Obrázky na stránke
PDF
ePub

de fide certa est, ut communi consensu Catholici docent, et probatur primo apertissimis Scripturæ testimoniis. Præcipua sunt illa duo: Quodcumque ligaveris, etc., Matth. 16; et: Pasce oves meas, Matth. 21, quæ inferius ex professo tractanda sunt. Simile etiam est illud Matth. 18: Si Ecclesiam non audierit, sit tisi tanquam ethnicus et publicanus; et adjungit: Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo; et quæcvmque solteritis super terram, erunt et soluta in cœlo; ligare enim et solvere manifeste sunt actus jurisdictionis, et ibi non est tantum sermo de jurisdictione in foro interno, seu secreto pœnitentiæ, ut per se constat, nec de jurisdictione temporali. Nam excommunicatio, de qua ibi sermo est, censura est ecclesiastica, quam etiam ipse rex Jacobus interdum spiritualem appellat in præfatione. Sunt etiam expressa verba Pauli, 2 Corint. 13: Ide) hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, non in destructionem. Potestas autem spiritualis erat, nam temporalis vel regia in Paulo non erat. Item ad eamdem potestatem pertinet quod idem Apostolus ait, Actor. 20: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisicit sanguine suo; ubi aperte dicit, Episcopis datam esse a Deo potestatem regendi Ecclesiam; regimen autem et gubernatio idem sunt. Unde, nisi magna vis fiat verbis, de potestate jurisdictionis Apostolus loquitur; ut autem significet illud regimen esse spirituale, addit de Ecclesia: Quam acquisirit sanguine suo, non enim acquisivit Christus suo sanguine temporale regnum, sed spirituale.

guæ ipsi servient, potestas ejus potestas æterna, quæ non aufertur, el regnum ejus, quod non corrumpetur; illum autem Filium hominis esse Christum, qui in Evangelio sæpe Filius hominis appellatur, omnes intelligunt, illiusque regnum post alia imperia fuisse in terra inchoandum, et perpetuo esse duraturum, tum illo loco, tum etiam Daniel. 1, aperte prædicitur, et concordat illud Ezechiel. 37: Faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et Rex summus erit Dominus imperans, et non erunt ultra duæ gentes. Quæ verba de Christo et ejus Ecclesia evidenter intelliguntur, ut ex toto contextu usque ad finem capitis constat. Hoc autem regnum Christi corporale seu temporale non est, sed spirituale et æternum, ut cap. 4 diximus, et colligitur ex verbis ejusdem Ezechielis: Salvos eos faciam de universis sedibus, in quibus peccaverunt, etc.; et ex Jerem. 13: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra, in diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Et hoc ipsum confirmant alia testimonia ex Scriptura et Patribus, dicto cap. 4 adducta.

7. Unde optima ratione simul cum Scripturæ testimoniis potest hæc veritas confirmari. Habemus enim ex Scripturis, Christo Deo homini promissum esse a Patre regnum æternum, juxta illud Psal. 134: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam; et Isai. 9: Super solium David, et super regnum ejus sedebit. Et addit Angelus, Lucæ 1: Dabit illi Dominus sedem David Patris ejus, regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Hoc autem Christi regnum non in cœlo tantum, sed in terra etiam tradendum seu inchoandum promissum est, ut patet ex Daniel. 7 Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi Filius hominis veniebat. Et infra: Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum, et omnes populi, tribus, et lin

