Obrázky na stránke
PDF
ePub

Christi, sed illi impudenter tribuunt lapsus et errores Scripturæ contrarios, qui nequeunt ab hæresi excusari, et ideo Ecclesiam veram fidem amisisse, ac subinde contra Christi promissionem e mundo periisse, in suæ hæresis excusationem, eadem impudentia nonnulli obtendunt.

-

2. Ecclesiam nec per ignorantiam posse errare. Quamobrem dicendum ulterius est, non solum non posse Ecclesiam incidere in hæresim, verum etiam nec posse errare, sive per ignorantiam, sive quocumque alio modo, in aliquo dogmate in quo tanquam in veritate a Deo revelata, et ab omnibus fidelibus credenda, universa Ecclesia conspirat, docet et proponit. Nam hoc etiam in promissionibus Ecclesiæ factis continetur, et ideo nullus Catholicus potest de hoc vero dogmate dubitare. Quod imprimis declaratur ex verbis Pauli, 4 ad Tim. 3: Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, que est Ecclesia Dei vivi, columna, et firmamentum veritatis. Comparatur enim columnæ, tanquam quæ stabilitate ac firmitate sua sinceram ac puram veram veritatem conservat, fidelesque omnes in veritate contra quoscumque ipsius oppressores obfirmat. Si autem ipsa posset errare, quo, quæso, pacto illa fides credentium et veritas credendorum niteretur? Quod autem hæc sit sententia et sensus Pauli, videtur adeo notum ex verbis, ut nulla fere expositione vel persuasione, sed imperturbati tantum animi lectione indigeat. Unde omnes expositores, tam antiqui quam recentiores, dici Ecclesiam columnam veritatis propter immobilitatem quam in veritate habet, declarant. Firmamentum autem, vel quia habet veritatem firmatam prodigiis et virtutibus, quæ a nullo alio, præterquam ab ipso Deo, fieri possent, ut exposuit Ambrosius; vel quia ab illa firmantur in veritate omnes credentes, ut recte D. Thomas docet, et significavit Chrysostomus dicens: Columna est orbis Ecclesia, quæ fidem continet, ad prædicationem quippe veritas Ecclesiæ columna et firmamentum est. Et clarius Theodoret.: Ecclesiam (inquit) appellarit cætum credentium, ques dixit columnam et firmamentum veritatis, quia supra petram fundati stabiles et immobiles permanent, et rebus ipsis prædicant dogmatum veritatem. Et Hieronymus etiam ibidem addit, Ecclesiam dici columnam, in qua nunc sola veritas stat firmata, que sola sustinet ædificium. Denique Augustinus, concion. 1 in Psalm. 110, tractans illa verba: Qui fundasli terram super

stabilitatem suam, et per terram interpretans Ecclesiam, exponit: Non inclinabitur in seculum seculi, quia prædestinata est columna, et firmamentum veritatis. Igitur quia a veritate declinare non potest in his, quæ firmiter et tanquam a Deo revelata credit, ideo columna est et firmamentum.

3. Præterea veritatem hanc confirmat promissio Christi supra tractata: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, spiritum veritatis, Joan. 14. Non enim sine causa ibi peculiariter spiritum veritatis appellavit, sed ut illum distingueret ab spiritu erroris, per hoc satis significans se promittere Paracletum ut Doctorem veritatis, ut ipsemet Christus declarasse videtur, Joan. 16, dicens: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit cos omnem veritatem. Ostendimus autem in superioribus, promissionem illam Spiritus Sancti factam esse Ecclesiæ, ut maneat cum illa in æternum, sicut Christus ipse dixit; ergo Ecclesia semper habet Spiritum Sanctum tanquam rectorem et doctorem, a quo in veritatis cognitione specialiter regitur et illuminatur; et hinc provenit ut circa veritatem eadem Ecclesia errare non possit; et ideo dixit Cyrillus, lib. 10 in Joan., c. ult.: Cum prædixerit Paracletum ad eos venturum, spiritum veritatis eum nominarit (ipse autem est veritas), ut intelligerent discipuli, non alienam a se virtutem missurum. Et infra: Hic ergo veritatis Spiritus ad omnem veritatem deducet, norit enim exacte veritatem, cujus spiritus est, et eam non ex parte, sed integre revelavit. Nam elsi ex parte in hac vita cognoscimus, ut ait Paulus, non manca tamen, sed integra veritas in hac parva cognitione nobis refulsit. Quæ ultima verba sunt valde notanda, nam ex eis intelligitur necessitas hujus spiritus veritatis in Ecclesia, ut statim declarabo. Denique ob eamdem causam Tertullian., lib. de Præscriptionibus, c. 28, quasi irridens eos qui universali Ecclesiæ errorem circa fidem tribuunt, ait: Illam non respexerit Spiritus Sanctus, ut eam in veritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de Patre, ut esset Doctor veritatis, neglexerit officium Dei villicus, Christi vicarius (id est vicem ejus gerens, et in docendi munere absentiam ejus supplens), sinens ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere, quam ipse per Apostolos prædicabat? quasi dicat hæc esse incredibilia, et a Christi promissione, et ab Spiritus Sancti providentia bonitateque aliena.

