Obrázky na stránke
PDF
ePub

necessarium ad munus illi commissum exequendum, scilicet, ad confirmandum subditos in vera fide, et ad auctores hæresum et falsæ doctrinæ ab Ecclesia segregandum, omniaque putrescentia membra jam emortua resecandum. Quam rationem multi ex allegatis Pontificibus indicant.

10. Quod si Protestantes Angli, præter hæc antiqua, noviora testimonia requirunt, audiant imprimis suum gravissimum historicum Bedam, lib. 3 Histor. Anglican., cap. 25, in fine, seu apud illum, sapientem quemdam presbyterum nomine Wilfridum, qui, allegatis decretis Romanæ Ecclesiæ ad quamdam de Paschate controversiam definiendam, ita concludit: Si audita decreta Sedis Apostolicæ, imo universalis Ecclesiæ, et haec litteris sacris confirmata, sequi contemnitis, absque ulla dubietate peccatis. Et si enim Patres tui sancti fuerunt, numquid universali, quæ per orbem est, Christi Ecclesiæ, horum est paucitas una de angulo extrema insulæ præferenda? His addo testimonia Gregorii, qui usque ad sexcentesimum quartum Christi annum sedit, et de integritate fidei Sedis suæ testatur, lib. 3 Epistolar., indictio. 12, ep. 32, et sæpe alibi. Et ideo ep. 41 ad Bonifac. sic inquit: Hortor vos, ut dum vite spatium superest, ab ejusdem beati Petri Ecclesia, cui claves cælestis regni commissæ sunt, et ligandi ac solvendi potestas attributa, vestra anima non inveniatur divisa, ne si hic beneficium ejus despicitur, illic vita aditum claudat. Et lib. 4, indict. 13, c. 77, ep. 32, contra Joannem, Episcopum Constantinopolitanum, qui nomen universalis Episcopi usurpare ausus fuerat, invehitur imprimis verbis et promissionibus Christi: Cunctis enim, ait, Evangelium scientibus, liquet, quod voce Dominica sancto, et omnium Apostolorum Principi Petro Apostolo, totius Ecclesiæ cura commissa est; ipsi quippe dicitur: Pasce oves meas; ipsi dicitur: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos; ipsi dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Ex quibus colligere intendit, solum Episcopum Romanum revera esse universalem, licet propter modestiam non soleat ita vocari. Deinde vero addit, Constantinopolitanum Episcopum non posse esse universalem, cum in ea Ecclesia multi Patriarchæ hæresum auctores fuerint, quod absit ab universali Episcopo (ut significat), quia universa Ecclesia a statu suo corruit, quando is, qui appellatur universalis, ca

dit. In quo plane sentit, ad firmitatem Ecclesi pertinere, ut suprema et universalis sedes in fide immutabilis sit. Quod aperte confirmat lib. 6, indict. 5, c. 291, alias ep. 37, dicens: Quis nesciat sanctam Ecclesiam in Apostolorum Principis soliditate firmatam, quia firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur, cui veritatis voce dicitur: Tibi dabo claves, etc., et cui rursus dicitur: Confirma fratres tuos. His adjungi potest sententia Leonis IX, in epist. 1, cap. 7, dicentis: A Sede Principis Apostolorum, Romana videlicet Ecclesia, tam per eumdem Petrum, quam per successores suos reprobata, convicta, atque expugnata sunt omnium hæreticorum commenta, et fratrum corda in fide Petri, quæ hactenus non defecit, neque unquam deficiet, sunt confirmata. Quæ scripsit hic Pontifex post annum millesimum quinquagesimum, et ea fundat in promissione Christi quoad futurum tempus, quoad præteritum vero etiam in evidentia facti, quod universo orbi notum esse supponebat.

