Obrázky na stránke
PDF
ePub

dentes, famuli Dei, angeli Dei, facti juxta cor Dei, lumina Israelis, nutricii Ecclesie. In alio ordine ponit facta quædam regum Israel, de quibus capite sequenti dicemus.

3. Ad testimonia novi Testamenti responsio. Verumtamen prædicta testimonia neque ad præsentem causam aliquid conferunt, neque in se spectata difficultatem habent vel controversiam, præter unum quod peculiaris cujusdam quæstionis occasionem præbet; illa vero quæstio ejusmodi est, ut tradita veritas ab illius resolutione non pendeat, quod per singula discurrendo, breviter declaro. Nam imprimis loca novi Testamenti probant quidem esse in regibus veram jurisdictionem civilem a Deo ipso originem trahentem, ideoque regem convenienti modo honorandum esse, illique esse obediendum, non solum ob timorem pœnæ, sed etiam propter conscientiam, quæ omnia secundum fidei doctrinam vera esse in principio hujus libri docuimus. Inde vero nulla verisimilitudine inferri potest, reges nullum habere superiorem, a quo in spiritualibus, et consequenter etiam in temporalibus in ordine ad spiritualia, regantur, et ideo dixi, testimonia illa nihil ad præsentem causam pertinere. Quin potius neque satis ex, illis locis convincitur, regum temporalium potestatem ita esse in suo ordine supremam, ut in temporalibus directe superiorem non recognoscat; hoc enim, ut dixi, in rigore ad fidem non spectat, quamvis longe verissimum sit, et Scripturæ sacræ magis consentaneum, sicut etiam disputando ostendimus.

4. Ad testimonia veteris Testamenti. - Neque priora testimonia veteris Testamenti aliquid amplius probant, nam ex eis solum habemus, obediendum esse regi vel principi, aut gubernatori communitatis, utique in foro suo validum præceptum ferenti. Hoc enim, et nihil aliud obtulerunt Josue filii Israel, cum dixerunt: Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi, tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. Verba autem Jeremiæ, si intelligantur de absoluta Dei voluntate, qua decrevit dare filios Israel sub verum dominium et potestatem regis Babylonis, ad summum probant obediendum esse temporalibus regibus, sicut de aliis testimoniis dictum est. Si vero solum intelligantur de voluntate permissiva, qua Deus decreverat permittere in pœnam peccatorum populi judaici, ut rex ille potentia sua, et facto, potius quam jure, illum populum sibi subjugaret, sic verba illa ad rem nihil faciunt, quia

non de vero rege, sed de tyranno in loco illo sermo est, cui monentur Israelitæ subjicere colla, non tam propter conscientiam, quam propter majora mala vitanda, ut subjuncta verba indicant: Servite ei et populo ejus, et vivetis, quare moriemini tu et populus tuus gladio, et peste, et fame? etc. Et juvat etiam, quod verba illa dicta sunt a Propheta priusquam populus in servitutem Nabuchodonosor redactus esset, et ita potius inducebat eos ad non resistendum dominationi et potentiæ ejus, et consequenter ad serviendum saltem facto, quamvis jure non tenerentur. Eademque ratio est de aliis locis, sive Pharao et Cyrus fuerint veri reges populi Judæorum, sive non, vel (quod perinde est) sive populus Israel jure teneretur veniam illam petere ad discedendum, sive tantum de facto propter potentiam illorum principum ausi non fuerint, sine illorum venia et voluntate discedere.

5. Prarogatira a rege Jacobo adductæ expenduntur - Nomen filiorem Dei non omnibus regibus conrenit. - Multo vero minus urgent testimonia illa, in quibus varii tituli venerationis et honoris regibus tribuuntur, tum quia quidam illorum communes sunt aliis, qui non sunt reges, quidam vero non omnibus regibus conveniunt, sed fuerunt prærogativæ aliquarum personarum. Quod patet breviter discurrendo per singula. Nam imprimis titulum Filii Dei, regi temporali tribui, solum colligit rex Angliæ ex illis verbis, quæ de Salomone dixit Deus, 2 Regum 7: Ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in filium. Hæc autem verba, ut ibi dicta sunt, profecto non sunt omnibus regibus communia, sed peculiarem promissionem Salomoni factam continent, ut patet, tum ex præcedentibus verbis: Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum; tum ex verbis subjunctis : Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum, misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea, etc. Ex quibus verbis aperte constat, verba illa: Ego ero illi in Patrem, etc., in Saulem non convenire, quamvis ille fuerit temporalis rex electus a Deo immediate, ac sine successione, auctore Deo, rex creatus; non est ergo excellentia illa communis omnibus regibus, sed singularis favor promissus Salomoni.

