Obrázky na stránke
PDF
ePub

sumptum probatur, quia vel ille titulus esset juris divini positivi, vel juris humani; manifestum est enim, ex supra dictis, non posse esse immediate ex jure naturali. Nam probatum est, ex immediato naturali jure solum communitatem humanam perfectam, et politice in corpus unius reipublicæ congregatam, habere supremam jurisdictionem temporalem in se ipsam. At congregatio Ecclesiæ licet sit unum corpus spirituale seu mysticum Christi, -et in hoc genere habeat fidei, baptismatis et capitis unitatem, non tamen est unita in ratione unius politicæ congregationis, sed in se continet varia regna et respublicas, quæ in politico genere nullam inter se habent unitatem; ergo ex vi juris naturalis non est in tota communitate Ecclesiæ immediate una suprema jurisdictio temporalis et universalis super totam Ecclesiam, sed tot sunt jurisdictiones temporales supremæ, quot sunt politica communitates, quæ non sunt membra unius regni, seu reipublicæ civilis.

12. Suprema potestas civilis non competit Summo Pontifici jure humano.- Et hinc non minori evidentia concluditur, talem potestatem non esse in aliquo ecclesiastico principe aliquo titulo humano, quo mediante potestas illa naturalis in ipsum translata fuerit. Quia hic titulus vel est electio et consensus populorum, et hic in præsenti locum non habet, ut per se manifestum est; nunquam enim omnes populi Christiani propria voluntate et consensu uni homini tanquam supremo principi temporali se submiserunt. Vel est titulus justi belli, et de hoc etiam clarum est non habere locum in aliquo ecclesiastico principe. Vel est titulus legitimæ successionis, et hic etiam esse non potest, præcise sistendo in jure humano, quia supponit legitimum titulum et dominium in prædecessore, et ita ascendendo, necessario sistendum est in aliquo, qui alio priori titulo humano tale dominium sine successione obtinuerit, qui non potest esse, nisi vel consensionis populorum, vel belli, quod aut a principio fuerit justum, aut per tacitum consensum subditorum per legitimum tempus justum fuerit factum; nihil autem istorum habet locum in aliquo Pontifice, cujuscunque temporis vel superioris sæculi cogitetur. Vel denique hic titulus est alicujus donationis ab homine factæ, et de hoc fere eadem est ratio quæ de titulo successionis. Quia nemo potest donare nisi quod habet; nullus autem princeps etiam temporalis habet unquam supremam jurisdictionem

temporalem directam in omnes provincias, et regna christiana, ut supra tetigi; ergo nullus est, qui Ecclesiæ, vel Pontifici talem donationem facere potuerit.

13. Quæ omnia recte confirmant illa jura canonica, quæ tradunt Pontificem Romanum legitimum jus, et temporale dominium habere Romani regni, seu patrimonii (quod vocant) S. Petri, per donationem a Constantino imperatore factam, ut patet ex c. Constantinus, 1 et 2, 96 dist., et ex c. Fundamenta, de Elect., in 6, et c. Futurum, 12, q. 1. Nam hinc aperte colligitur, titulo donationis solum habere directe temporalem jurisdictionem in regnum et civitates, quæ sunt de patrimonio Petri, sub quo patrimonio comprehendimus omnem ditionem temporalem, quam nunc possidet Romanus Pontifex, sive totius patrimonii donatio facta fuerit a Constantino, sive ab illo fuerit inchoata, et ab aliis regibus et principibus aucta.

