Obrázky na stránke
PDF
ePub

torum Summorum Pontificum, qui hanc prærogativam suæ dignitatis ac sedis agnoscentes, ex his verbis Christi illam comprobarunt, qui licet in propria causa loqui videantur, nihilominus fide dignissimi sunt, tum quia antiquissimi et quasi per continuam traditionem hoc docuerunt; tum etiam quia multi eorum sunt sancti et martyres, qui veram et catholicam fidem sanguine suo consignarunt; tum denique quia etiam antiquissimi Patres eumdem honorem deferunt Romana Sedi, et fidei. Utuntur ergo illo testimonio ad hanc veritatem confirmandam, Lucius Papa, epist. ad Episcopos Galliæ et Hispaniæ, circa finem, ubi ait, suam sedem, normam Apostolicæ fidei, ut ab auctoribus suis Apostolorum Christi Principibus illam percepit, illibatam tenere, secundum Salvatoris nostri divinam pollicitationem. Et refert verba citata. Similia habet Marcus Papa, in ep. ad Athanas., quæ habetur in tom. 1 Ep., p. 1, licet in tomis Concilior. non referatur; et Felix I, ep3, ad Benignum; et Agatho Papa, in ep. ad Constantin. imperator., quæ in actione 4 sextæ Synodi lecta est, et in act. 8 probata; et Nicolaus I, in ep. ad Michaelem imperatorem, post medium; et Leo IX, in ep. ad Michaelem, c. 7; et Innoc. III, in c. Majores, de Baptism.; latius vero quam cæteri hoc declaravit Leo Papa, serm. 2, in Natali Petri et Pauli, c. 3, ubi positis Evangelii verbis, subjungit: Commune erat omnibus Apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinæ protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere, et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro Petri fide proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinæ gratiæ ita ordinatur auxilium, ut firmitas, que per Christum Petro tribuitur, per Petrum Apostolis conferatur. Nam et post resurrectionem suam Dominus beato Petro Apostolo, post regni claves, ad trinam æterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit: Pasce oves meas; quod et nunc procul dubio facit, et mandatum Domini pius pastor exequitur confirmans nos exhortationibus, et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur. Quæ verba repetit idem Pontifex, in serm. 3 de Assumptione sua, et adjungit: Juste in ducis nostri meritis et dignitate lætamur, gratias agentes sempiterno Regi redemptori nostro, Domino Jesu Christo, qui tantam

potentiam dedit ei, quem totius Ecclesiæ principem fecit, ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum, cui dictum est: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. 10. Confirmatur primo.- Ex quibus verbis aliqua colliguntur rationes, quibus hic sensus confirmatur. Una sumitur ex mutatione verborum Christi: nam prius ad omnes Apostolos locutus est, omnes fore tentandos prædicens postea vero Petro specialiter dicit: Ego rogavi pro te; ergo aliquid etiam speciale pro illo impetravit. Personalis autem perseverantia non fuit singularis Petro, nam pro aliis etiam Christus oravit, Joan. 17, dicens: Pater Sancle, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Et quamvis eo tempore, quando pro Petro rogavit, nondum illam generalem orationem obtulisset, nihilominus nullus fere peculiaris favor Petri fuisset, nisi aliquod specialius privilegium pro illo postulasset. Christus autem in illo singulari modo vocandi Petrum, ut attenderet, Simon, Simon (sic enim habent græca), et orandi pro illo, majorem prærogativam sine dubio significare voluit. Imo si attente res consideretur, in utroque loco pro Petro et omnibus Apostolis, et universa Ecclesia præsente et futura, Christus Dominus oravit, diverso tamen modo: nam apud Joannem prius expresse oravit pro omnibus Apostolis, ex quibus Petrus unus, et præcipuus erat, et in illis virtute Ecclesia continebatur, propter quam præcipue illa oratio fiebat, quam paulo inferius consummavit Christus dicens : Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, utique unitate fidei, et catholicæ Ecclesiæ. Apud Lucam vero Christus directe et expresse oravit tantum pro Petro, indirecte vero, et consecutione quadam oravit etiam pro aliis Apostolis, ut in subjunctis verbis denotavit : Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ut firmitas, quæ per Christum Petro tribuitur, per Petrum Apostolis conferatur, quemadmodum ex Leone paulo superius retulimus. Atque inde ad totam Ecclesiam oratio illa extenditur, quæ sub nomine fratrum etiam comprehenditur, ut ibi Theoph. indicavit, dicens: Planus intellectus est, quia te habeo ut Principem discipulorum, postquam, negato me, fleveris, et ad pœnitentiam veneris, confirma cæteros. Hoc enim te decet, qui post me Ecclesiæ petra es, et fundamentum. Unde Agatho Papa supra: Dominus fidem Petri non defec