6. Imo sunt qui putent, verba illa neque

[ocr errors]

ipsi Salomoni in proprietate convenire, nec de illo ad litteram dicta esse, sed de solo Christo per Salomonem significato, quia de Christo illa Paulus allegat ad Hæbr. primo, et quia in solo Christo impletum est quod statim Deus promisit: Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus erit firmus tuus jugiter. Sed licet verum sit verba illa singulari quodam modo in Christum convenire, et de illo dicta esse, vel in historico, vel saltem in mystico sensu, nihilominus negare non possumus de Salomone ad litteram esse dicta; id enim ex illo contextu, et ex 3 Regum 1, et 1 Paralipom. 22 et 28, aperte colligitur. Dicta autem de illo sunt non propter solam regis temporalis dignitatem vel potestatem, alias de omnibus regibus dicta fuissent, et Sauli convenirent, quod falsum esse ostensum est, sed vel propter singularem providentiam, regimen ac protectionem, sub qua Deus Salomonem assumere statuerat, vel quia nunquam illum privare regno decreverat, etiam si peccaret, sed ut filium castigare, ut suis verbis Deus ipse satis declaravit. Vel certe quia sanctum et justum illum facere decreverat, et nomen filiorum Dei, justorum potius quam regum, proprium est. Nam reges si impii sint, filii Dei non sunt. Ideoque si verba illa de filiatione Dei adoptiva intelligantur, conditionem habent adjunctam, Si perseveraverit facere præcepta mea, et judicia, ut expresse additur 1 Paralip. 28, et infra refertur dixisse David Salomoni: Si quæsieris eum, invenies; si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum. Hoc autem modo cuique justo vere dicitur nomine Dei: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Quæ igitur prærogativa temporalium regum ex illis verbis colligitur ?

7. Alter titulus regum, quem rex magni facit, est, quia interdum dii vocantur, et allegat Psalm. 81: Ego dixi: Dii estis. Sed unde ostendit rex verba ista de regibus temporalibus singulariter dicta esse? certe ostendere id non potest, cum falsum sit. Nam Christus, Joan. 10, aliter illa verba exposuit, cum dixit: Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est. Nam sermo Dei non est factus ad solos reges, sed magis ad Prophetas, vel etiam ad omnes fideles, et maxime ad justos. Unde Augustinus ibi, tractat. 48, de omnibus bominibus, qui per sermonem Dei, filii Dei per participationem fiunt, Christi expositionem intelligit, et præsertim de fidelibus Ju

dæis, qui tunc in Deum credebant. Præterea initium ipsius Psalmi, scilicet, Deus stetit in synagoga deorum, etc., vix potest ad reges accommodari, ad fideles autem et Prophetas optime, vel etiam ad sacerdotes; maxime vero ad judices, eorumque congregationem, nam subditur: In medio autem deos dijudicat, usquequo judicatis iniquitatem? ut Euthymius et alii notant. Sicut etiam Exod. 22, judices dii appellantur, ibi: Applicabitur ad deos, id est, ad judices, et infra: Diis non detrahes, quanquam hoc de sacerdotibus intelligit Chrysostomus, Psal. 173, in princ., dicens solere Scripturam sacerdotem vocare angelum et deum. Itemque de sacerdotibus et de judicibus multi intelligunt verba Psal. 49: Deus deorum Dominus locutus est, et illa Psal. 46: Dii fortes terræ vehementer elevati sunt. Quæ verba possunt quidem reges comprehendere, non tamen solos, sed quoslibet magnates, vel potentes terræ, qui dii dicuntur, non quia sint, sed quia ita dominari volunt, ac si essent dii, vel (si in bonam partem accipienda sit appellatio) quia potestatem et prælationem Dei speciali modo participant. Quo quidem modo multo magis sacerdotes quam reges dii per participationem appellari possunt.

