Obrázky na stránke
PDF
ePub

quam Petro exhibuit. De consuetudine autem venerandi Pontificem per pedum oscula, cui tacite rex Angliæ hic detrahere voluit, non est hic dicendi locus; legat cui placuerit Josephum Stephanum, opusc. de Adorat. pedum, in tom. 13 Tractatuum.

CAPUT XII.

AN PRIMATUS PETRI PERPETUO ET PER SUCCESSOREM IN ECCLESIA PERSEVERET.

[ocr errors]

1. Hæreticorum error. Non desunt ex hujus temporis hæreticis, qui non solum absolute negent Petrum, vel Pontificem Romanum esse totius Ecclesiæ pastorem, Christive Vicarium, sed etiam ex hypothesi, licet Petrus illam prærogativam habuisset, cum illo extinctam fuisse dicant, ut hoc modo facilius in Pontifice Romano perseverare abnegent. Ut ergo errorem hunc funditus evertamus, et per eosdem gradus ad veritatem intentam perveniamus, prius ostendemus hoc capite, Petrum non extraordinario jure, seu singulari, vel (ut sic dicam) vitali privilegio, sed jure ordinario, et ratione Ecclesiæ perpetuo duraturæ, Vicarium Christi creatum fuisse, postea vero ad Romanum Pontificem in sequenti capite gradum faciemus.

2. Conclusio de fide.-Primalus Petri cum ejus vita non fuit extinctus. - Probatur Matt. 16. Principio igitur statuimus, primatum Petri non illi soli pro sua persona fuisse collatum, sed, ut perpetuo in Ecclesia duraret, in eo fuisse institutum. Hoc facile probari potest ex dictis in duobus capitibus præcedentibus. Nam hac ratione, postquam Christus dixit Petro: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, statim adjungit Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, promittens perpetuam Ecclesiæ durationem in Petro fundatam, tanquam in petra firmissima, et perpetuo duratura, ut supra, lib. 1, late comprobatum est, et confirmatum ex alia Christi promissione: Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. Et hac etiam ratione dixit Augustinus, ut præcedenti capite explicuimus, Petrum repræsentasse Ecclesiam, quando illi claves datæ sunt, quia non pro illius tantum persona, sed pro illius sede, ut perpetuo cum Ecclesia duraret, eamque regeret, suoque modo sustentaret, illi datæ sunt. Unde sicut ex illis verbis: Tu es Petrus, etc., intulit Ambrosius, Psal. 40, ita nos inferre possumus ;

Ubi Ecclesia, ibi Petrus, et quamdiu durat Ecclesia, tamdiu durat Petrus, quod etiam significavit idem Ambrosius, subjungens: Ubi Ecclesia, ibi nulla mors, sed vita æterna; et ideo addidit: Et portæ inferi non prævalebunt ei. Recte quidem dixit: Ubi Ecclesia, ibi nulla mors, quia, licet singuli in Ecclesia moriantur, Ecclesia non moritur; et licet Petrus defecerit, sedes Petri non deficit.

3. Alia præterea verba Christi, Pasce ores meas', si ejus intentio et institutionis ratio prudenter considerentur, non minus efficaciter dictam veritatem confirmant. Nam imprimis ratio ex Patribus supra adducta, quod Christus indefinite Petro commendans oves suas, universas oves illius curæ commisisse intelligitur, æque in totius temporis ac in cujuscumque loci ovibus procedit, quia sicut futuræ erant oves Christi in diversis locis, ita in diversis temporibus, et in quolibet tempore oves indigebant supremo aliquo Pastore, sicut et in omni loco. Denique cum Christus dixit: Pasce oves meas, certum est non fuisse locutum de solis ovibus, quæ jam tunc erant in ovile suum congregatæ, pauca namque illæ erant, Christus autem futuræ Ecclesiæ suæ ex omnibus gentibus congregandæ providebat. Igitur non tantum præsentes, sed etiam futuras oves suas Petro commendavit, cumque limitationem temporum non adhibuerit, omnium temporum oves Petro commisit, sicut de loco diximus, vel de numero dici potest. Dicet aliquis, recte hinc probari, commendatas fuisse Petro oves etiam futuras, dum ipse viveret, non vero postea futuras. Quomodo enim futuras post se oves pascere posset? Respondetur illud esse incredibile, quia alias non satis Christus ovibus suis providisset, cum tamen non minorem curam gereret ovium post mortem Petri futurarum, quam ipso vivente. Unde recte Chrysostomus, hom. 55 in Matt. : Aperte (inquit) hic prædixit magnam eorum, qui cre· dituri, et erant, et sunt, multitudinem fore, et sublimiora sapere ipsum facit, et Ecclesiæ Pastorem constituit, utique futuræ, ex omnibus qui erant et sunt credituri. Neque est difficile ad explicandum quomodo Petrus post mortem suam potuerit pascere oves Christi in hoc mundo relictas. Tum quia hinc intelligimus Christum non tantum Petro in persona sua, sed Sedi Petri, seu Petro ut continenti in se tanquam in semine et fun