11. Præterea ad eamdem veritatem confirmandam afferre possumus Isidor., in epist. ult. ad Eugenium, Episcopum Toletanum, ubi prius de Petro ait : Præeminet cæteris, et ab ipso Dei et Virginis Filio honorem Pontificatus in Christi Ecclesia primus suscepit; idque confirmat testimoniis Matt. 16, et Joan. 21, et deinde subjungit: Cujus dignitas potestatis etsi ad omnes Catholicorum Episcopos est transfusa, specialius tamen Romano Antistiti singulari quodam privilegio, velut capiti ceteris membris celsiori, permanet in æternum : qui igitur debitam ei non exhibet reverenter obedientiam, a capite sejunctus, Acephalorum schismati se reddit obnoxium, quod sicut illud S. Athanasii, de fide S. Trinitatis, sancta Ecclesia approbat et custodit, quasi sit fidei catholicæ articulus, quod nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salous esse non poterit. In quibus verbis, licet non expresse asserat Ecclesiam Romanam non posse deficere a fide, supponit tamen usque ad sua tempora non defecisse, et idem semper esse futurum satis significat, cum dicit privilegium illius permansurum in æternum. Idem tradit Bernardus, qui Ep. 109 ad Innocen., contra novam hæresim insurgentem ejus implorat auctoritatem dicens : Oportet ad vestrum referri apostolatum pericula quæque, et scandala emergentia in regno Dei, ea præsertim, quæ de fide contingunt. Dignum namque arbitror, ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non

ex catholicis Theologis recenseri possent; sed quia prolixum esset, et non videtur necessarium, id omittimus.

possit fides sentire defectum. Hæc quippe hujus prærogativa sedis. Cui enim alteri aliquando dictum est: Ego pro te rogari, Petre, ut non deficiat fides tua? Ergo quod sequitur a Petri successore exigitur: Et tu aliquando confirma fratres tuos. In quibus verbis satis comprobat omnia quæ dicta sunt, et promissionum Christi veram intelligentiam. Unde lib. 2 de Considerat., ad Eugenium, c. 8, Pontificem Romanum dicit esse Principem Episcoporum, et potestate Petrum, et non modo ovium, sed et pastorum omnium pastorem, et alia multa, quibus eamdem veritatem stabilivit. Et in sermone de Privilegiis S. Joannis Baptistæ, Ecclesiam Romanam dicit esse omnium Ecclesiarum matrem et magistram, cui dictum est: Et pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. Denique B. Anselmus, Cantuariensis Archiepiscopus, librum de Incarnat. ad Urbanum Pontificem dedicans, illum vocat universæ Ecclesiæ in terra peregrinantis Summum Pontificem, et subjungit in c. 1: Quoniam divina Providentia vestram elegit Sanctitatem, cui ritam et fidem christianam custodiendam, et Ecclesiam regendam committeret, ad nullum alium rectius refertur, si quid contra fidem catholicam oritur in Ecclesia, ut ejus auctoritate corrigatur, et alia, quæ prosequitur, quibus quid de Ecclesia Romana sentiret, satis declaravit. His addi possunt duo testimonia, quæ ab hominibus Græcis data sunt. Unum est Theodori Studitæ, in Ep. 1 ad Naucratium, quæ est 6 lib. 2, ubi de hæreticis sic ait: Testor nunc coram Deo, et hominibus, se ipsos arulserunt a corpore Christi, et supremo verticali throno, in quo Christus fidei claves posuit, adversus quem non prævaluerunt unquam, nec prævalebunt usque ad consummationem portæ inferi, ora, scilicet, hæreticorum, sicut pollicitus est qui non mentitur. Et in alio opere, de Cultu imaginum, cujus fragmentum refertur in lib. 3 Bibliothecæ sanctæ, de Romanis loquens, ait: Tanta est eorum fides, ut et illic infracta videatur esse petra fidei, nimirum, juxta verbum Domini fundata. Quæ testimonia refert et extollit Gennadius Scholarius, c. 5 Defensionis Concilii Florentini, sect. 12, ubi ipse ait, sect. 17: Si illa divina sedes non recte sentit, mentitur Christus, cum dicit: Calum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt; bis enim Ecclesiæ pollicitus est se cum ea fore, et portas inferi non prævalituras adtersus eam. Ubi alia etiam ex Patribus tertiæ et quartæ Synodi adducit. Et alia innumera

