Obrázky na stránke
PDF
ePub

cipua fundamenta regis Jacobi, ut existimet reges non a populis, sed immediate a Deo suam habere potestatem. Primum proponit, redarguendo Bellarminum, et quædam incommoda inferendo. Primum incommodum est, quia contraria sententia est seditionum fundamentum, factiosis ac rebellibus avidissime arripiendum. Quia si princeps a populo suam potestatem haberet, posset populus in principem insurgere, seque in libertatem vendicare, quandocumque ipsi videretur, nimirum fretus eodem jure et potestate quam in regem transtulit. Præsertim cum Bellarminus dicat populum nunquam ita suam potestatem in regem transferre, quin illam sibi in habitu retineat, ut in certis casibus etiam actu recipere possit. Atque eodem modo inferre posset rex, integrum esse subditis potestatem principis restringere, et leges ejus abrogare, et alia similia facere, quæ superioris sunt potestatis. Nam si rex a populo habet potestatem, ab illo semper pendet; ergo potestas populi superior est; ergo potest omnia, quæ intulimus, efficere. Illa autem sunt absurda, nam seditionibus occasionem præbent, et principam potestatem enervant, ut severitatem, ut integritatem justitiæ servare non valeant.

2. Respondemus, nullum ex his incommodis sequi ex resolutione sententiave proposita. Nam imprimis negamus, ex ea occasionem rebellionum aut seditionum contra legitimos principes populo dari. Nam postquam populus suam potestatem in regem transtulit, non potest juste, eadem potestate fretus, suo arbitrio, seu quoties voluerit, se in libertatem vendicare. Nam si potestatem suam regi concessit, quam ille acceptavit, eo ipso rex dominium acquisivit; ergo quamvis rex habuerit a populo illud dominium per donationem vel contractum, non ideo licebit populo dominium illud regis auferre, nec libertatem suam iterum usurpare. Sicut particularis persona, quæ suæ libertati renunciavit, et se in servum vendidit aut donavit, non potest postea suo arbitrio se a servitute eximere. Idem ergo est de persona ficta seu communitate, postquam se alicui principi plene subjecit. Item postquam populus suam potestatem regi contulit, jam se illa privavit; ergo non potest illa fretus juste in regem insurgere, quia nitetur potestate quam non habet, et ita non erit usus justus, sed usurpatio potestatis.

3. A redargutione regis Illustrissimus Bellarminus vendicatur. Quando possit popu

lus in regem insurgere, seque ab ejus potestate eximere. Quod vero Bellarminus ex Navarro dixit, populum nunquam ita suam potestatem in principem transferre, quin eam in habitu retineat, ut ea in certis casibus uti possit, neque contrarium est, neque fundamentum populis præbet ad se pro libito in libertatem vendicandum. Quia Bellarminus non simpliciter dixit, retinere populum potestatem in habitu, ad quoscumque actus pro libito, et quoties velit exercendos, sed cum magna limitatione, et circumspectione dixit, in certis casibus, etc. Qui casus intelligendi sunt, vel juxta conditiones prioris contractus, vel juxta exigentiam naturalis justitiæ, nam pacta et conventa justa servanda sunt. Et ideo si populus transtulit potestatem in regem, reservando eam sibi pro aliquibus gravioribus causis aut negotiis, in eis licite poterit illa uti, et jus suum conservare. Oportebit autem ut de tali jure, vel antiquis et certis instrumentis, vel immemorabili consuetudine sufficienter constet. Et eadem ratione, si rex justam suam potestatem in tyránnidem verteret, illa in manifestam civitatis perniciem abutendo, posset populus naturali potestate ad se defendendum uti, hac enim nunquam se privavit. Extra hos vero, et similes casus, nunquam licet populo a legitimo rege sua potestate fretus deficere, et ita cessat omnis seditionis fundamentum aut occasio.