1 Joan, 24.

damento omnes successores suos, oves suas commendasse. Tum etiam quia propter hanc causam ad pastorale munus Petri pertinuit providere modum quo sibi succederetur, ut oves Christi sine Petro Pastore non relinquerentur, etiamsi persona Petri deficeret, et ita usque hodie Petrus pascit oves Christi per

successores suos.

4. Atque hoc confirmant optime verba Christi, Joan. 10: Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus Pastor. Nam ex illis colligimus, in Ecclesia Christi tam esse futurum semper unum Pastorem sicut unum ovile, ac subinde Pastorem illum a Christo datum et institutum, duraturum esse donec totum ovile Christi congregetur. Significavit etiam Christus in illis verbis, Pastorem unum in Ecclesia sua necessarium esse propter ovilis unitatem; hæc autem unitas ovilis omni tempore servanda erat, quia in omni tempore una est Ecclesia; ergo et unus Pastor a Christo constitutus pro omni tempore datus est, non in eadem persona, sed in eodem throno, sicut Ecclesia una est, non in eisdem personis, sed in ejusdem populi successione. Unde Augustinus, lib. de Pastorib., c. 13: Hie invenio (inquit) omnes pastores bonos in *no pastore. Non enim tere boni pastores desunt, sed in uno sunt. Multi sunt qui divisi sunt. Hic unus prædicatur, quia unitas commendatur. Neque enim vere modo ideo tacentur pastores, quia non invenit Dominus cui commendet oves suas ; tunc autem ideo commendavit, quia Petrum invenit. Imo vero in ipso Petro unilatem commendavit. Multi erant Apostoli, et uni dicitur: Pasce oves meas. 5. Frasio. Rejicitur. Rejicitur. Sed dicent forte adversarii, illum unum Pastorem esse Christum, nam statim Augustinus addit: Omnes boni pastores in uno sunt, unum sunt, illi pasrunt, Christus pascit. Respondetur, Christum quidem esse principalem pastorem, in quo omnes alii pastores simul etiam cum Fetro nituntur, et uniuntur, nihilominus tamen etiam in terris necessarium esse unum Pastorem Christi Vicarium, in quo inferiores pastores proxime uniantur et nitantur. Quia sicut Ecclesia militans visibilis est, ita Deus in ea posuit visibiles pastores et Doctores, cum quibus plebs uniri debet, et ut ipsi pastores inter se uniantur, necessarius etiam est unus pastor visibilis, qui locum Christi absentis teneat. Unde Augustinus supra subjungit: Nam et ipsum Petrum, cui commendavit oves suas,

[ocr errors]

quasi aller alteri unum secum facere volebat, ut sic ei ores commendaret, ut esset ille caput, ille figuram corporis portaret, id est Ecclesie, et tanquam sponsus et sponsa essent duo in carne una. Et serm. 24 de Sanctis, cap. 2, in eodem sensu dixit: In uno Petro figurabatur unitas omnium pastorum.