turam promisit, et confirmare eum fratres gnificavit Leo I, in illis verbis: Pro fide Pe

suos admonuit, quod Apostolicos Pontifices mea exiguitatis prædecessores confidenter fecisse semper, cunctis est agnitum. Et Leo IX, supra, eumdem sensum indicans, dixit: A sede Principis Apostolorum, a Romana videli cet Ecclesia, tam per eumdem Petrum, quam per suos successores reprobata, convicta, et expugnata sunt omnium hæreticorum commenta, et fratrum corda in fide Petri, quæ hactenus non defecit. neque unquam deficiet, sunt confirmata.

11. Confirmatur secundo.-Unde ex his ultimis verbis aperitur magis sensus prioris promissionis, et alia optima ratio prædictæ interpretationis redditur. Ita enim hic jubetur Petrus confirmare fratres suos, sicut Joan. 21 jussus est pascere oves Christi; iidem enim sunt, qui hic vocantur fratres, et ibi oves; sed ibi vocantur oves propter mansuetudinem et obedientiam subditorum, hic vero vocantur fratres, ut ostendatur Ecclesiastici pastoris officium non esse dominari, sed confirmare imbecilliores tanquam fratres, forma factus gregis ex animo, ut dixit idem Petrus, epist. 1, c. 5. Sicut ergo dictum est: Pasce oves meas, non Simoni pro illa tantum persona, sed Petro pro munere quod illi conferebatur, ut in successoribus duraret, ita cum illi dicitur: Confirma fratres tuos, præindicatur præcipua quædam pars illius muneris, quæ est confirmare, et quasi sustentare fratres et Ecclesiam in vera fide; nam licet hoc principaliter fiat virtute divina, tamen hæc utitur homine ut instrumento, ut homines modo hominibus accommodato gubernet. Et quamvis alii Pastores et Doctores Ecclesiæ, docendo et prædicando, ad hoc cooperentur, nihilominus id præstare ex legitima et ordinaria potestate, et certa auctoritate, discernendo falsa a veris, hæreses damnando, et catholicam doctrinam definiendo, illius est proprium, cui dictum est: Confirma fratres tuos. Unde sicut hoc munus ad veræ fidei conservationem necessarium est in Ecclesia, ita verba illa dicta sunt Petro ratione pastoralis muneris perpetuo in Ecclesiam dimanaturi, in illaque semper duraturi; ergo etiam prior promissio, ut non deficiat fides tua, facta est non tantum personæ, sed etiam muneri et sedi Petri. Ideo enim pro illo specialiter Christus oravit, illique privilegium illud impetravit, quia munus confirmandi fratres illud auxilium ex parte Dei postulabat; ergo sicut munus futurum erat perpetuum in sede Petri, ita etiam privilegium. Et hoc totum si

tri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit; et in aliis quæ supra retulimus. Et apertius Theoph., postquam dixit : Quia te habeo ut Principem discipulorum, confirma cæteros, adjungit: Intellexerit autem quis, non solum de Apostolis dictum, quod confirmati fuerint a Petro, sed de omnibus, qui usque ad consummationem seculi futuri sunt fideles. Quod licet ab ipso videatur postea exponi ratione exempli, quod in persona Petri suum delictum flentis præcessit, et in memoriis hominum perpetuo manet, Christus tamen non de exemplo locutus est, sed de confirmatione per verbum fidei, et ideo per sedem Petri id perpetuo fieri melius intelligimus.

12. Atque ita etiam potest hæc veritas, et illius promissionis interpretatio ex collatione hujus loci cum aliis, in quibus primatus Petri fundatur, amplius stabiliri. Quod etiam significavit Leo I in citatis verbis, conferens hæc verba : Confirma fratres tuos, cum illis: Pasce oves meas, quam comparationem jam declaravimus. Unde quamvis hæc promissio tam clara non esset, ex solo munere pascendi oves Christi in doctrina fidei, sufficienter colligeremus esse necessarium hoc privilegium in sede Petri. Quia si in illa sede posset fides vacillare, in tota Ecclesia Christi periclitari posset; tum quia Ecclesia tenetur parere Petro, et successoribus ejus ex cathedra docentibus, ut ex allegatis verbis Christi colligitur, quia primus et maxime necessarius pastus fidelium est vera fidei doctrina; tum etiam quia alias nulla esset in Ecclesia certa ratio veram a falsa doctrina discernendi, et ita non possent fideles firmari, nedum in catholica fide inconcusse confirmari. Quam rationem amplius in sequentibus urgebimus. Et simili modo hanc veritatem confirmat illa promissio Christi: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, illam enim petram esse Petrum, et successores ejus, infra ostendemus. Dicitur autem petra propter firmitatem ad sustentandum ædificium, et ideo sicut Ecclesiæ ædificium perpetuum futurum erat, ita etiam petra, ut ad sustinendum illud ædificium apta esset. Quare sicut Ecclesia perpetua esse non potest, nisi ejus fides deficere non possit, ita nec petra illa esset, nec firmitatem haberet ad sustentandum illud ædificium, si posset in fide deficere. Et ideo recte dixit Origen., tract. 1, Matt. Neque adversus petram, super quam Christus ædificat Ec

clesiam, neque adversus ipsam Ecclesiam portæ inferi prævalebunt. Et Cyrill., in Thesauro (ut in catena D. Thom., Mat. 16, allegatur), dixit: Secundum hanc Domini promissionem Ecclesia Apostolica Petri (id est Romana) ab omni seductione hæreticaque circumventione manet immaculata, super omnes præpositos, et Episcopos, et super omnes Primates Ecclesiarum et populorum, in suis Pontificibus in fide plenissima, et auctoritate Petri. Et cum aliæ Ecclesiæ quorumdam errore sint verecundate, stabilita inquassibiliter ipsa sola regnat, etc. Quæ verba licet in Thesauro Cyrilli nunc non inveniantur, ex D. Thomæ auctoritate magnam fidem habent.

CAPUT VI.

letur. Nam si (quod Deus avertat, quod fieri non posse confidimus) tale aliquid proveniret, unde cuiquam resistere auderemus errori, vel unde correctionem errantibus posceremus?

2. Secundum, Augustini et Hieronymi. Neque soli Romani Pontifices, sed etiam alii Patres, tam Latini quam Græci, de Romana Ecclesia, seu cathedra Petri ita senserunt. Retuli jam Augustinum contra Epistolam Fundamenti, c. 4, ubi dum pro signo Catholicæ Ecclesiæ ponit successionem Pontificum Romanorum, satis clare demonstrat, Catholicam Ecclesiam a Pontifice Romano non disjungi, ac subinde fidem Romanam et Catholicam eamdem esse. Unde idem Augustinus, lib. 2 de Grat. Christi et peccato originali, c. 8, de Pelagio ait: Romanam Ecclesiam fallere minime valuit, recoluit enim beatissimus Papa Zo

STABILITAS FIDEI ET ECCLESIÆ ROMANÆ TRADI- zimus, quid imitandus prædecessor eius de ip

TIONE OSTENDITUR.

A. Expenduntur testimonia autiquorum Patrum asserentium fidem Romanæ Ecclesiæ et Catholicæ coincidere. - Primum testimonium. -Ex dictis in superiori capite, probatum relinquitur fidem Ecclesiæ Romanæ esse fidem Petri, ac subinde esse fidem catholicam, a qua sedes illa deficere nequit. Possumus autem ipso rerum eventu, et Patrum traditione, eamdem veritatem et promissionem confirmare. Nam si Apostolica Sedes in hoc speciale privilegium non haberet, aliquando in fide defecisset, etiam ex cathedra docens, vel hæresim aliquam approbasset, sicut in aliis ecclesiis etiam ab Apostolis inchoatis accidisse videmus; nam hæc est humana fragilitas et conditio, ut in tanta varietate et multitudine personarum facile contingat error, nisi Spiritus Sanctus assistat. Hoc autem in Romana Ecclesia nunquam accidisse, præter allegatos Pontifices, testatur Eusebius Papa, ep. 3 ad Episcopos Tuscia et Campaniæ, dicens: Prima salus est, rectæ fidei regulas custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Nec potest Jesu Christi Domini nostri prætermitti sententia. dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Et hæc, quæ dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica eztra maculam semper est catholica servata religio. Et Gelasius Papa, in epist. ad Anastasium August. Hoc est (inquit) quod Sedes Apostolica magnopere cavet, ut quia mundo radix est Apostoli gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione macu

sius senserit gestis. Attendit etiam, quid de illo sentiret prædicanda in Domino Romanorum fides, quorum adversus ejus errorem pro veritate catholica studia consonantia concorditer flagrare cernebat. Et lib. 2 contra duas Epist. Pelagianor., c. 4: Cum litteris (inquit) venerabilis Innocentii catholicae fidei clareret antiquitas, profecto Ecclesiæ Romanæ prævaricator esset, qui ab illa sententia deviarel. Ubi (sicut alias sæpe) fidem Sedis Romanæ tanquam Catholicam recipit ac veneratur. Secundo, Hieronym., epist. 57 ad Damasum : Quoniam retusto, etc., illa habet verba: Cathedræ Petri communione consocior, super illam petram ædificatam Ecclesiam scio, quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est, etc. Ubi aperte eamdem censet esse Catholicam Ecclesiam, quam Romanam. Ex quo etiam in lib. 1 Apologia contra Ruffinum, col. 3, sic colligit: Fidem suam quam vocat? eamne qua Romana pollet Ecclesia? an illam quæ in Origenis voluminibus continetur? Si Romanam respondet, ergo Catholici sumus; ubi etiam diserte docet, eamdem esse fidem Catholicam et Romanam. Illam autem etiam esse immaculatam, in libro 3 ejusdem Apologiæ, parum ante medium, testatur ita: Scito Romanam Sedem Apostolica voce laudatam istiusmodi præstigias non recipere, etiamsi Angelus aliter annuntiet, quam semel prædicatum est; et in Proœmio libri 2 ad Galat., fidem, et religionem Romanorum laudat, concluditque: Non quod aliam habeant Romani fidem, nisi hanc quam omnes Christi Ecclesiæ, sed quod in eis devotio major sit, etc.

5. Quintum, Irenæi.-Quintus est Irenæus, libro tertio Contra hæreses, capite tertio: Quoniam (inquit) longum est omnium Ecclesiarum numerare successiones, maximæ, et antiquissima, et omnibus cognita, a gloriosissimis duobus Apostolis Petro et Paulo Romæ fundatæ et constitutæ Ecclesiæ, eam, quam habet ab Apostolis traditionem, et annuntiatam hominibus fidem, per successiones Episcoporum pervenientem usque ad nos, indicantes, coufundimus omnes eos, qui quoquo modo, vel per sui placentiam malam, vel vanam gloriam, vel per cæcitatem, et malam sententiam, præter quam oportet, colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos, qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea, quæ est ab Apostolis traditio.

3. Tertium testimonium, Ambrosii.-Tertius Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit? testis sit B. Ambrosius, qui in libro de obitu Satyri fratris, versus finem, prudentiam et cautionem sui fratris referens, inquit: Advocavit ad se Episcopum, neque ullam veram putavit, nisi veræ fidei gratiam, percunctatusque ex eo est, utrumnam cum Episcopis catholicis, hoc est, cum Romana Ecclesia conveniret. In quibus etiam verbis unionem cum Ecclesia Romana et cum Catholica eamdem esse, ac individuam sentit. Unde lib. 1, ep. 4, ad imperatores sic scribit: Totius orbis Romani caput, Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem, ne turbari sineret, observanda foret clementia vestra, inde enim in omnes venerandæ communionis jura dimanant. Et in epist. 7 ejusdem libri, ad Syricium Papam; Credatur (inquit) Symbolo Apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit, et serrat; et serm. 2 de Sanctis, qui est de Cathedra Petri, et serm. 11, qui est secundus de Petro et Paulo, egregie ad rem nostram declarat, quomodo Ecclesia in Petro fundata sit, et inde habeat perpetuam fidei firmitatem.