4. Potestatem semel in regem translatam populus restringere nequit, neque ejus justas leges abrogare. Atque eadem ratione non licet populo semel subjecto potestatem regis magis restringere, quam in prima translatione seu conventione restricta fuit, quia id non permittit lex illa justitiæ, quæ docet legitima pacta servanda esse, et donationem absolutam semel valide factam revocari non posse, neque in totum, neque ex parte, et maxime quando onerosa fuit. Imo nec leges principis justas potest populus sua potestate nixus abrogare, sed solum tacito, vel expresso ejusdem principis consensu fretus, ut D. Thomas supra docuit, et nos alibi latius diximus. Unde non est simpliciter verum, regem pendere in sua potestate a populo, etiamsi ab ipso eam acceperit, quia poterit pendere in fieri, ut aiunt, et postea non pendere in conservari, si plene et absolute illam accepit. Quocirca, postquam rex legitime

1 Lib. 7 de Legib.

constitutus est, supremam habet potestatem in his omnibus, ad quæ illam accepit, etiamsi a populo illam habuerit, quia lex justitiæ hoc exigit, ut declaravimus.

5. Secundum fundamentum regis. Solutio. Secundo loco inducit rex exempla Saulis et David, qui non a populo, ut Bellarminus contendit, sed a Deo immediate principatum acceperunt. Quod specialiter de Saule confirmat, quia per sortes nutu divino electus est, quod dicit esse signum certum potestatis immediate a Deo acceptæ. Quod et suadet exemplo electionis Matthiæ, de quo inde scimus apostolicam dignitatem immediate a Deo accepisse, quia per sortes ad illam electus est, Actor. 1. Respondemus, circa exempla Saulis et David, in utramque partem disputari posse, an illi duo reges a Deo, vel a populo immediate acceperint potestatem; neutrum enim aperte ex Scriptura sacra colligitur. Nam, licet ex eadem Scriptura certo constet, utriusque personam divino nutu, voluntate ac revelatione fuisse in regem designatam, non tamen inde sequitur Deum etiam immediate illis potestatem dedisse ; hæc enim duo diversa sunt, et ex uno non recte aliud colligitur. Nam, sicut Deus interdum concedit hominibus facultatem designandi personam cui daturus est ipse immediate potestatem, ita e converso Deus potuit sibi reservare potestatem designandi personam, cui populus daret immediate potesta

tem.

6. Atque ita in facto illorum regum contigisse satis verisimiliter conjectat Cardinalis Bellarminus, ex verbis Deuter. 17: Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me Regem, sicut habent omnes per circuitum nationes, eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum; non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. In quibus verbis duo tanquam distincta ponuntur, scilicet eligere eum qui futurus est rex, et constituere eum regem; et illud prius reservat sibi Deus, secundum autem populo concedit seu relinquit, ut patet ex illis verbis: Eum constitues, quem Dominus Deus tunc elegerit; et ex cap. 28, ibi Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem quam ignoras, etc. Constituere autem regem, non significat tantum petere regem, sicut postea ille populus petiit, 1 Reg. 8; sed significat

facere regem. Tum quia ita exponitur in dicto c. 17 Deuter., ibi: Non poteris alterius gentis hominem regem facere; tum etiam quia ibidem præcipitur populus constituere regem eum, quem Deus elegisset; petitio autem regis non poterat esse particularis persona elect a Deo, nam præcessit talem electionem; ergo illa regis constitutio non erat nisi creatio regis, et immediata collatio regiæ dignitatis ac potestatis; ergo electio persona, quam Deus sibi reservavit, nihil aliud erat nisi personæ designatio. Supponitur ergo in illo loco, populum ex natura rei habere potestatem constituendi sibi regem; non enim eam ibi peculiariter illi populo Deus concessit, sed supposuit tanquam communem aliis gentibus, et illum ea uti permisit, vel aliquando usurum prædixit, sicut impletum est, 1 Reg. 8, et sequentibus. Et quamvis potestas etiam designandi personam naturaliter cuilibet populo conveniat, nihilominus in peculiarem favorem illius populi, ut aptior persona semper designaretur, potestatem eligendi personam sibi Deus reservavit.

