Obrázky na stránke
PDF
ePub

daho claves, et: Pasce oves, Petro quidem dictum esse, sed ad omnes pertinuisse Apostolos, quorum ipse personas sustinebat. Quod inde confirmat, quia alibi potestas clavium in plurali numero concessa est, Matth. 18: Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo; et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo. Ex quibus verbis colligere vult, clavium potestatem non minus cæteris Apostolis, quam Petro fuisse collatam, ac proinde non habuisse primatum. Imo multi sunt ex Protestantibus, qui non solis Apostolis, sed toti Ecclesiæ potestatem clavium collatam esse velint, quia in dicto loco Matthæ. 18, Christus dixerat: Dic Ecclesive, si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus; et statim quasi rationem reddens subjungit: Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo, signum ergo est locutum fuisse Christum ad Apostolos vel discipulos, prout Ecclesiam repræsentabant, vel virtute continebant.

[ocr errors]

8. Responsio.-Verba Joan. 21, Pasce, etc., ad solum Petrum dicta sunt. Sed quia hæc objectio utrumque testimonium involvit, et non est in utroque eadem omnino ratio, sigillatim de illis dicere necesse est. Et imprimis de verbis, pasce oves meas, non invenio apud veteres Patres dissentientes sententias aut expositiones, neque circa personam, cui singulariter dictum est Pasce, neque circa significationem verbi pascendi, neque circa personas nomine ovium et agnorum comprehensas. Quamvis enim in exponendis his duabus vocibus ultimis sit aliqua varietas, an illæ duæ voces agni et oves, easdem vel diversas personas significent, re tamen vera nulla discrepantia est, quæ ad præsentem causam referat. Omnes enim Catholici conveniunt totum Christi gregem cunctasque oves fuisse Petro commissas, sive sub singulis vocibus agnorum et ovium, sive sub utraque simul propter diversas proprietates omnes significatæ fuerint. Et hinc necessario sequitur, verba illa ad solum Petrum pertinuisse, eique, non ut gerenti aliorum personam, sed propriissime et speciatim propter singulare munus ipsi commissum, dicta fuisse. Quod ex communi consensu Patrum in præcedenti capite satis probatum est, et ex contextu ipso satis probari potest. Tum quia Christus interrogando Petrum: Diligis me plus his? satis distinxit illum a cæteris, ut tantum cum propria ejus persona, non ut repræsentante ca

teros, sed ut ab illis distincta, negotium transigeret. Tum etiam quia sub nomine ovium alios Apostolos comprehendit, ut supra probatum est; ergo verbum pasce, necessario dictum fuit Petro ut soli, seu ut pastori sub aliqua ratione unice constituto : quia non poterant singuli Apostolorum simul esse pastores eorumdem universorum, neque ipsorum aliquis factus est pastor Petri, sicut Petrus cæterorum omnium est pastor constitutus.

9. Neque aliquis veterum Patrum, ut dixi, aliter quoad hanc partem verba illa intellexit. Quamvis enim nonnulli Patres dicant, quod tune Christus Petro dixit, cæteris etiam Episcopis et Pastoribus Ecclesiæ dictum esse, intelligunt dictum esse in Petro tanquam in exemplari, et convenire aliis secundum convenientem proportionem. Nam, licet solus Petrus sit universalis pastor Ecclesiæ constitutus, non excluduntur particulares pastores, quorum singulis non omnes, sed quædam ex ovibus committantur, juxta illud 1 Petri 5: Pascite, qui in vobis est gregem Dei, ubi particula, qui in co is est, particularem gregem determinat; et Act. 20: Attendite colis, et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei. Sicut ergo alii pastores ad partem sollicitudinis cum Petro assumuntur, ita intelligere debent sibi esse dictum : Amas me? pasce oves meas. Non quia quando Christus similia fere verba protulit, ad omnes particulares pastores formaliter loqueretur, vel ad Petrum in persona omnium, sed quia virtus et ratio verborum Christi in omnibus pastoribus cum proportione locum habent. Non enim possunt esse recte dispositi ad pascendum gregem Christi, nisi ipsum ament Christum. Et hoc sensu dixit Augustinus, libro de Agone Christiano: Cum Petro dicitur, ad omnes dicitur: Amas me? pasce

oves meas.

