Obrázky na stránke
PDF
ePub

sentientibus minus grata esse soleat; fortasse quia ad veritatem e tenebris eruendam aptissima est, et ad impugnandos errores efficacissima. Et idcirco quamvis testimoniis divinarum Scripturarum, Conciliorum et Patrum nobis præcipue sit utendum, nihilominus rationum pondera expendemus, et quantum in nobis fuerit, earum vim et efficaciam urgebimus, easque non solum ex prædictis fidei fundamentis,

sed etiam ex ipso naturæ lumine, prout occasio postulaverit, colligemus; non quod illis sacrosanctæ nostræ religionis mysteria, quibus defendantur, indigeant, sed quod ostendere non obscure possint, quam longe ab omni prudentia et a ratione ipsa discedant, qui ab Ecclesia Catholica Romana in rebus ad salutem pertinentibus dissentire, seque ab illa segregare non verentur.

INDEX CAPITUM LIBRI PRIMI

QUANTUM ANGLICANA SECTA A FIDE CATHOLICA DISSIDEAT.

CAP. I. De fidei catholice progressu, CAP. IX. Regem Angliæ, cum nec Scri

et statu Anglicana gentis a prima ejus conversione usque ad præsentia tempora.

CAP. II. Sectam Anglicanam a fide vera discessisse.

CAP. III. Ecclesiam Christi non posse veram fidem amittere ostenditur, et ratio facta roboratur.

CAP. IV. Non posse Catholicam Ecclesiam etiam per ignorantiam in rebus fidei errare.

CAP. V. Romanam Ecclesiam eamdem fidei stabilitatem habere quam Catholica, ostenditur, et adversariorum evasioni occurritur.

CAP. VI. Stabilitas fidei et Ecclesiæ

Romanæ traditione ostenditur. CAP. VII. Excluditur tertia evasio hæ

reticorum, quam per distinctionem Ecclesiæ visibilis et invisibilis confingunt.

CAP. VIII. Occurritur adversariorum objectionibus, et quo sensu Ecclesia visibilis sit, exponitur.

pturam integram, nec verbum Dei non scriptum admittat, fidei vere christianæ defensorem non esse ostenditur.

CAP. X. Ex fundamento et ratione cre

dendi regis Angliæ, ipsum non esse fidei vere christianæ defensorem ostenditur.

CAP. XI. Veræ fidei christianæ fundamentum non esse in privato spiritu ponendum.

CAP. XII. Ex nomine (Catholica) Anglicanam sectam fidem catholicam non esse ostenditur.

CAP. XIII. Objectionibus contra doctri

nam superioris capitis occurritur. CAP. XIV. Ex ratione catholici nominis,

discursus capitis præcedentis confir

matur.

CAP. XV. Catholicam dici Ecclesiam,

quia per totum orbem diffusa est ostenditur, et hæreticis occurritur. CAP. XVI. Quomodo verum sit Ecclesiam

Catholicam per totum orbem diffusam.

[blocks in formation]

manifestam hæresim et apostaticam doctrinam transiisse.

CAP. XXIII. Anglicanum schisma pertinaciter sectantes, neque ab hæresi, neque ab hæreticorum nota excusari posse.

CAP. XXIV. Rationes, quibus rex hæretici maculam fugere studet, refelluntur.

CAP. XXV. Immerito Anglicanam sectam, fidem suam et Ecclesiæ auctoritatem ad quingentesimum Christi annum limitare.

Summa et conclusio totius libri, cum apostrophe ad Angliæ regem.

LIBER PRIMUS

QUANTUM ANGLICANA SECTA

A DOCTRINA CATHOLICA DISSIDEAT.