14. Idem probatur de jure divino.- Superest dicendum de titulo juris divini positivi, qui solum potuit incipere per Christi Domini donationem, et perseverare per legitimam successionem; a Christo antem Domino nulla talis donatio facta est, et consequenter nulia potest esse in tali jurisdictione temporali legitima successio; ergo neque hoc titulo convenit Pontifici hujusmodi jurisdictio. Quod autem Christus illam jurisdictionem non dederit Ecclesiæ, probatur imprimis, quia si dedisset alicui, maxime Petro, ut nunc suppono, ex his quæ inferius de primatu Romani Pontificis dicenda sunt. Petro autem nou donasse satis colligitur ex Matth. 16, ubi ante illa verba : Quodcumque ligaveris, et quodcumque solveris, præmittit Christus promissionem: Tibi dabo claves regni cælorum; non ergo promisit Christus Petro claves regni terreni, ac proinde non promisit temporale dominium, vel jurisdictionem temporalem directam, sed spiritualem potestatem. Quocirca, quod statim Christus addit: Quodcumque ligaveris, vel quodcumque solveris, secundum potestatem, quam nomine clavium promiserat, sine dubio intelligendum est. Et similiter verbum, Pasce oves meas, secundum eamdem potestatem intelligendum est, nam ibi promissionem prius factam Christus adimplevit. In nullo autem alio loco indicavit Christus se dare temporale dominium aut regnum proprium directum Petro, vel Ecclesiæ suæ, neque etiam ecclesiastica traditio hoc ostendit, sed potius oppositum, ut visum est; ergo nulla

supernaturali via nobis constare potest de tali jurisdictione temporali et directa Pontificis; ergo non potest cum fundamento illi attribui, cum nonnisi supernaturaliter possit illam habere.

15. Deinde est optima conjectura, quia ipse Christus sibi in humanitate sua non assumpsit regnum terrenum, seu temporale, cum dominio et jurisdictione temporali directa, qualis est in imperatore, vel aliis principibus humanis; ergo neque illam tribuit Vicario suo in terris. Antecedens supponimus, ex his quæ in 1 tomo tertiæ partis' de regno Christi diximus, et nunc breviter ostenditur ex his quæ Scriptura dicit de paupertate Christi Domini, ut est illud 2 ad Cor. 8: Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Unde Joannes II, in Extravagant. Cum inter nonnullos, de Verbor. signifi., docens habuisse Christum, non obstante paupertate, quarumdam paucarum et usualium rerum dominium, manifeste supponit non accepisse regnorum dominium, vel aliarum rerum quarum proprielas homines divites constituit. Et hoc significavit ipse Dominus, cum Matth. 8, et Luc. 9, dixit: Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Et de temporali jurisdictione idem significavit Luc. 12, ubi cuidam petenti: Dic fratri meo ut mecum dividat hæreditatem, respondit: Homo, quis me constituit judicem aut dirisorem super vos? quasi diceret non assumpsisse illud judicium, nec ad temporalem jurisdictionem exercendam in mundum venisse, ut recte Ambros., Theophylact. et Euthym. adnotarunt.

16. Et hoc etiam confirmavit idemmet Dominus, Joan. 18, dicens: Regnum meum non est de hoc mundo, id est, non est temporale et terrenum, quale est regnum Cæsaris, ut ibi exponunt Cyrillus, lib. 12 in Joan., cap. 10, et sequentibus; et Chrysostomus, hom. 82 in Joan., et optime Augustinus, tract. 115, dicens: Audite omnia regna terrena, non impedio dominationem restram in hoc mundo, regrum meum non est de hoc mundo. Unde omnes Patres docent assumpsisse Christum regnum spirituale, quod veram paupertatem non excludit. Ideoque Zachar. 9 prædicitur venturus Salvator, qui esset rex et pauper, quod in Christo impletum esse declaravit Matth., cap. 21, et Joannes, c. 12; et in Psal. 2,

[blocks in formation]

de Christo dicitur: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem Sanctum ejus, et statim additur, prædicans præceptum ejus, ad significandum regnum illud esse spirituale, non terrenum. Unde Augustinus supra, montem illum, super quem Christus est rex constitutus, non esse de hoc mundo dixit, quia credentes in Christum, qui sunt regnum ejus, non sunt de hoc mundo; Hilarius autem dixit non esse Jerusalem terrestrem, sed cœlestem. Et hoc etiam modo prædictum est ab Angelo de Christo: Dabit illi Dominus sedem David patris ejus, et statim subjungit: Et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis, quia non temporale, sed spirituale futurum erat, ut adnotarunt Epiphan., hæres. 29, et Hieronymus, Jeremiæ 22 et Zachar. 6. Ratio vero est, quia temporale regnum non fuit Christo necessarium ad honorem vel majestatem suam, et ad exemplum ac redemptionem nostram fuit magis expediens ut illud non assumeret.