10. Prima expositio verborum Matth. 16, Et super hanc petram, etc.- Secunda expositio. Etiam auctores pradictarum expositionum Petrum fundamentum Ecclesiæ constituunt. — Fundamentum Ecclesir quomodo in Petrum, et fidem quadret.-Venio ad alium locum Matth. 16, in quo nonnulla major est expositionum varietas, præsertim quoad illa verba: Et super hanc petram; nam interdum Patres exponunt illam particulam hanc, designare fidem Christi Dei et hominis, super quam dicunt fundatam esse Ecclesiam, ut indicat Chrysostomus ibi, hom. 55, et Hilarius,

Frequenterque alii dicere solent, fidem esse fundamentum Ecclesiæ. Alii vero exponunt Christum dicendo, super hanc petram, se ipsum designasse, quia, ut dicitur 1 ad Cor. 3, fundamentum aliud nemo polest ponere præter illud, quod positum est, quod est Christus Jesus, de quo c. 10 dicitur: Petra autem erat Christus. Quam expositionem habet Augustinus, tract. 27 et 124 in Joan., et serm. de Verbis Domini. Verumtamen nullus ex his Patribus, qui aliter hunc locum exposuit, negavit Petrum esse peculiari modo petram, et fundamentum Ecclesiæ, ut supra de Hilario et Chrysostomo ostensum est; et idem est de Ambrosio, et aliis, qui solent pro expositione priori allegari. Nam eisdem locis utrumque dicunt, scilicet, et Petrum, et fidem Christi, seu confessionem ejus, esse fundamentum Ecclesiæ. Utrumque enim sub diversis rationibus verum est, quia Petrus tanquam Christi Vicarius, locum ipsius absentis tenens, Ecclesiæ fundamentum est, eamque suo modo post Christum sustinet. Fides autem dicitur fundamentum, tanquam ratio fundandi (ut sic dicam), nam propter fidem singularem Petrus factus est Ecclesiæ fundamentum, et per fidem constitutus est firma petra ad Ecclesiam fundandam accommodata. In hoc ergo sensu dicti Patres locuti sunt, et Chrysostomus, hom. 2 in Psal. 50, recte dixit: Ob robur confessionis vocatus est Pelrus, dicente Domino: Tu es Petrus, et super hanc petram, etc. Quod si non de fide Petri in specie, sed de fide in genere sermo sit, illa etiam dicitur fundamentum Ecclesiæ, quia est prima ratio, et quasi forma, Ecclesiæ membra constituens, et uniens. Et hoc modo solent interdum illa verba per accommodationem, et in sensu mystico ad totam Ecclesiam et singulos fideles applicari, ut fecit Origenes, tract. 4 in Matth. Qui tamen non negat, in proprio et litterali sensu solum Fetrum ibi esse a Christo nomine petræ significatum, et in fundamentum Ecclesiæ promissum, ut ex eodem constat, homilia quinta in Exod.

[blocks in formation]

Quod vero in dicto loco Matthæi de se fuerit Christus locutus, aut dicendo: Super hanc petram, se ipsum signaverit, revera non potest litterali ac proprio verborum sensui accommodari, ut ex dictis in superiori capite manifestum est. Unde vel expositio Augustini non ut litteralis, sed ut mystica ab ipso est tradita; vel ad præcedentem expositionem reducenda est. De Christo enim loquitur, ut est objectum fidei, quam confessus est Petrus, et ita eo modo dicitur, per hanc petram, Christus indicari, quo fides, utique ut ratio propter quam Petrus factus est Ecclesiæ fundamentum. Sic autem loqui Augustinum de Christo ex ejus verbis sumi potest. Nam lib. 1 Retract., c. 21, sic ait: Postea sic exposui quod a Domino dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram, etc., ut super hunc intelligeretur, quem confessus est Petrus dicens: Tu es Christus, etc. Adde, Augustinum proponere sensum illum non ut certum, sed ut probabilem, et ad illum motum fuisse ex diversitate vocabuli Petri et petræ, quæ in re nulla fuit, ut jam dixi. Denique Augustinus alium sensum non excludit, multoque minus de veritate ipsius sententiæ dubitat, quod Petrus etiam fuerit petra, in qua fundata sit Ecclesia; id enim sæpe docet in locis capite superiori allegatis; in dictoque c. 21, lib. 1 Retract., ait, sensum illum ore multorum cantari in versibus B. Ambrosii : Hoc ipsa petra Ecclesiæ canente culpam diluit.