4. Quartum, Cypriani.-Quartus sit Cyprianus, qui eodem itidem modo Ecclesiam Romanam veneratus est; præsertim vero epist. 55 ad Cornelium, col. 12, de quibusdam hæreticis ait: Navigare audent, et ad Petri cathedram, atque ad ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, nec cogitare eos esse Romanos, quorum fides, Apostolo prædicante, laudata est, ad quos perfidia habere non possit accessum. Unde idem Cyprian., epist. 52, in princip.: Scripsisti (inquit) ut exemplum earumdem litterarum ad Cornelium, collegam nostrum, transmitterem, ut deposita omni sollicitudine, jam sciret te secum, hoc est cum Ecclesia Catholica, communicare. Ubi aperte sentit, idem esse commmunicare Ecclesiæ Romanæ et Catholicæ. Et epist. 76 ad Magnum Ecclesia (inquit) una est, quæ una et intus et foris esse non potest. Unde infert: Si apud Novatianum est, apud Cornelium non fuit; si vero apud Cornelium fuit, qui Fabiano legitima ordinatione successit, Novatianus in Ecclesia non est. Ubi etiam Catholicam Ecclesiam unam cum Romana esse supponit. Idem in epist. 40, circa med.: Una Ecclesia, et cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Et infra: Quisquis alibi collegerit, spargit. Idem fere repetit lib. de Unit. Eccl., non longe a princip., et inter multa alia dicit: Quia cathedram Petri, super quam jundata est

6. Sextum testimonium, Athanasii et Episcoporum Ægypti. —Sexto, addere possumus Athanasium, et Episcopos Ægypti, in epist. ad Marcum Papam, in qua petunt exemplaria Concilii Nicæni, ubi inter alia dicunt: Optamus ut a vestræ sanctæ sedis Ecclesiæ auctoritate, quæ est mater et caput omnium Ecclesiarum, ea ad correctionem et recreationem fidelium orthodoxorum percipere per præsentes legatos mereamur, quatenus vestra fulti auctoritate, vestrisque precibus roborati, illæsi a memoratis æmulis sanctæ Dei Ecclesiæ et nostris evadere, nobisque commissos eruere valeamus. In quibus verbis manifeste supponit, sanam et integram fidem in Romano Pontifice tunc fuisse, et præterea in illo esse auctoritatem ad corrigendum hæreticos, et fideles in vera fide confirmandos. 7. Septimum testimonium, Episcoporum provincie Tarraconensis. - Septimo, adducere hic possumus testimonium Episcoporum provinciæ Tarraconensis, in epist. 2 ad Hilarium Papam, ubi primum recognoscunt privilegium Ecclesiæ Romanæ de primatu Vicarii Christi; deinde subjungunt: Proinde nos Deum in vobis primitus adorantes, cui sine querela servitis, ad fidem recurrimus Apostolico ore laudatam, inde responsa quærentes, unde nihil errore, nihil præsumptione, pontificali totum deliberatione præcipitur. Et his annumerari potest Ruffinus, in Expositione Symboli, in principio, dicens: In diversis Ecclesiis aliqua in his verbis iuveniuntur adjecla, in Ecclesia tamen urbis Romæ hoc non deprehenditur factum, quod ego propterea esse

sed

arbitror, quod neque hæresis ulla illic sumpsit exordium, et mos ibi servatur antiquus. Verba etiam supra ex Cyrillo citata veritatem hanc satis confirmant, quæ præter D. Thomam, refert etiam Gennadius, Archiepiscopus Constantinopolitanus, in Defensione Concilii Florentini, c. 5, sect. 12, paulo tamen aliter, videlicet Oportet nos tanquam membra caput sequi, id est, Romanum Pontificem, et Apostoricam Sedem, a qua debemus petere, quid credere et sentire debeamus, ac tenere, quia ipsius tantum est confutare, redarguere, confirmare, ordinare, solvere, et ligare. Denique allegari solet Theodoretus, in epist. ad Renat., presbyterum Rom., dicens: Tenet sancta ista sedes gubernacula regendarum cuncti orbis Ecclesiarum, cum propter alia, tum quia semper hæretici fætoris expers permansit. Quia vero hanc epistolam videre non potui, addo, sententiam illam esse valde consentaneam iis, quæ tradit idem Theodoret., in epist. ad Leonem Papam, quæ in secundo tomo Conciliorum habetur, ubi Ecclesiam Romanam maximis laudibus extollit, præcipue autem ait: Eam insigniter exornat fides, et fide dignus testis divinus Apostolus, qui clamat: Fides vestra annuntiatur in universo mundo. Et de ipsa Sede Romana dicit: Vobis per omnia primos esse convenit, vestra enim Sedes omRium est maxima, et præclarissima, et quæ præest orbi terrarum. Et infra : Habet autem communium quoque Patrum, et veritatis Doctorum, Petri et Pauli sepulchra, quæ fidelium animas illuminant. Et infra: Illorum autem Deus nunc quoque illorum sedem claram, insigaemque reddidit, cum vestram sanctitatem in ea collocaverit, quæ radios fidei orthodoxæ emiltit.