8. Ex quo ulterius concludimus, hoc regnum Christi non esse nisi Ecclesiam ejus, in qua ipse spiritualiter regnat, ut dixit Gregorius, lib. 1, in 1 Reg., in ultimis verbis. Et Augustinus, tractat. 115 in Joan.: Quod est regnum ejus, nisi credentes in eum? Quibus dicit: De mundo non estis. Et infra: Unde non ait: Regnum meum non est in hoc mundo, sed, Non est de hoc mundo; nec dicit: Non est hic, sed, Non est hinc. Hic est enim usque ad finem sæculi. Ergo sicut regnum spirituale est, ita per spiritualem potestatem regi debet. Hoc autem regnum perpetuum est non solum in cœlo, sed etiam in terra, quamdiu mundus durabit, ut ex Augustino retuli, et in libro etiam primo, tractando de Ecclesia ostendi; ergo etiam potestas spiritualis ad regendum illud ita est a Christo huic Ecclesiæ concessa, ut in ea perpetuo duret, quia non potest regnum sine potestate gubernatrice illi proportionata conservari. Unde recte dixit Epiphan., hær. 29 Thronus David, et regia sedes, est Sacerdotium in S. Ecclesia, quam dignitatem regiam, simulque pontificiam simul conjunctim largitus est Dominus S. Ecclesiæ suæ, translato in ipsam throno David non deficiente in æternum. Et infra: A domo carnali Juda et

Israel regia dignitas translata est, firmiter autem sedet thronus in S. Dei Ecclesia in

æternum.

9. Evasio regis Angliæ, ejusque rationes. Prima.-Secunda.-Ad hanc autem rationem tacite respondet rex Jacobus in Præfatione, pagin. 5, 7, his verbis: Nec si regna terrestria a monarchis terrestribus regi debent, ideo Ecclesiam sequitur a terrestri quoque monarcha debere gubernari. Cur autem non sequatur, duas rationes indicat. Prior est, quia neque unus est aliquis totius orbis regnorumque omnium moderator ac monarcha; altera est, quia Christus Ecclesiæ suæ monarcha est, Christique vices explet, quem venturum promiserat, Spiritus Sanctus; et hic illud adjungit: Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic. Sed in his verbis attingit rex aliam quæstionem de monarchia infra tractandam, quæ diversa est a præsenti. Nunc enim solum tractamus de spirituali potestate suprema, ad regendum regnum Christi, quod est Ecclesia, necessaria, et hanc dicimus esse debere in ipsa Ecclesia, prout in terris versatur, sive sit in una persona, sive in multis, seu in congregatione ex illis composita, quod postea videbimus. Verba autem regis eo tendunt, ut nulla sit necessaria in hoc regno Christi potestas, quæ vices Christi gerat, ut maxime patet ex posteriori ratione, quam de munere Spiritus Sancti affert, ideoque hic prætermitti non potuerunt.

10. Rejicitur evasio regis. Circa primam ergo æquiparationem spiritualis regni Ecclesiæ cum regno terreno dicimus, si cum proportione fiat comparatio, non minus esse necessarium in Ecclesia supremum aliquem gubernatorem terrestrem, id est, visibilem hominem et mortalem, quam sit in regno terrestri. Quia Ecclesia Christi universa non minus est una, seu regnum unum in suo ordine, quam sit regnum quodlibet temporale in suo. Et licet Ecclesia quoad finem et præcipua media spirituale regnum sit, nihilominus, quoad personas ex quibus constat, etiam est terrestris, et actiones, in quibus regi, vel dirigi et corrigi debet, terrestres etiam sunt, id est, externæ et sensibiles, et illis mediantibus servanda est pax, unitas, religio, et cætera omnia quæ ad convenientem hujus corporis gubernationem sunt necessaria; ergo non minus est in hoc regno necessaria potestas suprema, quæ humano et sensibili modo membra ejus et actiones eorum in ordine ad æternam salutem dirigat et gubernet. Et ideo