12. Fortasse tamen Protestantes, qui testimonia antiquorum Patrum pro suis vel nostris temporibus non recipiunt, etiam recentiorum testimonia rejicient, quia (ut ipsi fingunt) post defectionem Ecclesiæ Romanæ scripserunt. Sed qui in tantam incidunt audaciam et temeritatem, satis convincuntur, solo proprio judicio et arbitrio duci in interitum, et contra omnem humanam prudentiam loqui, cum et omnem humanam fidem, et ipsius fidei divinæ credibilitatem despiciant et enervent. Nobis ergo satis est ostendisse secundum Scripturas sacras, prout a Sanctis Patribus intellecta sunt, et secundum eorumdem Patrum traditionem, Romanam Ecclesiam, ratione Sedis Apostolica, et Cathedræ fidei, non esse aliam a Catholica, nec magis defecisse a fide, aut posse deficere, quam Ecclesiam Catholicam. Addimus præterea, si his omnibus non obstantibus, contendunt adversarii Romanam Ecclesiam defecisse, oportere ut designent tempus et annum in quo illa defectio inceperit, et sub quo Pontifice, et in qua materia vel articulo contigerit error; nam si nihil horum ostendere queant, ut revera non possunt, profecto omni fide indigni sunt. Et quidem de singulis temporibus, seculis, et annis, ac Pontificibus summa diligentia id ostensum est a Cardinali Baronio, in suis Annal.; ideoque in initio anni 700 prudentissime sic alloquitur ad lectorem : Attende animo, et lustra memoria, si quid inveneris in Ecclesia Catholica diminutum eorum, quæ in reliquis omnibus superioribus videris seculis. Et infra: Res ipsa id testatur, facta clamant, et mira consensione scripta Sanctorum omnium prædicant, a regia nunquam deflexisse sanctam Dei catholicam Ecclesiam via, etc.

13. Additur auctoritas et conjectura.-Quod vero spectat ad materiam defectionis, seu ad errores particulares, quos hæretici Romanæ Ecclesiæ tribuuut, postea pauca dicemus, saltem de his, quæ rex Angliæ attigit; nam in hoc brevi opere omnibus ex professo respondere non possumus, et ab aliis catholicis Doctoribus, et a nobis pro captu nostro, in aliis Theologiæ libris, prout occasio tulit, id factum est. Non omittam autem moralem conjecturam addere, quam mihi præbuit Tertullian., lib. de Præscript. adversus hæretic., c. 28, dicens: Quid verisimile est, ut tot ac

tantæ Ecclesiæ in unam fidem erraverint? nullus inter multos eventus est unus exitus; variasse debuerat error doctrinæ Ecclesiarum. Cæterum quod apud multos unum invenitur, non est erratum, sed traditum. Audeat ergo dicere aliquis, illos errasse, qui tradiderunt? Est profecto fere evidens conjectura, quam satis evincit tam veterum quam recentium hæreticorum experimentum; statim enim ac ab Ecclesia segregantur, in varias et differentes sectas dividuntur: Ecclesia autem Romana semper unitatem doctrinæ retinuit, consentientibus cum illa aliis Ecclesiis Catholicam fidem profitentibus; ergc evidens indicium est, illam. Ecclesiam nunquam a prima et originaria fide descivisse. Et ideo quoties aliqua Ecclesia, vel hominum factio ad aliam fidem declinavit, statim notata est, ut ab Ecclesia tam Catholica quam Romana separata in Ecclesia autem Romana, seu in sede Petri nunquam similis defectio aut separatio ab antiqua fide, vel ab aliis membris Ecclesiæ Catholicæ notata est; ergo adversariorum evasio et impositio frivola est et incredibilis.

1

14. Objiciunt hæretici aliquos Pontifices in heresim incidisse.-Maxime vero objicere solent hæretici lapsus quosdam et errata aliquorum Pontificum Romanorum, vel in personis eorum, vel in doctrina. Et imprimis contendunt aliquos vere hæreticos fuisse, et fidem perdidisse. Unde inferre possunt, verba Christi, non deficiet fides tua, non in omnibus Romanis Pontificibus vera inveniri ac subinde non fuisse de illis prolata, atque adeo neque privilegium aut promissionem nunquam errandi sortitos fuisse. Deinde objiciunt aliquos Pontifices, qui, licet de hæresi non accusentur, falsam doctrinam per humanam ignorantiam Ecclesiæ tradiderunt. His vero objectionibus in particulari et sigillatim propositis, copiose et erudite satisfecit Illust. Bellarminus, lib. 4 de Summ. Pontifice, et Card. Osius, contra Brentium, et alii nostri temporis scriptores.

