Obrázky na stránke
PDF
ePub

regna mutare, dare et auferre), ideo prius quid de regum temporalium munere et jurisdictione fides doceat, postea vero de Romani Summique Pontificis primatu, et potestate quam, pro ratione sui muneris, in quosvis temporales principes exercere valeat, disseremus. Observato autem, pro uniuscujusque loci opportunitate, ordine doctrinæ, simul errores varios ad hoc punctum pertinentes, quos sparsim rex in Præfatione et in Apologia profert, animadvertemus et refutabimus, objectionibusque quas indicat satisfaciemus; ad alia vero multa, quæ in hoc puncto dici possent, non digrediemur.

CAPUT I.

UTRUM PRINCIPATUS POLITICUS LEGITIMUS ET A DEO SIT.

1. Error aliquorum Judæorum nullum principatum humanum agnoscentium.-Potest hoc loco referri antiquus error quorumdam Judæorum, qui dicebant solum Deum esse tanquam principem et dominum recognoscendum, illi enim videntur omnem principatum humanum, ac subinde regnum etiam politicum tanquam humanæ libertati contrarium respuisse. Ita refert Josephus, libro 18 de Antiquit., cap. 1, ubi auctorem hujus erroris vocat Judam Gaulanitam, fortasse enim ex origine hoc cognomen habebat; nam c. 2, vocat Judam Galilæum, forte ex patria; lib. autem 2 de Bello Judaic., cap. 2, vocat Simonem Galilæum; tamen in Actibus Apostolorum, c. 5, illius videtur fieri mentio sub nomine Judæ Galilæi, de quo dicitur: In diebus professionis avertit populum post se, et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt. Cujus seditionis meminit etiam Joseph., loco citato, et lib. 7 de Bello Jud., cap. 29 et 31, et aliqui existimant hos esse Galilæos, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, ut refert Lucas, c. 13, et exponit ibi ŒEcumenius, et Anastasius Nicænus, q. 67, in Scripturam. Et quoniam Christus Dominus Galilæus erat, et ex Galilæa discipulos congregaverat, ideo fortasse Judæi calumniam illi hujus erroris moliebantur, quando illum interrogaverunt : Licetne censum dare Cæsari, an non? ut sensit Augustinus enarrans verba illa Psalmi 118: Principes persecuti sunt me gratis, et Hieronymus, ad Titum 3, in princ.

2. Non constat autem mihi an Judas ille Galilæus de universis hominibus, an de solis Judæis sententiam suam protulerit; potuit enim specialiter de Judæis sentire non potuisse ab imperatoribus ethnicis in subjectionem redigi, vel ad solvenda tributa cogi, neque debere illos ut dominos recognoscere, quia populus ille sub peculiari Dei regimine susceptus erat. Et ideo fortasse postea etiam Apostoli et Christiani, in principio, de hoc errore suspecti fuerunt gentibus, ut ex Justino, Apolog. 2, et Clement. Alexandri., lib. 4 Stromat., accipi potest, et latius c. 3 dicam. Quod si Judas ille absolute de omnibus hominibus et principibus humanis locutus est, fundari forte potuit in naturali hominis dignitate. Nam homo factus ad imaginem Dei, sui juris, solique Deo subditus creatus est, et ideo non videtur posse juste in alicujus hominis servitutem vel subjectionem redigi; ergo non potest unus homo juste compelli, ut alium tanquam principem et dominum temporalem recognoscat; ac subinde principatus politicus, qui hunc dominatum usurpat, nec legitimus, nec a Deo est.