4. Ratione eadem veritas confirmatur.-Præ

cluditur evasio.-Denique præter Christi promissionem et Scripturæ testimonia adeo expressa, possumus hanc veritatem persuadere ratione deducta ex principiis fidei. Quia si universalis Ecclesia posset quocumque modo errare in dogmatibus fidei, in nullo illorum posset esse columna et firmamentum veritatis, imo neque aliquid credere tanquam omnino certum, cui falsum subesse non posset, quia semper posset dubitare, et formidare, an per ignorantiam deciperetur. Respondebit fortasse aliquis, posse Ecclesiam, et debere firmiter credere ea quæ in Scriptura continentur, etiamsi in aliis errare posset. Sed hoc non evacuat difficultatem. Tum quia de ipsismet Scripturæ libris dubitare posset, an per ignorantiam erret, credendo aliquem librum esse canonicum, qui non est, quia non est major auctoritas Ecclesiæ in uno approbando, quam in alio. Tum etiam quia si in aliquo dogmate errare posset, etiam posset errare in intelligentia Scripturarum; ergo semper posset dubitare an verum sensum Spiritus Sancti assequatur, ac subinde nihil posset ex Scripturis certo credere. Tum præterea quia Ecclesia non solum debet esse certa de rebus quæ in Scriptura continentur, sed etiam de aliis dogmatibus non scriptis, ut antiquissimi Patres semper docuerunt, ex quibus paucos statim indicabo; nam hoc tantum obiter in præsenti attingimus. Igitur ut dogmata, quæ universalis Ecclesia credit, certa sint, necessarium est ut in nullo eorum errare possit. Unde recte dixit Nazianz., orat. 37, circa fin. Unum uni cohæret, et ex eis quædam vere aurea et salutaris fit catena; et ideo si vel unum auferatur, aut reddatur incertum, tota catena disrumpetur, et inutilis fiet, sicut etiam dixit Ambrosius ad c. 9 Lucæ, lib. 6, in fine: Unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam, nam etiam hæretici habere sibi Christum videntur, nemo enim Christi nomen negat, sed negat Christum, qui non omnia, quæ Christi sunt, confitetur. Ita ergo totam fidem Ecclesiæ destruit, qui in quocumque dogmate illi errorem impo

nit.

5. Responsio hæreticorum.— Rejicitur responsio, et superior conclusio Patrum auctoritate stabilitur. Fortasse tamen adversarii hæc omnia facile concedent, nec inconveniens reputabunt admittere, posse Ecclesiam errando, et falsa dogmata tanquam veritates fidei tradendo, ad eum statum pervenire, in quo nihil ex fide divina, et omnino certa, sed omnia ex

propria opinione credat. Sed hæc responsio imprimis revolvitur in priorem errorem, quod vera Christi Ecclesia possit perire; nam in eo statu constituta non haberet veram et supernaturalem fidem; ergo non esset vera Ecclesia. Et ita quoad hanc partem hæc responsio sufficienter impugnatur ex dictis cap. præcedente, et fundamento et testimoniis quibus illud confirmatum est. Deinde si universalis Ecclesia ad eum statum pervenire potuisset, in quo nihil ex divina fide, sed tantum ex humana opinione crederet, ubi tunc inveniretur fides in terra? Profecto nullibi, quia si alicubi est vera fides, ab Ecclesia Catholica manavit; ergo si in ipsa Ecclesia illa fides certa et supernaturalis non est, multo minus extra illam esse potest. Quapropter qui sic respondent, et ita de Ecclesia sentiunt, dum illam infidelem faciunt, se ipsos fide carere ostendunt; unde enim illam habebunt, si per Ecclesiam illam non habent, cum Deus jam non per seipsum, sed per Ecclesiam homines doceat, ut aperte sumitur ex Paulo, ad Rom. 10? Tandem qui sic respondent, ideo errant, quia in Ecclesia non distinguunt humanam auctoritatem ab auctoritate Spiritus Sancti, qui eam regit, vel per eam loquitur, quoties dogmata fidei generaliter credit aut docet, juxta promissionem Christi nuper ostensam, et juxta mentem Apostolorum tradentium dogma fidei per illa verba: Visum est Spiritui Sancto et nobis, Act. 15.

