Obrázky na stránke
PDF
ePub

tiana sic intellecta, recte infertur, in principibus etiam christianis non esse potestatem civilem aut politicam in homines fideles, quia si isti non tenentur parere, illi non habent jus præcipiendi, quia hæc duo correlativa sunt, et uno ablato, alterum auferri necesse est. Unde inducunt etiam testimonia novi Testamenti, in quibus Christianis, et dominari et subjici dicunt esse prohibitum. Nam de dominatu dicitur Luc. 22: Reges gentium dominantur eorum, etc., vos autem non sic; vel, ut Matthæus ait, c. 20: Non ita erit inter vos, ubi D. Chrysostomus, hom. 56, dixit Christum voluisse discrimen hoc inter gentiles et Christianos consistere. De subjectione autem ait Paulus, 1 ad Cor., cap. 7: Nolite fieri servi hominum, et indicat rationem, præmittens: Pretio empti estis, quasi dicat, indignum esse redemptos a Christo terrenis subjici po testatibus.

4. Rejicitur prædicta hæresis ex Scripturis et Patribus. Hæc vero sententia tota sine dubio hæretica est. Nam imprimis Apostoli docuerunt fideles jam ad Christum conversos, ut regibus et potestatibus obedirent, non tantum propter vitandam pœnam, nec quia tunc resistere non poterant, nec solum propter scandalum vitandum, sed etiam propter conscientiam, et quia ministri Dei sunt, ut ex Petro et Paulo in cap. 1 probavimus. Loquebantur autem hi Apostoli eo tempore, quo imperatores et reges, ac præfecti eorum, seu potestates, infideles erant et idololatræ; ergo ex eorum doctrina habemus, Christianos esse subjectos principibus, etiam ethnicis, et consequenter veros reges infideles potestatem habere in Christianos in suis terris degentes. Deinde ita intellexerunt illa loca, et docuerunt antiquissimi Patres, ut D. Chrysostomus, Ambrosius, Origenes, Epiphanius, et alii in cap. 1 allegati, et expresse Justinus, Apologia 2 ad Antoninum Pium imperatorem ethnicum, aliquantulum a principio, ubi ex professo Christianos ab hac calumnia liberat, dicens: Tributa vero et census iis, qui a vobis constituti sunt, ubique imprimis conamur pendere, quemadmodum ab eo instituti sumus; et affert verba Christi, Matthæi 22: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo; et concludit: Hinc Deum solum adoramus, vobis autem in aliis rebus læti servimus, regesque vos et principes hominum esse profitemur, rogamusque ut vos cum regali potestate sanam bonamque mentem habere inveniamini. In quibus verbis nomine omnium Christianorum

profitetur, esse infideles veros reges et principes Christianorum, ut homines sunt, et posse in eos habere potestatem, etiam si sanam mentem non habeant. Idem sensit Ignatius, Epist. 10 ad Smyrnens.; et Optatus, lib. 3 contra Parmenian., ubi expresse dicit, etiam si talis esset imperator, qui gentiliter viveret. Possumus denique ad hoc afferre verba Ambrosii, libr. 4 in Luc., capite 5, in fine, ubi expendens verba Christi, Matth. 17, dicit: Magnum quidem est et spiritale documentum, quo christiani viri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subjecti, ne quis constitutionem regis terreni putet esse solvendam; ubi etiam alludit ad verba Pauli, ad Rom. 31. Unde manifeste loquitur de legitimo rege, etiamsi Christianus non sit, nam ita locutus est Paulus; et Christus de Cæsare, imperatore ethnico, loquebatur, et in eodem sensu loquuntur alii Patres quos statim referemus.