8. Frequentius sacerdotes quam reges Uncti vocantur in Scriptura. — Tertia nota regum est, quia uncti appellantur, 1 Reg. 24. At hæc appellatio multo frequentius sacerdotibus tribuitur, quia per unctionem consecrabantur, ut est notum Exod. 29, Levit., c. 4 et 8. Unde cum Psalm. 104 dicitur: Nolite tangere christos meos, non solum reges, sed etiam sacerdotes comprehenduntur. Et ideo fortasse (quod notandum est ) 2 Machabæor. 1, utrumque conjungitur, cum de Aristobulo dicitur, qui est de genere christorum sacerdotum, vel ad distinctionem christorum regum, vel ad distinctionem eorum sacerdotum, qui christi non erant, ut inter gentiles, vel in lege naturæ existebant. Denique unctio externa nullam de se confert potestatem, nec aliam indicat dignitatem, nisi illam, ad quam significandam imponitur; si ergo rex loquitur de christo vel uncto hac externa unctione, unde probat nobis, unctionem regum significasse potestatem eorum supra Pontificem, vel in res ecclesiasticas, et non potius per unctionem Pontificis ipsius primatum et excellentiam supra reges significari? nulla profecto ratio reddi potest. Veritas autem est, ex vi solius unctionis neutrum significari, aut posse

probari, sed ex aliis principiis colligendum 10 Excellentius multo sacerdotes vocantur esse. Quod si non de sola exteriori unctione, sed de invisibili, et interiori sit sermo, cum illa fiat per internam Spiritus Sancti gratiam, sic non soli reges, sed omnes justi, et aliquo modo omnes fideles Uncti possunt appellari, et de illis etiam intelligi possunt citata verba: Nolite tangere christos meos. Neque etiam omnes reges hoc modo christi dici possunt, et clarum est Davidem, in loco allegato cum de Saule loqueretur, non in hoc sensu christum illum appellasse.

9. Hæc laus specialiter regibus Israel attributa est. Quarta prærogativa est, in solio Dei sedere, ex 2 Paralip. 9, ibi: Sit tibi Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum. Sed imprimis in verbis illis thronus Dei, nihil aliud significat, nisi regimen populi Israel, seu regni sedem in illo populo. Nam sicut populus ill singulari modo dictus Dei, quia illum singulariter elegit ac sanctificavit, et peculiarem illius curam suscepit, juxta illud Exodi 19: Eritis mihi in peculium de cunctis populis, et regnum sacerdotale, et gens sancta, ita regnum ejus dicitur thronus Dei, et frequentius appellatur thronus David, et thronus Israel, 3 Reg. 1 et 2, ac sæpe alibi. Unde sicut dixit Deus Samueli, 1 Reg. 8: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos, ita thronus illius regni dici etiam potuit thronus Dei, quia reges illius regni, et a Deo facti sunt, et quodammodo in regimen ac curam illius regni pro Deo substituti sunt. Illa ergo laus sic intellecta non communis omnibus regibus, sed propria regum Israel, neque in illis aliam excellentiam vel potestatem, sed solam civilem, illi peculiari populo, speciali modo ac electione, a Deo datam, significat. Deinde licet omnes reges dici possint sedere in solio Dei, quia ministri Dei sunt, et ab eo potestatem habent, quid inde habetur, nisi potestas regum temporalis, et ad summum in suo ordine suprema? Nam in hac significatione non unus tantum datur Dei thronus, sed multiplex, quia ut Nazianzenus dixit, etiam Episcopus thronum suum habet, in quo positus est regere Ecclesiam Dei, Act. 20. Datur ergo thronus temporalis, et thronus spiritualis, et thronus potest esse sub throno, vel in eodem ordine, ut Episcopus est sub Pontifice, et rex interdum suo modo sub imperatore; vel in diverso, et sic thronus temporalis est sub spirituali, quia licet uterque sit Dei, seu a Deo, tamen que a Deo sunt, ordinata sunt.