15. Nullus Pontifex, ut caput Ecclesiæ, fi dem potest amittere.-Instantia.-Solutio. Ideoque breviter circa priorem partem recepta distinctio præ oculis habenda est, de Pontifice, vel credente, ut est privata persona, vel docente, ut Pontifex est. Ad illum enim posteriori modo spectatum, dicimus pertinere Christi promissionem: nam hoc modo est petra, a cujus firmitate pendet in suo genere firmitas Ecclesiæ. Hoc autem modo nullum

vestigium hæresis ostendunt hæretici in tota Summorum Pontificum successione. Considerando autem personam Pontificis priori modo, etiam inter Catholicos controversia est, an Pontifex possit esse hæreticus, et adhuc sub judice lis est, an aliquis non præsumptione tantum, sed vere talis fuerit. Hæc autem quæstio non pertinet ad fidei fundamenta, et ideo illam nunc omittimus. Et gratia vitandi controversiam, facile damus non esse necessarium promissionem Christi ad personam Pontificis, ut est unus ex privatis credentibus, extendere. Quod si quis instet, eadem ratione personam Petri ut privatam potuisse a fide deficere, non obstante Christi promissione, respondemus, primo, non esse eamdem rationem de Petro, quia illi immediate facta est promissio, et ideo non tantum facta est muneri, sed etiam personæ, ad alios autem solum per successionem descendit, et ideo solum eis ut successoribus Petri communicatur. Deinde addimus, Petrum non solum hanc habuisse promissionem, sed etiam alias communes Apostolis, ratione quarum omnes habuerunt personalem (ut ita dicam) confirmationem, tam in gratia, quam in fide et doctrina.

16. Nullus etiam in rebus pertinentibus ad universalem Ecclesiam potest errare.-Ad alteram vero partem, de erroribus qui Pontificibus tribuuntur, brevitur dicimus, aliud esse loqui de decretis Pontificum, quatenus per ea aliquid definiunt vel approbant tanquam credendum vel observandum ab universa Ecclesia ; aliud de privatis sententiis, opinionibus, aut rationibus Pontificum. In præsenti enim de prioribus decretis tractamus, et in eis nullum falsum dogma invenitur, quod per modum definitionis ab eis traditum sit, et Ecclesiæ ad credendum propositum, ut facile intelliget quicumque legerit ea, quæ auctores allegati, et Cajetanus, lib. 6 de Locis, cap. 1 et 8, latius prosequuntur. In privatis autem sententiis, vel opinionibus, vel etiam in rationibus quibus interdum utuntur, sicut non oportet esse fidei certitudinem, ita neque infallibilem veritatem, quia neque hoc est necessarium ad firmitatem vel puritatem fidei universalis Ecclesiæ, neque etiam est eorumdem Pontificum menti et intentioni consentaneum. Nam, eo ipso quod sub opinione vel humana existimatione loquuntur, profitentur se per humanam rationem et sapientiam loqui, non per infallibilem assistentiam Spiritus Sancti. Si quis tamen prudenti et pio ani

mo consideret etiam illa, quæ hoc posteriori modo a Pontificibus traduntur, forte nihil inveniet, quod non sit sapienter traditum, et satis probabili fundamento stabilitum.

CAPUT VII.

EXCLUDITUR TERTIA EVASIO HÆRETICORUM, QUAM PER DISTINCTIONEM ECCLESIE VISIBILIS ET INVISIBILIS CONFINGUNT.

1. Proponitur tertia evasio hereticorum de Ecclesia invisibili. In libro serenissimi Angliæ regis nihil de hac evasione, vel de invisibili Ecclesia expresse dictum invenimus; omittere tamen non potuimus, quin illi occurreremus, tum ut plerisque hujus sæculi hæreticis respondeamus ; omnibus enim satisfacere, et veritatem persuadere cupimus; tum etiam ut discursum a nobis inchoatum plenius perficiamus, et omnia vana subterfugia præcludantur. Multi ergo ex hæreticis, quamvis propter aperta testimonia Scripturarum negare non audeant, Ecclesiam Christi seu Catholicam perpetuo durare, et in fide vera permanere, ut aliquo modo vim rationis, et lucem veritatis effugiant, duplicem Ecclesiam distinguunt, unam veram et solidam, alteram tantum apparentem; et priorem dicunt esse invisibilem oculis corporeis, posteriorem autem visibilem esse. Qua supposita distinctione, respondent Ecclesiam invisibilem, esse veram Christi Ecclesiam et Catholicam, cui promissum est ut nunquam deficiat, nec portæ inferi contra eam prævaleant. Alteram vero Ecclesiam apparentem et visibilem, licet in hac externa specie perseveret, dicunt in veritate fidei, ac subinde in subsistentia veræ Ecclesiæ posse deficere, et jam defecisse in Ecclesia Romana, cujus formam et speciem ita depingunt ipsi.