[ocr errors]

7. Saulem potestatem suam a populo accepisse probabilius. Ex illo ergo loco optima conjectura fit, ita observatum esse in creatione primi regis illius populi, qui fuit Saul, quod etiam ex historia electionis ejus colligi potest. Nam 1 Reg. 10, postquam sors cecidit super Saul, dixit Samuel ad populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quasi petens et expectans populi consensum, et tunc clamavit populus dicens: Vivat rex. Postea vero rege jam constituto, subjungitur, scripsisse Samuelem legem regni, etc. Neque refert quod prius, in eodem capite, ante sortes missas dicitur Samuelem unxisse Saulem : Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, quia (ut Bellarminus ait, et est probabile) non fuit illa collatio potestatis, aut regni traditio, sed certa promissio et prædictio more prophetico futuri effectus, et veluti præparatio quædam animi Saulis ad futuram dignitatem. Quin potius, quia post Dei electionem et populi acclamationem, adhuc multi repugnabant, additur in cap. 11, Samuelem convocasse iterum populum in Galgala ad innovandum regnum, et subditur: Perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino. Quibus verbis non significatur nova regni electio, sed fuit confirmatio prioris, ut firmior apud populum maneret, et ut omnium subditorum animi magis acquiescerent, omnisque divisio

et dissensio tolleretur, ut recte dixit Abulensis ibi, quæst. 12 et 13; et confirmat Josephus, lib. 6 Antiquit., cap. 6, et addit, ibi spectante tota multitudine, iterum Samue lem unxisse Saulem sacro oleo, quod tamen Scriptura non refert; inde vero intelligi potest, unctionem similem non semper fuisse cum regni traditione simul conjunctam, sed potuisse etiam esse signum jam factæ, vel futuræ.

8. Unde eodem lib. 1 Reg., cap. 16, simili modo secrete fuit unctus David a Samuele cum promissione regni, quod postea per multos annos pacifice possedit Saul; quod est apertum signum, per illam unctionem non fuisse Davidem factum regem, sed in successorem regni designatum. Et ideo postea, lib. 2, cap. 2, iterum unctus est a tribu Juda, ut regnaret super domum Juda; et ibi etiam refertur dixisse David: Licet mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi, significans promissionem Dei per populi consensum fuisse completam. Ideoque super alias tribus reguare non cœpit, donec (ut refertur cap. 5) venerunt seniores Israel ad David in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino, unxeruntque David in regem super Israel.

9. Matthias apostolatum suum immediate a Deo accepit.-Est ergo probabilis hæc sententia, contra quam parum valet argumentum regis de sortibus, nam electio per sortes, speciali Dei providentia directas, per se solum probat, designationem personæ a Deo ipso fuisse immediate factam. Neque inde fit Matthiam per sortem electum non recepisse immediate a Deo apostolicam dignitatem et potestatem. Quia, licet ex solo modo electionis per sortes id sufficienter non colligatur, ex qualitate et excellentia talis dignitatis et potestatis id colligitur. Erat enim dignitas apostolica supernaturalis, et immediate a Christo instituta, et ideo solus ipse poterat illam immediate donare. Unde quamvis Apostoli sine sortibus solum Matthiam elegissent (quod facere potuissent, si illum digniorem esse certo cognovissent, ut frequentius Patres insinuant), nihilominus ab ipso Christo immediate accepisset dignitatem et potestatem; ergo non ex sortibus, sed ex qualitate potestatis colligendum est, an immediate a Deo conferatur.

