Obrázky na stránke
PDF
ePub

tulo ad omnes comministros ubique Catholicæ Ecclesia; tum in exordio : Divinis præceptis, et Apostolicis monemur institutis, ut pro cunctarum Ecclesiarum statu, impigro vigilemus affectu. Unde consequens est debere vos scire, quæ apud Romanam in sacro aguntur ritu Ecclesiæ, ut ejus sequentes exempla, ejus reri filii inveniamini, quæ restra est mater cocata. Ubi certe supponit appellationem hanc jam tunc fuisse ubique pervulgatam et receptam. Idemque eodem modo colligitur ex epist. 3, quæ ad omnes Orientis Episcopos, et ex, epist. 3 ad Hilarium, ubi de se dicit, ob hoc divina gratia fuisse ad fastigium sacerdotale proxectum, et in quadam sacerdotum Dei specula constitutum ad prohibendum illicita, et docendum sequenda. Et deinde servandum ordinem ecclesiasticis judiciis præscribit, salva (inquit) in omnibus apostolica auctoritate, utique Romanæ Ecclesiæ.

5. Decimo, Cornelius, epist. ad Cyprianum, quæ est 46 inter epistolas Cypriani, refert quosdam, per ignorantiam deceptos, schisma. contra ipsum fecisse, postea vero, veritate agnita, resipuisse per verba sequentia, quæ illorum propria esse affirmat: Nos Cornelium Episcopum Sanctissime Catholica Ecclesie electum a Deo omnipotente, et Christo Domino nostro, scimus. Et infra: Mens nostra semper in Catholica Ecclesia fuit, neque enim ignoramus unum Deum esse, unum Christum esse Dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum Sanctum, unum Episcopum in Catholica Ecclesia esse debere. Quam confessionem ita ipse approbat, ut dicat: Ista eorum professione non moveremur? Et infra: Has litteras existimo, te debere ad cæteras Ecclesias mittere. Undecimo, Lucius, in epistola ad Occidentales, sic incipit: Litteras dilectionis vestræ, quas ad Beati Petri Apostoli sedem pro restri causa negotii misistis, libenter suscepimus. Et postea tanquam universalis Pastor respondet, et multa disponit. Duodecimo, Sixtus II, in epistol. 1, prius dicit, se illius nomine Ecclesiæ præsidere, cujus a Christo est laudata confessio, et cujus fides nullum unquam fallit, sed omnes hæreses destruit. Postea vero subdit, licitum esse Episcopis ad Sedem Apostolicam appellare, cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas, et Episcoporum judicia, antiqua Apostolorum, eorumque successorum, atque canonum auctoritas reservavit, quoniam culpantur Episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem Sedis Papæ fieri placuerit.

6. Decimo tertio, similia habet Dionysius, Epist. 2 ad Severum Episcopum : Ab initio (ait) tantam accepimus a B. Petro, Apostolorum principe, fiduciam, ut habeamus auctoritatem, auxiliante Domino, universali Ecclesia subvenire. Et postea parochiarum divisionem fieri præcipit, et normam ab ipso datam omnibus fieri notam, ut non specialis fiat (ait), sed generalis hæc præceptio. Decimo quarto, Felix, epist. 1, majores causas totius Ecclesiæ sibi reservatas esse confirmat. Decimo quinto, Marcellus, epist. 1 ad Episcopos Antiochenæ provinciæ, sic incipit: Sollicitudinem omnium Ecclesiarum juxta Apostolum circumferentes, etc. Quæ late prosequitur, omnia supra dicta confirmando, et addit, nullam Synodum legitime fieri posse sine Romanae Sedis auctoritate. Atque hæc ad regis asseverationem confutandam sufficere possent; nam Marcellus usque ad annum Christi 310 supervixit; ad majorem autem veritatis evidentiam saltem per alia tria subsequentia sæcula discurrendum est.