6. Atque ita senserunt de auctoritate Ecclesiæ antiquissimi Patres. Irenæus, libro 3 Contra Hær., c. 3: Non oportet, ait, adhuc apud alios quærere veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere, cum Apostoli, quasi in depositorium dires, plenissime in eam contulerint omnia quæ sunt veritatis, ut omnis quicumque relit, sumat ex ea potum vitæ, hæc est enim vitæ introitus, omnes autem reliqui fures sunt et latrones, propter quod oportet devitare quidem illos. Ambrosius, lib. 3, ep. 25 ad Verselenses: Nemo inquit) stat, nisi qui fide stat, nisi qui fixus stat sui cordis sententiæ. Alii quoque legimus: Tu autem hic sta mecum ; utrumque

ad Moysem a Domino dictum est: Ubi tu stas, terra sancta est; et: Hic sta mecum, hoc est, mecum stas, si stes in Ecclesia, ipse enim locus est sanctus, ipsa terra fœcunda sanctitate, et optima virtutum messibus. Sta ergo in Ecclesia, sta ubi tibi apparui, ibi ego tecum sum. Ubi est Ecclesia, ibi firma statio tuæ mentis est, ibi fundamentum animi tui. Et idem Ambros., lib. 3 de Fide, c. 7, dicens: Serve

mus præcepta majorum; nec hæreditaria signacula ausi rudi temeritate violemus.

Ecclesia sole siccare; verum, quia jam multum sermocinati sumus, lrevem tibi apertamque animi mei sententiam proferam, in illa esse Ecclesia permanendum, quæ ab Apostolis fundata usque ad diem hunc durat. Multaque similia in antiquis Patribus reperiuntur, quæ brevitati studens missa facio; idque lubentius, quod qui hos Patres non audierit, etiamsi plures referantur, non credet, sed vana semper subterfugia excogitabit.

CAPUT V.

TEM HABERE OSTENDITUR QUAM CATHOLICA, ET
SECTARIORUM EVASIONI OCCURRITUR.

7. Et Augustinus, de Utilit. credendi, c. 8, loquens de homine desiderante, et laborante pro veritate invenienda : Si vis (inquit) finem hujusmodi laboribus imponere, sequere viam catholicæ disciplinæ, quæ ab ipso Christo per Apostolos ad nos usque manavit, et ab hinc ad posteros manatura est. Arbitrabatur enim Augustinus, nunquam defuturam illam fidem, neque aliter quam per traditionem et successionem in Ecclesia Catholica ad posteros fuisse perventuram. Unde in cap. 17, cum dixisset, magnum esse adjutorium fidei, communi populorum consensu credita et prædicatæ, ROMANAM ECCLESIAM EAMDEM FIDEI STABILITAsubjungit Hoc factum est divina providentia per Prophetarum vaticinia, per humanitatem, doctrinamque Christi, per Apostolorum ilinera, per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per Sanctorum prædicabilem vitam, atque in his universis digna rebus tantis atque virtutibus pro temporum opportunitate miracula. Cum igitur tantum auxilium Dei, tantumque fructum, profectumque videamus, dubitabimus nos ejus Ecclesiæ condere gremio, cum usque ad confessionem generis humani ab Apostolica Sede per successiones Episcoporum, frustra hæreticis circumlatrantibus, et partim plebis ipsius judicio, partim Conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum majestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuit? Cui nolle primas dare, vel summæ profecto impietatis est, vel præcipitis arrogantiæ. Nam si nulla certa ad sapientiam, salutemque animis via est, nisi cum eos rationi præcolit fides, quid est aliud ingratum esse opi auxilioque divino, quam tanto labore prædictæ auctoritati velle resistere. Hactenus Augustinus, quibus tam luculenter et sapienter discursum factum stabilivit, ut nihil eis addi posse videatur. Et propterea idem Augustinus tantum defert auctoritati Ecclesiæ, ut in lib. contra epistolam Fundamenti, cap. 5, sic affirmare non dubitarit: Ego Evangelio non crederem, nisi me Ecclesia Catholicæ moveret auctoritas.