6. Multo vero clarius et copiosus Cyprianus, libro de Unit. Eccles., circa principium : Ut unitalem (inquit) manifestaret, unam cathedram constituit, et unitalis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Ubi manifeste institutionem et dispositionem unius cathedræ, ad unitatem Ecclesiæ conservandam institutæ, distinguit ab ipsomet Christo instituente. Et similiter præter Christum designat unum alium pastorem, in quo illa cathedra et institutio incepit, ut ab illo originem duceret, non ut cum illo finiretur. Unde subjungit: Exordium ab unitate proficiscitur. Primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia, et cathedra una monstretur, sentiens tantum durare cathedram illam, quantum Ecclesia durat. Et hoc ipsum multis aliis locis significavit idem Cyprianus, præsertim epist. 40: Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Et epistol. 55, ubi habet illam celebrem sententiam, inde oriri hæreses, et schismata, quod sacerdoti Dei non obtemperatur, neque unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur. Et similia fere habet epistol. 69 ad Florentinum, et epistol. 73 ad Juvaianum : Petro (inquit) primum Dominus, super quem ædificavit Ecclesiam, et unde unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit, ut illud solveretur in cælis, quod ipse solrisset in terris. Quem locum recognoscens Augustinus, lib. 3 de Baptismo, cap. 17, dicit: Quia in typo unitatis Petro Dominus dedit potestatem, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. Ex ratione ergo illius institutionis, manifestum est non fuisse solum specialem favorem, vel gratiam personæ Petri factam, sed dispositionem regiminis perpetuo in Ecclesia duraturi.

[blocks in formation]

quasi ex illis duabus partibus constitutum, ut ibidem, et ad Colossen. 1, dicitur. Sunt ergo illæ duæ Ecclesiæ quasi duo regna partialia unius integri regni Christi, ideoque ad ipsum tanquam ad proprium regem pertinet utriusque regni gubernatio. Fieri non poterat sine ingenti et extraordinario miraculo, ut simul esset Christus visibiliter præsens in utraque hujus regni parte, et alioqui cœlestis locus post resurrectionem ratione status illi debitus erat, et ad fidem credentium non expediebat ut inter eos Christus visibiliter permaneret, sicut ipse dixit: Expedit vobis ut ego cadam; ideoque cœleste regnum per se ipsum nunc immediate regit. Ergo cum non possit eodem visibili modo partem hanc militantem sui regni gubernare, ad illius sapientiam pertinuit modum regiminis hominibus accommodatum in eo providere. Ergo sicut regnum hoc duraturum est quamdiu mundus duraverit, ita modus regiminis ejus non potest esse alius, nisi quem Christus instituit, et e converso institutio regiminis ejus ita facta est, ut non minus quam regnum ipsum sit duratura, alioqui imperfecta fuisset et insufficiens. Fuit autem illa institutio monarchiæ in Fetro, ut vidimus; ergo non tantum pro Petro, sed etiam pro successoribus ejus facta est. Quod his fere verbis declaravit Cyprianus, epist. 27: Dominus noster Ecclesiæ suæ rationem disponens in Evangelio loquitur, et dicit Petro: Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super istam petram ædificabo Ecclesiam meam. Et infra Inde per temporum et successionum rices Episcoporum ordinatio et Ecclesiæ ratio decurrit, ut Ecclesia super Episcopos constituatur, et omnis actus Ecclesiæ per eosdem præpositos gubernetur. Ubi non solum Pontificatus Romani, sed etiam omnium aliorum Episcoporum successionem ab illa primaria, et quasi radicali institutione derivari significat, quod libro etiam de Unit. Eccles. latius prosequitur.

8. Denique non solum Petro, sed etiam successoribus ejus datam esse potestatem et pastoralem curam, et ita primatum ejus esse perpetuum, aperte declarat Leo Papa, in serm. 2 de Assumpt. sua, dicens: Et si multis pastoribus curam suarum ovium delegavit, ipse tamen dilecti gregis custodiam non reliquit. De cujus principali æternoque præsidio etiam apostolica opis munimen accepimus, quod utique ab opere suo non vacat, et firmitas fundamenti, cui totius Ecclesie superstruitur altitudo, nulla incumbentis sibi templi mole las