[ocr errors]

17. Objectio. Solutio. Atque hinc facile probatur prior illatio, quia Christus non contulit Vicario suo potestatem quam non ipse assumpsit. Dices, quamvis Christus non habuerit temporale regnum caducum et imperfectum, habuisse tamen etiam in humanitate sua propter gratiam unionis dominium quoddam excellentius, per quod poterat sua voluntate uti quibuscunque rebus vel regnis temporalibus, et consequenter per illud etiam potuisse dare Vicario suo temporalia regna, et directam jurisdictionem temporalem. Respondemus, non negari quin id facere potuerit, sicut etiam potuit sibi assumere, sed colligimus non dedisse, cum illud non assumpserit, quia non reliquit in terris, nisi Vicarium illius regni quod ipse de facto assumpsit, quod regnum spirituale est, ut ostendimus, et perfecte quidem consummatur in gloria, in hoc vero mundo inchoatur in Ecclesia militante. Item quia Christus habuit perfectam spiritualem potestatem sine jurisdictione temporali directa; ergo etiam potuit communicare Vicario suo perfectam, seu sufficientem jurisdictionem spiritualem, sine altera directe temporali. Ac denique quia sicut fuit expediens Christum ipsum non assumere temporalem jurisdictionem, ita etiam conveniens. fuit ut Vicario suo illam non communicaret, ne aut reges terræ perturbaret, aut spiritualia sæcularibus miscere videretur.

18. Unde possumus ultimo ratione argumentari, quia dominium temporale cum ju

risdictione directa et civili in universam Ecclesiam non erat necessarium ad spirituale regimen Ecclesiæ, ut per se manifestum est, neque etiam ad eumdem finem erat utile, imo potius magno impedimento esse potuisset; ergo non est verisimile a Christo fuisse datum. Minor probatur primo, quia temporale regimen est longe diversum ab spirituali, et implicat homines negotiis sæcularibus, quæ maxime avertunt ab spiritualibus, propter quod dixit Paulus, 2 ad Timoth. 2: Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus; ergo incredibile est Christum Dominum conjunxisse has duas supremas et universales potestates in uno supremo Pontifice Ecclesiæ, cum moraliter impossibile sit, unum hominem sufficere utrique ponderi universalis gubernationis.

19. Objectio. - Prima responsio. Dices: hac ratione probaretur, Summum Pontificem vel alios Episcopos non posse nec debere esse simul temporales principes. Respondetur imprimis verum esse, Christum Dominum id non instituisse neque præcepisse, neque alicui ex suis ministris seu pastoribus temporalem principatum dedisse. Et hoc probat discursus factus, et confirmant quæ de Christi Domini regno diximus, quia ille nec totius orbis, nec alicujus partis ejus principatum temporalem aut sæculare judicium sumpsit, unde nulli etiam Episcopo, vel Vicario suo illud communicavit; quod ergo ipse de se dixit: Quis me constituit judicem inter vos, in unumquemque Episcopum convenit. Quod etiam aliis testimoniis et longo discursu ostendit Bernar., lib. 1 de Considerat., ad Eugenium, c. 6, et lib. 2, cap. 6. Addo nihilominus non prohibuisse Christum, ne Pontifex aut Episcopus possit esse simul temporalis dominus, quia nec talis prohibitio ostendi po test, ut supra tactum est, et ex dicendis magis constabit; neque etiam sequitur ex ratione proposita, quia non est per se malum, eumdem esse ecclesiasticum pastorem et principem temporalem. Quin potius, licet temporalis cura nimis ampla et universalis non recte conveniat cum spirituali sollicitudine, nihilominus principatus aliquis temporalis moderatus potest non solum esse licitus, sed etiam expediens ad Ecclesiæ splendorem et auctoritatem conservandam, et ad necessarios sumptus, et alios similes honestos fines, ut recte dicitur in cap. Fundamenta, de Elect., in 6. Et ideo Christus Dominus hoc non prohibuit, sed humanæ dispositioni, recta ratione regu

latæ, et pro temporum opportunitate, id reliquit.