7. Decimo sexto, Eusebius Epistolam tertiam sic incipit: Benedictus Dominus Deus noster, qui per misericordiam suam Romanan Ecclesiam Beati Petri Apostoli sacerdotio dicarit, nobisque viam monstrandam circa nos (propter universalem curam, quæ nobis est propter privilegium ejusdem Ecclesia) invicem charitatis indulsit, etc. Decimo septimo, Melchiades, in epist. ad Episcopos Hispaniæ, dicens, ad se pertinere de Episcopis 'judicare, subdit: Hos enim Dominus suo judicio reservavit, hocque privilegium Beato clavigero Petro sua vice solummodo commisit. Quod ejus juste prærogativum succrescit sedi, futuris hæreditandum atque tenendum temporibus, quoniam et inter Apostolos fuit quædam discretio potestatis, etc. Decimo octavo, ex Sylvestro afferre possumus canonem ultimum Romanæ Synodi sub illo constitutæ, qui sic habet: Nemo judicabit primam sedem, диоniam omnes sedes a prima sede justitiam desiderant temperari. Neque ab Augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo judex judicabitur. Et subscripserunt ducenti octoginta quatuor Episcopi cum aliquibus presbyteris et diaconis, et ipse etiam Constantinus Augustus. Decimo nono, Marcus, in epistola ad Athanasium, et Episcopos Ægypti: Hæc (inquit) est sancta et Apostolica mater omnium Ecclesiarum, Christi Ecclesia; quam etiam esse dicit immaculatam in fide, quia promissio facta Petro in Romanis Pontificibus impletur. Vigesimo, Julius I, epistola

ad Orientales, Romanam Sedem primam vocat, et ad illam pertinere dicit jura convocandi Synodos, judicandi Episcopos, et majores causas ad se reservandi, quia omnibus prælata est non solum canonum, et Sanctorum Patrum decretis, sed Domini Salvatoris nostri roce. Quod etiam repetit in rescripto contra Orientales pro Athanasio.

8. Vigesimo primo, Liberius, in rescripto ad Athanasium, in principio, auctoritatem dicit se in Petro super universam Ecclesiam accepisse. Vigesimo secundo, Felix II, in rescripto ad Athanasium et Ægyptios, de Romana Sede intelligit Christi verba, Matth. 16. Vigesimo tertio, Damasus, in epistola ad Episcopos Africæ, prius dicit: Nos qui supra domum Domini, hoc est, universalem Ecclesiam Catholicam Episcopale suscepimus ministerium; deinde subjungit: Scitis firmamentum a Deo fixum, et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est, omnium Episcoporum, Apostolicam sedem esse constitutam, et verticem Ecclesiarum. Et subjungit statim verba Christi. Et inter epistolas hujus Pontificis extat quædam ad ipsum, Aurelii, Carthaginensis Episcopi, postulantis ab ipso statula et decreta in Romana Sede a fine Petri usque ad ipsum Damasum, juxta Apostolica (inquit) Sedis auctoritatem. Quæ mittens Damasus ait, epist. 5: Ea te custodire optamus, et aliis prædicanda ac publicanda mandamus, ut ab omnibus inviolate debita veneratione custodiantur, etc. Vigesimo quarto, Siricius, epist. 1 ad Himerium, Tarraconensem Episcopum : Portamus (inquit), onera omnium; imo hæc portat in nobis Beatus Apostolus Petrus. Et epistola tertia ad universos orthodoxos: Nobis loqui necessitas imperavit, cui omnium Ecclesiarum cura est. Vigesimo quinto, Anastasius cunctis Germanicis et Burgundiæ regionis Episcopis sic scribit: Exigit dilectio vestra, ex auctoritate Sedis Apostolicæ vestris respondere consultis. Et postea sub hac verborum forma respondet: Apostolica auctoritate mandamus.

9. Vigesimo sexto, Innocentius I variis loquendi modis, et in multis epistolis hanc veritatem docet, et universalem potestatem, quam in Evangelio fundat, præcipiendo et decernendo exercet, quæ omnia hic referre prolixum esset. Et ideo satis erit loca designare, scilicet, ep. 1 ad Victricium, 2 ad Exuperium, 3 ad Innocentium, et fere per omnes subsequentes; specialiter vero notanda est epistola decima septima ad Arcadium Impe

ratorem, in qua his verbis illum excommunicat Ego minimus et peccator, cui thronus magni Apostoli Petri creditus est, segrego et rejicio te et illam a perceptione immaculatorum mysteriorum Christi Dei nostri, etc., quæ ibi prosequitur, potestate ligandi et solvendi utendo in omnes Episcopos et Patriarchas. Notanda est etiam epistola vigesima septima ad Episcopos Macedoniæ; nam cum Innocentius ab eis epistolam accepisset : In eis, ait, multa posita esse pervidi, quæ stuporem mentibus nostris inducerent. Et infra illa

explicans, dicit: Quæ cum sæpius repeti fecissem, adverti, Sedi Apostolica (ad quam relatio quasi ad caput Ecclesiarum missa currebat) fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. In epist. etiam 29, ad Decentium, late idem ostendit. Et optime in epist. 31 et 32 ad Concilia Carthaginense et Milevitanum.

10. Vigesimo septimo, Zosimus epist. 1 ad Hesich. Episcopum : Miramur, ait, ad dilectionem tuam statuta Apostolice Sedis non fuisse perlata. Et infra: Si quid auctoritati tuæ æstimas defuisse, supplemus. Et infra: Sciet quisquis hoc, postposita Patrum et Apostolicæ sedis auctoritate, neglexerit, a nobis districtius vindicandum. Vigesimo octavo, Bonifacius I, epist. 2 ad Episcopos Galliæ, de judiciis Episcoporum in gravibus causis ita concludit: Nostra necesse est auctoritate firmentur; et epist. 3 ad Hilarium Episcopum ita scribit: Metropolitane jure munitus, et præceptionibus nostris fretus accede, etc. Vigesimo nono, Cœlestinus I, epist. 1 ad Episcopos provinciarum Viennensis et Narbonensis: In specula (inquit) a Deo constituti. Et infra: Circa longinqua spiritualis cura non deficit, sed se pcr omnia, qua nomen Dei prædicatur, extendit. Et in Epist. 4 ad Ecclesiam Constantinopolitanam, de Athanasio loquens, inquit: In hac sede quietem communionis invenit, a qua semper Catholicis subvenitur. Et epist. 5 ad Nestor., curam fidei et omnium Ecclesiarum ad se dicit pcrtinere; idemque ex cæteris ejus epistolis aperte colligitur.

11. Trigesimo, ex Leone Papa multa in superioribus adducta sunt, nam in omnibus fere epistolis se ostendit universæ Ecclesiæ pastorem, ut epist. 4, in initio, verbis etiam expressit, dicens: Divinis præceptis et apostolicis monitis incitamur, ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu. Notanda etiam est epist. 47 ad Synodum Chalcedonensem, in qua, cum dixisset voluntatem

imperatoris fuisse ut congregaretur Concilium, addit, Beatissimi Petri Apostoli jure atque honore servato; et infra dicit per suos vicarios se in universali Synodo præsidere. Et epist. 53, in qua reprehendit Anatolium, Patriarcham Constantinopolitanum, eo quod Alexandrine et Antiochenæ Ecclesiæ præferri voluisset, quod in duabus sequentibus epistolis repetit; ct in posteriori, quæ est ad Pulcheriam Augustam, sic inquit: Consensiones Episcoporum, sanctorum canonum in Nicæna Synodo conditorum regulis repugnantes, unita nobiscum vestræ fidei pietate in irritum mittimus, et per auctoritatem B. Petri Apostoli generali prorsus definitione cassamus. Optima est etiam epist. 84 ad Anastasium, Thessalonicensem Episcopum, cui, ut ipse dicit, vices suas delegaverat, ut curam (ait) quam universis Ecclesiis principaliter ex dirina institutione debemus, imitator nostræ mansuetudinis effectus adjuvares; et in epist. 89 ad Episcopos Viennensis provinciæ ex professo declarat divinam institutionem de ecclesiastica monarchia in Petro, et ejus successoribus Romanis Episcopis. Quam inter alia probat ex consuetudine consulendi eamdem Sedem, appellandi ad illam, et quod ab illa fuerint retractata, vel confirmata judicia, quam dignitatem divinitus datam, se tueri dicit, non sua que rens, sed quæ sunt Christi. Idem optime tractat in sermonibus de Assumptione sua, præsertim in tertio.