2. Primum fundamentum erroris prædicti. Fundamentum autem hujus sententiæ, quatenus supponit Ecclesiam veram esse invisibilem (bic enim tantum est scopus præsentis disputationis), est, formam constituentem veram Ecclesiam esse in se invisibilem, et per nullum signum visibile ita manifestari, ut in eo possit videri. Ergo talis forma simpliciter est invisibilis. Quidquid enim visibile est, vel in se videri potest, vel saltem in alio tanquam in signo. Si ergo forma constitucns Ecclesiam neutro horum modorum videri potest, profecto omnino invisibilis est. Ergo et vera Ecclesia, ut talis est, invisibilis est, quia,

licet personæ, ex quibus constituitur, videantur quasi materialiter quoad corpora, vel actiones humanas externas, quatenus tamen constituentes Ecclesiam videri non possunt. Sicut si anima hominis, quæ in se est invisibilis, per opera externa videri non posset, profecto homo invisibilis esset; et si corpus humanum nullum exerceret motum vitæ, qui sentiri possit, profecto ut vivens esset invisibile, etiamsi corpus ipsum materialiter videretur.

3. Superest vero probandum, formam Ecclesiæ esse invisibilem utroque modo supra posito. Et imprimis in omni sententia, etiam nostra, videtur necessario dicendum, illam formam esse in se invisibilem, sive sit prædestinatio (ut quidam hæretici dixerunt), quæ satis invisibilis est, sive (ut dixerunt alii) sit charitas, sive sit fides, ut Catholici etiam docent, quia non solum charitas, sed etiam fides est spiritualis forma quoad ipsam internam qualitatem, et ita est in se invisibilis. Quod si etiam adjungatur sacramentum fidei, quod est baptismus, etiam hoc non est visibile, ut sacramentum est, quia non videtur intentio necessaria ut sit sacramentum, et consequenter non videtur spiritualis character, qui necessarius etiam est juxta Catholicorum sententiam, ut membrum Ecclesiæ constituat. Quod item hæc forma Ecclesiæ in signis, seu per signa visibilia videri non possit, probatur, quia nulla sunt externa signa charitatis, vel fidei, quæ non possint ficte fieri sine vera interna fide, sive sint opera externa divini cultus, sive obedientia ad Prælatos Ecclesiæ, sive actus regiminis ex parte ipsorum Prælatorum, sive sint opera confessionis, et professionis fidei, denique vel ipsa etiam opera miraculorum; nam hæc etiam adulterari possunt, et ita exterius fingi, ut non sint necessaria signa veræ fidei; ergo nullum visibile superest, quo vera forma Ecclesiæ visibilis sit. Sola autem externa signa aut opera non sufficiunt ad veram Ecclesiam constituendam; nam sicut particularis persona, si interius non credit, licet exterius se fingat fidelem, verum Ecclesiæ membrum non est, præsertim si characterem baptismi non habeat, ita quælibet congregatio, vel hominum multitudo, etiamsi per opera externa religionis et fidei congregetur, si internam fidem non haberet, vera Ecclesia non esset; ergo cum hæc fides semper sit invisibilis, tam per se quam per aliud, etiam Ecclesia vera invisibilis est. Quod fundamentum maxi

me habet locum in sententia Protestantium, qui uniuscujusque fidem resolvunt in privatum spiritum, vel propriam revelationem unicuique factam, nam ille privatus spiritus sine dubio invisibilis est.

