicendo illas, vel in hoc Christum imitari? aut ubi hoc Christus prohiberentur in corpore, et a pravis cogitationibus buit? vel quæ moralis seu naturalis ratio cogitari potest, cui hoc repugnet? Ecclesia enim in hujusmodi benedictionibus potissime utitur signo crucis et oratione: ex quibus oratio a Christo Domino maxime commendata est; signum vero crucis magnam sanctificandi vim ab ipsius morte accepit; quamdam enim virtualem invocationem, et propter Christi mortem deprecationem continet; ergo utroque titulo benedictiones Ecclesiæ religiosa sunt, et Deo gratæ.

6. Atque hoc etiam confirmant antiquæ benedictiones aquæ lustralis, panis, olei, cerei paschalis, et aliæ similes, de quibus non est hic dicendi locus. Certum autem est non esse novas, sed in primitiva Ecclesia usitatas, ut facile posset ex Patribus ostendi, sed id tanquam ab hoc loco alienum omitto, et locum hunc præclaro testimonio Gregorii Nazianzeni concludo. Nam oratione prima contra Julianum ', hujusmodi ritus et sanctiones Ecclesiæ (ita enim illas appellat) sic laudat, ut dicat, aptissime illi congruere, talesque esse, ut nullus eorum, qui vestigiis nostris insistere cupiunt, amulari possit, quandoquidem non magis humanis ingeniis atque inventionibus, quam vi divina temporisque firmitate vigorem adeptæ sunt. Addereque possumus, hunc ritum campanarum etiam miraculis fuisse interdum a Deo confirmatum, ut videri potest in Sigeberto, in Chron. anno 1081; et in Baronio, t. 8, anno 615, n. 14; et in Durando, lib. 1 de Ritibus eccl., c. 22.

7. Si vero peculiarem ritum benedicendi campanas spectemus, nihil habet præter orationes quasdam, quibus peculiaria Dei beneficia per campanæ sonum pro fidelibus postulantur, in quibus nihil est quod valde pium et religiosum non sit. Prius enim præmissis quibusdam Psalmis, et communi ritu benedicendi aquam, hæc oratio interponitur : Assistat super cam virtus Spiritus Sancti, ut cum hoc vasculum ad invitandos ecclesiæ filios præparatum, in ea fuerit tinnitum, ubicumque postmodum sonuerit ejus tinnitus, procul recedat virtus insidiantium, etc. Et postea petitur ut in Christianis, audientibus tale signum, crescat devotionis augmentum, et in

Versus finem, § Neque enim, n. 96.

[ocr errors]

mundentur in mente, semperque fidei catholi cæ documenta sectentur, atque tuæ consolationis gratiam recipere mereantur, Salvator mundi, etc. Quæ omnes petitiones piissimæ sunt, et magnam fidem ostendunt. Et ex eis licet colligere, licet prima ratio seu occasio inveniendi hæc signa, fuerit moralis necessitas convocandi christianum populum, postea vero Ecclesiam fideli cogitatione et sapienti institutione illa ordinasse ad spirituales etfectus, et assumpsisse illa (ut sic dicam) tanquam instrumenta, per quæ fidelium fidem excitaret, qua interveniente, ejusmodi beneficia per Christum a Deo impetrarent. Quocirca, licet ipsa signorum instrumenta propter corporalem (ut ita loquar) effectum fiant, scilicet, propter fidelium convocationem, benedicuntur autem propter spirituales effectus arcendi dæmones, et omnia incommoda, tam spiritualia quam corporalia, quæ per eorum insidias nobis proveniunt, et excitandi fideles ad fidei et devotionis augmentum.

8. Sed urgent Protestantes hoc esse genus quoddam superstitionis, quia vanum est sine præcepto aut auctoritate divina spiritualem fructum intendere per materialem sonum campanarum, ex vi solius humanæ benedictionis. Respondemus autem facile, præceptum divinum non esse necessarium, nam satis est actum de se malum non esse, neque a Deo specialiter prohibitum. Deinde dicimus auctoritatem Dei non deesse, saltem in radice et origine, quia ipse dedit auctoritatem Pastoribus Ecclesiæ ad regendam Ecclesiam, et disponenda ea quæ ad accidentarios ritus Ecclesiæ pertinent. Et in iis quæ pro universali Ecclesia approbati sunt, non deest etiam auctoritas Spiritus Sancti Ecclesiam docentis ac gubernantis. Denique fiducia, qua similes benedictiones fiunt, est fundata in fide Christi et promissionum ejus, et ita longe abest ab omni superstitione. Quia ille spiritualis effectus non expectatur nisi a Deo per orationes Ecclesiæ, quæ in illa benedictione funduntur; et licet quoad nos transire videantur, et in re benedicta virtutem non relinquant, semper manent in divina cognitione. Ideoque licet non semper infallibiliter obtineant effectus postulatos, sæpe nihilominus impetrant,