Dei ministri, quam reges.- Quinta excellentia regum ponitur, quod sunt servi Dei, et ita appellantur, 2 Paral. 6. At hæc duobus modis potest regibus attribui. Primo eo ipso quod reges sunt, quia sunt ministri Dei, cui præcipue in munere suo serviunt, vel servire debent; et hoc quidem modo prærogativa illa regibus omnibus convenit; multo vero magis, et nobiliori modo sacerdotibus et Pontificibus, quia in rebus majoris momenti et excellentioris ordinis Deo ministrant, et ab ipso immediatius in eo munere constituti sunt, et ideo Paulus sic inchoat epistolam ad Romanos Paulus, servus Jesu Christi, et epistolam ad Philippenses: Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi; et ad Titum: Paulus, serrus Dei, Apostolus autem Jesu Christi; et eodem modo loquuntur Petrus, et Jacobus, et Judas in principio suarum Epistolarum, et Joannes, Apocalyps. 1; Act. vero 4 ac 17, prædicatores Evangelii servi Dei appellantur; imo etiam vocantur dispensatores mysteriorum Dei, 1 ad Corinth. 4, imo et adjutores et ministri, 1 ad Cor. 3. Alio vero modo servi Dei appellatio dicitur ratione obedientiæ ad Deum, et observantiæ præceptorum ejus, juxta illud ad Roman. 6: Nunc autem liberati a peccato, serci autem facti Deo. In quo sensu absque dubio Salomon patrem suum vocavit servum Dei in dicto loco Paralipomenon, et sic neque omnes reges sunt servi Dei, sed tantum pii, Deoque obsequentes, neque soli reges, sed omnes liberati a peccato, sunt servi Dei, ut ex dictis verbis Pauli, et ex frequentissimo usu Scripturæ manifestum est. Igitur hæc appellatio nullam peculiarem excellentiam in regibus denotat.

11. David non angelus vocatus, sed in aliqua proprietate ei æquiparatus fuit. - Sexto ponderat rex nomen angeli interdum regibus tribui, solumque adducit locum 2 Reg. 14, ubi mulier quædam dixit ad David: Tu domine, mi rex sapiens es, sicut habet sapientiam Angelus Dei, quæ superius etiam dixerat : Sicut Angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moceatur. Possumusque similem locum addere ex 1 Reg. 29, ubi Achis dixit ad David: Scio, quia bonus es in oculis meis, sicut Angelus Dei. Verumtamen hæc non omnibus regibus, sed uni tantum David, et non propter dignitatem regiam, quam in posteriori loco allegato nondum consecutus fuerat, sed propter peculiares rationes in ipso inventas illi dicta fuerunt;

videlicet, propter sapientiam, lenitatem animi, et morum probitatem; persona ergo illius regis, non ipsa regia potestas inde commendatur. Accedit, in illis locis non appellari David angelum sed in aliqua proprietate Angelo comparari, quod longe diversum est, ut per se constat.

[ocr errors]

12. Reges nullibi angeli appellantur, sacerdotes vero axime. Neque illa comparatio secundum æqualitatem, sed secundum quamdam imitationem seu proportionem etiam analogam accipienda est. Sic enim particula sicut, frequenter in Scriptura accipitur, ut Joan. 17: Unum sint, sicut et nos unum sumus; et Matth. 5: Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est. Estque simillimus locus Act. 6, ubi de Stephano dicitur: Viderunt fuciem ejus tanquam faciem Angeli. Per quæ verba neque Stephanus angelus appellatur, neque aliqua potestatis excellentia indicatur, sed sola mirabilis pulchritudo aut fulgor, seu luminis splendor, qui tunc in facie ejus apparuit. Est enim illa phrasis hebraica, qua excellentia alicujus virtutis vel pulchritudinis ad instar angelicæ exaggeratur, ut est vulgare. Sic ergo in dicto loco mulier illa voluit laudare sapientiam David, non illum angelum vocare. Unde si vere et in rigore loquamur, nullus est in Scriptura locus, in quo nomen Angeli, vel omnibus regibus, vel alicui temporali regi tribuatur, cum tamen de sacerdote scriptum sit Malach. 2: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est, ubi Cyrillus Alexandr. Quia voluntatem Dei perspicue nunciat, et legem sermonis hortatricem habet; et Hieronymus Sacerdos Dei angelus dicitur, quia Dei et hominum sequester est, ejusque ad populum nunciat voluntatem. Ergo ex angeli appellatione multo magis sacerdotalis dignitas, quam regia commendatur. Nam, licet sacerdos per metaphoram, seu analogiam angelus dicatur, fundatur tamen proportio in ipso munere, seu dignitate sacerdotali, non aliqua proprietate in alicujus sacerdotis persona inventa, sicut de persona regis David explicatum est.