12. Potestas ligandi et solvendi perpetua et independens extitit in Petro, in aliis vero dependenter ab illo. - Denique quod rex objicit de verbis: Quæcumque ligaveris, quod alibi in plurali dictum sit : Quæcumque ligaveritis, difficultatem non habet, nam certum est et Petrum et Apostolos potestatem ligandi et solvendi recepisse; verumtamen ipsa verborum differentia ostendit, aliter Petro, aliter omnibus Apostolis potestatem illam fuisse promissam. Nam Petro promissa est ut ordinaria et universalis, ac perpetuo in Ecclesia permansura, aliis vero Apostolis data erat, vel solum quasi delegata pro eorum personis; vel si consideretur ut in Episcopis eorum successoribus permansura erat, data est dependenter a Petro et per Petrum, ut Leo Papa, Anselmus, et alii Patres supra allegati adnotarunt. Et ex circumstantiis utriusque loci id manifeste colligitur, ut ex dictis in superiori capite satis constat. Sicut Joan. 20, generaliter Petro et aliis dixerat Christus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; et nihilominus

cap. 21 specialiter dicit Petro Pasce ores meas, utique tanquam supremus Pastor, omnibus, etiam ipsis Apostolis superior.

13. Exponuntur qurdam loca Augustini.Neque contra veritatem hanc obstant nonnulla testimonia Augustini, quæ hic objici solent, quia dicit Petrum, quando claves accepit, Ecclesiam significasse; intelligit enim significasse Ecclesiam, quia ut Ecclesiæ princeps potestatem clavium accepit, non pro sua persona tantum, sed ut in Christi Ecclesia, et in successoribus, et aliis Pontificibus et Episcopis, adjutoribus suis, perpetuo durarent. Et ita dixit tract. 50 in Joan.: Si hoc Petro tantum (id est, pro sua tantum persona) dictum est, non facit hoc Ecclesia, quia nimirum cum Petro potestas extincta fuisset. Unde quia nunc Ecclesia etiam ligat et solvit, infert ergo Petrus, quando claves accepit, utique Ecclesiam sanctam significavit. Quæ illatio nulla fuisset, si intellexisset, Petrum repræsentasse Ecclesiam tanquam vices ejus gerentem, quia id neque necessario sequitur, neque verum est. Cum neque Ecclesia hanc repræsentationem seu delegationem Petro commiserit, nec Christus sua potestate illam fecerit, cum verbis suis illam non significaverit. Ergo intellexit Augustinus, Petrum Ecclesiam tunc repræsentasse ratione sui primatus et sedis; sic enim quod datur capiti propter corpus, censetur dari Ecclesiæ in suo capite, sicut quod datur regi ad regendum, regno dari existimatur. Et sic dixit idem Augustinus tract. 124 in Joan., Petrum propter primatum suum personam Ecclesiæ gessisse. Quod apertissime explicat dicens: Ecclesia, quæ fundatur in Christo, clares regni culorum accipit in Petro.

14. Expositio erborum Augustini ex Christi terbis comprobatur. Denique hic etiam fuit modus loquendi Christi, Matth. 18: Dic Ecclesiæ, id est, Ecclesiæ pastoribus, ut omnes exponunt, et res ipsa clamat; non enim potest peccatum fratris toti cœtui Ecclesiæ denunciari, sed Pastores nomine Ecclesiæ significantur, quia Ecclesia est in Episcopo tanquam in capite. Simili ergo modo dicitur Petrus in dictis locis Ecclesiam repræsentasse. Et ita etiam solutum relinquitur, quod ex eodem loco Matthæi objiciebatur, quia quod subjunxit Christus, Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus, simili modo pastores Ecclesiæ intellexit; eisdem ergo, seu ratione illorum dixit : Quæcumque alligaveritis, ibique in plurali lo

cutus est, quia peccata non erant denuncianda soli supremo Pastori, sed etiam cæteris, ideoque, ut diximus, sine præjudicio singularis potestatis Petri illud dictum est : Nam si quid cum eo commune cæteris voluit esse principibus, nunquam nisi per Petrum dedit, quod aliis non negavit, ut egregie Leo Papa, serm. 3 Assump. suæ.