Scopus auctoris. Duo modi ostendendi errorem secta Anglican proponuntur.- Proposui demonstrare titulum defensoris fidei catholicæ, quem Serenissimus Jacobus sibi arrogat, ejusdem factis esse contrarium. Hoc enim necessarium duxi, tum propter Catholicos homines, qui sub illius ditione commorantur, ne fortasse illo specioso titulo decipi contingat; tum propter reliquos, qui ejusdem cum illo sunt opinionis, ut illius, in qua manifeste versantur, hæresis moneantur, et, si fieri potest, convincantur. Hic enim est hujus nostri laboris scopus, quem si, Deo juvante, consequi potuerimus, profecto titulum illum vanum esse, et sine re, caputque et protectorem hujus schismatis, Catholicæ fidei adversarium esse, non defensorem, evidens fiet. Duobus autem modis errorem illius sectæ demonstrare possumus: prius generatim osten

dendo, in illa veræ fidei fundamentum, et certam ac infallibilem credendi regulam non esse; monstrando deinde singulos ejus errores, quos, rex ipse profitetur, clarissimis argumentis, et certissimis testimoniis confutando. In hoc ergo libro priorem inchoamus viam, in qua non possumus aptius initium sumere, quam statim ante Anglorum oculos proponendo felicem statum veræ ac catholicæ fidei, quo ante exortum schisma fruebantur. Et idcirco operæ pretium duxi, in primo hujus libri capite de progressu regni Angliæ in christiana religione ab eo tempore, in quo illius lumen accepit, usque ad præsentem diem pauca præmittere.

Nam sicut in moralibus rebus, facti (ut jurisperiti loquuntur) cognitio, ad ferendum de jure judicium, imprimis solet esse necessaria, ita in præsenti causa antiquioris fidei cogni

tionem, tum ad intelligendam erroris causam et originem, tum etiam ad illius repugnantiam et oppositionem cum fide caiholica perspiciendam, necessariam esse judicamus. Siquidem, Cypriano teste, ep. 74, apud religiosas et simplices mentes hæc est compendiosa ratio errorem deponendi, inveniendique, et erudiendi veritatem: Nam si ad divinæ traditionis caput et originem revertamur, cessat error humanus, et sacramentorum cœlestium ratione perspecta, quidquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat, in lucem veritatis aperitur. Si canalis aquam ducens, qui copiose prius et largiter profluebat, subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionum ratio noscatur, utrum ne, arescentibus tenis, in capite unda siccaverit, an vero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit? Quod Cypriani consilium maxime collaudans August., lib. 5 de Bapt., c. 26, concludit, optimum esse, et sine dubitatione faciendum. Tantorum ergo Patrum vestigiis insistentes, rem aggrediamur.

CAPUT I.

fex Romanus a Petro duodecimus, teste Beda, lib. 1, c. 4: Misit ad eum Lucius, Britannorum rex, Epistolam, obsecrans ut per ejus mandatum Christianus efficeretur, et mox piæ postulationis consecutus est effectum; susceptamque fidem usque in tempora Diocletiani principis inviolatam, integramque servabant. Nam deinde (teste Gilda, et ex eo Polidoro supra) ob immanitatem persecutionis, religio ita refrixerat, ut sit pene extincta.

3. Gregorii tempore iterum restituta.-Tandem vero (divina afflante gratia) anno Christi Domini 590, Mauritii imperatoris anno 11, Gregorius Papa primus, missis in Britanniam Augustino et Mellito, Rege Cantii Ethelberto corum prædicatione converso, et salutari baptismatis fonte abluto, eamdem idolis servientem insulam restituit Christo. Cujus ultimæ a Romana Sede provenientis conversionis causam, modum, ordinem, et progressum fusius prosequuntur ipsemet Gregor., lib. 5, epist. 10, 58 et 59, et lib. 7, epist. 142, indict. 2; Beda supra, cap. 23; Joan. Diac., in Vita Gregorii, lib. 2, c. 34; Baron., anno Christi 596, n. 9, 10, 11, 12, 13 et 14, et alii, quamvis nonnulla sit in annis computandis

DE FIDEI CATHOLICE PROGRESSU, ET STATU AN- discordia, quæ ad præsens institutum nihil

GLICANÆ GENTIS A PRIMA EJUS CONVERSIONE USQUE AD PRESENTIA TEMPORA.