3. Prima assertio: principatus politicus debito modo introductus justus est.—Nihilominus veritas catholica est, politicum principatum, debito modo introductum, justum et legitimum esse. Dico, debito modo introductum, ut excludam potestatem per tyrannidem usurpatam, quia de illa constat esse violentiam iniquam, non veram et justam potestatem, cum justo titulo dominii careat; quis autem hic titulus justus sit, capite sequenti attingam. Sic ergo explicata, dicta resolutio habetur expresse in sacra Scriptura, Proverb. 29: Rex justus erigit terram; et iterum: Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur; Sapient. 6: Rex sapiens stabilimentum populi est. In his enim locis et similibus, aperte supponitur temporales reges esse veros ac legitimos principes seu dominos. Et ideo Petrus, 1 canon., cap. 2, præcipit: Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi tanquam præcellenti, etc. Et infra Regem honorificate, et Paulus ad Roman. 13: Omnis anima polestatibus sublimioribus subdita sit. Et infra Non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam ; non tenetur autem aliquis propter conscientiam obedire, nisi legitimam potestatem ad præcipiendum habenti. Præterea ex Patribus docuerunt veritatem hanc Clemens, libro quarto Constit., cap. 12, dicens: Estote sub

jecti omni regi et potestati, in iis quæ Deo placent, tanquam ministris Dei, et impiorum judicibus. Et ulterius: Exhibete eis omnem metum debitum, omne vectigal, omne tributum, etc. Et concludit: Hæc enim est Dei lex. Idem habet lib. 7, c. 17, et Basilius, in Moralibus, regul. 79, ubi etiam adducit illud ad Titum 3: Admone illos, principatibus et potestatibus subditos esse; Hieronymus, epist. 4, post medium, ubi exemplis etiam ex brutis animalibus sumptis id confirmat, dicens: Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt, grues unum sequuntur ordine litterato, imperator unus, judex unus provinciæ, etc. Et sumpsisse videtur ex Cypriano, libr. de Idolorum vanitate.

4. Ratione probatur assertio.-Atque ex his testimoniis colligi imprimis potest ratio hujus veritatis, quæ ex necessitate hujus principatus et potestatis ejus, et consequenter ex fine illius, qui est conservatio humanæ ac civilis reipublicæ, sumitur. Homo enim natura sua propensus est ad civilem societatem, eaque ad convenientem hujus vitæ conservationem maxime indiget, ut recte Aristoteles docuit, 1 Politicorum, cap. 1 et 2; quod etiam a Deo esse sic ordinatum ad conciliandum inter homines concordiam et charitatem, longo dis cursu expendit Chrysostomus, homil. 34, in 1 ad Corinth. Non potest autem communitas hominum sine justitia et pace conservari; neque justitia et pax sine gubernatore, qui potestatem præcipiendi et coercendi habeat, servari possunt; ergo in humana civitate necessarius est princeps politicus, qui illam in officio contineat. Propter quod dicitur Proverb. 11 Ubi non est gubernator, populus corruet, et Ecclesiast. 10 additur: Væ tibi terra, cujus rex puer est, quia non satis est habere principem, nisi sit etiam aptus ad gubernandum. Et ideo in pœnam comminatur Deus Isaiæ 3: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Cum ergo humana natura non possit esse destituta mediis ad suam conservationem necessariis, dubitari non potest quin ex natura rei, et attento jure et justitia naturali, possit esse princeps politicus in civili societate, habens in eam legitimam et sufficientem potestatem. De quo discursu videri potest Augustin., lib. Propos. in epistol. ad Roman., prop. 72, quem imitatur Anselm., Roman. 13, et ibidem Primas, et Laur. Justin., de Triumphali Christi agon., cap. 12.