12. Trigesimo primo, idem profitetur Hilarius Papa, epist. 3 ad Ascanium Episcopum, et in principio Concilii Romani sub ipso congregati. Trigesimo secundo, idem supponit Simplicius, epistol. 1 ad Zenonem, Hispalensem Episcopum, cui Apostolicæ Sedis vices committit; et in epist. 3 ad Zenonem imperatorem quem filium vocat, et ad fidem tuendam excitat, dicens inferius: Perstat enim in successoribus suis (id est Leonis Papa) hæc et eadem Apostolic norma doctrine, cui Dominus totius curam orilis injunxit, etc. Et in epist. 4 ad Acacium, habet illa verba notanda Quia sanctæ memoriæ prædecessorum nostrorum ex tanta doctrina, contra quam nefas est disputare, quisquis recte sapere videtur, novis assertionibus non indiget edoceri. Et epist. 9 ad Zenonem Augustum : Ecclesiarum (inquit) omnium curam sustinens, etc. Quod etiam ostendit in epistola decima tertia ad eumdem, ubi etiam in quodam canone Concilii Nicæni dispensat.

jus dignitatis defensor fuit Gelasius 1, epist. 2 ad Episcopos Dardaniæ, et 6 ad Episcopos Lucaniæ, cap. 11 et 27, et maxime in epistola 10 ad Anastasium imperatorem, ubi veritatem hanc late confirmat, et quantum Pontifex imperatorem, quem filium vocat, antecellat, declarat. Et in epist. 11 ad Dardanos, testatur Apostolicam Sedem omnes Synodos confirmare, et nullum Episcopum posse judicium ejus subterfugere, etc. Multaque similia habet in commonitorio ad Faustum, et in tomo de Vinculo anathematis, et maxime in decreto de Apocryphis scripturis, in principio. Trigesimo quarto, Anastasius in epistola ad Anastasium Augustum, illum monet ut suis mandatis obediat, quia sedes Petri ex ordinatione divina in universali Ecclesia tenet principa tum. Trigesimo quinto, idem latius ostendit Symmachus, in Apologet. contra eumdem Anastasium Augustum, ex quo multa in superioribus desumpsimus. Trigesimo sexto, Hormisda, Epist. 1 ad Anastasium Augustum, jam aliquo modo correctum, eum laudat, dicens: De orthodoxa concordia cogitatis, Ecclesir, in B. Apostoli Petri reverentia, dirina specialiter præcepta servantes. Et infra: Directis ad nos sacris affatibus, commemorationem Sancti Concilii facere pietas vestra dignata est. De qua re tunc plenissimum poterimus præbere responsum, dum causam congregationis nos volueritis evidenter agnoscere. In quibus verbis satis ostendit decretum Concilii congregandi ad se, et causa cognita pertinere, de qua re plures epistolæ inter eosdem Pontificem et imperatorem videri possunt. Et similia habet idem Pontifex in epist. 22 ad Justinum imperatorem, cum multis sequentibus.