recte Bonifacius II, ep. 1, et Gregorius, libro quarto epist., c. 96, alias epist. 52, ind. 3, de eadem Ecclesia loquentes dixerunt : Ad hoc divinæ dispensationis provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut una concordiæ fieret ex diversitate connexio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Neque enim universitas poterat alia ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiæ ordo servaret. Quia vero in hac graduum diversitate et ordine in infinitum procedi non potest, nec in eis esse divisio, ideo necesse est in aliquo supremo capite uniri seu terminari. Unde subjungit Gregorius: Tunc unumquodque salubriter impletur officium, cum fuerit unus, ad quem possit recurri, præpositus. Quod profecto sicut in unaquaque congregatione spirituali seu ecclesiastica, et in unoquoque episcopatu, vel particulari Ecclesia seu provincia verum est, ita in universali Ecclesia multo majori ratione est necessarium. Et ideo dixit Anastasius Papa, in Apolog. adversus Anastasium imperatorem: Si omnis potestas a Deo est, magis ergo quæ rebus est præstituta divinis, quam nos nunc spiritualem potestatem vocamus. Optima ergo est illatio quam rex improbat: si terrenum regnum a terrestri monarcha regi debet, etiam Ecclesia suum monarcham, seu supremum gubernatorem in terris habere, necessarium fuit.

11. Satisfit primæ probationi regis.-Prior autem regis ratio non solum hoc non expugnat, sed potius comprobat, si alia diversitas inter Ecclesiam et totum orbem quoad regna terrena consideretur. Nam in universo orbe terrarum non est una tantum respublica, vel unum temporale regnum, sed varia et plurima, quæ inter se non componunt unum politicum corpus, et ideo neque unus monarcha, neque (generalius loquendo) una præfectura, vel unum, supremum tribunal politicum et humanum pro toto universo esse oportuit. Imo neque moraliter vel humano modo potuit. At vero Ecclesia Christi est unum corpus mysticum perfectum, et unum (ut sic dicam) simplex regnum per universum orbem diffusum, ut in libro primo, tractando de Ecclesia Catholica, dictum est. Et ideo una suprema potestas, quæ toti illi præsit, necessaria est. Quocirca si supponamus Ecclesiæ regimen esse monarchicum, ut infra ostendetur, comparatio ejus cum temporali regno non est cum universo orbe facienda, sed cum singulis orbis regnis, ita ut sicut

verba promittit Christus Spiritum Sanctum, qui internam virtutem, illustrationem et suggestionem per gratiam suam fidelibus conferat.

unumquodque regnum temporale ab uno monarcha terreno regitur, terreno, inquam, quoad personam, quoad potestatem, quoad materiam et proximum finem, ita totum Ecclesiæ regnum ab uno regatur monarcha, terreno quidem quoad personam, cœleste vero quoad potestatem, materiam, et proximum ac principalem finem. Hac enim ratione Christi Ecclesia militans, licet terrenum regnum dici possit, propterea quod ex mortalibus hominibus in terra degentibus constat, nihilominus in Scriptura sæpe regnum cœlorum appellatur, et Christus de illa dixit: Regrum meum non est hinc. Ubi Augustinus notat, non dixisse: Non est hic, quia revera in hoc mundo est, sed non est hinc, quia licet sit in mundo, non est de mundo, sed de cœlo venit, ideoque tale regnum gubernatore indiget, terrestri simul et cœlesti.

12. Dissolvitur secunda regis ratio. - Ad alteram rationem, concedimus quidem Christum Dominum esse principem Ecclesiæ suæ monarcham. Ideoque quamdiu in terris deguit, et cum Apostolis suis conversatus est, illam per se ipsum tanquam supremus illius rex et Pontifex gubernavit, Apostolos elegit, sacerdotes et Episcopos consecravit, et ad prædicandum misit, eisque discipulos adjunxit, et pro illius temporis et status Ecclesiæ opportunitate cætera necessaria providit. Quia vero nunc est absens ab Ecclesia militante quoad visibilem præsentiam, ideo non potest sicut antea, per se ac proxime, pastoris munus Ecclesiæ præstare, et idcirco ad compensandam visibilem præsentiam suam Vicarium seu Præfectum providit, cui Ecclesiæ suæ regimen commisit. Quod quidem non negat rex Angliæ, sed (quod mirabile est) ait hunc Vicarium esse Spiritum Sanctum, quia ad dirigendos et docendos Apostolos non Petrum, ait, sed Spiritum Sanctum relicturum Christus pollicitus est. Sed hoc, vel non proprie, vel non vere, neque ad rem et causam, de qua tractamus, dictum est. Scio quidem Tertullianum aliquando vocasse Spiritum Sanctum Christi Vicarium, libro de Præscription. hæreticor., c. 13 et 28, impropria tamen et metaphorica locutione, solum quia Christus dixit Joan. 14: Alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, spiritum veritatis. Et infra: Hæc locutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret Tobis omnia quacumque dixero vobis. Per quæ

13. Spiritus Sanctus non potest proprie dici vicarius Christi. - Hæc autem operatio non potest Spiritui Sancto attribui tanquam vicario alterius, si proprietas verbi servetur. Quia vicarius proprie est alterius principalis auctoris minister, qui vices ejus gerit, et ejus potestate sibi commissa utitur; at vero Spiritus interius docet et inspirat tanquam principalis et proxima causa gratiæ, et internæ virtutis, quomodo Paulus dixit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Non potest ergo in proprietate sermonis Spiritus Sanctus dici vicarius Christi. Lato autem et improprio modo Tertullianus ita locutus est, quia Spiritus Sanctus missus fuit, ut loco Christi Apostolos consolaretur, et doceret vel explicaret multa, quæ pro temporis brevitate et opportunitate Christus ipse vel tradere non potuerat, vel non oportuerat. Unde dixit: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ac si diceret, In me habebatis consolatorem, quamvis autem discedam, eo non carebitis, nam Pater alium dabit vobis, qui loco mei vos consoletur. Et in eodem sensu (ut Euthymius significat) dixit, de Spiritu Sancto: Quem mittet Pater in nomine meo, id est, ut ea perficiat quæ ego incepi, suggerendo et declarando vobis quæ docui, et addendo, quæ non potestis portare modo, et testimonium de me perhibendo. Hac ergo ratione dici aliquo modo potest Spiritus Sanctus vices Christi gessisse seu explevisse, non per vicariam aut ministerialem virtutem, quod inferioris esset, sed ut principalis causa perficiens quod Christus absolvere in brevi tempore vitæ suæ non potuit. Unde hoc modo quicumque alteri in officio succedit, vel perficit quod alter inchoavit, et perficere non potuit, dici potest vices ejus supplere, etiamsi vicarius ejus proprie non sit, nec per potestatem inferiorem et participatam, et ab altero dependentem operetur.

14. Quod si hoc tantum modo rex Angliæ intellexit, Spiritum Sanctum vices Christi explevisse, immerito sentit illam Spiritus Sancti operationem sufficere ad externum et hominibus accommodatum Ecclesiæ regimen, quia illa virtus et operatio Spiritus Sancti invisibilis est, et mere spiritualis ac interna; homines autem indigent etiam externo et visi

bili rectore. Deinde, si ille invisibilis influxus Spiritus Sancti sufficiens esset pro Ecclesia visibili, non tantum Spiritus Sanctus, sed etiam Christus ipse absens, et nunc nobis invisibilis, dici posset sui ipsius præsentis seu visibilis Vicarius, quia de se etiam promisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi, utique invisibili protectione et auxilio, ut in superioribuş explicavi. Præterea si Christus, quia est principalis monarcha Ecclesiæ, illi non contulit rectorem visibilem, qui loco ipsius eam gubernaret, cur rex Angliæ, in sua Præfatione, se et alios reges vicarios Dei appellat? nam (juxta suam opinionem, qua se credit esse caput Ecclesiæ in regno suo, etiam in spiritualibus) necesse est ut, cum se appellat vicarium Dei, intelligat, non solum quoad regnum temporale, sed etiam quoad ecclesiam Britannicam; ergo repugnat sibi ipsi, cum dicit Christum non reliquisse vicarium sui, præter Spiritum Sanctum.

15. Veram spiritualem jurisdictionem Christus Dominus Petro contulit. Denique falsum est Christum non promisisse Petrum, qui alios dirigeret aut doceret; non enim solum promisit, sed etiam dedit, nam promittendo ei claves, et clavem regiminis, et clavem scientiæ promisit. Item quando illi dixit : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, statim addidit: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ac denique cum illi dixit: Pasce ores meas, et doctrinam, et regimen seu directionem manifeste comprehendit, ut infra videbimus. Et ultra hæc in multis aliis locis significavit Christus futuram esse in Ecclesia præfecturam spiritualem, et aliquem, vel aliquos ministros suos, qui tanquam proprii et visibiles vicarii vicem ejus gerant. Ita intelligunt Patres illud Lucæ 10: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Ambrosius ibidem, et Hilarius, Can. 27 in Matth. Idem colligit Chrysostomus, lib. 2 de Sacerdot., ex Lucæ 12. Nam cum Christus sub parabola patris familias, qui vult magna vigilantia et sollicitudine a suis subditis expectari et obediri, declarasset quomodo sit Domino serviendum, Petrus eum interrogavit: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an ad omnes? Respondit autem Christus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens? significans, Apostolos specialiter vocatus fuisse ut essent tanquam præcipui servi, quibus alio

' Pag. 134.

rum cura demandanda erat; et præcipue Petrum, qui super totam familiam Christi erat constituendus, non solum ad communem vigilantiam, sed etiam ad specialem fidelitatem et prudentiam obligari. Quam curam et obligationem commemorabat Petrus, cum dicebat: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum. Et consonant verba Pauli, 1 Cor. 4: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei; hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inceniatur, etc.; et c. 3 dixerat: Quid igitur est Apollo, quid vero Paulus? ministri ejus cui credidistis, id est, Vicarii ejus, et loco illius Ecclesiam regentes; et ad Rom. 13, temporalem principem, vel judicem, Dei ministrum appellavit.

16. Nam quod illud ministerium apostolicum fuerit, etiam cum potestate et jurisdictione ad ferendum judicium, satis declarat idem Paulus, in fine dict. c. 4, dicens: Quid cultis? in virga veniam ad ros? et cap. 5: Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu jam judicavi, ut præsens, eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi, etc., tradere hujusmodi Satane in interitum carnis, ut spiritus ejus salvus fiat, etc. Et 2 ad Cor. 13: Si venero iterum, non parcam, etc. Et expresse ad Hebr. 13 : Obedite præpositis vestris, et subjacete illis, ipsi enim pervigilant, etc. Et 1 ad Timoth. 5 : Qui bene præsunt presbyteri duplici honore digni habeantur. Et ad Titum 4: Oportet Episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, etc. Et c. 2. Her loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Denique huc spectant loca Pauli, in quibus describit unitatem corporis Ecclesiæ, et varia membra ejus, ut ad Roman. 12, ubi inter alia ait : Qui præest in sollicitudine, et 2 ad Cor. 12, et ad Ephes. 4, ubi ponit, Apostolos, Prophetas, Erangelistas. Pastores et Doctores in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi. Quem modum gubernationis dicit esse duraturum, usque ad consummationem Sanctorum, id est, usque ad mundi finem, ut in superioribus explicatum est.

17. Distinctio inter spiritualem et temporalem potestatem. Atque ex his constat manifeste, hanc potestatem spiritualem esse omnino distinctam a temporali. Primo quidem et principaliter in fine; nam temporalis potestas ordinatur ad servandam reipublicæ pacem, et moralem honestatem, juxta illud

Pauli, ad Timoth. 2: Ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Potestas autem ecclesiastica ad æternam salutem consequendam ordinatur, juxta illud Pauli ad Ephes. 4: Ad consummationem Sanctorum, etc.; et illud ad Hebræos 13: Obedite præpositis vestris, ipsi enim pervigilant, tanquam rationem pro animabus vestris reddituri. Alia differentia est in origine, quia potestas temporalis trahit originem a Deo auctore naturæ media ratione naturali, et ita per se spectata est de jure naturali; prout vero est in rege vel senatu, est de jure humano; potestas autem ecclesiastica est de jure divino positivo, et speciali promissione et concessione Christi: Tibi dabo claves, Pasce ores meas, Sicut misit me Pater, et ego mitto tos. Sicut enim finis, ad quem ordinatur hæc potestas, et actus ac media quæ illi subsunt, sunt supra naturam et vires humanas, ita et potestatem ipsam habere originem supra jus naturæ vel humanum necesse est. Et ideo tandem hæ potestates differunt tanquam materialis et spiritualis, naturalis et supernaturalis, terrestris et cœlestis. Atque ita explicant distinctionem hanc Gelasius Papa, de Vinculo anathematis, et Nicolaus 1, in epistol. ad Michaelem Imper., circa finem, dicens: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia polestatis utriusque discretit, propria volens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursus in inferno demergi, ut christiani imperatores pro aterna vita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur, quatenus spiritualis actio carnalibus distaret intarsibus. Easdem differentias attingit Gregorius VII, 1. 4 Epistol., ep. 2 ad Herimanum, Casque ex Anastasio Papa, in ep. ad Anastasium imperatorem, et Gregorio in Pastorali, confirmat. Idem docet Symmachus, in Apologia contra eumdem Anastasium imperatorem dicens: Conferamus honorem imperatoris cum honore Pontificis, inter quos tantum distat, quantum ille humanarum rerum curam gerit, iste divinarum. Et infra: Tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Idem Symmachus, in Synodo Romana, et refertur late in cap. Bene quidem, 96 dist., el plura alia in duobus capitibus sequentibus refere

mus.

18. Solvuntur fundamenta errorum in principio capitis relatorum. - Neque huic doctri

næ catholicæ obstant fundamenta aliorum errorum, quæ in aliis hæresibus fundantur, quas non possumus hoc loco ex professo refutare. In fundamento ergo primi erroris hæreticum est dicere, non esse in Ecclesia Christi verum et visibile sacrificium, aut verum et proprium sacerdotium. Et similiter hæreticum est dicere, omnes fideles esse in sacerdotio æquales, quæ omnia alibi sunt a nobis disputata et probata. Marsilius etiam Paduanus in fide errat, dum supponit omnes clericos, seu sacerdotes et Episcopos, jure divino esse æquales. Nam quoad potestatem ordinis ex institutione Christi Episcopus excedit presbyterum, et presbyter diaconum, etc., ut in tractatu de Sacramento Ordinis late ostenditur. In potestate autem jurisdictionis est de Apostolis certissima differentia, quæ ex adductis testimoniis facile colligi potest, et quoad Petrum, et successores ejus, late in sequentibus ostendetur. Præterea quod ait, Christum prohibuisse Pontificibus temporaliter regnare, imprimis omnino falsum est et erroneum, ut cap. 8 ostendemus. Deinde ad id, quod nunc agimus, nihil refert, quia etiam si illud admitteretur, solum inde posset inferri Episcopos, aut Pontifices, per potestatem quam habent, ut tales sunt, non temporaliter regnare, sed spiritualiter, quod nos omnino contendimus, cum dicimus potestatem illorum non temporalem esse, sed spiritualem.

19. Et hoc ad summum probat testimonium illud: Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic (quod etiam rex Angliæ non omisit), nam etiam in illo sensu non prohibet Christus Apostolis regnare, sed sic regnare sicut reges gentium, id est, temporaliter; necesse est autem ut spiritualiter regnent saltem illi, qui supremam in illo ordine potestatem habent. Nisi velimus dicere, etiam Summum Pontificem non tam proprie regnare spiritualiter quam vice regnare, quia non tanquam supremus rex, sed tanquam Vicarius summi Regis Ecclesiæ præest. Veritas autem est non prohibuisse Dominum regnare, sed gubernare dominando personis, per elationem se illis præferendo, aut inhumaniter subditos tractando, ut dixit Gregorius, in Pastoral., 2 p., cap. 6, qui verba Christi exponit per illa Ecclesiast. 32: Ducem te constituerunt, alias, rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis; et per illa 1 Petr. 5: Non dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo;

« PredošláPokračovať »