In

PHE AD ANGLIE REGEM.

quando aliæ opportunæ conditiones concur- aliqua esse pia, et prudenter ac legitima porunt, quia generaliter hoc promissum est testate inducta; talis autem est usus et ritus justæ orationi, qualis maxime censenda est de quo tractamus, et ideo quocumque temilla, quæ nomine totius Ecclesiæ funditur. pore inceperit, irreprehensibilis est. 9. Objectio hæreticorum dissolvitur. stabunt vero adversarii, quia in hac benedictione interveniunt non solum deprecationes, SUMMA ET CONCLUSIO TOTIUS LIBRI, CUM Apostrosed etiam actiones quædam quæ nullum possunt habere effectum, et ideo vanæ ac superstitiosæ videntur. Et præcipue calumniantur Protestantes lotionem campanarum; undique enim intus et extra cum aqua benedicta lavari jubentur. Et ideo fortasse rex non sub nomine benedictionis, sed nomine baptizationis hunc ritum appellat; vel forte quia Calvino omnis usus aquæ benedictæ profanatio quædam baptismi visus est. Sed hoc vanum omnino est, cum in tali usu, nec intentio nec forma baptismi intercedat. De nomine autem curandum non est, tum quia Ecclesia neque in ritu benedicendi campanas, neque in aliquo decreto, verbo baptizandi, sed verbo benedicendi campanas usa est. Tum quia nihil habet reprehensione dignum, et non est noyum, sed satis antiquum, ut ex his, quæ Durand. refert, lib. 5 de Ritib., c. 22, n. 6, intelligi potest.

10. Instantia.-Rejecta ergo voce, de hujusmodi actionibus fatemur, non fieri propter aliquem effectum quem proprie efficere aut impetrare possint, et nihilominus negamus vane aut superstitiose fieri, quia propter aliquam convenientem significationem fiunt, ad memoriam vel affectum fidelium excitandum. Quæ ratio valde consentanea est humanæ conditioni; et ideo Deus ipse tam in sacramentis antiquis quam in novis illam observavit, quem suo modo, et pro suo captu in instituendis suis rebus et cæremoniis Ecclesia imitatur. Et ita per illam lotionem campanæ significatur imprimis quædam illius dedicatio ad usum sacrum, et ab aliis signis profanis separatio. Item significatur quanta puritate et decentia interna et externa, quantaque fidei integritate accedere ad ecclesiam debeant illi, qui ad sonitum talium signorum ad ecclesiam convocantur. Circa hujus autem ritus antiquitatem non immoror; nam, licet quidam Joanni XIII Pontifici illum tribuant, alii vero antiquiorem esse existiment, res tamen incerta est, parumque refert ad doctrinæ veritatem. Nam in his rebus quæ ex institutione humana pendent, et mutatio et novitas esse potest, ut supra dixi. Non enim omnis novitas, sed profana, detestanda est; potest autem

11. De nostræ fidei mysteriis quæ rex Jacobus in sua Præfatione attigit, ea strictim tractavimus, quæ homini ad prudenter credendum parato sufficere, non credituro autem nimis multa videri possunt '. Quamvis enim divina hæc et sacrosancta mysteria, ea præsertim quæ ad divinam Eucharistiam, ac B. Virginis aliorumque Sanctorum cultum invocationemque pertinent, adeo fines humanæ rationis et naturæ terminos excedant, ut ad eorum intelligentiam nihil, quod ab homine dicatur, satis valeat existimari, ad puram nihilominus et sinceram fidem adversus scripta regis Angliæ persuadendam, nostræ fidei antiquitatem, et in ea SS. Patrum consensionem ostendere satis superque esse judicavimus. Ideoque et id solum demonstrare promisimus, et promissum, qua potuimus diligentia, certitudine, et claritate, implevimus.