14. Trigesimo septimo, Bonifacius II, in epist. ad Eulalium, Alexandrinum Episcopum, in principio, eamdem dignitatem et fiduciam in potestate Petri ostendit. Trigesimo octavo, idem optime Joannes II, epist. 2 ad Justinianum imperatorem. Trigesimo nono, Vigilius. Papa, epist. 1, cap. 7, sic ait: Nulli vel tenuiter sentienti, vel pleniter sapienti, dubium est quod Romana Ecclesia forma et fundamentum sit Ecclesiarum, etc. Idem sumitur ex epistola ejusdem 2 ad Justinianum Augustum, quem filium appellat. Idem ex epist. 4 ad Aurelianum Episcopum, et in fragmento Theodori, Episcopi Cæsareæ, et aliorum, et ex epistola 7 ad universum populum Dei. Quadragesimo, Pelagius I, in epist. 1 ad Vigilium, 13. Trigesimo tertio, magnus præterea hu- in fine, post confutationem cujusdam erroris,

addit: Det operam tua dilectio, ut omnibus Ecclesiæ filiis innotescat, etc.; et subjungit rationem: Memor enim sum, me sub illius nomine Ecclesiæ præsidere, cujus Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes hæreses destruit. Epistola etiam 3 optima est, et valde notanda pro his quæ in sequentibus dicemus; et epistola 5, in 'dubitationibus circa universales Synodos, ad sedem Apostolicam esse recurrendum. Quadragesimo primo, Joannes III, in epistola ad Episcopos Germaniæ et Galliæ dicit, eos suis litteris Apostolicis admonere, antecessorum vestigia sequendo, et iterum versus finem: Monente (inquit) Dominicæ vocis imperio, quo Beatissimus Apostolus Petrus trina repetitione mysticæ sanctionis imbuitur, ut Christi oves, qui Christum amat, diligenter et cum magna cura pascat, quoniam ipsius Sanctæ Sedis, cui per abundantiam divinæ gratiæ præsumus, ipsius amore cohortamur, etc. Quadragesimo secundo, Pelagius II, epist. 2 contra Joannem, Constantinopolitanum Episcopum, qui primatum ambiebat, inquit: Rejecta penitus audacia, quæ contra Apostolicam Sedem, et contra ipsam Domini Salvatoris vocem sumpta est, disputandi contra Domini præcepta, vana errantium corda conquiescant, et cætera, quæ late prosequitur, docens, Romanam Sedem, instituente Domino, caput esse omnium Ecclesiarum, ad ipsamque pertinere Concilia congregare, nec posse legitima esse, quæ illius auctoritate non fulciantur.

15. Quadragesimo tertio, Magnus tandem Gregorius, qui usque ad sexcentesimum decimum annum Domini Ecclesiæ præsedit, eamdem Pontificiam auctoritatem actibus exercuit, et verbis confirmavit, ut ex epistolis ejus constat, ex quibus aliqua breviter perstringemus. Nam, generatim loquendo, in omnibus fere illis curam universalis pastoris egregie demonstrat, et præsertim notanda est epistola vigesima quarta, libro 1, quæ est ad omnes orbis Patriarchas, in qua onus sibi impositum exaggerat, et quinque generalia Concilia veneratur, et quasi denuo confirmat; et epist. 71: Quanto Apostolicæ Sedi (ait) ab Ecclesiis cæteris reverentia exhibetur, tanto eam in earum decet esse tuitione sollicitam; et lib. 1, indict. 11, epist. 7, cap. 46, potestatem supra omnes Episcopos, et ad omnes causas arduas terminandas profitetur et exercet. Postea vero libro 3, epistol. 32, alias indict. 13, cap. 76, graviter reprehendit elationem Joannis Constantinop., et minatur coer