5. Ratione ex D. Thoma sumpta eadem hæresis rejicitur. Rationem vero hujus veritatis attigit D. Thomas 2. 2, quæst. 10, art. 10, quia, dominium (inquit) vel prælatio introducta sunt ex jure humano, distinctio autem fidelium et infidelium est ex jure divino : jus autem divinum, quod est ex gratia, non tollit jus humanum, quod est ex naturali ratione; et ideo distinctio fidelium et infidelium secundum se considerata non tollit dominium et prælationem infidelium supra fideles. Quæ ratio est optima, et potest in hunc modum explicari: nam quando subditi alicujus regis gentilis convertuntur ad fidem, non eximuntur ipso facto, aut ex vi juris divini, a jurisdictione temporali sui legitimi principis, quia non possunt auctoritate propria privare alterum dominio et jure suo; neque etiam eis datum est ut id faciant auctoritate Dei, quia hoc neque illis est revelatum, nec ratio naturalis id dictat, imo contrarium docet Scriptura, et recta etiam ratio. Tum quia, non interveniente concessione divina, illud esset, per se loquendo, contra justitiam; tum etiam quia cederet in scandalum infidelium, et quamdam ignominiam christianæ religionis, cujus propagatio maxime posset illo modo impediri. Confirmatur et explicatur exemplo de matrimonio inter infideles, quia non dissolvitur ipso facto per conversionem, verbi gratia, uxoris ad fidem, sed adhuc manet uxor subdita viro infideli, quia retinet potestatem in ipsam, teste D. Paulo, 1 ad Corinth. 7, ut late explicat D. Augustinus, lib.

1 de Adulterin. conjugiis, in cap. 18. Ratio autem est, quam D. Thomas tetigit, quia matrimonium inter infideles consistit jure naturæ, professio autem fidei per se non mutat jus naturæ, vel humanum contractum in illo fundatum. Quam rationem indicavit etiam Innocentius, in cap. Gaudemus, de Divortiis. Ergo eadem ratione non amittitur legitima potestas civilis propter conversionem subditorum ad fidem.

[ocr errors]

6. Vis rationis D. Thomæ declaratur. Regen infidelem sibi de novo voluntarie creare fidelibus non licet. Est autem valde notandum circa doctrinam D. Thomæ in citato loco, rationem factam solum procedere, quando dominium et potestas principis ethnici præexistit ante fidem subditorum, in quo etiam casu videntur maxime procedere testimonia Petri, Pauli, et traditio Patrum. Unde addit Divus Thomas, si sermo sit de instituenda vel tribuenda de novo potestate infidelibus supra fideles, hoc nullo modo esse permittendum: Cederet enim (inquit) hoc in scandalum, et fidei periculum, nam subditi, nisi sint magnæ virtutis, facile sequuntur imperium principis et religionem: Et similiter (ait) infideles contemnent fidem, si fidelium defectus cognoscant. Hæc vero doctrina intelligenda est, quando nova subjectio fidelium ad principem infidelem ex fidelium consensu et voluntate pendet; in eo enim casu procedunt efficaciter rationes Divi Thomæ, et testimonium Pauli, quod inducit 1 ad Corinth. 6: Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum judicari apud iniquos (id est infideles, ait Divus Thomas), et non apud Sanctos (id est fideles), ut paulo inferius ipsemet Apostolus declarat, dicens: Frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles. Si enim ad privata etiam judicia inter fideles non sunt infideles voluntarie in judices eligendi, multo certe minus potest aliqua christiana plebs in fidelem principem sibi præficere, et ideo, ut D. Thomas ait, nullo modo id permittit Ec

clesia.

[merged small][ocr errors][merged small]

acquireret, nam hoc etiam est de jure gentium a naturali derivatum, quod fides non tollit. Nec Ecclesia, per se loquendo, hoc impedit, quando princeps infidelis ethnicus est, et ipsi Ecclesiæ non subditus, prout modo loquimur. Idemque esset, si contingeret regem infidelem, legitimo jure successionis, christianum populum principi christiano antea subjectum obtinere, quia tunc etiam fides subditorum non impedit acquisitionem dominii, nec pendet ex illius populi voluntate, sed necessario venit ex aliqua priori et justa institutione. Hæc autem intelligenda per se sunt, id est, præcavendo scandala, et pericula fidelium, quæ sequi etiam possunt ex subjectione fidelium ad antiquos principes infideles, ideoque in utroque casu si talia incommoda probabiliter timerentur, et vitari non possent nisi vel non ferendo, vel non acceptando talem principem, fieri posset et deberet, quia jus et potestas ad id faciendum Ecclesiæ non deest. Atque hac ratione generaliter dixit D. Thomas, citato loco, posse Ecclesiam de jure instituere, ut infideles priventur dominio et prælatione super fideles, qui transferuntur in filios Dei, quamvis propter vitandum scandalum Ecclesia non utatur hac potestate circa principes infideles, alias sibi non subditos.