12. Superest, serenissime rex, ut sicut nos, quod promisimus, summa fidelitate exhibuimus, ita etiam a te, quod et ipse promisisti, qua debemus humilitate exigamus. Hæc enim tua sunt verba in Præfatione ad christianos principes: Ego vero id ingenue spondeo, quoties religionis illius quam profiteor, ullum caput ostendatur non antiquum, Catholicum et Apostolicum, sed novitium esse (in rebus scilicet spectantibus ad fidem), me statim ab eo discessurum. Et inferius: Sic (inquit) hunc locum concludam: me nunquam ullum fidei dogma, quod quidem ad salutem est necessarium, amplecti recusaturum, quod tota Catholica Ecclesia jam inde ab Apostolorum temporibus sine intermissione, multis post sæculis constanter docuerit et crediderit. Cum igitur non unum tantum, sed plura fidei gravissima dogmata, nimirum, de veritate corporis et sanguinis Domini in Eucharistia, de ejusdemque cultu, debito usu, sacraque oblatione, de Sanctorum cum Christo regnantium, et præcipue SS. Virginis invocatione, de fidelium animarum, purgatione indigentium, pœnis atque suffragiis, aliaque similia quæ Romana Ecclesia

1 Vide Bernard., ser. 67 in Cantic.

docet ac credit, antiquissima in Ecclesia Catholica fuisse, manifeste ostenderimus, cumque regem Angliæ illa negare, et contraria ut vera et catholica profiteri, manifestum sit, negare profecto non potest conditionem ab ipso postulatam, a nobis, et ante nos ab aliis Catholicis, esse impletam, ac subinde ipsum sua sponsione teneri, cujus proinde exhibitionem multis titulis postulamus.

velle credere. An de tuis viribus et potestate contra fidei hostes diffidis? at si voluntatis promptitudo non desit, non est cur impotentiam verearis; nam quod prudentia persua det, quodque fides docet ac religio jubet, idem nullo profecto negotio exequi potest regia potentia; præsertim quia si animus tibi non defuerit, Deus certe non deerit, cujus donum est ipsa fides fideique defensio. An scandalum perversorum hominum times? Audi Augustinum: Si de veritate scandalum sumitur, utilius nasci scandalum permittitur, quam veritas relinquatur. Cæci ergo sunt, et duces cæcorum, contemne illos; tui sunt, abscinde eos; facile fiet, quod pro Deo, et re tua et sua fit Vel tandem humanum aliquid pateris, et ne, si Romano subjiciaris Pontifici, aliquid auctoritati tuæ derogetur, times? Securus esto, non tua quærit Romanus Pontifex, sed te; nam fidei obedientia regnum non minuit, sed temporale potius auget, et pandit æternum, cujus claves Romano Pontifici commissæ sunt, et ideo de tua est salute sollicitus. Quod ut persuasum tibi habeas, quod tuum quodque ipsius sit jus et potestas, se

13. Primum, quod promissio sit regia, quam decet esse constantissimam. Deinde quod, supposito rerum Anglicanarum statu, fuerit prudentiæ ac religioni valde consentanea. Ad hæc, rex serenissime, quia nisi veritati manifestatæ acquiescas, summum tibi periculum salutis immineat; nam ignorasse veritatem, humanum, sed nolle agnoscere declaratam, vel oppugnare agnitam, periculosissimum est, cum ex lance fidei libretur æternitas. Demum, quod nulla honesta ratione, nullove prætextu, verborum tuorum vincula subterfugere valeas. An clariorem lucem majusve testimonium requiris? audi Chrysostomum dicentem: Sicut semper discere, signum est nunquam posse proficere, sic testimonium semper quærere, signum est nunquam quens liber ostendet,

FINIS LIBRI SECUNDI.

INDEX CAPITUM LIBRI TERTII

DE SUMMI PONTIFICIS SUPRA TEMPORALES REGES EXCELLENTIA
ET POTESTATE.

CAP. I. Utrum principatus politicus le- CAP. XI. Objectionibus contra doctrigitimus et a Deo sit.

CAP. II. Utrum principatus politicus immediate a Deo sit, seu ex divina institutione.

CAP. III. Fundamentis et objectionibus regis Angliæ contra doctrinam superioris capitis satisfit.

CAP. IV. Utrum inter Christianos sit legitima potestas civilis, cui Christiani parere teneantur.

CAP. V. Utrum reges christiani in civilibus seu temporalibus supremam potestatem habeant, et quo jure. CAP. VI. Utrum sit in Ecclesia Christi spiritualis potestas jurisdictionis externæ et quasi politica a temporali distincta.