4. Atque hic discursus videtur potissime attingere et punctum controversiæ, et hæreticorum motivum. Alia vero, quæ afferri ab ipsis solent contra externum cultum, ut probent in Ecclesia tantum esse debere spiritualem, ac subinde invisibilem, neque ab omnibus hæreticis hujus temporis acceptantur, sed in hac re divisi sunt, nec ad præsentem causam quicquam referunt. Quia licet lex gra tiæ principaliter sit in spiritu, non excludit opera quæ ab interna charitate procedant; et similiter licet adoratio Ecclesiæ sit in spiritu et veritate, non excludit cultum externum ab interiori procedentem, ut in propriis locis de lege gratiæ, de religione, de sacramentis et sacrificio ostensum est. Alia etiam, quæ adjungi hic solent de Ecclesia interdum propter vim persecutionis ita latente, ut videri non possit, non pertinent ad hunc locum, sed ad alium infra tractandum de Ecclesiæ universalitate. Præter dictum autem fundamentum addunt nonnulla testimonia, quibus respondere necesse est. Primo enim ex Scriptura objiciunt illud Lucæ 17: Regnum Dei non venit cum observatione, neque dicent: Ecce hic, aut Ecce illic; ecce enim Regnum Dei intra vos est, nam per regnum Dei ibi Ecclesia intelligitur, quæ alibi dicitur Domus spiritualis, 1 Petri 2, et Civitas Dei viventis, ad Hebr. 12, ubi distingui videtur in hac proprietate Ecclesia Christi a visibili synagoga. Secundo, afferunt verba Symboli: Credo unam Sanctam Ecclesiam, nam si esset visibilis, non crederetur; si ergo fide credenda est Ecclesia, videri non potest. Addunt denique locum Augustini, 20 de Civit., c. 8, ubi Ecclesiam dividit in prædestinatam et non prædestinatam.

5. Nihilominus dicendum est, veram Ecclesiam, quam Christus super petram fundavit, et cui promisit portas inferi non prævalituras adversus illam, visibilem esse, et consequenter futilem esse adversaliorum evasionem ; quia si hæc Ecclesia visibilis est, et deficere non potest a vera fide, et ipsi ab ea defecerunt, ut est per se evidens, et ipsi non negant, manifestum est non veram fidem, sed hæresim habere. Propositum autem fundamentum, quod fidei dogma esse credimus, prius simpliciter probandum est ex Scriptura et

Patribus. Deinde res ipsa (id est, in quo consistat hæc visibilitas Ecclesiæ ) ita explicanda est, ut, ablata verborum ambiguitate et tergiversatione, ex fidei principiis possit ratione convinci.

[ocr errors]

6. Ecclesia visibilis ex Scriptura. -Primo ex Isaiæ, c. 2. — Duplex expositio. - Primo ergo Ecclesiam esse visibilem probatur ex illo Isaia 2: Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi mulli, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob. Quo in loco multi ex Patribus per montem Domini Christum intelligunt, qui Danielis 2 dicitur, Lapis excisus sine manibus, qui crevit in montem magnum, ut patet ex Augustino, tract. 1, in 1 epist. Joan., et Orat. contra Judæos, c. 7 et 8; et ex D. Hieronymo, Isai. 2, Micheæ 4, et Daniel. 2; et Tertulliano, lib. contra Judæos, cap. 3. Alii vero per montem Ecclesiam intelligere videntur, ut August., lib. 4 contr. Crescon., c. 58; et Chrysostom., Isai. 2; et Cyrill., lib. 1 in Isai., cap. 2. Verumtamen in re non dissentiunt : nam de Christo et de Ecclesia tanquam de corpore et capite ibi sermo est, et juxta regulam Augustini, quod de corpore dicitur, de capite etiam intelligi potest, et e converso. Unde in alio loco Daniel. 2, de lapide abscisso, qui factus est mons magnus, dicitur: Et implevit universam terram, scilicet Christus per Ecclesiam suam. Cum autem in loco Isaiæ, mons et domus Domini distincte ponantur, recte per montem, Christum, et per domum, Ecclesiam intelligimus. Unde futurus dicitur præparatus mons domus Domini, id est, Ecclesiæ, cum suo capite Christo. Prædicitur ergo ibi, sicut Christus visibilis venit in mundum, et per suam prædicationem, signa et miracula omnibus notus et illustris factus est, ita Ecclesiam Christi futuram fuisse visibilem, et ita notam in mundo, ut ab omnibus cognosci posset. Quod satis declarant sequentia verba, quæ sunt gentium omnium dicentium: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad dvmum Dei Jacob. Non enim invitantur homines ut veniant, nisi ad domum, quæ nota et visibilis eis esse potest.

7. Atque ita copiosius quam cæteri explicavit Chrysostomus, dicens: Res hæc dilucida adeo est, ut nulla deinceps egeat per sermonem interpretatione, ipsa rerum nativa indoles ad eum modum vocem edit, tula quavis clarius

« PredošláPokračovať »