5. Ad principatum politicum unum caput mysticum sufficit.—Potestque idem declarari naturali exemplo corporis humani, quod sine capite conservari non posset. Est enim humana respublica ad modum unius corporis, quod sine variis ministris, et ordinibus personarum, quæ sint instar plurium membrorum, subsistere non potest. Unde multo minus conservari poterit sine gubernatore et principe, ad quem totius corporis commune bonum procurare pertineat. Idem explicari potest exemplis ab arte (ut ita dicam) desumptis, ut est de navi, quam necessse est perire si gubernator desit. Item de exercitu, si desit dux, et similibus. Atque huc etiam. tendunt exempla ex aliis animantibus, e Cypriano et Hieronymo desumpta, quibus (quod notandum est) non solum intendunt concludere, necessarium esse principem in republica, sed etiam unum tantum esse debere: Nunquam enim regni societas (dixit Cyprianus) aut cum fide cœpit, aut sine cruore desiit. Loquuntur autem de supremo principatu, nam sub illo esse possunt plures gubernatores in diversis provinciæ partibus; necesse est autem ut omnes uni subordinentur, in quo sit suprema potestas. Nam si plures essent, nec inter se nec alteri subordinati, fieri nullo modo posset ut unitas, seu concordia et obedientia cum justitia et pace conservarentur, ut per se satis notum est. Intelligendum vero etiam hoc est de uno principe, non quoad personam propriam, sed quoad potestatem, et consequenter quoad personam aut veram, aut mysticam, seu politicam; nam ad regimen et conservationem civilis societatis humanæ non est absolute necessarius unus monarcha (sunt enim alii modi regiminum sufficientes, licet fortasse non ita perfecti, ut infra attingemus), et ideo cum de uno principatu politico loquimur, unum tribunal, seu potestatem unam intelligimus, sive illa in una naturali persona, sive in uno consilio, seu congregatione plurium tanquam in una persona ficta, ut in uno capite existat.

[ocr errors]

6. Secunda assertio potestas politici principis a Deo dimanat. - Præter rationem sumptam ex fine et ex necessitate hujus potestatis, justitiam ejus ex illius origine ostendere necesse est. Propter quod addimus, principem politicum potestatem suam a Deo ipso recipere. Quod etiam, absolute loquendo, de fide est; nam expresse Paulus pro ratione obedientiæ debitæ tali principi, adjunxit : Non est enim potestas nisi a Deo; quæ autem

sunt a Deo, ordinata sunt. Et infra Dei enim minister est; et Proverbiorum 8, dicit divina sapientia: Per me Reges regnant; et Sapient. 6 Audite, Reges, etc., quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo. Et ita 3 Reg. 10, de rege Salomone dicitur Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel; et Daniel, cap. 2, ad Nabuchodonosor dixit Deus cœli regnum, et fortitudinem, et imperium dedit tibi. Et idem sumitur ex Jeremia 27. Eadem est communis doctrina Patrum exponentium prædicta loca Pauli, præsertim Chrysostom., hom. 23; et Origen., lib. 9 in epistol. ad Roman., et OEcumen., ibidem, qui ait: Quia æqualitas in omnibus seditiosa res erat, ideo Deus potestatem adjunzit. Homilia in Psal. 148, circa verba illa, Reges terræ, omnes populi, principes, et omnes judices terræ, inter alia dicit, fuisse opus Dei providentiæ in eos qui magistratus gerunt, et in eos qui illis parent, universum divisisse. Nazianzen., orat. 17, et Epiphanius contra Archontic., et hæres. 40, ubi inter alia de potestate principis ait : Non aliunde est, sed ez Deo; et Isidorus Pelusiota, lib. 2, ep. 206, imperium a Deo formatum atque institutum dicit; et Theophilus Antiochen., lib. 1 ad Autolyc. Deum (inquit), non Cæsarem adorabo, sciens Cæsarem ab ipso esse ordinatum; et infra dixit, regem, sive Caesarem esse honorandum, et pro illo ad Deum esse orandum: Nam regnum (ait) seu imperium, rerumque administratio ipsi a Deo commissa seu demandata est. Idem late docet Irenæus, lib. 5 contra Hæres., cap. 24, ubi loca Scripturæ, præsertim Pauli, in hunc sensum exponit, et alias interpretationes refellit, et optime Tertullianus, libro ad Scapulam, cap. 2: Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et saltum esse velit. Denique Augustinus, libr. 5 de Civitat., cap. 21: Non tribuamus (inquit) dandi regni et imperii potestatem, nisi Deo zero, etc. Idemque confirmant Patres in priori assertione allegati, et alii, quos in sequenti capite referam.