CAP. VII. Potestatem regendi Ecclesiam in rebus spiritualibus, seu ecclesiasticis rebus, in temporalibus regibus seu principibus non existere, auctoritate probatur.

CAP. VIII. Eadem veritas rationibus

confirmatur.

CAP. IX. Solvuntur aliquæ objectiones contra veritatem in superioribus capitibus probatam.

CAP. X. Utrum Christus Dominus supremam Ecclesiæ spiritualem potestatem Petro contulerit.

nam superioris capitis satisfit. CAP. XII. Au primatus Petri perpetuo et per successionem in Ecclesia severet.

per

CAP. XIII. Romanum Episcopum verum Petri successorem esse, et in eo Petri potestatem perseverare, ex divina Scriptura credendum esse ostendi

tur.

CAP. XIV. Romanum Pontificem successorem esse Petri testimoniis Sanclorum Patrum ostenditur. CAP. XV. Pontificem Romanum in dignitate, et potestate, ac primatu Ecclesiæ, successorem esse Petri, eorumdem Pontificum auctoritate comprobatur.

CAP. XVI. Occurritur Protestantibus, argumentum ex Pontificum traditione sumptum eludentibus, et auctoritate Conciliorum confirmatur.

CAP. XVII. Eadem traditio Patrum auctoritate confirmatur.

CAP. XVIII. Duabus objectionibus contra primatum Pontificis ex Scriptura et Conciliis desumptis satisfit. CAP. XIX. Explicantur quædam loca

Gregorii, quæ rex objicit, et veri tituli Romani Episcopi defenduntur. CAP. XX. Aliis objectionibus ex factis

imperatorum et conjecturis desumptis CAP. XXV. Alteri objectioni ex factis

satisfit.

CAP. XXI. Utrum persona principum seu regum temporalium spirituali potestati Summi Pontificis subjectæ sint. CAP. XXII. Reges christianos non solum quoad personas, sed etiam quoad regiam potestatem, id est, non solum ut homines, sed etiam ut reges christianos potestati Pontificis subjici. CAP. XXIII. Pontificem Summum potestate coerciva in reges uti posse usque ad depositionem a regno, si causa subsistat.

CAP. XXIV. Objectionibus contra doctrinam superiorum capitum ex Scriptura petitis occurritur.

regum, quæ in veteri Testamento narrantur, sumptæ satisfit.

CAP. XXVI. Argumento sumplo ex comparatione regis et Pontificis satisfit.

CAP. XXVII. Aliis objectionibus ex Conciliis sumptis satisfit.

CAP. XXVIII. Patrum testimoniis, quæ rex objicit, satisfit.

CAP. XXIX. Objectionibus ex rei novitate, et factis imperatorum regumque desumptis satisfit.

CAP. XXX. Objectionibus ex nonnullis rationibus desumptis satisfit. Summa præcedentis libri cum apostrophe ad regem Angliæ.

LIBER TERTIUS

DE SUMMI PONTIFICIS

SUPRA TEMPORALES REGES EXCELLENTIA ET POTESTATE.

Hactenus ostensum est in quas hæreses gravesque errores, contempto catholicæ fidei fundamento, Anglia tandem inciderit. Superest ut de totius lapsus origine, id est, de negata Pontifici Summo debita obedientia, et usurpato a temporali rege falso pomine supremi capitis in spiritualibus sui regni, disseramus. Hoc enim fuit totius schismatis initium, et de schismate ad hæresim perventum est, ut supra vidimus. Non est autem necesse iterum miseram et turpem causam commemorare, quæ tantæ mutationi et horrendo schismati occasionem præbuit; nam historiæ veritas satis perspicue in principio primi libri describitur; argumentum vero evidens, quod

inde sumitur, mutationem illam anglicanam non a Deo vero, sed a principe tenebrarum ortam esse, satis etiam in eodem libro inculcatum manet, ideoque his, quæ ad præteritum factum spectant, omissis, de jure regis et Pontificis, in hoc libro tractandum superest. Et quamvis de absoluta temporali regis potestate nulla lis aut controversia mota sit, sed solum de illius ad Romanum Pontificem subordinatione, dependentia, ac debita obedientia, nihilominus ut exactius res tota intelligatur, et regi Angliæ plenius satisfaciamus (qui in Præfatione sua conqueritur, Pontificem tantam in reges potestatem inique usurpasse, ut se posse contendat pro libito

« PredošláPokračovať »