8. Unde ulterius considerandum est, aliquos infideles esse subditos Ecclesiæ temporaliter tantum, ut sunt Judæi habitantes in terris principibus christianis subjectis, et de illis infidelibus non agimus, quia non sunt supremi principes, de quibus maxime nunc loquimur. Tamen de illis certum est posse Ecclesiam, vel christianos principes illos ita gubernare in temporalibus, et maxime in his quæ spectant ad libertatem et securitatem fidelium, prout ad bonum fidei expedire judicaverint, quod alterius considerationis est. Alii vero sunt infideles subditi Ecclesiæ spiritualiter, etiamsi alias sint supremi principes temporales, quales sunt hæretici baptizati, qui nomine Christiani sunt, re tamen vera sunt infideles, quia vera fide carent, subditi vero Ecclesiæ sunt ratione baptismi characteris. Et de his vera est dicta resolutio, non solum propter vitandum periculum fidelium, sed etiam propter directam potestatem quam habet Ecclesia ad puniendos hæreticos, etiamsi reges sint, ut infra videbimus. Alii vero sunt infideles nullo modo subditi Ecclesiæ, neque temporaliter, neque spiritualiter, neque jure, neque facto. Et in his solum procedit illa doctrina D. Thomæ de potestate indi

recta, per quam potest Ecclesia suos fideles subditos a moralibus periculis, et occasionibus amittendi fidem, liberare ac defendere. Nam per se non habet Ecclesia jurisdictionem in hos reges infideles, juxta illud Pauli, 2 ad Cor. 5: De his qui foris sunt, nihil ad nos; et ideo sicut non potest illos ad fidem cogere, ita nec propter infidelitatis crimen eos punire; quapropter, neque hoc titulo potest illos privare dominio et jurisdictione quam super Christianos habuerint. Solum ergo id potest facere Ecclesia propter spiritualem gubernationem, et necessariam providentiam circa suos subditos fideles. Quod autem hoc titulo possit, verissimum censeo, quia qui dat gubernandi potestatem, consequenter tribuit quidquid ad illius convenientem usum necessarium est, ut in sequentibus latius ostendendum est.

9. Quando possit dissolvi matrimonium inter infideles propter alterius conversionem ad fidem.-Potestque in præsenti optimum argumentum sumi ex doctrina recepta et approbata ab Ecclesia, et sumpta ex Paulo, 1 ad Cor. 7, dicente, conjugem prius infidelem, ad fidem conversum, si alter neque converti ad fidem velit, neque cohabitare sine injuria creatoris, posse dimittere illum, et matrimonium dissolvere; ergo eadem vel majori ratione data est potestas Ecclesiæ ad liberandum fideles a jugo infidelium quorumcum que, quando ex tali subjectione fides periclitatur; hic enim æque urget ratio Pauli dicentis: Non enim servituti subjectus est frater vel soror in hujusmodi. Quin potius notari potest in hoc discrimen, nam, quia vinculum matrimonii indissolubile est natura sua, et inter duas tantum determinatas personas consistit, ut illo titulo dissolvi possit, necesse est ut in particulari de periculo conjugis fidelis constet; at potestas regia in multitudinem hominum cadit, et de se non est adeo immutabilis, ideoque satis est generale et commune periculum, in quo fideles principibus infidelibus subditi moraliter loquendo versantur, ut Ecclesia possit omnes a tali subjectione liberare, etiamsi de singulorum periculo in particulari non constet, quia leges morales, quæ in universali feruntur, considerant ea quæ ut plurimum eveniunt, etiamsi in particulari cessare contingat. Nihilominus tamen raro Ecclesia utitur hac potestate, et licite id facit, etiamsi fideles suos in aliquo periculo relinquat, quia vel non habet vires cum effectu et fructu potestatem suam exequendi, vel quia majora

scandala probabiliter timet. Et nihilominus tunc singuli fideles subditi licite poterunt vel fugere, vel alio medio uti ad evadendum periculum, si de illo moraliter constet, tum quia magis tenentur consulere animæ suæ quam juri alterius, tum etiam quia tunc a tali principe injuriam et violentiam patiuntur, et ideo parere non tenentur.