[blocks in formation]

primo, quia omnia quæ sunt de jure naturæ, sunt a Deo ut auctore naturæ; sed principatus politicus est de jure naturæ; ergo est a Deo ut auctore naturæ. Et ita hæc assertio fundatur in præcedente; nam cum hic principatus justus et legitimus sit, non potest non esse consentaneus juri naturali; et cum sit necessarius ad conservationem humanæ societatis, quam ipsa humana natura appetit, etiam hoc titulo est ex jure naturali talem potestatem exigente; igitur sicut Deus, qui est auctor naturæ, est etiam auctor juris naturalis, ita etiam est auctor hujus primatus et potestatis. Nam, ut Philosophus dixit, qui dat formam, dat ea quæ consequuntur ad ipsam. Deinde potest eadem illatio fieri hoc modo, quia omne bonum dimanat a Deo ut a principali auctore, juxta illud Jacobi 1: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est; sed principatus politicus est bonus et honestus, ut ostensum est; ergo est a Deo. Denique hac ratione terreni reges ministri Dei vocantur in Scriptura, ut vidimus; ergo eorum potestas ministerialis est respectu Dei; ergo ipse est principalis auctor hujus regiminis. Declaratur autem maxime ex potestate quam princeps politicus habet ad vindictam de malis sumendam, etiam illos vita privando, si oportuerit; nam hoc sine divino nutu fieri non potuisset, cum solus Deus sit dominus vitæ hominis, et hoc significavit Paulus dicens: Non sine causa gladium portat, Dei enim minister est, vindex in iram, ei qui malum agit. Unde etiam est illud Augustini, lib. de Natura boni, contra Manichæos: Etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, et citat illud: Per me reges regnant, et similia.

8. Diluitur fundamentum erroris in principio positi. Atque hinc facile patet responsio ad fundamentum contrarii erroris intellecti in posteriori sensu supra declarato, in quo est propositæ veritati catholicæ contrarius. Quamvis enim homo liber creatus sit, non tamen sine capacitate et aptitudine, ut justa causa et rationi consentanea possit alteri homini subjici; imo subjectio aliqua est homini naturalis, vel supposito naturali modo generationis, ut est subjectio filii ad patrem, vel supposito aliquo pacto, ut est subjectio uxoris ad virum. Sic ergo, supposita societate civili, subjectio singularum personarum ad publicam potestatem seu principatum politicum, naturalis est, tanquam consentanea rectæ rationi naturali, et ad con

venientem humanæ naturæ conservationem necessaria. Et ideo neque conditioni hominis hæc subjectio repugnat, neque etiam in aliquam Dei injuriam redundat, quia, licet princeps politicus in gradu suo sit rex, legislator et dominus, longe tamen diverso et inferiori modo quam Deus. Nam de homine solum per participationem quamdam tanquam de ministro Dei hæc dicuntur; soli autem Deo per essentiam et principaliter conveniunt. Quod si error ille in priori sensu intelligitur, non opponitur assertioni catholicæ a nobis propositæ, quia licet Judaicus populus ex peculiari Dei privilegio esset exemptus, ne jure principibus ethnicis subjici posset, nihilominus in ipsa Judæorum republica legitimus principatus politicus inveniri potuit, sicut revera suis temporibus fuit, et similiter in aliis regnis et provinciis gentium esset idem principatus, et in unoquoque principe supremo esset similis potestas in populos sibi subjectos. Verumtamen etiam in illo sensu non habuit sententia illa fundamentum solidum; non vacat autem nunc illud expendere, neque etiam examinare an Judæi jure et legitime, vel per injuriam et tyrannidem fuerint Romanis subjecti, et ad solvendum imperatori tributum coacti, nam hujusmodi quæstiones nihil ad præsens institutum referunt.

CAPUT II.