20. Secunda solutio. - Rejicitur responsio.

Aliter vero responderi posset rationi factæ, illa solum probari exercitium utriusque jurisdictionis universalis non debuisse simul eidem personæ committi, nihilominus tamen in habitu potuisse utramque jurisdictionem dari Pontifici, datamque esse ea lege et conditione, ut spiritualem per se, temporalem vero per alios ordinarie exerceret. Sed hoc etiam facile impugnatur, non solum quia etiam illa jurisdictio in habitu nullo titulo aut probabili modo ostenditur, ut probatum est, sed etiam quia vel est impertinens, vel odiosa valde. Aut enim qui illam habet, nunquam per se ipsum uti illa debet, et sic erit otiosa et inutilis, quia nunquam poterit quis illa uti per alios, nisi prius per se illa utatur, saltem illam delegando, vel ordinariam committendo. Si vero ad hunc usum data dicatur, interrogo ulterius an Pontifex, verbi gratia, committendo hanc jurisdictionem, illam omnino a se abdicet, et omnem illius curam prorsus relinquat, an vero ita illam committat, ut semper maneat temporaliter superior, et cum potestate revocandi commissionem, vel saltem limitandi eam, vel etiam sub arbitratu corrigendi aut emendandi acta per illam. Si priori modo hæc jurisdictio in habitu cogitetur, est sine fructu, et otiosa. Quid enim refert quod Pontifex habeat hanc potestatem in habitu, si necessario debuit illam dare aliis, per quos exercetur, et postquam dedit, jam non potest actum superioris exercere in illo ordine? Imo potius sequitur jam nunc illam non habere, et solum fingitur aliquando habuisse, ut emanatio hujus potestatis ad principes sæculares Pontifici attribuatur, quod invidiæ satis plenum ducitur, odiosumque nimis, et alias est etiam sine fructu et fundamento.

21. Si vero posteriori modo cogitetur hæc potestas ita in habitu, ut possit exire in actum, quando libuerit, vel quando oportuerit, sic augetur odium et invidia, quia jam principes temporales non erunt supremi reges, falsumque erit Sedulii carmen ab Ecclesia receptum, et celebratum satis : Non eripit mortalia, Qui regna dat cœlestia; poteritque Pontifex pro libito suo regna temporalia auferre vel mutare, et judicia temporalium rerum, dispensationes, et similia, sibi etiam ad libitum vindicare, saltem valide, nam licet fortasse non bene faceret propter perturba

tionem ordinis, factum nihilominus teneret, est de spirituali potestate, ut etiam ostendaquia esset ex suprema jurisdictione, a qua mus quid reges schismatici in hoc genere ininferior pendet. Hoc autem non solum odio- debite usurpent, et in quibus ecclesiasticæ sum est, et regum animos perturbare potest potestati contra divinum jus obedire et subjici non sine causa; verum etiam est per se in- recusent. Quia vero potestas ecclesiastica credibile, quia est contra universalem pacem multiplex est, ideo in titulo restringimus. Ecclesiæ, et contra universalem ac perpetuum quæstionem ad potestatem jurisdictionis spiusum ejus. Unde etiam jurisperiti, qui di- ritualis et externæ. Duplex enim distingui socunt Summum Pontificem habere supremam let potestas ecclesiastica, scilicet, ordinis et jurisdictionem temporalem, id non admittunt. jurisdictionis : ad hæc enim duo membra, alia, Imo in multis actibus jurisdictionis tempora- quæ adnumerari solent, reducuntur, ut recte lis absolute negant posse Pontificem extra Navarrus adnotavit. De potestate ergo ordinis ditionem suam temporalem illos usurpare, hic non tractamus, non enim pertinet ad etiam valide, ut communiter tradunt Docto- præsentem controversiam, quia illa non est res, in c. Per venerabilem, Qui filii sint legi- potestas superioris in subditos, sed est facultimi. Ac denique si hoc modo haberet Ponti- tas quædam moralis ad cultum Dei religiosum fex jurisdictionem temporalem totius Eccle- ordinata, vel per oblationem sacrificii, vel siæ, non minus oporteret ipsum esse sollici- per administrationem aut dispensationem satum de bono temporali regimine omnium re- cramentorum, quæ ad sanctificationem fidegnorum Ecclesiæ, quam de regimine spiri- lium sunt instituta, vel denique per quastuali omnium episcopatuum; nam est eadem cumque alias cæremonias quæ, ad ornatum ratio et obligatio, servata proportione; et ita sacrificii aut sacramentorum, convenienter et procedit ratio facta, quod illa duplex sollici- ordinate fieri debent. Unde etiam Protestantudo universalis humanas vires et capacita- tes non omnino videntur hanc potestatem tem moraliter excedat, sitque contra omnem negare, quamvis ita illam interpretentur, ut rationem et usum. nomine potius quam re illam confiteantur. Sed hoc in tractatu de Sacramentis examinandum est.