10. Exemplis a rege adductis, principatum politicum immediate a Deo non esse convinci

tur. Juxta hanc ergo expositionem, illis locis et exemplis potius confirmatur communis sententia tradita. Quia vero expositio illa de fide non est, neque omnino necessaria, concedamus regi ut probabile, Saulem et David regnum et potestatem immediate a Deo accepisse ; facile enim poterit quisque, si velit, Scripturæ verba ad hunc sensum accommodare. Et de David id aperte affirmat Soto, lib. 4 de Just., et q. 2, art. 1; et de utroque Navarr., dict. c. Novit, notabil. 3, n. 33 et 147; et idem sentit Abulens. supra. Nihilominus hoc non solum non obstat resolutioni positæ, sed potius inde non minus efficaciter confirmari potest. Primo, quia exempla specialia parum valent ad inferendam universalem regulam, imo solent esse exceptiones a regula, et ideo ex illis sumi solet argumentum, quod juristæ vocant ab speciali, ad inferendam regulam in contrarium. Deinde quia in eisdem locis supponitur manifeste, esse in populo libero potestatem constituendi sibi regem, imo et eligendi et designandi personam, cui jus regni tribuat, quod probant aperte testimonia Scripturæ quæ supra ponderavi. Et ideo Deus peculiariter sibi reservavit electionem personæ, in regem illius populi constituendæ, quia, seclusa Dei revelatione et præcepto, totum hoc erat in arbitrio populi constitutum. Igitur neque inde inferri potest generalis regula pro omnibus regnis, videlicet, quod ad Deum pertinuerit, immediate designare aut eligere personam in throno regni constitutam, sive in initio talis regni, sive in ejus progressu (alias ostendat rex Angliæ quando Deus peculiari revelatione, aut singulari signo elegerit vel ipsum, vel aliquem ex progenitoribus suis in Britanniæ regem); neque etiam potest inde inferri, Deum ordinarie dare aut dedisse principatum regibus temporalibus, etiamsi fortasse in initio Israelitici regni, propter specialem quam assumpserat illius curam, semel atque iterum id fecerit. Quod tandem colligi etiam potest ex alia prohibitione facta illi populo, dicto c. 17 Deuter. : Non poteris alterius gentis hominem regem facere ; illa enim prohibitio absque dubio non fuit naturalis, sed positiva. Constat enim, alias gentes et nationes potuisse creare sibi reges ex quacumque provincia vel natione, et in ipsis etiam imperatoribus Romanis ita observatum esse sine ulla injustitia, vel violatione juris naturalis; fuit ergo illa prohibitio positiva et specialis; ergo supposuit potestatem

in illo populo creandi sibi regem ex quacumque gente, nisi divinitus prohiberetur, et consequenter ante illam prohibitionem in populo Israel, in aliis vero populis, quos illa prohibitio non pertinebat, semper hanc liberam potestatem fuisse, et per illam reges incepisse, concluditur.

11. Tertia objectio. Tertio, possumus in regis favorem ejusque sententiæ confirmationem urgere loca Scripturæ et Sanctorum, quibus supra probavimus reges esse ministros Dei, et ab ipso habere potestatem; nam in illis locis soli Deo tribuitur hujus potestatis donatio; ergo intelligenda sunt de Deo immediate donante, quia hæc est purior et simplicior interpretatio; nam quidquid illi additur, præter Scripturam dicitur. Item minister alicujus, ordinario et meliori modo immediate solet ab eo constitui, cujus est minister. Denique hac ratione nos dicimus, Pontificem habere potestatem suam immediate a Deo, quia Christus ipse illam contulit, et ex vi illius primæ donationis ad alios transfertur, licet per ministerium seu electionem hominum transferatur; ergo eadem ratione potestas regia erit immediate a Deo.