8. Denique Hieronymus contra Luciferian., circa medium Quale est (inquit) ut leges Ecclesiæ ad hæresim transferas? Et infra: Si Ecclesiam per totum orbem diffusam non habet Christus, aut si in Sardinia tantum habet, nimium pauper factus est. Ac tandem postquam multa de Ecclesia protulerat, sub finem sic subjecit: Poteram diem istiusmodi eloquii ducere, et omnes propositionun rivulos uno

1. Sectariorum inter Romanam et Catholicam Ecclesiam distinctio. — Quæ in superiori capite ex divinis Scripturis, ad ostendendam Ecclesiæ Catholicæ in vera fide conservanda, ac perpetuo retinenda, immobilitatem et singularem Dei protectionem, adducta sunt, adeo sunt clara et aperta, ut neque ipsius Ecclesiæ hostes in universum audeant contra Ecclesiam Catholicam aperto marte pugnare. Distinguunt igitur inter Ecclesiam Catholicam et Romanam, et de Catholica non audent aperte dicere defecisse, aut veram fidem amisisse, quod tamen de Ecclesia Romana audacter affirmare non verentur. Et ita videntur sibi eludere omnia Scripturæ testimonia, et Christi promissiones, quia illæ factæ sunt Ecclesiæ Catholicæ, non Romanæ. Et ut alios omittam Protestantes, non videtur ab hac sententia seu distinctione alienus rex Jacobus. Quamvis enim in suo libro eam expresse non proponat, ex dictis tamen ejus non obscure colligitur; prius enim se profitetur fidei catholicæ defensorem, quam fidem dicit esse veteris ac primitivæ Ecclesia: in quo indicat Ecclesiam Catholicam et primitivam non periisse, sed durare, nam ubi fides catholica est, non potest etiam non esse Catholica Ecclesia. Postea vero in præfatione, pag. 40, fateri non timuit, se neque esse, neque unquam fuisse in nostra Ecclesia, id est, in Romana; et in pag. 47, plane damnat fidei articulos, quos Romance (inquit) Ecclesiæ offi cina excudit, ante quingentesimum Christi annum inauditos; et pag. 48, hæc habet verba : Schismaticum me dicant licet, et a Romana Ecclesia defecisse, certe hæreticus esse nullo modo possum. Distinguit ergo defectionem a

Romana Ecclesia a defectione a fide catholica, seu ab Ecclesia Catholica, perinde enim est. Pagin. item 54, post hæc et multa similia, subjungit: Nondum Romane religionis arcem attigimus, id est, caput Ecclesia, Petrique primatum, nam qui hunc articulum negat, ex Bellarmini sententia catholicam fidem negat. His ergo et similibus verbis satis insinuavit rex Jacobus, Romanæ Ecclesiæ fidem, durante et perseverante fide catholica defecisse.

2. Hæc distinctio ab antiquioribus hæreticis fuit inventa.-Neque est novus hic error, nam Wiclephus, in suo a. 37, damnato in Concilio Constant., sess. 8, dixit, Romanam Ecclesiam esse synagogam Satanæ, quod non invenio dictum ab ipso de Ecclesia Catholica, neque fortasse id diceret, ne seipsum, aut in synagoga Satanæ, aut extra Ecclesiam Catholicam constituere videretur, quod quidem periculum omnibus hæreticis commune est. Et antea in eodem errore Pauperes de Lugduno, alias Waldenses, versati sunt, qui neminem in fide Ecclesiæ Romanæ, quæ tempore Sylvestri defecit, salvari posse affirmarunt, ut refert Anton., 4 p. Theolog., tit. 11, cap. 7, § 2; et Æneas Silvius, de Origine Bohemorum, cap. 3. Omnes vero hi vel in privatis opinionibus, et propriis fundantur erroribus, quos cum contrarios esse Romanæ fidei negare non possint, Romanam fidem veram non esse, ac subinde Romanam Ecclesiam a catholica defecisse tandem effutire coguntur.