[ocr errors]

15. Instantia in Præfat., p. 58. — Refellitur. — At vero contra responsionem hanc urget rex ulterius in hæc verba : Quod ni esset (id est, si non Apostoli omnes, vel Petrus, nomine omnium, æque a Christo claves accepisset), qui potuit, quæso, Paulus Corinthiorum Ecclesiæ auctor esse incestum illum excommunicandi, cum spiritų suo '? Dicendum sane fuerat cum spiritu Petri. Qui potuerunt omnes Apostoli censuris suis in nomine Christi uti, nec ullibi ejus Vicarii meminisse? Verumtamen hæc conjectura parvi momenti est. Nam imprimis licet Petro claves singulariter datæ sint, nihilominus etiam Paulo et aliis Apostolis immediate Christus contulit ligandi et solvendi potestatem, et ideo recte potuerunt censuras ferre in nomine et virtute Christi, cujus erant proximi ministri, nulla Petri facta mentione. Deinde etiam si a Petro immediate potestatem accepissent (sicut nunc Episcopi accipiunt, juxta probabiliorem sententiam), non oporteret in ferenda excommunicationis sententia, Vicarii Christi meminisse, sicut neque nunc Episcopi catholici, licet Episcopum Romanum ut Christi Vicarium recognoscant, cum excommunicationis sententiam ferunt, non dicunt in nomine vel virtute Papæ, sed vel simpliciter utuntur sua ordinaria potestate, vel dicere etiam possunt in virtute Christi, vel per potestatem sibi a Christo concessam. Et ratio est, quia licet Petrus sit universalis Pastor Ecclesiæ, non est tamen principalis auctor et dominus, sed illius Vicarius. Unde etiam ipse Petrus, ferendo censuram, dicere poterat in nomine Domini nostri Jesu Christi, id est, vice et auctoritate ejus. Idem ergo facere possunt inferiores Prælati, quia, licet mediante Petro tanquam dispensatore, principaliter a Christo habent auctoritatem, et in virtute illius operantur. Sicut prorex alicujus regni vel provinciæ sæpe auctoritatem a rege accipit constituendi per civitates gubernatores et magistratus, et nihilominus illi omnes in publicis sententiis, et præsertim

11 Cor. 5.

quando gladio utuntur, se auctoritate regia, recte contra Petri primatum. Unum est, quia non proregis, id facere profitentur.

16. Prælatus inferior potest in censura sua addere, se id facere potestate a Pontifice accepta, addere vero in virtute Papæ non ita congruit. Nec tamen nego posse ministrum vel legatum Pontificis excommunicando dicere, se id facere potestate a Pontifice accepta. Nam verum dicerent, et sine injuria Christi; quia per illa verba non attribuitur effectus Pontifici ut principali causæ simpliciter, sed tantum in genere ministri, seu Vicarii communicantis jurisdictionem suam. Quod secus fortasse esset, si diceretur in nomine aut virtute Petri, aut Papæ, quia hæc verba videntur significare auctoritatem principalis domini, ut sensit D. Thomas, 1 ad Corinth. 5. Et ideo talis modus loquendi non est in usu. Alio vero, scilicet, auctoritate mihi a Papa concessa, vel alio simili, uti solent interdum ecclesiastici judices, præsertim delegati. Dico tamen etiam illum modum loquendi non esse necessarium neque usitatum ab ordinariis Pastoribus, ut sunt Episcopi, qui post acceptam potestatem ad modum causæ proximæ suo jure utuntur. In Apostolis vero, ut dixi, intercessit major ratio, quia non a Fetro, sed immediate a Christo habuerunt auctoritatem. Unde constat merito dixisse Paulum, et spiritu meo, nec debuisse, imo nec potuisse dicere, et spiritu Petri, tum propter rationem datam, quia Paulus non habebat potestatem a Petro, quia erat Apostolus non ab hominibus, neque per homines, sed per Jesum Christum, ut ipse dicit ad Galat. 1; tum etiam quia ibi particula illa, et spiritu meo, non significat virtutem seu potestatem operandi, sed conditionem necessariam ad judicandum, nimirum, notitiam sufficientem causæ, ut patet ex illis verbis Absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est; nam in eodem sensu subjungit, congregatis vobis, et mes spiritu, id est, mea notitia, et spirituali præsentia. Hæc autem conditio non poterat attribui Petro, imo neque proprie Christo, quia est propria et personalis conditio requisita ex parte ministri, præter quam requiritur auctoritas principalis domini, ideoque Paulus addidit, cum virtute Domini nostri Jesu Christi.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