12. Solutio. · Ad hæc vero imprimis respondemus, ipsam regiam potestatem esse immediate a Deo auctore naturæ, ut diximus. Quia vero non est per specialem revelationem seu donationem, sed per quamdam naturalem consecutionem, quam ratio naturalis ostendit, ideo immediate solum datur a Deo illi subjecto, in quo ex vi solius rationis naturalis invenitur; hoc autem subjectum est populus ipse, et non aliqua persona ejus, ut declaravi. Quia vero hanc eamdem potestatem populus in regem transfert, ideo potestas regia dicitur esse data a Deo; et præterea quia ipsamet regis electio non fit sine divina cooperatione, nec sine peculiari providentia ejus. Quod egregie declaravit Chrysostomus, bomil. 23 in Epist. ad Rom., ubi tractans verba illa: Non est potestas, nisi a Deo, sic inquit: Quid dicis? omnis ergo princeps a Deo constitutus est? Istud (inquit) non dico. Nec enim de quovis principe mihi sermo nunc est, sed de ipsa re, id est de ipsa potestate. Unde subjungit : Quod enim principatus sint, quodque hi quidem imperant, illi vero subjecti sunt, quodque non simpliciter ac temere cuncta feruntur, divinæ sapientiæ opus esse dico. Propterea non dicit: Non enim princeps est, nisi a Deo, sed de re ipsa disserit, dicens: Non enim potestas est, nisi a Deo. Ubi Theophy

lact. idem docet. Neque vero necessarium est ut hæc omnia ita distincte in Scriptura explicentur. Nam constat varios effectus eisdem fere verbis Deo in Scriptura attribui, et ex materia subjecta secundum rectam rationem colligendum esse modum, quo a Deo esse dicantur. Nam etiam dicitur sæpe Deus dare regna, propter specialem permissionem, licet per injuriam et seditionem usurpentur, ut rex ipse Angliæ de Jeroboam sentire videtur, et in aliis multo est certius, ut notavit Augustinus, lib. 5 de Civit., cap. 21; et Origen., Homil. 4 in libr. Judicum. Ut autem reges dicantur ministri Dei, satis est quod ab illo habeant potestatem, licet mediante populo, quia ille est modus maxime connaturalis et optimus, qui intra latitudinem naturalis rationis cogitari potest.

13. Ad comparationem autem, seu æquiparationem quæ in hoc fit inter Pontificem et reges, respondeo esse rationem longe dissimilem. Nam imprimis Pontificia monarchia in universam Ecclesiam ab ipso Deo immediate est instituta et præcepta, ita ut mutari non possit. Modus autem regiminis temporalis non est a Deo definitus nec præceptus, sed hominum dispositioni hoc relictum est. Deinde spiritualis potestas nunquam fuit in communitate totius Ecclesiæ, quia Christus non contulit eam corpori Ecclesiæ, sed capiti, seu Vicario suo, ideoque non potest Ecclesia in electione Pontificis concurrere tanquam dans potestatem, sed tanquam personam designans. Potestas autem civilis ex natura rei est in ipsa communitate, et per illam in hunc vel illum principem translata est, voluntate ipsius communitatis, eam (ut ita dicam) tanquam rem suam alteri donantis. Unde etiam fit, ut spiritualis jurisdictio suprema Pontificis ita sit jure divino collata, ut limitari non possit, nec minui, nec augeri, etiam per universalem Ecclesiæ consensum, imo nec per ipsiusmet Pontificis voluntatem. Quamdiu enim dignitatem retinet, non potest illam in se minuere vel mutare. Potestas autem regia, vel cujusvis supremi tribunalis temporalis, potuit a principio major vel minor constitui, et successu temporum poterit mutari aut minui, prout ad bonum commune expediens fuerit, per eum qui ad hoc habuerit potestatem.

CAPUT IV.

dicens: Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate, aut quæ societas luci ad tenebras, quæ autem conventio Christi ad Belial, aut

UTRUM INTER CHRISTIANOS SIT LEGITIMA POTES- quæ pars fideli cum infidèli, qui autem consen

TAS CIVILIS, CUI CHRISTIANI PARERE TENEANTUR.