3. Fundamenta erroris.-Vel certe moti sunt quia nihil excellens et universale de Romana Ecclesia credunt, sed illam tantum considerant ut particularem Ecclesiam, seu diœcesim, ac Episcopum ejus tanquam unum ex cæteris, nullam extra illam diœcesim habentem potestatem. Ex quo principio intulerunt, sicut aliæ Ecclesiæ particulares, et earum pastores, etiamsi Primates sint vel Patriarchæ, in rebus fidei labi potuerunt, et reipsa sæpius defecerunt, ita etiam in Ecclesia Romana accidere potuisse, et revera evenisse. Et ita hi duo errores maxime conjuncti sunt, ut Wiclephus supra illos conjunxit, dicens: Ecclesia Romana est synagoga Satana, nec Papa est immediatus et proximus Vicarius Christi. Et ob eamdem causam videtur dixisse rex Angliæ, arcem fidei Romanæ esse articulum de primatu Petri, quia nos credimus in illo fundari, eo modo quo Christus promisit fundare suam Ecclesiam supra Petram, et ideo rex ipse, negando primatum,

coactus est fidem Romanam abnegare, ejusque defectionem sibi suisque persuadere.

4. Distinctio Romanæ Ecclesiæ in universalem et particularem.-Quapropter ut impugnationem hujus erroris ab hoc fundamento inchoemus, in Episcopo Romano duo munera, seu duplex pastoralis cura distinguenda est: una particularis, et propria Diocesis Romanæ, cujus Pontifex est immediatus Episcopus; alia universalis cura totius Ecclesiæ Christi, cujus est universalis Pastor, et supremus Episcopus omnium particularium Ecclesiarum, licet non sit immediatus singularum Episcopus. Et quidem de priori potestate et munere nulla est inter nos et Protestantes controversia. Posteriorem autem potestatem universalem, et supremam jurisdictionem etiam universalem in universam Ecclesiam negant adversarii; nos vero nunc illam supponimus, et articulum ejus ad catholicam fidem pertinere constanter asserimus, illius tamen probationem in librum tertium reservamus, ne propositum ordinem pervertere, et rem, de qua nunc tractamus, confundere cogamur. Hæc autem duo munera licet possent, sicut in se sunt distincta, ita etiam in personis sejungi, sicut in aliis episcopatibus separantur, nihilominus ex quo in Petro conjuncta fuerunt, nunquam separata inventa sunt, et ex divina ordinatione fortasse nunquam separabuntur: quod nunc non agimus, quia ad præsens institutum non refert, in libro tamen tertio obiter saltem attingemus. Hactenus ergo Romanus Episcopus idem fuit semper Catholicæ Ecclesiæ Episcopus, ut ab antiquis Patribus sæpe nominatur.

5. Ex quo intelligimus, nomine Romanæ Ecclesiæ duo posse significari. Primo, particularem illam Ecclesiam, quæ intra terminos suæ diœcesis concluditur, et suum habet proprium Episcopum tantum particularem, si præcise spectetur, ut immediatam jurisdictionem in illam exercet. Et de Ecclesia Romana sic sumpta non loquimur, quia constat illam non esse Ecclesiam Catholicam, sed membrum ejus. Ideoque de illa sic spectata dicere non possumus habere Christi promissionem nunquam deficiendi a catholica fide, quia nullibi talis promissio invenitur, neque in promissionibus factis universali Ecclesiæ necessario includitur, quia posset universalis Ecclesia permanere in vera fide, cum obedientia et unione ad Summum Pontificem, ut Pontifex et universalis Pastor est, etiamsi particularis illa Ecclesia a fide deficeret, et

suum Episcopum a se per violentiam abjiceret, quod dicimus explicandæ rei gratia, quamvis nunquam Deum id esse permissu rum pie credamus.