sescit. Soliditas enim illius fidei, quæ in Apostolorum principe est laudata, perpetua est, et sicut permanet quod in Christo Petrus credidit, ita permanet quod in Petro Christus instituit. Et infra: Manet ergo dispositio ceritatis, et cætera, quæ prosequitur. Et simili modo Chrysostomus, lib. 2 de Sacerdot., ubi tractans locum Joan. 21, inter alia inquit: Quanam de causa Christus sanguinem effudit suum? certe ut pecudes eas acquireret, quarum curam tum Petro, tum Petri successoribus committebat. Et adjungit: Jure igitur ac merito sic loquebatur Christus: Quisnam fidelis sercus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam? Et infra dicit aperte, successores Petri ea nunc agere, quæ cum Petrus ageret, inquit, illum Christus auctoritate præditum esse voluit, ac reliquos item Apostolos longe præcellere. Similiter D. Augustinus, libro de Utilit. credendi, c. 16, per successiones Episcoporum ab apostolica sede hanc perpetuitatem declarat; et lib. 11 contra Faustum, c. 2: Vides in hac re, quid Ecclesiæ Catholice valeat auctoritas, que ab ipsis fundatissimis sedibus Apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet Episcoporum serie, et tot consensione firmatur. Et eodem modo hanc veritatem declarant Optatus, Pacianus, et alii, quos in sequenti capite commodius referemus.

9. Objectio. Diluitur objectio, et retor quendo. Sed objicere possunt hæretici, quia alii Apostoli pro suis tantum personis legationem seu dignitatem apostolicam acceperunt; ideoque post mortem non habuerunt in illa dignitate successores: ergo nec Petrus in suo apostolatu successorem habuit, quia licet inter Apostolos fuerit primus, et inter eos principatum aliquem vel potestatem acceperit, propter servandum ordinem et concordiam, nihilominus nulla major ratio successionis in eo quam in aliis reperitur. Respondetur, contrarium posse eodem argumento probari. nam in Apostolis duo considerari possunt a Christo Domino illis collata, scilicet, potestas ordinis, et dignitas apostolica. Prior nihil aliud in eis fuit præter ordinationem, seu consecrationem episcopalem, quæ ad fundamenta Ecclesiæ pertinet, et ideo cum illis extincta non est, sed in illa habent Episcopos successores, ut sentit Cyprianus, lib. de Unit. Ecclesia, et aliis epistolis citatis; Augustinus, enarrat. in Psalm. 44, et Hieronymus, epist. 83 ad Evagrium. Et ideo de hac potestate intelligendum est, quod ibidem ait, omnes Episcopos

esse æquales. Posterior vero, id est, apostolica dignitas, multa includebat privilegia, nimirum, potestatem immediate a Christo delegatam ad prædicandum per universum orbem cum auctoritate et speciali potestate ab ipso Christo concessa, juxta illud: Sicut misit me Pater, et ego mitto cos. Item multas gratias, et prærogativas tali muneri accommodatas, ut fuerunt abundantia spiritus cum confirmatione in gratia, et in fide, cum quadam scientiæ plenitudine, ita ut in rebus fidei nec falli, nec fallere possent, vel docendo, vel scribendo; itemque ut præter donum linguarum, quod ad docendum habebant, haberent etiam directionem spiritus ad canonice scribendum. In hac ergo dignitate, verum est Apostolos non habuisse successores; erat enim extraordinaria, et solum pro initio disseminandi Evangelium et plantandi Ecclesiam requisita, non vero ad ordinarium regimen ejus necessaria.

Episcopi particulares Ecclesias regebant, jurisdictio illa certis limitibus continebatur, et intra illos tantum eis succedebatur; Petri autem jurisdictio, quam a Christo immediate recepit, fuit universalis pro tota Ecclesia; et ita fuit etiam illi proprium, in hac dignitate successorem habere. (Vide Baron. tomo primo Annal., anno 44, numero 29 et seq.; et anno 51, numero 54.)

CAPUT XIII.

ROMANUM EPISCOPUM VERUM PETRI SUCCESSOREM
ESSE, ET IN EO PETRI POTESTATEM PERSEVE-
RARE, EX DIVINA SCRIPTURA CREDENDUM ESSE,

OSTENDITUR.

1. Prima assertio.- Supponimus id, quod satis in superioribus probatum est, semper in Ecclesia requiri aliquem Petri in ejus universali regimine successorem: nunc vero addi

tum supremum episcopum, unamque personam esse posse. Quia ostensum est ecclesiasticam rempublicam, ejusque spirituale regimen ita semper conservari debere, sicut a Christo est institutum; est autem monarchicum ex institutione Christi; ergo ita debet per successionem conservari; ergo unus tantum simul, seu quovis tempore potest esse Petri successor, licet per successionem in diversis temporibus multiplicari necessarium sit. Declaratur amplius, quia si plures Episcopi simul Petro succederent, tribus modis id posset intelligi.

[ocr errors]

10. Romani Episcopi in primatu, non in mus, illum in unoquoque tempore unum tanomnibus privilegiis Petro succedunt. etiam in hac parte, quoad multas ex dictis prærogativis Petro non succeditur. Præter hæc autem duo, aliquid singulare tributum est Petro, nimirum, jus supremi Pastoris et Vicarii Christi in ejus Ecclesia, simpliciter et absolute pro quocumque loco et tempore spectata. Et in hoc non est comparandus Petrus cum cæteris Apostolis, alias nihil singulare accepisset, et ideo quoad hanc partem illatio est nullius momenti, et potius (ut dixi) oppositum inferre licet ex singulari concessione, et ex ratione muneris. Potest autem in cæteris Apostolis peculiari modo auctoritas episcopalis quoad jurisdictionem considerari, quatenus ordinarium regimen et sedem alicujus Ecclesiæ receperunt, sicut Jacobus, frater Domini, Hierosolymis constitutus est Episcopus, quod tamen de aliis non est certum, quamvis eadem ratione fieri potuerit. Quoad hanc ergo episcopalem auctoritatem, quia ordinaria est in Ecclesia, etiam succeditur Apostolis, sicut Jacobo Simeon successit. Et ita quoad hoc potest aliqualiter admitti comparatio, longe tamen diversa ratione, tum quia hæc ordinaria dignitas episcopalis non est data alicui Apostolo extra Petrum, jure divino, sed mediante Petro, ut de Jacobo refert Eusebius, lib. 2 Histor., cap. 1; et de Joanne, Ephesi commorante, verisimile fit ex Irenæo, lib, 3, c. 3, in fine, ut omittam, quæ de Andrea, Barnaba, et aliis, historiæ referunt. Ubi ergo Apostoli ut proprii

2. Prima ratio conclusionis, Primo, ut unusquisque eorum succederet tantum in parte pastoralis muneris, quasi primatum inter se dividendo, ita ut totus quidem esset in omnibus simul, non tamen in singulis; neque in omnibus collective, sed divisus in singulis per partes. Et hunc modum asseruisse referuntur aliqui ex Protestantibus, allegantes illud Cypriani, de Unit. Eccles. : Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Verumtamen hoc nihil aliud est, quam veram successionem in primatu Petri negare; nam eo ipso quod primatus eo modo divideretur inter multos, nullus eorum esset universalis pastor Ecclesiæ, sed tantum ejus partis, quæ illi contingeret; ergo nullus eorum esset verus, et (ut sic dicam) adæquatus successor Petri; nullus enim esset supremus simpliciter, quem cæteri recognoscerent, quod habuit Petrus. Et consequenter nullus

esset Petra fundamentalis Ecclesiæ, et ad nullum eorum pertinerent verba Christi, Pasce oves meas, quatenus per illa omnes oves uni pastori commendatæ sunt. Denique in nullo eorum unitas Ecclesiæ servaretur, sed potius in illis multis Ecclesia scinderetur, sicut Occidens et Oriens in diversa imperia divisa fuerunt, quod quantum repugnet unitati Ecclesiæ supra ostensum est. Nec sensus verborum Cypriani est ille, quem Protestantes fingunt, cum idemmet Cyprianus, tum in eodem libro, tum aliis locis jam sæpe allegatis, unam cathedram maxime commendet, et unum Episcopum Ecclesia Catholicæ, sine quo ejus unitas subsistere non potest. Sensus ergo est, episcopatum totius Ecclesiæ unum esse; sub illo tamen particulares esse Episcopos, qui in partem sollicitudinis vocantur, non ut supremi pastores in suis diœcesibus, sed sub uno, qui supremus est. Quem sensum satis declaravit Cyprianus, subjungens: Ecclesia quoque una est, quæ in multitudinem latius incremento fœcunditatis extenditur. Et post varia exempla sumpta ex multis radiis, ramis, vel fluminibus, qui unitatem habent in origine, de unitate Ecclesiæ ita concludit: Unum tamen caput est, et origo una, et una mater fœcunditatis successibus copiosa, quam matrem alibi in particulari designat, ut mox videbimus.