in omnibus Apostolorum congress bus P.trum, ut e multis unum, legimus inter illos consedisse, ut in Concilio, cujus fit mentio Actor. 15. Ubi etiam ad nuncios mittendos, solum dicitur: Visum est Apostolis, et presbyteris, totique Ecclesiæ mittere electos ciros. Sed merum (ait rex) de Ecclesie capite silentium. Sic in eorum litteris, Apostolorum, seniorum et fratrum fit mentio, de Petro nec verbum. Alterum indicium est, quia Paulus, 1 ad Cor. 4, æque reprehendit dicentes: Ego sum Cepha, ac dicentes Ego sum Pauli, ego autem Apollo; cum tamen si Cephas esset caput Ecclesiæ, damnandi potius essent, qui ab eo non stabant, tanquam a fide catholica recedentes, et soli Petri sectatores habendi essent fideles. Tertium indicium est, quia Paulus, ad Galat. 2, cum Petro tam parum comiter egit, ut illi non se æquaret modo, sed etiam anteferret. Quartum indicium, licet per irrisionem positum, addit, quia Paulus, ad Galat. 1, dicens se profectum Hierosolymam, ut Petrum viseret, et certis de rebus cum eo ageret, non addit, eo quoque se ad sacra pedum oscula esse profectum.

18. Petrus in omnibus congressibus, tanquam caput, primum locum obtinuit. — Hæc vero et similia digna non sunt, quæ contra totius Ecclesiæ auctoritatem, et verba Christi satis expressa proponantur, illis tamen satisfaciendum est, ne aliquid omisisse videamur. Ad primum imprimis dicimus falsum esse quod sumitur, nam Actor. 1 refertur quidam Apostolorum congressus, et tamen non solum Petrus tanquam caput primo loco ponitur, sed etiam ipse, tanquam caput, totum cœtum allocutus est, et de creando duodecimo Apostolo loco Judæ decrevit, quod alii secuti sunt. Ubi recte Chrysostomus, Homil. 3, inquit: Quam est fervidus, quam agnoscit cred tum a Christo gregem, quam in hoc choro princeps est; ergo, teste Chrysostomo, quem alii sequuntur, in illo conventu Petrus ut superior cæteris, et universalem curam gerens, proponitur. Quod etiam notavit Leo Papa IX, ep. ad Michaelem, c. 16, dicens, ibi Petrum auctoritate suam usum fuisse. Unde non sine causa fere semper ubi numerantur Apostoli, primo loco ponitur Petrus tanquam dux et princeps cæterorum, quod non casu, neque ob aliam excellentiam aut prærogativam factum esse, erudite Bellarminus ostendit, lib. 1 de Summo Pontif., c. 18. Quocirca etiam in Hierosolymitano Concilio primus est qui lo

quitur, et magna auctoritate suam sententiam profert, quod etiam ad primatum, et (ut sic dicam) ad præsidentiam ejus in Concilio pertinuisse, multi adnotarunt. Unde necessarium non fuit, postea in decernenda legatorum missione, vel in forma decreti specialem mentionem Petri facere, tum quia Petri et sententiæ ejus jam facta sufficienter fuerat; tum etiam quia non specialiter nomine Petri, sed nomine totius Concilii epistola et definitio scribebatur. Addi etiam potest, in auctoritate et spiritu non errandi in fide habuisse tunc Apostolos quamdam æqualitatem, et ideo quoad hoc omnes in primo ordine positos fuisse.

dividendus est Christus, seu Christianorum nomen, quia nec baptismus est melior, eo quod a meliori ministro detur, neque similes contentiones in Ecclesia movendæ sunt. 20. Ad tertium. - De tertio indicio, sumpto ex facto Pauli resistentis Petro, dici possent multa, nisi nuper in libro nono de Legibus a nobis dicta fuissent, ideoque breviter dico, etiam antiquos hæreticos inde sumpsisse argumentum contra dignitatem, vel potius contra doctrinam Petri. Quibus uno verbo respondet Tertullianus, libro de Præscrip. hæret., dicens: Cæterum si reprehensus est Petrus, conversationis fuit vitium, non prædicationis. Falsum ergo est Paulum aut parum comiter egisse cum Petro, aut illum sibi æquasse, nedum antetulisse. Quid enim? si rex Angliæ minus considerate, et cum scandalo suorum subditorum aliquid ageret, et aliquis familiaris vel consiliarius suus eum moneret id non recte fieri, vel esse injustum, aut aliis esse offendiculo, ideo se regi anteferret, aut illum ut regem non recognosceret? Minime vero, alioqui nunquam licebit subdito fraterne corripere Prælatum suum, aut illi cum debita reverentia resistere, ut scandalum publicum tollatur, quod dici non potest. Igitur ex illo facto Pauli, colligi non potest se anteposuisse Petro in potestate vel prælatione; nam, licet esset inferior, poterat illo charitatis officio uti. Et ita intellexit locum illum Augustinus, ep. 19, et D. Thomas, 2. 2, q. 33, art. 4, ad 2.

19. Ad secundum. Ad secundum indicium respondemus, nihil ad præsentem causam pertinere; nam, ut notat Chrysostomus, Orat. 3 in 1 ad Corinth., inter Corinthios non erant schismala, eo quod in fide dissiderent, sed ex eo quod humana contentione divisa esset sententia. Quod satis explicuit idem Paulus, tum blande et leniter eos obsecrando, ut sint perfecti in eodem sensu, et in eadem sentextia; tum explicando quales essent contentiones, quia de privatis magistris aut baptizatoribus gloriabantur, et ab eis nominabantur, dicentes: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephie. Posuit autem Paulus suum, et Petri, et Apollinis nomen, non quia revera sub his nominibus divisiones et contentiones fierent, sed illa ponendo loco illorum, qui erant capita factionum, vel ne illos nominando magis exacerbaret, vel ut rem magis exaggeraret, nam si sub nominibus Principum Apostolorum non licebat contentiones et divisiones facere, multo minus aliorum nominibus. Cum ergo contentiones solum essent, quod unusquisque de proprio magistro seu ministro gloriabatur, ac si melius ab eo esset baptizatus aut instructus, non oportebat vel damnare eos, qui a Cepha non nominabantur, vel eos laudare, qui de illius baptismo gloriabantur, sed illos tantum commendare, qui dicebant: Ego sum Christi. Quia neque illi, qui dicebant: Ego sum Pauli, vel Apollo, a Petro visibili capite in fide dissidebant, sed solum in speciali affectu, vel æstimatione baptismi, aut magistri sui; nec qui Cephæ se esse dicerent, in hoc essent tolerandi, quia, licet Petrus esset visibile caput, non tamen ut princeps supremus, sed ut Vicarius principis, qui est solus Christus, a quo solo nominandi sunt Christiani. Nec per privatos affectus etiam circa Petrum et Paulum

21. Ad quartum. -- Ad quartum, de profectione Pauli ad videndum Petrum, Galat. 1, certe Hieronymus ibi dicere non dubitavit, ascendisse studio honoris priori Apostolo deferendi; et Ambrosius: Dignum fuit ut cuperet videre Petrum, qui primus erat inter Apostolos, cui delegaverat Salvator curam Eccle siarum. Et alii etiam Patres ita sæpe loquuntur. Et quamvis fateamur, ex solo illo facto Pauli non colligi necessario prælationem Petri, tamen suppositis aliis testimoniis dignitatem Petri commendantibus, magnum indicium inde sumitur, Paulum recognovisse Petrum ut caput suum et universalem Ecclesiæ pastorem, ideoque quamprimum commode potuit, ascendisse Hierosolymam invisere illum, et debito prosequi honore. Nec dubitandum est quin Paulus pro humilitate sua pedes Petri osculari cuperet; verumtamen nec id modestia et submissio Petri permisisset, nec denique necesse fuit Paulum eo loco referre modum honoris ac reverentiæ,

« PredošláPokračovať »