22. Solvuntur fundamenta contrariæ sententiæ.-Ex fundamentis contrariæ sententiæ, primum et secundum procedunt tantum de potestate indirecta. Et profecto multi ex auctoribus pro illa sententia relatis, de eadem tantum superiori potestate loquuntur, ut in fine hujus libri declarabimus. Tertium antem fundamentum procedit ex falso principio, quia Christus Dominus dominia temporalia non assumpsit, ut dictum est. Simili modo deficit quartum fundamentum, quia Ecclesia non est una respublica temporalis, sicut est spiritualis, et ideo non indiget una temporali potestate directe suprema, sed una spirituali, quæ ad temporalia extendatur, ut infra etiam videbimus.

2. Jurisdictio item ecclesiastica duplex. Sensus quæstionis. Potestas item jurisdictionis subdistinguitur in jurisdictionem interni fori poenitentiæ, et externi fori ecclesiastici. Prior proxime constituit sacerdotes, superiores et judices in quodam divino et secreto foro, quod in sacramento pœnitentiæ exercetur. Et quamvis de hac etiam sit magna contentio hæreticorum hujus temporis contra Ecclesiam Catholicam, illam nunc prætermittimus, quia neque rex Jacobus illam attigit, neque ad exteriorem politiam, etiam ecclesiasticam, spectat. His ergo potestatibus omissis, sermo est de potestate jurisdictionis externæ datæ ad gubernandam Ecclesiam, quatenus est quædam spiritualis respublica, et corpus Christi mysticum, quam spiritualem vocamus, ut a temporali eam distinguamus. Unde juxta TESTAS JURISDICTIONIS EXTERNÆ ET QUASI PO- intentionem nostram idem est quærere an LITICE A TEMPORALI DISTINCTA?

CAPUT VI.

UTRUM SIT IN ECCLESIA CHRISTI SPIRITUALIS PO

1. Potestas ecclesiastica alia ordinis, alia jurisdictionis. — Diximus hactenus de potestate temporali, ut constet nullum principem christianum jure posse Catholicam Ecclesiam vel doctrinam arguere, quod debitam potestatem illi pro libito eripiat: nunc dicendum

[ocr errors]

hæc jurisdictio sit, et an sit a temporali distincta.

3. Marsilii hæresis, et fundamentum schismatis Anglicani.—In hac ergo quæstione fuit hæresis Marsilii Paduani, qui fere ante quingentos annos inter alias hæreses dixit, Christum nullam jurisdictionem Ecclesiæ suæ, aut Episcopis, vel Romano Pontifici dedisse, vel

in laicos, vel in clericos, vel ad præcipiendum seu obligandum, vel ad cogendum seu puniendum; sed solum dedisse sacerdotibus potestatem ministrandi sacramenta, et prædicandi verbum Dei, et in reliquis omnibus, dispositioni et jurisdictioni temporalium principum eos subjectos reliquisse. Ita errorem hunc referunt plures auctores, sed distinctius quam cæteri, Albertus Pighius, lib. 5 de Eccles. Hierarch. Et in hoc errore videtur fuisse fundatus Henricus VIII, rex Angliæ, ad schisma contra Ecclesiam Romanam excitandum. Ut enim Pontifici obedientiam negaret, consequenter etiam negavit se habere in terris superiorem tam in spiritualibus quam in temporalibus, et consequenter asseruit in suo regno se habere totam potestatem supremam, quæ in Ecclesia respective esse potest. Idemque de quocumque rege temporali christiano censuisse videtur, quia non potuit majorem rationem aut titulum talis potestatis in se, quam in aliis supremis regibus invenire; idque diserte ac frequenter vel affirmat, vel supponit rex Jacobus in sua ad christianos principes Præfatione.