8. Evasio. Responsio.-Dicet fortasse aliquis, hæc dicta esse a Patribus, non propter singulare aliquod privilegium Episcopi Romani in fide illibata conservanda, sed solum propter insignem pietatem, et sinceram Romani populi fidem, quæ in initio Ecclesiæ maxime viguit. Hoc enim solum significavit Paulus in verbis illis ad Rom. 1: Gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Sicut etiam 1 Thesssal. 1, laudat Thessalonicensium fidem, dicens: Excipienles verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, ita ut facti sitis forma omnibus credentibus, etc. Respondetur non esse dubium quin Apostolus in dictis verbis Romani populi fidem commendet, et nonnulla

verba Sanctorum Patrum eamdem laudem commemorent; nihilominus tamen frequentius Ecclesiam Romanam laudant, quia fidem semel susceptam integram et immaculatam semper custodivit, ut ex allegatis verbis satis constat.

9. Instanlia.-Confutatur. At enim instabunt adversarii, hæc dicta fuisse ab his Patribus de Ecclesia Romana ante sexcentesimum Christi annum, quo tempore ipsi etiam fatentur veram ac puram fidem catholicam in Romana Ecclesia ac Sede perdurasse; quod tamen non obstat quominus postea paulatim ac sensim ceciderit, et puritatem fidei amiserit, ut ipsi confingunt. Sed hoc imprimis non enervat dictorum antiquorum Patrum testimonia, quia illi non solum factum narrant, sed etiam jus (ut ita dicam) seu fundamentum illius facti perpetuum esse ostendunt, et ita non solum docent fidem Romanam fuisse suo tempore catholicam, sed etiam hoc habere ex proprio privilegio, et prærogativa, quæ perpetuo in illa sede duratura est. Hoc patet imprimis ex illis, qui hoc fundant in promissione Christi Ut non deficiat fides tua, ut jam satis explicatum est. Deinde eadem est ratio de illis, qui hoc colligunt, quia super hanc petram ædificuta est Ecclesia, ut dixit Hieronymus. Item ex eo quod pro signo certo Ecclesiæ Catholicæ ponunt unionem cum Ecclesia Romana, ut ex Hieronymo et Ambrosio constat, et maxime ex Augustino. Quando enim inter signa Catholicæ Eeclesiæ ponit successionem Episcoporum Romanorum, duo sine dubio potissimum significat. Unum est, seriem ac successionem illius episcopatus inter tot persecutiones, et sine humana potentia, et cum eadem excellentia dignitatis et potestatis, non esse præcipue ex humana providentia, sed ex divina, et ex illa Christi promissione Portæ inferi non prævalebunt adversus eam, quæ semper durat, ut idem Augustinus, in Psal., contra partem Donati, aperte declaravit, dicens: Dolor est cum vos videmus præcisos ita jacere. Numerate Sacerdotes, vel ab ipsa Petri sede, et in ordine illo Putrum quis cui successit, videte. Ipsa est petra, quam non vincunt superbæ inferorum porte. Alterum est, Ecclesiam Catholicam infallibiliter esse conjunctam cum sede Petri, ac subinde eamdem esse utriusque fidem; nam si hoc non supponatur, signum illud fere nullius esset momenti. Colligitur tandem hanc fuisse mentem dictorum Patrum, quia hoc privilegium attribuunt Apostolicæ Sedi, ut

« PredošláPokračovať »