1. Fides Catholica cæpit in Anglia ab ortu Evangelii.-Gildas ille, cognomento sapiens, de excidio Britanniæ (quem Polydorus Virgilius, Beda, et alii sequuntur), Britanniam jam inde ab initio orti Evangelii Christianam recepisse religionem testatur; quam rem Polidorus, lib. 2 Historiæ Anglicana, sic accidisse describit2: Cum Joseph ille, qui teste Matthæo Evangelista, ab Arimathia civitate oriundus, Christi corpus sepeliterat, sive casu, sire consilio, ita volente Deo, cum non parro comitatu in Britanniam venit; ubi tam ipse, quam ejus socii, cum de Evangelio prædicareat, atque dogma Christi sedulo dicerent, multi per hæc ad veram pietatem traducti, salutiferaque fruge baptizati sunt.

2. Aucta est tempore Eleutherii Papæ.Eamdem postea insulam confirmavit, vel iterum prius ad fidem reduxit Eleutherius, Ponti

'Cardin. Baron., anno 35, num. 5, ex Manuscriptis historiæ Anglicanæ quæ in Vaticano habetur.

refert.

-

4. Usque ad Henrici tempora durarit. - A prædicto vero tempore usque ad annum Domini 1534, et decimum quintum fere annum Henrici regis, ejus nominis VIII, per annos circiter mille, prout ex Anglorum liquet annalibus, non alia viguit apud illos religio, præter illam, quam in hodiernum usque diem communiter vocitant Antiquam, Catholicam inquam Romanam. Adde, quod et ipsemet Henricus VIII, in hoc usque tempus adeo Sedi Apostolicæ fuit devotus, ut in ejus, fideique Romanæ defensionem, justum adversus Lutherum tunc in Petri sedem debacchantem composuerit librum, quem Leoni X, Christi tunc in terris Vicario (ut habetur in ipsa ejusdem Pontificis ad eumdem etiam regem Henricum constitutione 45), examinandum, et auctoritate apostolica approbandum misit. Ubi dum septem asserit Sacramenta, art. 2, sic Romanæ Sedis propugnare conatur auctoritatem: Negare Lutherus non potest, quin omnis Ecclesia fidelium sacrosanctam Sedem Romanam velut matrem, primatemque recognoscat ac veneretur, quæcumque saltem neque locorum distantia, neque periculis interjacenti

2 Baron., anno Christi 183, ex lib. de Ro- bus prohibetur accessu : quanquam si vera diman. Pontif., Martyrolog. et aliis.

cant, qui ex India quoque reniunt huc, Indi

etiam ipsi, tot terrarum, tot marium, tot solitudinum plagis disjuncti, Romano tamen se Pontifici submittunt. Ergo si tantam, ac tam late fusam potestatem, neque Dei jussu Pontifer, neque hominum voluntate consecutus est, sed sua sibi vi vendicavit, dicat, velim, Lutherus, quando in tantæ ditionis erupit possessionem; non potest obscurum esse initium tam immense potentiæ, præsertim si intra hominum memoriam nata sit.

5. Henrici VIII lapsus. —Hæc scripsit rex ille, quo tempore fuit Romanæ Ecclesiæ addictissimus. Postea vero, nimio Annæ Bolenæ flagrans amore, a Sede Apostolica facultate, quam sæpius petierat, non obtenta, et legitima sua uxore Catherina Catholicorum Hispaniæ regum filia repudiata, prædictam Annam, omni reclamante jure, duxit uxorem. Qui, ut impunius (ut sibi videbatur) faceret, seipsum Ecclesiæ Anglicanæ caput constituens, et ab omnibus haberi, dicique decernens, vero Christi in terris Vicario denegavit auctoritatem. Haec basis, hoc fundamentum, et origo novi nati in Anglia Evangelii. Neque ipsi diffitentur aut erubescunt Protestantes, ut vulgatum est in illius temporiis historiis. 6. Sub Eduardo Zuingliana secta introducitur.-Post ejusmodi vero illius Ecclesiæ caput ex turpissimis principiis obortum, anno Dominicæ incarnationis 1546, aliud non minus firmum, et regimini ecclesiastico aptum (puer nempe novem annorum, Eduard. VI) utrumque moderaturum corpus, spirituale et temporale, ipse licet alterius indigens regimine, successit. Quem etsi pater in fide catholica (uno dempto primatus Ecclesiæ titulo) educari jusserat, hoc tamen spreto Henrici regis mandato, Zuinglianam Henrico omnium maxime exosam amplexatus est sectam, Pontificiamque exercuit auctoritatem, co quod (ut in illius rescripto quodam legitur) omnis juris dicendi auctoritas, atque etiam jurisdictio omnimoda, tam illa, quæ ecclesiastica dicitur, quam secularis, a regia potestate velut a supremo capite manat. Cum plurimæ igitur innovationes per totum fere septennium fierent, Regius tandem juvenis pridie nonas Julii, ætatis suæ anno 16, regni vero 7, e vivis excessit, eoque extincto, et ipsa itidem Zuingliana secta in Anglia pene extincta est.