10. Conclusio: inter Christianos esse reros reges ac principes de fide certum est.-Ex quibus ulterius certissimum ac de fide est, in Ecclesia Christi esse christianos principes ac reges veram potestatem politicam seu civilem habentes in subditos suos, etiam christianos et fideles. Hæc assertio non est sub his terminis, fidelium et christianorum principum, in toto novo Testamento expressa, fortasse quia quo tempore scriptum est, nondum erant temporales reges ad fidem conversi, et ita non occurrit occasio de illis loquendi. Adducta tamen testimonia sufficienter illam probant, tum ex similitudine, vel certe ex majori ratione; tum etiam quia verba Apostolorum valde indefinita et universalia sunt. Ait enim Petrus: Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi quasi præcellenti. Et infra: Regem honorificate. Et deinde præcipit servis, subditos esse dominis, non tantum bonis, sed etiam discolis; ergo idem a fortiori intelligit de omnibus fidelibus subditis principibus, sive bonis, sive malis; non possunt autem dici boni principes, nisi sint fideles. Denique admonitio Pauli, ad Titum 3: Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, quam latius tradit ad Roman. 13, non fuit ab eo data pro solo illo tempore primitivæ Ecclesiæ, sed ut perpetuo in ea duraret; ergo nunc etiam habet locum respectu principum christianorum. Potestque idem confirmari testimoniis veteris Testamenti, quibus constat principes fideles habuisse politicum regimen subditorum fidelium, quorum imperio isti obedire tenebantur, ut de Moyse, Josue, et aliis judicibus usque ad Samuelem, et postea de Saule, Davide, et successoribus eorum colligitur, ex Deuteronom. 1 et 17, et ex libris Judicum et Regum, et 2 Paralipomen. 19, ubi etiam fit mentio inferiorum judicum et magistratuum; ergo multo magis illa subordinatio et subjectio servanda est in lege gratiæ, quia non spectat ad cæremonialia legis veteris, et in generali loquendo, non pertinet ad propria judicialia illius legis, sed ad legem moralem juris naturalis, vel immediate, vel mediante aliquo jure humano, quæ

jura in lege gratiæ durant, et perfectius obligant.

11. Evasio.-Rejicitur evasio.-Dicet vero fortasse aliquis, hoc fundamentum recte concludere ex hypothesi, quod in Ecclesia Christi sint veri reges et principes temporales verum dominium et jurisdictionem in Christianos habentes; nam hoc posito, lex naturalis justitiæ et obedientiæ evidenter obligant subditos ad parendum. Adversarii autem, qui contrarium errorem defendunt, hoc principium negant, dicentes repugnare institutioni Christi, et libertati christianæ, seu perfectioni legis gratiæ. Contra hoc vero probari potest illa suppositio ex perpetua Ecclesiæ traditione, ab eo tempore quo imperatores et reges ad Christum converti et baptizari cœperunt; semper enim pro veris regibus et principibus habiti sunt, non minus, imo perfectius et excellentius quam antea essent. Hoc constat ex Historiis Ecclesiasticis Eusebii, et aliorum, præsertim de Constantino, Theodosio, et similibus. Item hoc sæpe profitentur Concilia generalia, ut patet ex Nicæno I, cui Constantinus adfuit, et aliis. Præterea Summi Pontifices scribentes ad reges et principes christianos, illos ut veros principes et dominos temporales recognoscunt, ut patet ex multis Epistolis D. Leonis et D. Gregorii, et ex aliis, quos capite sequenti referemus. Nunc solum notamus verba Symmachi Papæ, Apolog. ad Anastasium imperatorem: Nos (inquit) potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas erigunt voluntates. Concilium etiam Toletanum XII, c. 1, sub excommunicatione declaravit, Eringium esse verum regem Hispaniæ; et Concilium Meldense, capit. 15 et 16, anathema fert in eos, qui regiæ potestati contradicere pro sumpserint, et loquitur de regibus christianis, et de illis ait, habere potestatem a Deo, juxta sententiam Apostoli, quam proinde etiam de regibus christianis intelligit.