1. Quamvis in quæstione hac non sit nobis cum adversariis controversia, quia vero multi ex illis (ut audio, et ut rex Angliæ in sua Præfatione sæpe inculcat), Romanum Pontificem ejus doctrinæ insimulant, quæ jura et dominia principibus debita evertat, quid de hac re vel fides catholica statuat, vel sanior Doctorum sententia tueatur, explicandum existimavi, ut hoc etiam modo ad præcipuam controversiam de summi Pontificis primatu clarior et aptior sternatur via. Duobus ergo modis existimatum est et affirmatum, christianos reges non habere supremam potestatem civilem ad leges ferendas, punienda delicta, et jus politicum dicendum. Unus eorum fuit, qui dixerunt in Ecclesia Christi non posse esse talem potestatem, neque usum ejus legitimum, quia Christiani nulli temporali dominio possunt esse subditi. Alius est eorum qui, licet fateantur esse in Ecclesia temporalem potestatem, negant tamen esse supremam in regibus temporalibus, sed in solo Pontifice, a quo regum potestas per concessionem vel tolerantiam derivatur. De hoc secundo puncto in capite sequenti dicemus; quia vero supponit primum, illud hic breviter expediemus, quia etiam novi sectarii in illo non recte sentiunt.

2. Antiquorum hæreticorum error. Primum prædicti erroris fundamentum. - Multi ergo ex antiquis hæreticis, veluti sequentes aut imitantes Galilæorum errorem in cap. 1 relatum, dixerunt Christianos non esse subjectos principibus temporalibus, præsertim ethnicis. Quod aliqui solum de perfectis Christianis, et maxime spiritualibus dixerunt, ut Beguardi; alii de omnibus justis, alii de omnibus Christianis, quos errores hic latius recensere superfluum duco. Hinc effutierunt Anabaptistæ, et alii similes, principatum politicum non esse Christianis licitum, præsertim in Christianos. Horum autem errorum diversa cogitari possunt fundamenta. Primum et peculiare respectu principum ethnicorum est, quia indignum et periculosum est, infidelem dominare fidelibus; ideo enim Paulus monet, 2 ad Cor. 6: Nolite jugum ducere cum infidelibus. Et rationem variis modis explicat,

sus templo Dei cum idolis? Cum ergo primatus politicus a Deo sit, non debet intelligi concessus contra ordinem debitum, et cum periculo fidei, nam quæ a Deo sunt, ordinatissima sunt; ergo, eo ipso quod aliquis in Christo baptizatur, et fidem ejus recipit, fit immunis ab ethnicorum principum subjectione. Et confirmari hoc potest ex verbis ills Matth., c. 17, ubi cum Christus Petrum interrogasset: Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? et Petrus respondisset: Ab alienis, conclusit Dominus: Ergo liberi sunt filii; utique a tributis, et consequenter etiam a potestate, nam hæc duo correlativa sunt. Nomine autem filiorum, Christus omnes fratres suos, ac subinde omnes fideles comprehendit, quia omnes sunt filii regni illius, sub quo sunt omnia regna terrena, ut dixit Divus Augustinus, lib. 1 Evangelicarum Quæstionum, quæst. 23. Vel alio titulo illi eamdem libertatem participant, quia omnes sunt speciali et excellenti modo de familia Christi, qui est filius naturalis; cum autem filius liber esse dicitur, cum illo comprehenditur ejus familia, ut dixit Lyran. in eum locum, quem alii imitantur, et sensit Hieronymus dicens: Ille pro nobis et crucem sustinuit, et tributa reddidit; nos pro illius honore tributa non reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus. Quæ verba non possunt restringi, ut quidam volunt, ad solos sacerdotes vel clericos; æque enim illa duo conjunxit, pro nobis et crucem sustinuit, et tributa reddidit. Subiit autem crucem pro omnibus simpliciter, tam laicis quam clericis ; ergo pro omnibus solvit tributa; ergo omnes a tributis solvendis temporalibus regibus liberavit; ergo et ab illorum dominatu et jurisdictione illos exemit, quia una libertas aliam comitatur.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »