Obrázky na stránke
PDF
ePub

potest Papa sæcularia judicia usurpare; in casu vero ad spirituale bonum necessario, potest vel iniquam sententiam irritare, vel causam aliquam temporalem ad se avocare. Præsertim quando inter eos lis versatur, qui superiorem in temporalibus non recognoscunt, et ad commune bonum Ecclesiæ conveniens judicatur. Sicque dicit Innocentius III, in c. Per venerabilem, Qui fil. sint legit., super patrimonium Petri plenam se exercere potestatem: In aliis autem regionibus, ait, certis causis inspectis temporalem jurisdictionem casualiter exercemus. Et fere idem in sententia dixit Bernardus, lib. 1 de Consider., nam in c. 6, dicit temporalia judicia ad Pontifices non pertinere, addit vero in c. 7: Sed aliud est incidenter excurrere in ista, causa quidem urgente, aliud vero incumbere istis tanquam magnis. Ratio est, quia ad munus Pontificis spectat impedire publica peccata, eorumque occasiones morales, præsertim quæ cum vi aliqua vel auctoritate inferuntur, auferre; ergo si leges civiles vel judicia sæcularia fovent peccata, aut illorum occasionem præbent, possunt per Pontificem vel irrita declarari, vel etiam irritari, ut recte dixit Victor.. Relect. 1, de Potestat. eccles., q. 3, § Utrum potestas spiritualis sit supra, etc., n. 13. Simili etiam modo ad Pontificem spectat promovere fidem, religionem et pietatem, et ideo in earum favorem potest aliquid statuere et præcipere, ut servetur, non obstante quacumque lege civili.

compelli possunt.—Quod autem etiam posteriori modo possit Pontifex regibus imperare, probatur, quia principes christiani vel ex officio suo, vel ex justitia quadam legali, qua membrum reipublicæ illi subvenire obligatur, vel ex charitate christiana Ecclesiam defendere, eique auxilium conferre tenentur. Ergo, necessitate vel causa exigente, potest Pontifex, ut spiritualis Pastor, tam universalis Ecclesiæ, quam ipsorum principum, eos movere ad usum potestatis suæ, eos excitando, et obligando per imperium. Assumptum ex terminis videtur notum, quia omnes Christiani sunt membra unius corporis Ecclesiæ; membra autem, ut ait Paulus, 1 ad Cor. 12, pro invicem, et maxime pro bono totius corporis sollicita esse debent, unumquodque juxta suam potestatem et dignitatem; ergo quando principis potentia necessaria est, hæc sollicitudo et cura ei maxime incumbit. Unde Leo Papa, ep. 75 ad Leonem Augustum: Debes (inquit) incunctanter advertere regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiæ præsidium esse collatam. Et Gregorius, lib. 2, indict. 11, epist. 61, seu cap. 100: Ad hoc polestas pielali imperatorum data est, ut qui bona appetunt, adjuventur, et terrestre regnum cœlesti regno famuletur. Et optime Augustinus, epist. 50, tractans illud Psal. 2: Et nunc reges inteliigite, erudimini, qui judicatis terran, servite Domino in timore: Aliter (inquit) serrit, quia homo est, aliter, quia etiam rex est. Quia homo est, ei servit, vivendo fideliter; quia rex est, sercit, leges justa præcipientes, et contraria prohibentes convenienti vigore sanciendo. Unde Concilium Parisiense, sub Ludovico et Lothario, libro secundo, c. 2: Rex (inquit) primo defensor esse debet Ecclesiæ, servorum Dei, etc. Ideoque iidem Ludovicus et Lotharius imperatores ad Eugenium Papam scripserunt: Veraciter nos debitores cognoscimus, ut his, quibus regimem Ecclesiarum, et ovium dominicarum cura commissa est, in omnibus causis ad divinum cultum pertinenti'us, open et auxilium pro qualitate virium nostrarum, et intellectus nostri capacitate feramus. Et catholicus imperator Carolus V, in edicto Wormaciensi : Ad honorem, dixit, Dei omnipotentis, Romanique Pontificis, et S. Sed's Apostolicæ debitam reverentiam, pro imperialis dignitatis officio debito, necnon zelo et studio, quo nostrorum ma16. Ad defensionem fidei reges a Pontifice jorum more et ingenita etiam nobis vi ad de

15. Alter usus spiritualis potestatis esse potest in dirigenda temporali, quatenus potestatem et vires exequendi, seu ministrandi habet'. Potesque hic usus esse duplex, unus est cohibendo abusum illius potestatis, alter movendo ad necessarium usum, et, si opus fuerit in auxilium fidei vel defensionem Christianæ religionis, illum imperando. Ad utrumque igitur residet in Pontifice potestas. Et de priori quidem res est per se evidens, quia, ut dixit Innocentius III, in cap. Norit, de Judiciis, cohibere peccata proprium est spiritualis potestatis, et maxime ad id tenetur, quando sunt publice nociva, et contra commune bonum; sed talis est abusus ille potestatis regiæ ad nocendum, et injustum bellum inferendum; ergo sine dubio in hoc subditur rex Pontifici, qui sic ei possit talem potestatis suæ usum prohibere.

fensionem catholicæ fidei, sanctæque Romanæ

' Vide Sander., lib. 2 de Visib. mon., c. 4. et universalis Ecclesia honorem, tutelam et

protectionem, omnes nostras vires, et facultates, materiali Ecclesiam defendere præcipiuntur. imperium, regna, dominium, vitam denique et animam ipsam exponere sumus parati.

17. Ex his autem illatio superius facta facile monstratur. Nam si rex aut princeps in hoc auxilio Ecclesiæ præstando sit negligens, sine dubio potest Pontifex illum excitare, et præcipiendo movere. Primum ex illo principio supra probato, quia Papa non solum est pastor regis ut hominis, sed etiam ut regis, quia in utroque munere se recte gerere debet, ut salvari possit, et Deo placere; ergo potest Pontifex curare, et illi præcipere ut regis obligationem in hac parte adimpleat. Deinde quamvis non ita urgeret Ecclesiæ necessitas, ut ex lege ipsa charitatis quasi naturalis oriretur obligatio, sufficiente causa interveniente, posset Pontifex illam imponere, quia præceptum esset justum ; nam in ordine ad spiritualem finem esset rationi consentaneum, ac subinde esset legitima potestate impositum. Quia cum Pontifex sit caput, et superior in spiritualibus, potestatem habet imponendi ea præcepta, quæ in ordine ad spiritualem finem, et bonum Ecclesiæ, justa et prudentia sunt.

18. Atque hac ratione dixit Bonifacius Papa, in Extrav. Unam Sanctam, de Major. et obed., tacite approbans sententiam Bernardi, 1. 4 de Consider., c. 3, in sede Petri non solum esse spiritualem gladium, sed etiam temporalem Sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus, ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum, et patientiam sacerdotis, quia oportet gladium esse sub gladio. Quod late probat ostendendo debitam Ecclesiæ institutionem hunc ordinem postulare, et concludit: Romano Pontifici omnem humanam creaturam subesse definimus, et pronunciamus omnino esse de necessitate salutis. Atque eodem modo Nicolaus Papa II, de Romana Ecclesia loquens, inquit: Eam solus ille fundavit, qui beato æternæ vitæ Clavigero, terreni simul et cœlestis imperii jura commisit, utique cœleste, per se exercendo, terrenum vero, ipsius potentia utendo, illam per imperium, si opus fuerit, efficaciter excitando. Et hoc modo idem Pontifex, in epistola ad Episcopos Galliæ, illis eorumque defensoribus mandat, ut spirituali simul et temporali gladio malignos quosdam usque ad recuperationem bonorum Ecclesiæ insequantur. Quod cum partitione accommoda accipiendum est, nam Episcopi spirituali gladio, defensores autem, id est, Patroni, vel principes gladio

19. Multa similia sumi possunt ex Decreto, dist. 96, c. Si Imperator, ubi Joannes Papa ait, ex Dei ordinatione omnes sæculi potestates Ecclesiæ debere esse subjectas; et Gelas., cap. Duo sunt, ad imperatorem Anastasium scribens: Nosti (ait inter alia) ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam redigi voluntatem, etc. Idem, in c. Quamvis, dist. 22; Innocentius I, in c. Quoties, 24, q. 1. Similia hahentur ex Gregorio VII, in c. Quis dubitet, et ex Innocentio III, in c. Solitæ, de Majorit. et obed., ubi potestatem Pontificiam ita ad imperialem comparari ait, sicut animam ad corpus, vel sicut solem ad lunam. Idem in c. Per venerabilem, Qui fil. sint legitimi, in hoc sensu dixit: Certis causis inspectis, temporalem jurisdictionem in aliis etiam regionilus casualiter exercemus; id est, non directe sicut in proprio patrimonio Ecclesiæ, sed indirecte, quando ratio spiritualis finis id postulat. Quod confirmat ex Deuteron. 7: Si quid difficile et ambiguum, etc., et ex 1 Cor. 6: Nescitis quoniam Angelos judicabimus, quanto magis sæcularia. Sic denique accipiendum est quod Bernard. supra, et epist. 256 ad Eugenium, dixit: Exercendus nunc est uterque gladius ; per quem autem, nisi per vos? Petri uterque est, alter suo nutu, alter sua manu, quoties necesse est, evaginandus. Expendenda est enim illa particula, suo nutu ; est enim de voluntate justa, et prudenti intelligenda, ut per alteram particulam, Quoties necesse, satis declaratur. Supponit autem hæc voluntas potestatem, quæ eminenti quadam ratione materialis gladius appellatur, quatenus per illam efficaciter moveri potest. Est ergo in Pontifice quoad hanc etiam partem potestas directiva in principes temporales. Atque ita satis declarata et probata est assertio posita, quæ in capite sequenti amplius confirmabitur.

[blocks in formation]

anxie timet, eam præcipue quæ usque ad regni expoliationem protendatur, quia persistendo in errore suo non credit se esse in suo sceptro securum, si a subditis suis talis potestas in Pontifice esse credatur. Ut ergo libere possit in sua cæcitate persistere, Ecclesiam Christi vult omni remedio contra hæreticos Principes privare. Quod ante illum etiam Marsilius Patavinus, et alii Ecclesiæ hostes commenti sunt. Contrarium autem docent omnes Catholici Doctores, quos supra commemoravi, et latius Bellarminus, in novo opusculo allegato eos allegat, estque non minus certum, quam cætera, quæ dicta sunt. Imo, si ea ponderentur attente, et dictum refatare errorem, et veritatem catholicam, usu, auctoritate et ratione comprobatam defendere, difficile non erit.

2. In Summo Pontifice est vere potestas iniquos reges coercendi. - Primum enim in Pontifice esse potestatem ad coercendos temporales principes iniquos et incorrigibiles, et præsertim schismaticos, et pertinaces hæreticos, evidenter ex dictis sequitur. Quia vis directiva sine coactiva inefficax est, teste Philosopho, lib. 10 Ethic., cap. ult.; ergo si Pontifex habet potestatem directivam in principes temporales, etiam habet coactivam, si justæ directioni per legem vel præceptum obedire noluerint. Probatur consequentia, nam quæ a Deo sunt, ordinata sunt, et optime instituta; ergo si Pontifici dedit potestatem directivam, dedit coactivam, quoniam institutio aliter facta esset imperfecta et inefficax. Unde contraria ratione docent Theologi non habere Ecclesiam potestatem actus mere internos præcipiendi, quia de illis judicium ferre non potest, et consequenter neque pro illis pœnam imponere, quod ad vim coactivam pertinet, ut auctor est D. Thomas, 1. 2, q. 91, art. 4, et 100, art. 9. Ergo e converso, cum Pontifex possit imperando efficaciter dirigere potestatem temporalem in actibus suis, potest etiam cogere et punire principes sibi non obtemperantes, in iis quæ juste præcipit.

[blocks in formation]

Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. In his autem verbis aperte docet Apostolus habuisse a Deo potestatem vindicandi et puniendi omnem inobedientiam quorumcumque fidelium, quantum ad Ecclesiæ ædificationem et bonum oportuerit; potestas autem ulciscendi seu puniendi coactiva est, ut per se constat. .Unde Chrysostomus ibi, homilia 22, sic inquit: Ad hoc potentiam accepimus, ut ædificemus. Quod si quis obluctetur et dimicet, atque ita affectus sit, ut nulla ratione sanari possit, tum demum altera quoque facultate utamur, eum diruentes, ac prosternentes. Theophylac. etiam ita exponit: In promptu habemus pænam et ultionem. Et infra Præcipue quidem ad ædificationem accepi (utique potestatem); sin quisquam fuerit incurabilis, demolitione utemur. Et infra: Si voluero (inquit) gloriari, quod Deus aliquid amplius mihi dederit, ut potestatem habeam benefaciendi imprimis, et quando cogor, etiam puniendi, non erubescam, hoc est, non monstrabor arrogans aut mendax. Atque eodem modo ad litteram exponunt Theodoretus et alii Græci; et ex Latinis, Anselmus et Cajetanus ibi, et Augustinus, epistola quinquagesima, dum hoc testimonio utitur ad probandum, posse Ecclesiam hæreticos pœnis ad resipiscendum cogere.

4. Per virgam in Scriptura potestas coactiva significatur. Eamdemque vindicandi potestatem nomine virga significavit Paulus, ad Cor. 4, cum dixit: Vultis in virga veniam ad vos, juxta Scripturæ phrasim : Reges eos in virga ferrea, Psal. 2, et locis similibus; et Psal. 22: Virga tua et laculus tuus ipsa me consolata sunt, ut exponit Hieronymus, Zachariæ 1. Idemque sentit de prædictis verbi Pauli, ad Galat. 6. Clarius ita exposuit Augustinus, lib. 3 contra Epist. Parmen., cap. 1, dicens: Jam hic apparet eum loqui de vindicta, ad cujus significationem virgam nominavit. Et Ambrosius, epist. 18 ad Marcell, sororem : Quem virga sacramentis abdicavit cœlestibus, eumdem mansuetudo restituit. Et lib. 1 de Pœnit., c. 12: Quid esset in virga venire, docet invectio fornicationis, accusatio incesti, reprehensio tumoris, postremo condemnatio rei. Idem in sententia habent Gregorius, lib. 1, ep. 4; et Tertullianus, lib. de Pudicit., c. 14, ut expositores in eumdem locum prætermittam.

5. Exploduntur evasiones adversariorum,

tum, Paulus satis ostendit, 1 ad Cor. 5, et ita esse perpetua traditione servatum, omnia jura, omnia Concilia, omnia decreta Pontificum, omnia Sanctorum Patrum scripta, denique omnes historiæ testantur, ut ea in medium adducere supervacaneum sit. Maxime vero contra hæreticos esse necessarium hujusmodi coercitionem, satis ostendit Paulus, ad Tit. 3, dicens: Hæreticum hominem post primam et secundum correctionem devita ; et illud Joan. 2: Nec Are ei dixeritis.

- Nec video quid ad hæc loca responderi tempore Apostolorum esse in Ecclesia usitapossit, nisi fortasse, vel Paulum loqui ad communem plebem Ecclesiæ sibi subjectam, non de regibus, qui superiores sunt; vel loqui de potestate specialiter concessa, ex qua non licet ad ordinarium Ecclesiæ regimen argumentari. Sed utrumque futile est. Cur enim sermo Pauli reges christianos, et inobedientes, et pertinaces non comprehendit? Num ne quia tunc nulli erant in Ecclesia temporales reges? At fortasse tunc etiam non erant in Ecclesia Angli; ergo etiam illos omnes non comprehendet? Vel forte quia reges sunt in potentia et dignitate temporali altiores? at hoc non obstat quominus jugo Christi et ecclesiasticæ potestati subditi sint, ut ostendimus; ergo si illa potestas coerciva est malorum Christianorum, teste Paulo, est etiam punitiva regum Christianorum; vel si rex Angliæ exemptum se esse gloriatur, aut se non Christianum fateatur, aut privilegium divinum ostendat, et exemptionem verbo Dei factam, alioqui a causa jure cadit, licet facto resiliat. Quamvis autem potestas illa Pauli, quantum spectat ad personam, et apostolicam dignitatem ejus, cum illo fuerit extincta, non sequitur in Ecclesia non perpetuo manere, quia illa eadem potestas perfectius fuit in Petro ordinario jure, et ut ei succederetur, quia ad munus pascendi et conveniens Ecclesiæ regimen necessaria erat, ut in superioribus ostensum est.

6. Potestas ligandi potestatem coercitam includit. Et confirmatur tandem ex potestate ligandi et solvendi singulariter data Petro, nam potestas ligandi etiam potestatem coercendi et puniendi includit. Et si adversarii hoc negaverint, oportet ut exceptionem ostendant, nam Christus universim locutus est, dicens: Quæcumque ligareris. Accedit quod ipsemet Christus ita potestatem illam interpretatus est Matth. 18. Nam cum dixisset Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus, subjungit: Quacumque alligareritis super terram, erunt ligata et in cœlis. Quasi diceret, Si Ecclesiæ liganti non obedierit, sit tibi tanquam ethnicus, quia non deerit in Ecclesia potestas ad ligandum ita efficax, ut quod ipsa ligaverit, in cœlo etiam ligatum judicetur. Et ita licet Calvinus et sequaces locum hunc, sicut cætera, depravent, ex illo semper Ecclesia intellexit, esse in pastoribus suis potestatem coercendi, saltem per excommunicationis censuram, quæ est spiritualis pœna. Quod

7. Solum id, quod ad causam maxime refert, non prætermittam, nimirum, hac censura sæpe usos esse Pontifices contra imperatores et reges, compertissimum esse. Innocentius enim I excommunicavit Arcadium et Eudoxiam ob crimina contra Sanctum Chrysostomum commissa, ut patet ex ultima epistolarum ejus, et ex Nicephor., lib. 13, c. 34; idemque retulit Gregorius VII, lib. 8 Registr., c. 21; Gregorius II, synodico anathemate obstrinxit Leonem imperatorem cum sectatoribus ejus in eversione imaginum, ut ex Zonara et aliis refert Baron., anno 726, n. 24. Idemque postea Gregorius III confirmavit, ut Platina refert. Idem Gregorius VII, Henricum IV imperatorem, sæpius admonitum, excommunicavit in Romana Synodo, ut habetur in lib. 3 Epistolarum ejus, Epistola 5 et 10. Illamque sententiam a successoribus Pontificibus et a Conciliis confirmatam erudite defendit Cardinalis Bellarminus, contra Barclaium, c. 9. Idemque Gregorius VII, in alio Romano Concilio, imperatores, reges, et alios temporales principes usurpantes investituras episcopatuum vel aliarum dignitatum ecclesiasticarum, vinculo excommunicationis ipso facto astrinxit, ut habetur lib. 7 Epistolarum, post epist. 14; idemque Poloniam propter gravissimum regis delictum in Sancti Stanislai occisione commissum interdixit, ut est apud Baronium, Anno 1079, n. 40. Præterea Alexander III Fridericum I imperatorem excommunicavit, ut refert Platina in Alexandro III, ubi etiam multa alia commemorat, quæ hanc supremam potestatem in Pontifice ostendunt. Postea Innocentius III Othonem Vimperatorem anathemate notarit, ut ait Platina, in Vita ejus. Gregorius IX Fridericum II excommunicavit, ut habetur ex c. Ad Apostolice, de Sent. et re jud., in 6. Joannes denique XXII Ludovicum, Bavarum, intrusum imperatorem, excommunicavit, ut late refert Albert. Pighius, lib. de

Visib. Monar., c. 14. Præterea potestatem hanc in Ecclesia supponit Concilium Lateranense sub Innocentio III, c. 3, cum jubet ut, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur sæculares potestates, quibuscumque fungantur officiis, ut pro defensione fidei publicæ juramentum præstent, etc. Quæ forma ferendi censuras, quæ reges et imperatores comprehendant, frequentissima est, et non est noviter usurpata, sed antiqua satis, cum in privilegio quodam concesso, a Gregorio I, monasterio Sancti Medardi inveniatur, ut post illius epistolas habetur. Eumque Gregorii locum refert alter Gregorius VII, idemque argumentum ex illo sumit lib. 8 Reg., ep. 21, ad Herimetensem.