12. Atque eodem modo intellexerunt apostolica testimonia Chrysostomus, Ambrosius, et alii Patres, et optime D. Augustinus, libr. Quarumdam propositionum in Epist. ad Romanos, prop. 72, circa illa verba: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: Rectissime (inquit) admonet ne quis, ex eo quod a Domino in libertatem vocatus est factus Christianus, extollatur in superbiam, et non arbitretur in hujus vitæ itinere servandum esse ordinem suum, ut potestatibus sublimioribus, quibus pro tempore rerum temporalium guber

natio tradita est, existimet non se esse subdendum. Et infra Si quis ergo putat, quoniam Christianus est, non sibi esse vectigal reddendum, aut tributum, aut non esse exhibendum honorem debitum eis, qui hæc curant potestatibus, in magno errore versatur. Ubi loquitur Augustinus de suo tempore, quando in Ecclesia jam erant principes christiani, et ita verba Pauli accommodat ad omnes principes pro tempore regnantes. Et verba illa Augustini mutuatus est Anselm. in Paul., et brevius Primasius. Idemque Augustinus, lib. 3 contra Crescon., cap. 51, declarat quam necessarium sit regis officium etiam inter christianos, et quanto melius et salubrius per bonos, id est, pios et fideles reges, quam per malos et infideles exerceatur.

13. Præterea hoc confirmant honorifici tituli, quibus antiqui Patres ad fideles principes scribunt, ut Cyrillus Alexandrinus, in libro de Recta fide, ad Theodosium, ubi prius Christianissimum Regem illum appellat, et postea ad eumdem ait: Vos estis summarum dignitatum fontes, et supra omnem eminentiam, humanæque felicitatis principium ac origo. Et infra: Tam pii et præclari vestri imperii summum præsidium est Dominus noster Jesus Christus; nam per illum reges regnant, etc. Et infra se ostensurum promittit, quod gloriosa in Deum pietas regiis honoribus immobile sit fundamentum. Similia videri possunt in Ambrosio, in Epist. ad Gratianum Augustum, quam ad libros de fide præmittit, ubi etiam illum vocat, Christianissimum Principem, et Principum Christianissimum. Item in ejusdem concionibus in obitu Theodosii et in obitu Valentiniani, et in variis Epistolis ad sui temporis imperatores christianos. Idemque agnovit Gregorius Nazianzenus, Orat. 17, cujus verba optima inferius commodiori loco referam.

14. Addo præterea antiquius testimonium Martialis, Episcopi Lemovicensis, qui prope tempora Apostolorum vixit, et in Epist. 2 ad Tolosanos, cap. 8, refert convertisse ad fidem principem quemdam Galliæ, quem regem appellat, ejusque fidem valde commendat, et addit: Cui obedire debetis in omnibus, quia princeps vobis a Deo est constitutus, etc. Notari etiam potest locus Tertulliani, libr. de Idololatria, c. 15, ubi prius ait, reddenda esse Cæsari quæ sunt Cæsaris, et quæ sunt Dei Deo, sicut Christus docuit. Unde postea subinfert: Igitur, quod attinet ad honores regum et imperatorum, satis præscriptum habemus,

in omni obsequio esse nos oportere secundum Apostoli præceptum, subditos magistratibus et principibus, et potestatibus. Sed intra limites disciplinæ quoadusque ab idololatria separamur. Ubi licet loquatur de tempore imperatorum gentilium, tamen generaliter doctrinam intelligit. Unde c. 17 addit, Christianos eo tempore potuisse ab imperatoribus dignitatem et administrationem potestatis civilis accipere, dummodo sine ulla idololatriæ labe illam exercerent. Unde tandem recte scripsit Prosper, in lib. Epigrammaton, cap. 34:

orabunt te, et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui expectant eum. Et cap. 60: Ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui, etc. Neque dici aut cogitari potest, reges venientes ad Christi fidem eo ipso amittere regna, et reges esse desinere, quia, ut Ecclesia canit, non eripit mortalia, qui regna dat cœlestia. Neque alia fuisset suavis vel conveniens providentia, nam si reges ad Christum conversi statim ab ipso privarentur regnis juste possessis, pauci profecto essent ita regnorum contemptores, qui Christiani fieri vellent. Non est ergo cre