2. Quæ requirantur ut aliqua potestas immediate a Deo concedatur. -Sed quanquam controversia hæc ad fidei dogmata directe non pertineat (nihil enim ex divina Scriptura aut Patrum traditione in illa definitum ostendi potest), nihilominus diligenter tractanda et explicanda est. Tum quia potest esse occasio errandi in aliis dogmatibus. Tum etiam quia prædicta regis sententia, prout ab ipso asseritur et intenditur, nova et singularis est, et ad exaggerandam temporalem potestatem et spiritualem extenuandam videtur inventa. Tum denique quia sententiam Illustrissimi Bellarmini antiquam, receptam, veram ac necessariam esse censemus. Quod ut ostendamus, declarare prius oportet, quid sit potestatem aliquam esse immediate a Deo, seu (quod perinde est) Deum esse immediatam causam et auctorem alicujus potestatis. Imprimis enim requiritur ut Deus sit causa proxima, sua voluntate conferens talem potestatem. Non enim satis est ut Deus, tanquam prima causa et universalis, potestatem tribuat; nam licet illo etiam modo possit Deus aliquo modo dici immediate efficere, vel donare quidquid ab ipso tanquam a prima causa pendet, sive ratione proximæ virtutis, sive ut immediatum suppositum, ut philosophi distinguunt, nihilominus hic modus immediatæ effectionis in præsenti non satis est. Quia nulla est potestas quæ hoc modo non sit a Deo, ut a prima causa, ac proinde immediate in illo genere; atque ita potestas

UTRUM PRINCIPATUS POLITICUS IMMEDIATE A DEO etiam data immediate ab hominibus, a rege

SIT, SEU EX DIVINA INSTITUTIONE.

1. Principatum politicum immediate a Deo esse opinatur Jacobus Rex. - Quæstio tractaQuæstio tractata in præcedenti capite, propter hanc, quam nunc propono, declarata est; in illa enim nulla est nobis contentio cum rege Angliæ; sed necessario præmittenda fuit, ut hæc possit intelligi. In qua rex serenissimus non solum novo et singulari modo opinatur, sed etiam acriter invehitur in Cardinalem Bellarminum, eo quod asseruerit, non regibus auctoritatem a Deo immediate, perinde ac Pontificibus esse concessam. Asserit ergo ipse, regem non a populo, sed immediate a Deo suam potestatem habere, suam vero sententiam quibusdam argumentis et exemplis suadere conatur, quorum efficaciam in sequenti capite expendemus.

In præfatione, pag. 140.

vel Pontifice, datur etiam a Deo, ut prima causa immediate influente in illum effectum, et in actu voluntatis creatæ, per quam proxime donatur. At vero talis potestas non dicitur simpliciter esse immediate a Deo, sed solum secundum quid; nam proxime ab homine datur, et ab illo pendet. Tunc ergo dicitur potestas absolute data immediate a Deo, quando solus Deus per voluntatem suam est causa proxima, et per se donans talem potestatem, et hoc modo in præsenti loquimur, alioqui frivola et inutilis esset disputatio.

3. Imo ulterius duos modos distinguere oportet, quibus Deus potest et solet immediate, id est, sola sua potentia et voluntate aliquam potestatem conferre. Unus modus est dando potestatem, ut ex natura rei necessario connexam cum aliqua natura rei, quam Deus ipse condit, quod in physicis facultatibus facile potest considerari; nam Deus

seu tribunalis ex pluribus optimatibus coacti; et democraticum, per totius populi suffragia, qui tres modi simplices sunt; ex illis autem possunt alii componi, qui vel duos illorum, vel etiam omnes participent, quæ gubernationes mista solent appellari. Potest igitur principatus politicus, vel per se et præcise considerari, ut potestas quædam suprema regendi civiliter rempublicam, abstrahendo ab hoc vel illo modo regiminis, tam simplici quam mixto, vel prout determinatus ad aliquam regiminis speciem ex his quas numeravimus. Quibus sic propositis, et distinctis, sine ulla prorsus ambiguitate, evidentique ratione statui potest quomodo principatus politicus sit immediate a Deo, et nihilominus regibus et senatibus supremis non a Deo immediate, sed ab hominibus commendatus sit.