8. Basilius etiam imperator eamdem in Pontifice potestatem supra imperatores in octava Synodo, act. 6, confessus est dicens : Nicolaus Papa, cum S. Romanorum Ecclesia, anathema pronunciarit contra resistentes hujusmodi decreto, atque sententiæ. Hoc autem nos olim scientes, et paventes judicium anathematis promulgari, obsecundare Synodico judicio Romanæ Ecclesia necessarium durius. Eamdem recognovit Philippus I, rex Galliæ, qui excommunicatus ab Urbano II, et postea a Paschali, resipuit, et Romam pro solutione misit, ut videri potest in Baronio, anno 1100 et 1101. Et eamdem agnovit Ludovicus, rex Galliæ, cum ad Alexandrum III scripsit, enixe postulans ut contra regem Angliæ pro morte S. Thomæ Cantuariensis potestate sua uteretur. Et Henricus ipse, rex Angliæ, resistere non est ausus, et pænitentiam a Pontifice impositam humiliter suscepit, ut Platina refert. Simile exemplum refert Petrus Blesens., epist. 145, de Eleonora, Angliæ regina, quæ in defensionem suam, et filii sui injuste a rege Galliæ in carcere detenti, auxilium Summi Pontificis et usum spiritualis gladii contra regem postulavit. Denique eamdem potestatem in Pontifice agnoscebat rex Angliæ, qui regem Galliæ ad Innocentium III detulit, ut eum corriperet, et si ipsum audire nollet, excommunicaret, ut ex cap. Norit, de Judiciis, colligimus, ubi Pontifex habet illa verba : Non intend mus judicare de feudo. Et infra: Sed decernere de peccato, cujus ad nos pertinet sine dubitatione censura, quam in quemlibet exercere possumus et debemus. Unde de eodem Innocentio III refert Matt. Paris., anno 1204, Joannem, Angliæ regem, excommunicasse, et regnum ipsum interdixisse.

9. Quapropter ipse etiam Marsil. Paduanus, ut referunt, non est ausus negare, posse Pontificem coercere principes et reges, præsertim hæreticos, per censuras ecclesiasticas excommunicationis, vel etiam interdicti, sed negavit posse ulterius contra illos procedere. Et rex Jacobus, in defensione sui juramenti fidelitatis, non tam acriter videtur resistere potestati excommunicandi, quam temporaliter puniendi, ideoque hoc maxime titulo illud juramentum defendit, quod per illud non cogat subditos abjurare potestatem Papæ ad excommunicandum regem, sed solum ad privandum illum regio dominio ac potestate. Existimat enim, ut in Præfatione, pag. 12, dicit, Aldicandorum regum jus nullo legitimo titulo Pontifici quæsitum esse. Et hanc, quam vocat, injustam Paparum usurpationem, et violentiam sæcularem, excommunicationis, quæ spiritualis censura est, longe, lateque excedere. Ex quibus verbis satis constat, non ita spiritualem censuram, sicut temporalem coercitionem aversari.

10. Posse Pontificem temporales reges pœnis etiam temporalibus punire, ostenditur. — Superest ergo ut contra ipsum, et contra Marsilium, et alios ulterius procedamus, eamdemque Pontificis potestatem, ad coercendos reges temporalibus pœnis ac regnorum privationibus, quando necessitas postulat, extendi posse, ostendamus. Quod eodem fere discursu ex eisdem Scripturæ locis sufficienter fieri potest. Nam Christus Dominus dedit Petro et successoribus potestatem corrigendi omnes Christianos, etiam reges, et consequenter, si inobedientes atque incorrigibiles. sint, eos coercendi ac puniendi; sed hanc pctestatem non limitavit ad censuras ecclesiasticas; ergo nec potest a nobis, vel ab aliquo Ecclesiæ principe limitari, sed ad ipsummet Romanum Pontificem pertinet decernere, et determinare pœnam convenientem juxta occasionem, vel necessitatem occurrentem.. Priorem propositionem satis jam probavimus; posteriorem autem ex verbis Christi sæpe adductis, et recte perpensis, ostendere possumus. Nam verbum Christi : Pasce oves meas, indefinitum est; unde quatenus in verbo pascendi includitur etiam potestas coercendi, quæ in omni pastore necessaria est, talis potestas non definitur ad censuras, sed relinquitur determinanda ad modum pœnæ seu coercitionis per prudentiam, et justitiæ æqui

1 Azor, 2 p. Inst., lib. 4, c. 19.

« PredošláPokračovať »