4. Ex quo manifeste convincuntur, non agnoscere in Ecclesia aliam potestatem jurisdictionis, præter eam quæ est in regibus temporalibus, vel quæ ab illa manat, quia nullum alium titulum ad illam usurpandam prætendere possunt. Unde, sicut supra diximus, regiam potestatem a populo ad reges manasse, ita referunt Anglicana historiæ, regem Henricum ex consensu regni in Parlamento hanc sibi arrogasse potestatem, idemque in simili conventu fuisse in Eduardo, proximo successore, declaratum, posteaque in Elizabetha innovatum. Ergo signum est non aliter de hac potestate quam de politica sentire. Idemque satis ostendit Jacobus rex, cum jure hæreditario et titulo carnalis successionis illam habere profiteatur. Neque ab hoc errore alienus fuit Calvinus aut Lutherus, nam, licet Calvinus primatum Henrici non approbaverit, nihilominus, ex alio principio, hujusmodi spiritualem potestatem negare cogitur. Ille enim cum Luthero et aliis, omnes Christianos pares in sacerdotio faciunt, et distinctionem cleri a populo laico e medio tollunt, atque ita nullam potestatem specialem ponunt in Ecclesia ad gubernandam illam, præter eam quæ est in magistratu politico, vel quæ in aliqua communitate ad servandum rectum ordinem ex natura rei existit.

3. Fundamenta dictæ hæresis.

menta hujus erroris diversa sunt. Nam isti, quos ultimo loco retuli, fundari potuerunt, quia crediderunt in Ecclesia nullum esse verum ac proprium sacrificium, et consequenter nec verum ac proprium sacerdotium, sed tantum spirituale ac metaphoricum, quod omnibus Christianis commune est, de quibus dicitur 1 Petr. 2: Et ipsi tanquam lapides viri superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum. Et infra: Vos autem genus electum, regale sacerdotium. Marsilius autem, licet sacerdotium non negaverit, et clerum seu presbyteros a populo distinxerit, negavit tamen in clero hierarchicum ordinem, dixitque omnes presbyteros esse æquales Episcopis, et Episcopos Papæ; unde intulit non habere inter se, vel respectu populi, subjectionem aut prælationem, sed omnes dixit esse subjectos politico magistratui. Afferebatque illud Lucæ 22: Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic, quibus verbis arbitratus est, prohibitum esse clericis omnem dominatum seu jurisdictionem. Inducebatque alia testimonia Scripturæ, quæ a sæcularibus curis clericos abstrahunt, ut est illud: Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus, 2 ad Timoth. 2; et illud: Sæcularia judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum, 1 ad Corinth. 6. De regibus autem Angliæ non mihi constat, quo alio fundamento nitantur, nisi quia, detorquendo Scripturas ad alios sensus, negant in eis esse fundatam spiritualem potestatem, et exaggerant quod Scripturæ præcipiunt omnibus Christianis, principibus et magistratibus temporalibus subesse. Unde in hoc æquiparant Ecclesiam Christi synagogæ, aut reipublicæ fideli quæ in lege naturæ esse poterat, in quibus putant non fuisse aliam potestatem gubernativam, præter eam, quæ vel regibus data est in lege veteri, vel in alio statu ex natura rei esse poterat in tali communitate ordinata per fidem ad veri Dei cultum et religionem, et a populo in principes, vel (quod perinde est) ex consensu populi in primogenitos transferebatur, tanquam una et eadem potestas connaturalis.

6. Prima assertio de fide. Probatur ex Scriptura. Nihilominus veritas catholica est, dari in Ecclesia spiritualem potestatem veræ et propriæ jurisdictionis, per quam possit christianus populus in ordine ad salutem Funda- animæ convenienter gubernari, Hæc assertio

« PredošláPokračovať »