creando animam dat illi immediate intellectum et voluntatem, quia licet hujusmodi potentiæ ex anima ipsa naturaliter fluant, tamen quia solus Deus animam immediate creat, dicitur etiam immediate conferre potentias quæ illam consequuntur. Idem ergo est, servata proportione, in morali potestate, nam potestas patris in filium moralis est, et a Deo ipso ut auctore naturæ immediate confertur, non ut peculiare donum a natura omnino distinctum, sed ut necessario consequens illam, supposito generationis fundamento; sicut e contrario subjectio filii ad patrem naturalis est, et a Deo immediate, non ex peculiari institutione addita naturæ, sed ut necessario consequens ad talem naturam rationalem sic productam. Alio modo datur a Deo immediate potestas per se (ut ita dicam) et peculiari donatione, non ut necessario connexa cum alicujus rei creatione, sed ut voluntarie a Deo superaddita alicui naturæ vel persona. Cujusmodi possumus exempla quasi physica et moralia adhibere; nam potestas proxima faciendi miracula quasi physica est, et tamen Deus illam immediate confert cui vult, non ex aliquo debito, sed ex consilio voluntatis suæ. Potestas quoque jurisdictionis, Petro, verbi gratia, data, moralis fuit, et tamen Deus illam immediate, directe, ac per se contulit. Ratio autem distinctionis non est alia, nisi quia potestates ipsæ possunt esse diversarum rationum vel ordinum, et Deus potens est ad operandum, et connaturali, et præter, vel supernaturali modo.

4. Quamobrem cum rex adstruat, Deum immediate dare regibus principatum et potestatem temporalem, videndum est an illa assertio aliquo ex prædictis modis vera esse possit. Prius vero declarandum est subjectum, cui dicitur Deus immediate dare hanc potestatem, et ad quod vel quale regimen illam dare censeatur. Nam hæc potestas considerari potest, vel prout est, seu esse potest, in toto corpore politico communitatis, seu civitatis humanæ, vel prout in his aut illis membris ejusdem communitatis existit, vel existere potest. Item considerari potest eadem potestas vel præcise et abstracte, vel ad certam speciem politica gubernationis determinata. Nam (ut est moralis doctrina philosophis communis) triplex potest esse regimen reipublicæ humanæ, monarchicum unius principis supremi, qui sit una singularis persona; aristocraticum, unius supremi consilii

5. Suprema potestas civilis soli communitati perfecta immediate a Deo confertur. — Probatur prior assertionis pars primo. Primo enim suprema potestas civilis, per se spectata, immediate quidem data est a Deo hominibus in civitatem seu perfectam communitatem politicam congregatis, non quidem ex peculiari et quasi positiva institutione, vel donatione omnino distincta a productione talis naturæ, sed per naturalem consecutionem ex vi primæ creationis ejus, ideoque ex vi talis donationis non est hæc potestas in una persona, neque in peculiari congregatione multarum, sed in toto perfecto populo seu corpore communitatis. Hæc resolutio quoad omnes partes communis est, non solum Theologorum, sed etiam jurisperitorum, quos statim referam. Nunc ratione ostendo singulas partes. Primam quidem et secundam, quia hæc potestas politica naturalis est; quia nulla etiam interveniente supernaturali revelatione aut fide, ex dictamine rationis naturalis agnosceretur hæc potestas in humana republica, ut illius conservationi et æquitati omnino necessaria; signum igitur est, esse in tali communitate ut proprietatem consequentem naturam, seu creationem, et naturalem ipsius institutionem. Nam si præter hanc esset necessaria specialis Dei donatio, et concessio non connexa cum natura, non posset sola naturali ratione. de illa constare, sed opus esset ut per revelationem hominibus manifestaretur, ut de illa certi esse possent, quod tamen falsum est, ut ex dictis constat.

6. Probatur secundo.-Quod autem saltem

« PredošláPokračovať »