13. Idem paralogismus committitur, cum ex eo, quod de David dixit Samuel: Quæsivit sibi Dominus virum juxta cor suum, 1 Reg. 13, infertur, reges vocari factos juxta cor Dei, quæ aperta est fallacia, tum quia ibi non dicitur David factus juxta cor Dei, quando factus est rex, sed dicitur inventus vir secundum cor Dei, et ideo assumptum esse a Deo, ut

esset dux populi; ergo non potestas regia fecit illum secundum cor Dei, sed gratia, quam Deus illi prius contulit, ut jam factum secundum cor suum, regem etiam faceret. Igitur non recte inde infertur aliqua excellentia potestatis regiæ, sed solum ostenditur æquitas electionis Dei, et singularis electio gratiæ circa personam David. Unde non minorem dignitatem et potestatem regiam Sauli contulit Deus, cum tamen illum non invenerit secundum cor suum. Nam Deus, dicens: Inveni David filium Jesse virum secundum cor meum, subdit, quia faciet emnes voluntates meas, ut dicitur Act., c. 13.

14. Erasio quædam impugnatur.-Quod si quis dicat, regem propter similitudinem et participationem potestatis dici factum secundum cor Dei, et ita convenire omnibus regibus, respondemus imprimis hunc non esse sensum illius loci, ut probatum est; imo neque inveniri locum in Scriptura, in quo id fundari possit. Deinde addimus, licet id gratis concedatur, nihil amplius inde probari, quam regem participare peculiari quodam modo potestatem Dei, aut regiam institutionem esse placitam Deo, et ab ejus providentia originem ducere. Sed hoc quid attinet ad comparationem cum dignitate sacerdotali, vel pontificia potestate, cum hæc multo magis sit secundum cor Dei, quia et illi placet magis, et altiori modo ab ipso ducit originem? Imo si de Israelitico populo loquamur, speciali ratione pontificia dignitas, magis quam regia dignitas fuit secundum cor Dei; nam priorem ex solo suo beneplacito et sapientia Deus invenit et instituit; posteriorem autem quasi coactus ad populi petitionem concessit, ut ex 1 Reg. 8 sumitur. Multoque majori ratione in christiano populo pontificatus dici potest secundum cor Dei, quia et est divinior, et altioris ordinis, et a Deo etiam ex majori providentia et benevolentia Ecclesiæ suæ concessus.

15. Ex eo quod reges lucernæ appellantur, nulla spiritualis potestas eis tribuitur. - Neque est multum dissimile argumentum, quod ex octavo titulo regis sumitur, sumpto ex 2 Reg. 21, ubi David appellatus est a suis subditis lucerna Israel. Nam etiam verba illa (ut ibi sensit Abulensis) intelligi possunt specialiter dicta de persona David, in quem totius populi oculi tanquam in lucernam intenti erant, propter singularem virtutem et fortitudinem ejus, et ideo valde timebant ne extingueretur, id est, interficeretur, quia per

illum magna Dei beneficia sperabant. Sed demus, propter eminentiam dignitatis regiæ lucernam appellari, et sub eadem metaphora nomen illud regibus omnibus convenire, quid inde contra pontificiam eminentiam colligi potest? cum Christus Apostolis, et consequenter etiam successoribus suis dixerit: Vos estis lux mundi, quod multo majus est quam esse lucernam, ac subinde in metaphora persistendo majorem dignitatem indicat.