3. Secunda ratio. Secundo modo cogitari potest successio plurium simul in primatu Petri, non divisim, sed collective, et per modum unius tribunalis, seu congregationis. Et hunc modum excogitare potuerunt qui, non obstante primatu Petri, dixerunt generale Concilium esse supra Papam. Quanquam illi fortasse dicere cogerentur, etiam tempore Petri, Apostolorum vel Episcoporum Concilium fuisse supra Petrum, quia eadem est servanda proportio, neque est major ratio de uno tempore quam de alio, imo nec potest aliter doctrina subsistere, ut statim ostendam. Ita vero sentire de Petro et de ejus primatu non solum fundatum non est in Evangelio, verum etiam verbis Christi repugnat, ut constat ex his omnibus, quæ de primatu Petri diximus. Nam Christus Petro commendavit simpliciter oves suas, sive sigillatim singulas, sive simul totum earum gregem, et supra illum Petro tribuit potestatem, et ideo totius corporis Ecclesiæ fundamentum illum constituit. Ipsis autem ovibus, sive divisim, sive simul toti gregi, non solum potestas supra Petrum data non est, verum etiam neque ulla

omnino potestas legitur immediate a Christo collata. Sed de hoc alias, nunc enim satis a nobis probatum est, Petro simpliciter datam esse potestatem supra totam Ecclesiam, non pro ejus persona tantum, sed ut ei succederetur. Hoc ergo supposito, dicimus, successorem in ea potestate, quam Petrus habuit, unam tantum personam esse posse, et non plurium congregationem, alias mutata fuisset Christi institutio ex monarchica in aristocraticam, quod esse non potest sine ejusdem Christi auctoritate, quæ revelata non est, neque per Scripturam, neque per traditionem. Et deinde illa non esset successio, sed esset nova creatio, seu alterius regiminis institutio, cujus originem ostendere oporteret; nam Petri primatus ex vi primæ institutionis per solam successionem perseverat, ut ostensum est. Denique abstrahendo a quæstione de comparatione Papæ et Concilii, certum est, Petrum habuisse primatum in tota Ecclesia, quamdiu actu non erat congregatum Concilium, cujus congregatio ex voluntate Petri pendebat, cum solus ipse in tota Ecclesia esset superior; ergo successor etiam Petri in hac eadem potestate debet esse una persona, unum episcopatum gerens, quidquid inde circa illius cum Concilio comparationem subsequatur, quod præsenti instituto nihil refert.

4. Tertio probatur conclusio. - Tertio tandem modo cogitari potest, habere Petrum simul et pro eodem tempore plures successores, divisim et in solidum habentes integrum primatum, et universalem curam pastoralem." Et hic modus a nullo etiam hæretico assertus aut excogitatus est. Nam imprimis repugnantiam involvit, quia si plures essent primi, nullus eorum esset positive primus, id est, superior omnibus, sed ad summum negative. id est, non habens alium supra se; utrumque autem repugnat. Quia ex priori membro sequitur nullum eorum successisse Petro in primatu, quia Petrus positive fuit omnibus superior, et simpliciter fuit pastor omnium ovium Christi extra ipsum, quod nullus illorum haberet. Ex altero vero membro, et unitas Ecclesiæ destruitur, et corpus monstrosum fingitur, utpote habens simul duo capita æqualia, quæ nec pacem nec concordiam inter se habere potuissent. Et ideo ipsa etiam natura universa hanc potentatuum multitudinem abhorret, ut dixit etiam philosophus, in fine Metaphysica; et melius Cyprianus, de Idolor. vanit.; et Athanasius, contra Idola.

« PredošláPokračovať »