Reddendum est quidquid mundi bene postulat ordo, dibile Christum, qui omnium ordinum homiPropositumque piæ non violat fidei,

Mitibus et Sanctis nulla est spernenda potestas,

Equum servire est regibus et dominis,

Ut Christi famulis ad verum prosit honorem, Dilexisse bonos et tolerasse malos.

15. Ratione probatur assertio. - Ratione facile etiam persuaderi potest hæc veritas, quia christiana fides aut baptismus non facit aliquem incapacem regiæ dignitatis, vel principatus, aut potestatis politica; ergo si quis ante fidem illam habebat, non amittet illam propter baptismum aut fidem, si ad illam convertatur; vel si jam christianus per legitimam electionem, vel alio justo titulo ad illam assumatur, vere illam acquirit, verusque rex, princeps aut magistratus constituitur; ergo subditi etiam fideles et Christiani illi parere tenentur. Illationes quidem per se et ex dictis evidentes sunt. Antecedens autem probatur, quia vel illa incapacitas esset ex peculiari Christi institutione, vel ex natura rei, seu naturali aliqua repugnantia; nullum enim aliud fundamentum cogitari potest; utrumque autem illorum omnino falsum est et irrationabile.

16. Tacite evasioni occurritur.—De primo patet, tum quia nullibi legimus Christum prohibuisse fidelibus regium principatum, ut facile infra ostendetur, fundamentis contrariæ sententiæ satisfaciendo. Tum etiam quia potius de Christo et de tempore gratiæ prædictum erat, reges terræ fuisse in Christum credituros, ipsumque adoraturos, Psal. 71: Reges Tharsis et insulæ munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terre, etc. Unde Psal. 2 prius dicitur adstitisse reges terræ adversus Christum, et postea subditur: Et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram, servite Domino in timore, etc. Et Isaiæ 49: Erunt reges nutritii tui, cultu in terram demisso ad

nes ad se vocat, et sapienter ac suaviter media ad illorum conversionem apta disposuit, tam magnum impedimentum conversioni principum temporalium posuisse, talemve institutionem in Ecclesia sua reliquisse.

17. Maxime quia neque ad Ecclesiæ splendorem, neque ad bonum temporale regimen, neque ad spiritualem perfectionem talis institutio pertinebat. Primum patet, quia multo magis illustrat Christi fidem et Ecclesiam, quod imperatores, reges ac principes terræ Christo ejusque Vicario subjiciantur, et hoc sine dubio est quod in supra positis promissionibus commendatur. Secundum etiam patet: nam ratio supra facta de necessitate politici principatus ad conservationem societatis humanæ non minus habet locum in Ecclesia Christi quam extra illam, quia etiam Christiani indigent communitate politica, in qua pax et justitia serventur, et ad hoc etiam Christiani indigent directione et coactione civili, ut per se notum est; ergo cum Christus nec suam Ecclesiam in temporalibus male gubernari voluerit, neque etiam miraculose illam regere decreverit, non debuit quasi connaturale regimen ab ipsa tollere, et consequenter nec principatum politicum auferre. Tertia denique pars probatur, quia principatus politicus non est contra essentialem Ecclesiæ perfectionem, quæ in vera et viva fide per charitatem operante consistit. Cum enim ille principatus sit justitiæ e rationi naturali consentaneus, non potest esse charitati contrarius. Neque etiam est contra perfectionem consiliorum, nam ad hanc non spectat ut carentia temporalis dominii aut jurisdictionis sub necessitate constituatur, sed solum sub consilio liberæ voluntati relinquatur, juxta illud: Si vis perfectus esse, etc. Atque ita perfectio evangelica, et efficacia gratiæ Christi in hoc potius ostenditur, quod multi im

« PredošláPokračovať »