1 Surius, in Historia nostri temporis. Cochleus in Historia Lutheri. Mauritius Canneus in historia de Martyrio Carthusianorum.

7. Sub Maria fides restituitur. -Subsecutum est etenim felicissimum illud regnum Mariæ, lectissimæ pariter ac religiosissimæ in omnibus feminæ, quæ post obtentam cœlesti auxilio inexpectatam ab inimicis victoriam, sua sola pietate et religione mota, primatus titulum a patre et fratre usurpatum respuit, et e stylo regio delevit, pristinamque quam semper professa fuerat, catholicam religionem, divina mirifice cooperante potentia, Pontificis interposita auctoritate, per omne suum regnum restituit. Sed ob patris vel subditorum peccata, hoc tanto Romanæ fidei publicæ professionis bono, præclarissimæ reginæ morte, post quinquennium et quatuor menses, privata est Anglia.

8. Elisabetha Calvinianam sectam in regnum invexit. — Mariæ in regno successit Elisabetha, tertia Henrici soboles, non vero in pietate ac religione. Nam pro catholica, Calvinianæ sectæ formam statim in regnum induxit. Et quamvis in primo Parlamento non fore caput Ecclesiæ appellandam visum fuerit, quia Calvino nomen illud in patre displicuerat, nihilominus suprema gubernatricis Anglicanæ Ecclesiæ (quod in idem recidit) sibi nomen assumpsit, subditosque ad illud solemni juramento confirmandum compulit, multisque legibus in variis comitiis editis, omnimodam in spiritualibus potestatem regio sceptro annexam esse voluit, decrevit, ac declaravit. Et in hoc statu ac professione religionis, quamdiu Elisabetha vixit, Anglia perseveravit.

9. Status Angliæ sub Jacobo.-Illa vero demortua, Serenissimus Jacobus reginæ Scotia Mariæ filius, et in regno hæres, sceptrum etiam Anglicani regni consecutus est, neque hoc suo jure contentus, simul cum illo primatum cum suprema spirituali potestate in universam Britanniam usurpavit, sectam autem vel Calvinianam, vel parum ab ea diversam profitetur, et a suis subditis totis conatibus recipi et observari studet. Et nihilominus semetipsum non solumn Catholicum, sed etiam fidei vere christianæ, catholicæ, et apostolicæ defensorem et propagatorem profitetur. Quantum vero titulus hic a veritate aberret, quantumque facta verbis contraria sint, videndum superest.

[blocks in formation]

evidenti consecutione ex narratione, et rerum mutatione in superiori capite proposita, in hunc modum colligo. Interrogo enim an fides illa, quam per Augustinum, et alios verbi Dei ministros, a Gregorio missos Anglia recepit, et usque ad Henricum VIII retinuit, vera fuerit necne. Nam quidquid horum eligatur, facile, ut existimo, convincemus, eam, quam nunc rex Angliæ profitetur, fidem vere Christianam non esse. Argumentum hoc sumere mihi videor ex Augustino, lib. 2 contra ep. Gaudent., c. 7, ubi Donatistas sic urget: Dic mihi utrum eo tempore Ecclesia, quando secundum tus, omnium criminum reos recipie bat, etc., malorum contagione perierat, an non perierat, etc., et infra: Responde, utrum Ecclesia perierit, an non perierit? Elige quod putaceris: si jam tunc perierat, Donatum que peperit? Si autem tot in cam sine baptismo (utique secundo) aggregatis perire non potuit, responde, quæso, ut ab ea se tanquam malorum communione devitans, pars Donati separaret, quæ dementia persuasit? Simili enim modo interrogamus vel tempore Gregorii Ecclesia perierat, vel non perierat. Si perierat, Anglicanam Ecclesiam quæ genuit? Si non perierat, ut ab ea se Anglia sub Henrico separaret, quæ dementia persuasit, aut quo modo potest catholica esse, quæ in separatione ab Henrico facta perseverat? Nam imprimis si antiqua illa fides vera fuit, defectio ab illa repugnans est et contraria veræ fidei; at vero secta quam nunc Anglia profitetur, nihil aliud est quam defectio, seu rebellio quædam ab illa fide; quomodo ergo potest vera fides dici aut reputari? Que enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut qua societas lucis ad tenebras? quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? Fieri enim non potest, ut contraria simul in idem conveniant : defectio autem a vera fide contraria est ipsi fidei christianæ; ergo non potest secta, introducta per defectionem a christiana fide, ejusdem nomen, nedum veritatem usurpare. Etenim divina fides, qualis christiana est, mutari non potest, neque inconstantiam pati: nam Deus, in cujus veritate nititur, seipsum negare non potest, vel (quod perinde esset) quod semel dixit retractare; ergo secta, quæ per defectionem a divina et catholica fide introducta est, non potest esse divina fides, sed humana adinventio, vanaque opinio.

1 2 Ad Cor. 6.

2. Atque hunc discursum confirmat egregie reprehensio Pauli, quæ non minus in Anglos quam in Galatas convenit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi'; id est (exponente Chrysostomo) sunt aliqui, qui mentis vestræ obtutum opinionibus suis turbant, et subvertere volunt Christi Evangelium, quod unicum est, et præter illud non potest esse aliud. Ergo omnis doctrina, quæ ab illo unico Evangelio deficit, humana opinio est, et secta veritati divinæ contraria. Nomine enim Evangelii, ut exposuit August., lib. 3 cont. litter. Petil., c. 6, omnem catholicam doctrinam Paulus comprehendit, de qua subjungit: Licet nos, aut Angelus de cœlo evangelizet vobis præter id quod evangelizavimus robis, anathema sit. Quod iterum statim repetit, ut fidei Catholicæ firmitatem et stabilitatem exaggeraret, ait Hieronymus; quia si fieri posset ut Apostoli et Angeli mutarentur, tamen non esset ab eo, quod semel acceptum fuerat, recedendum; et latissime Lirinens., cap. integro 12, ubi inter alia inquit: Tremenda districtio, propter adserendam primæ fidei tenacitatem, nec sibi, nec cæteris coapostolis pepercisse. Parum est, etiam si Angelus, etc. Igitur si prior doctrina Anglis prædicata, et ab eis fideliter recepta, divina fuit, defectio ab illa non potest esse translatio in aliam fidem veram, sed potius est fidei perversio et conturbatio.

3. Qui negat aliquid fidei totam subvertit.-Advertitque eleganter Hieronymus (quod maxime pro sequenti doctrina considerandum est) hæc dici a Paulo, de his qui in eumdem credebant Deum, et easdem Scripturas habebant, proprio tamen spiritu eas interpretabantur, et ita Evangelium novum introducere, seu mutare, antiquare, et in aliud convertere conabantur: Sed non valent (ait Hieronymus) quia hujusmodi natura est, ut non possit aliud esse quam verum est. Et subjungit: Omnis, qui Evangelium alio interpretatur spiritu et mente, quam scriptum est, credentes turbat, et concertit Evangelium Christi, ut quod in facie est, post tergum faciat, et ea, que post tergum sunt, vertat in faciem. Chrysostomus tandem, divino quidem, ut apparet, spiritu motus, quasi præsentem schismatis causam, et Ecclesiæ Anglicanæ statum

Ad Galatas 1.

« PredošláPokračovať »