16. Ultimum titulum sumit rex ex Isaiæ c. 49, ubi de Ecclesia ex gentibus congreganda prædixit: Erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tue, taciteque interpretatur, reges vocari nutritios propter eminentiam potestatis, quam in Ecclesia Christi et in ecclesiasticis rebus habituri erant. Sed imprimis Hieronymus ibi de Apostolis et apostolicis viris locum exponit, sensus autem videtur mysticus. Fatemur ergo, ad litteram esse ibi sermonem de regibus gentium ad fidem Christi convertendis, negamus tamen ibi extolli eorum potestatem, sed futuram pietatem. Qualis fuit in Constantino, Carolo Magno, et fuit etiam et nunc est in nostris catholicis regibus, qui totis suis viribus in adjuvandis fidelibus, et in vera Christi Ecclesia tuenda et propaganda, incumbunt. Et hoc significavit Augustinus, de Unit. Eccles., cap. 7, cum dixit, ab Esaia prædictum esse, reges terræ, qui prius persequebantur Ecclesiam, postea ejus adjutores futuros fuisse. Addit præterea Cyrillus Alexandrin., lib. 4 in Isaiam, et optime, prophetiam illam esse impletam, quia licet videre propter dominorum pietatem, honore affectos, et omni misericordia dignatos eos, qui in Christum crediderunt, adeo ut nihil aliud quam eorum alumni esse videantur. Accedit quod ipsum metaphoricum nomen nutritii nihil aliud significat, aut indicat, quam curam nutriendi et promovendi prolem, juxta illud Pauli 1 ad Thessalon. 2: Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. 17. Reges sunt Ecclesiæ nutritii in temporalibus, Pontifex vero in spiritualibus.-Unde non solum reges, sed etiam Apostoli et Pontifices dici possunt Ecclesiæ nutritii, prout Hieronymus voluit, et Paulus indicavit, sed longe diverso modo; nam reges per se (ut ita dicam) sunt nutritii in temporalibus, Apostoli vero in spiritualibus, juxta illud Pauli, 1 ad Corinth. 3: Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi. Et ita Pontifices per se nutriunt Ecclesiam, ut Ecclesia est; reges vero, ut civilis, seu politica congregatio est. Quia

vero id quod spirituale est, supponit id quod est animale, ideo per bonum civile regimen, et per temporalia beneficia Ecclesia multum in spiritualibus adjuta est, ideoque boni ac pii reges Ecclesiæ nutritii appellati sunt. Illud enim nomen magis est benignitatis et condescensionis, quam potentiæ et majestatis. Sub qua metaphora Deo etiam tribuitur Oseæ 2, et aliis locis. Et hunc esse sensum verborum Isaiæ declarant verba sequentia, ubi eisdem regibus statim subjungitur: Vultu in terram demisso adorabunt te, id est, Ecclesiam, seu Christum in ea, ut Patres exponunt. Nam quia Christus est caput Ecclesiæ, ait Hieronymus, recte Christus adoratur in corpore, et præsertim in Vicario suo. Recte ergo intelligimus, prophetiam illam ad litteram impletam esse in imperatoribus et regibus osculantibus pedes Pontificis, vultu in terram demisso, quod multi præsentes et coram fecerunt, alii per epistolas paratum animum ostendebant, et specialiter rex Angliæ Eduardus, in epist. ad Clementem VI. Cui consonat aliud ejusdem Prophetæ vaticinium: Venient ad te curvi filii eorum, qui humiliarerunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum.

18. Prærogativas a rege inductas nihil contra supremam Pontificis potestatem conducere concluditur.- Solutio.- Constat igitur manifeste, ex hujusmodi notis regiæ dignitatis nihil aliud colligi, quam regibus deberi honorem et obedientiam intra suam ditionem, et in materia illi subjecta, quod nullus est qui neget, non vero licet inde inferre aliquid quod pontificia dignitatis deroget. Nam omnes illi tituli sacerdoti, et præsertim Summo Pontifici excellentiori modo conveniunt, ut obiter declaratum est. Et præterea sacerdotes et Apostoli dicuntur Ecclesiæ fundamenta, sal terræ, lux mundi, ministri Christi, dispensatores mysteriorum Dei, adjutores Dei, parentes, seu genitores filiorum Dei, ad Galat. 4, et 1 ad Cor. 4, mediatores inter Deum et homines, legati Christi et Dei, 2 ad Cor. 5, et ad Ephes. 6, clavigeri regni cœlestis, ac proinde thronum regalem habentes, non terrenum, sed cœlestem, ut dixit Chrysostomus, homil. 5 de Verb. Isaiæ. Denique a Christo et Apostolis pastores nominantur, utique rationalium ovium, id est, duces et rectores. gregis Christi, ut dixit Ambrosius, lib. 2 in Lucam, et lib. 1 de Dignit. Sacerd., c. 2. Potuissetque rex Angliæ nomenclaturam hanc etiam regi tribuere, quia Davidi dictum est : Tu pasces populum meum Israel, 2 Reg. 5, et

« PredošláPokračovať »