6. Alio ergo modo illa Ecclesia, quæ veram Christi fidem retinet, solet dici Ecclesia Romana, quia Episcopo Romano paret, licet non uniatur illi ut privato Episcopo, sed ut universali Pontifici, et sic etiam dicitur Romana fides, vel Romana religio, quæ a Pontifice Romano, ut Christi Vicario conservata, confirmata, definita, seu approbata est. Atque hoc etiam modo particularis Ecclesia Romana, ut conjuncta suo Episcopo non solum ut particulari Rectori, sed etiam ut universali Doctori totius Ecclesiæ, comparatur Catholi cæ in privilegio non errandi nec deficiendi a fide, quamdiu in illa unione cum suo capite permanserit ; nam hoc etiam habet quælibet alia particularis ecclesia sub eadem ratione et unione spectata. Et sequitur ex generali principio, Petrum, videlicet, et Petri fidem esse immobile ecclesiæ fundamentum, in quo quamdiu Ecclesia, licet particularis, fundata fuerit, nunquam a vera fide aberrat. Semper tamen inter universalem Ecclesiam et particulares hoc discrimen considerari potest, quod quælibet particularis potest ab hac petra disjungi et cadere: universalis autem non potest, quia de sola illa scriptum est: Porta inferi non prævalebunt adversus eam.

7. Sic igitur declarata et intellecta vocum significatione, dicimus fidem Ecclesiæ Romanæ esse catholicam fidem, neque Romanam Ecclesiam ab ea defecisse, nec deficere potuisse, propter Petri cathedram in ea præsidentem. Assertionem hanc ut certam et necessariam in fide Catholica proponimus, et eam ex divina Scriptura in hunc modum colligimus. Fides Petri catholica fuit, et deficere non potest; sed fides Ecclesiæ Romanæ est fides Petri; ergo fides Ecclesiæ Romanæ est fides catholica, a qua nunquam illa sedes potest deficere. Argumentatio legitima est; singulæ vero propositiones in ea assumptæ per partes probandæ sunt. Prima ergo pars per se nota est, scilicet, fidem Petri fuisse catholicam : nam si intelligatur de persona Petri, neque ab hæreticis revocatur in dubium; nam fides Petri est, quæ universo orbi a principio prædicata fuit; et illa maxime est Apostolica et primitiva. Si vero intelligatur etiam de sede Petri, vel ipsi Protestantes confitentur per plures annos durasse eamdem catholicam fidem in eadem sede Petri, testantur

que sufficienter Hieronymus et Augustinus usque ad sua tempora; ille in Epistola ad Damasum de nomine hypostasis, hic vero in libro contra epistolam Fundamenti, cap. 4, ubi inter quatuor, quæ in gremio Ecclesia Catholicæ ipsum justissime tenebant, hoc numerat: Ab ipsa sede Petri Apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem suam Dominus commendavit, usque ad præsentem episcopatum successio sacerdotum. Ubi aperte supponit illam fuisse tunc Catholicam Ecclesiam, quæ cum sede Petri erat conjuncta, et oves, quæ Petro fuerant commendatæ, continebat; ac subinde fidem catholicam in ea sede usque ad illud tempus permansisse, quod in puncto sequenti pluribus testimoniis et rationibus a fortiori confirmabitur.

8. Expenditur in nostram rem locus Lucæ 22.-Superest ergo ut alteram partem in propositione assumptam comprobemus, nimirum, hanc fidem non posse deficere in Petro, non solum quoad personam, sed etiam quoad sedem, et consequenter non tantum pro aliquo definito tempore, sed simpliciter quamdiu Ecclesia Christi duraverit. Probatur autem præcipue ex verbis Christi, Lucæ 22: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum, ego autem rogari pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aiiquando conrersus confirma fratres tuos. Nam recte dixit Tertullian., lib. de Fuga in persecut., c. 22, rogasse ibi Christum, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides Petri periclitaretur. Quam orationem fuisse efficacem, et obtinuisse quod petebat, satis persuadet ipsius Christi excellentia; exauditus enim est pro sua reverentia in his quæ absolute postulabat, ut in præsenti declaravit per illa verba: Ego rogavi pro te, magisque declarat, vel potius supponit impetrationem, et infallibilem effectum in illis ultimis verbis: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos; et ideo bene interrogat Leo Papa IX: Erit quisquam tantæ dementia, qui orationem illius, cujus velle est posse, audeat in aliquo vacuam putare? Igitur nulla fere in hac parte est controversia aut difficultas. Esse autem potest in alio puncto, an, scilicet, illa oratio facta sit tantum pro persona Petri, et ideo cum illo finitus fuerit ejus effectus, vel potius facta sit pro sede Petri in persona ejus, et ideo tamdiu duret, quandiu sedes durat; probandum ergo nobis relinquitur hoc posteriori modo esse intelligendam.

9. Quod imprimis probamus auctoritate mul

« PredošláPokračovať »