citionem, nisi resipiscat, et per occasionem dicit: Cunctis Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica totius Ecclesiæ cura et principatus committitur. Quæ etiam repetit libro 7, epistola 69, ubi etiam dicit, sine Apostolicae Sedis consensu et auctoritate nullum Concilium vires habere. Et in eodem libro, epist. 64, agens de eodem Episcopo Constantinopolitano, ait: In quodam crimine Bysantius primas fuerat accusatus, et piissimus imperator eum juxta statuta canonica per nos voluit judicari. Et infra de eodem primate ait, quod se dicit sedi Apostolica subjici; si qua culpa in Episcopis invenitur, nescio quis ei Episcopus subjectus non sit. Et 1. 6, indict. 15, cap. 201, ad Eulogium, Alexandrinum Episcopum, refert illius Patriarchæ epistolam, in qua recognoscit cathedram Petri in Sede Romana, et adjungit: Quis est qui nesciat Sanctam Ecclesiam in Apostolorum principis soliditate firmatam? etc. Libro 4, epist. 51, alias cap. 95, pallium mittit cuidam Episcopo. Idem, epist. 54; et sæpe Episcopos confirmat, et interdum deponit vel excommunicat. Et lib. 7, epist. 125: Quæ semel inquit) Apostolica Sedis auctoritate sancita sunt, nihil egent firmitatis, etc.; et innumera similia in illis epistolis invenientur.

16. Præcipue vero notandus est insignis locus ejusdem Pontificis super quintum Psalmum Pœnitentiæ, circa illa verba: Qui laudabant me, adversus me jurabant. Ibi enim quasi describens hujus temporis schismata, inquit: Erroris vesania nostris maxime temporibus malitiæ suæ virus exercuit. Et totius Ecclesie pacem schismatica infestatione turbavit. Concitavit enim adversus Ecclesiam Dei non solum innumerabilem populi multitudinem, verum etiam regiam, si fas est dicere, potestatem. Nulla enim ratio sinit ut inter reges habeatur, qui destruit potius quam regat imperium, et quotcumque habere potest perversitatis suæ socios, eos a consortio Christi efficit alienos. Qui turpissimi lucri cupiditate illectus sponsam Christi efficit captivam, cupit abducere, et passionis Dominica sacramentum ausu temerario contendit evacuare. Ecclesiam quippe, quam sui sanguinis pretio redemptam Salvator noster voluit esse liberam, hanc iste potestatis regiæ jura transcendens, facere conatur ancillam. Quanto melius foret sibi dominam suam esse agnoscere, eique religiosorum principum exemplo devotionis obsequium exhibere, nec contra Deum fastum extendere dominationis, a quo suæ dominium accepit potesta

tis. Ipse enim est, qui ait: Per me reges regnunt. Sed immense cecatus cupiditatis caligine, et divino, ut patet, ingratus beneficio, et contra Deum fastuosus, terminos, quos posuerunt patres nostri, contempto divino timore, transgreditur, et contra catholicam veritatem suæ furore tyrannidis effertur. In tantum autem suæ temeritatem extendit vesaniæ, ut caput omnium Ecclesiarum Romanam Ecclesiam sibi vendicet, et in domina gentium terrena jus potestatis usurpet. Quod omnino ille fieri prohibuit, qui hanc Beato Petro Apostolo specialiter commisit, dicens: Tibi dabo Ecclesiam meam. Obstruatur ergo os loquentium iniqua, et omnis hæreticorum acies obmutescat; quia nullas vires habet mendacium, quod ipsius voce veritatis invenitur destructum.

17. Posteriores etiam Pontifices æque constanter suum primatum tutati sunt. Sicut his sex primis sæculis Romani Pontifices primatus sui testimonium et manifestissima signa dederunt, ita prorsus in omnibus posterioribus sæculis ipsorum successores constantissime docuerunt, et pro hac veritate ad unitatem fidei et Ecclesiæ conservandam necessaria maxime propugnarunt. Non existimo autem opportunum singulorum sententias sigillatim prosequi, tum quia Protestantes de his maxime posterioribus Pontificibus hoc non negant; tum etiam quia omnia jura et decreta canonica, 'quæ in Decreto et Decretalibus continentur, plena sunt hujusmodi testimoniis. Quædam vero insigniora loca, quæ præsenti controversiæ magis videntur accommodata, designanda breviter censui. Videndæ ergo sunt epistolæ Honorii I ad Eduinum, regem Anglorum, et Honorium Episcopum, nam ex illis constat, tum regem, tum Episcopos Angliæ, ab Apostolica sede spiritualia jura impetrasse vel accepisse. Nam ibi Pontifex ad regis petitionem duo pallia mittit duobus Metropolitanis, et utrique, ut auctoritate Papæ successorem in morte possit sibi subrogare, concedit. Videri etiam potest epistola Leonis II ad Episcopos Hispaniæ de recipienda sexta Synodo ; cujus fit mentio in Concilio Toletan. 14, eamque integram refert ex vetusto et authentico codice Garcias Loaisa in sua collectione Conciliorum Hispaniæ. In illa ergo Leo Romanam Ecclesiam, et Apostolicam sedem, Sanctam Ecclesiam omnium matrem appellat, et de se ait: Nos licet impares vice tamen Apostolorum Principis fungimur. Et similiter Benedictus II in ep. ad idem Concilium in eodem loco relata: Beati (inquit)

Petri Apostolorum Principis licet impares pro commisso, dirina ope, ministerio locum implemus. Est etiam consulenda ep. Agathonis ad Constantinum imperatorem, quæ habetur in sexta Synodo, act. 4, ubi loca Evangelii supra tractata ad Romanam Ecclesiam pertinere ostendit, et in hoc maxime insistit, quod in fide nunquam erravit, nec errare potest.

18. Est etiam valde notanda epistola Adriani I ad imperatores Constantinum et Irenem, quæ habetur in Septima Synodo. Nam in priori parte ejus, imperatorem exhortatur ad permanendum in fide Petri et Ecclesiæ Romanæ, et ad honorandam Sanctissimam Romanam Ecclesiam, Principem Apostolorum, sicut a superioribus piis imperatoribus factum est, qui ex toto corde Vicarium ejus dilexerunt. In altera vero parte, quæ a Græcis omissa est, tamen in Vaticana Bibliotheca servatur, et ab Anastasio addita est, de hac sede dicit: In toto orbe terrarum primatu fungens, caput omnium Ecclesiarum constituta est, etc., reprehenditque Patriarcham Constantinopolit., quod auderet universalis Episcopi nomen assumere, cum neque in secundo ordine sine auctoritate Pontificis Romani unquam potuerit nomen habere. Et addit notanda verba : Quod si super prælatam sibi Sanctam Romanam Ecclesiam, quæ est caput omnium Ecclesiarum, describatur, tanquam Sanctarum Synodorum rebellem, atque hæreticum se manifestare certum est. Quia si universalis est, etiam nostræ Sedis primatum habere dignoscitur, quod ridiculum omnibus fidelibus christianis apparet, quia in toto orbe terrarum a Redemptore mundi B. Petro Apostolo principatus ac potestas data est, et per eumdem Apostolum Ecclesia Romana usque hactenus tenet principatum, potestatem et auctoritatem.

19. Præterea Nicolaus I, in suis epistolis, sæpe hanc veritatem profitetur, præsertim ad Photium, et in septima responsione ejus, copiose vero et efficaciter in epistola 8, ad Michaelem imperatorem, quæ est prima ad ipsum, et in altera ad eumdem idem confirmat, et in 10, ad Episcopos Constantinopolitanæ sedi subjectos, et in 18, 20 et 30, et fere in reliquis. Multa etiam similia habentur in epistolis Joannis VIII, quæ licet in tomis Conciliorum non habeantur, in 3 tomo epistolarum Pontificalium novissime editæ sunt; specialiter vero in epistola 73 ad Lambertum Comitem, notari possunt illa verba: Sedem Apostolicam, quam Deus omnipotens supra petram sui nominis fundare dignatus est, non solum reges et

« PredošláPokračovať »