Obrázky na stránke
PDF
ePub

non legisset, sed recitari fecisset, nullam majorem auctoritatem ostenderet, quia perinde est, per se fecisse, vel per Saphan scribam, et ministrum suum, et quia, licet liber esset sacer, actio legendi illum sacerdotibus et laicis communis est.

17. Aliud factum est, quod illi reges fœdus inter Deum et populum aliquando redintegrarunt. Citaturque in margine Apologiæ regis locus Nehem., seu 2 Esdræ 9, in fine. In illo tamen loco non dicitur, regem redintegrasse fœdus inter Deum et populum, nec dici poterat, quia eo tempore jam non erant reges in Israel. Cum ergo in principio illius capitis dictum fuisset Convenerunt filii Israel in jejunio et in saccis; et infra additum esset : Surrexerunt autem super gradum Levitarum Josue, et quidam alii, et dixerunt: Surgite, benedicite Domino, etc., in fine capitis concluditur: Nos ipsi percutimus fœdus, et scribimus, et signant principes nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri. Ex quo contextu plane constat, totum populum, vel sua sponte, vel Levitarum verbis excitatum foedus redintegrasse, et ideo principes nomine totius populi cum Levitis et sacerdotibus foedus consignarunt. Quod si quis fortasse ponderet, principes (quos laicos fuisse verisimile est) primo loco poni, advertat, etiam Levitas sacerdotibus anteponi, et inde conjectet, posteriorem locum in illo ordine digniorem videri, ut sæpe contingit. Allegatur etiam in eadem margine secundus Regum (nobis quartus), cap. 8, num. 4, sed in toto illo capite nihil invenio. Negare autem non possumus in c. 23, supra tractato, post lectionem libri foederis addi, Stetitque rex super gradum, et fœdus percussit coram Domino. Et paulo post additur Acquieritque populus pacto. Sed in hoc etiam facto nihil aliud, nisi pietas et sanctus zelus principis relucet. Nam illa redintegratio, seu percussio fœderis nihil aliud erat, nisi renovatio quædam fidelitatis ad Deum, seu quasi nova promissio obedientiæ ad legem ejus; hanc autem quilibet homo, vel quilibet populus vel sua sponte, vel alterius exemplo aut verbo provocatus facere potest. Ita ergo illam fecit prædictus rex, et in illa facienda alios anteivit, ut suo exemplo et verbo alios provocaret. Unde recte Cajetanus ibi notat: Vide quanti boni causa bonus sit Princeps.

18. Ex his ergo omnibus exemplis et testimoniis, nulla spiritualis jurisdictio, vel specialis potestas, in his quæ ad Deum pertinent,

in regibus tempore legis veteris fuisse ostenditur. Optime vero ostenditur, bonum ac fidelem regem defensorem esse debere divinæ fidei, ac veræ religionis, et diligenter curaturum ut omnes errores, et superstitiones contra veram, et ab Ecclesia approbatam doctrinam, vel ingressum non habeant, vel ubi inventi fuerint, expellantur. Hanc ergo fidelitatem ad Deum prædicti reges boni ostenderunt, et in lege nova Constantinus, Carolus Magnus, et Quintus, et alii reges catholici summa pietate observarunt, quamvis se non Ecclesiæ Parentes, aut Prælatos, vel Prælatis superiores, sed filios, subditos et protectores agnoscerent.

CAPUT XXVI.

ARGUMENTO SUMPTO EX COMPARATIONE REGIS ET PONTIFICIS SATISFIT.

1. Objectiv regis ex facto Salomonis. Post reliqua facta regum Israel, inducit rex Anglia: factum Salomonis, qui Abiathar Sacerdotem exauthoravit, ut non esset Sacerdos Domini, ut ipse refert, indeque colligit, regem fuisse Pontifice superiorem, ut inde concludat, idem in Christi Ecclesia servandum esse. Fundaturque hoc argumentum in loco 3 Reg. 2, ubi Salomon quasi in exilium ire jussit Abiathar Pontificem, dicens: Vade in Anathoth agrum tuum; equidem vir mortis es, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini, etc. Et infra concluditur: Ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset Sacerdos Domini. De hoc autem facto nunquam in Scriptura reprehenditur Salomon; imo c. 3 additur: Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David Patris sui, excepto quod in excelsis immolabat. Quæ exceptio qualiscumque illa sit (quod nunc non refert), ostendit, Salomonem usque ad illud tempus servasse alia præcepta, et consequenter in facto illo non peccasse. Imo aliqui in eodem facto clementiam Salomonis commendant, quia cum Abiathar esset dignus pœna mortis, propter sacerdotis munus, quod exercuerat, et quia laborum patris sui particeps fuerat, vitam ei condonavit, et in mitiorem exilii et depositionis poenam commutavit. Ut autem illa eadem pœna juste illata fuerit, necessarium est ut Salomon jurisdictionem, et superiorem potestatem in Pontificem habuerit; ergo rex tunc erat Pontifice supericr. Quod hoc argumento inter alia ducti fatentur

:

ibi Abulensis, quæst. 28 et 31; et fuit sententia D. Bonaventuræ, in tractatu de Ecclesiast. Hierarch., part. 2, § 1, in fine, et in 4, distinct. 24, in expositione litteræ, quam etiam tradidit Divus Thomas, si ejus est opusculum 20, lib. 1 de Regim. principum, c. 14, in fine, quem multi etiam alii graves auctores secuti sunt. Ex hoc ergo facto infert rex Angliæ, etiam in lege nova regem esse Pontifice superiorem, ac subinde habere primatum in regno suo.

2. Factum Salomonis nullam in eo potestatem spiritualem indicat. Hæc vero objectio fundatur in re valde dubia, scilicet, an in lege veteri Pontifex esset exemptus a jurisdictione regis quoad delicta et judicium seu pœnam illorum, quam hic disputare nolumus, quia non putamus veritatem fidei, quam docuimus, ex quæstione illa inter Catholicos controversa pendere. Præsertim quia, ut sæpe dixi, quæstio de exemptione clericorum a jurisdictione laicorum in temporalibus, diversa omnino est a quæstione de primatu et de potestate in spiritualibus. Ex illo autem facto ad summum colligi potest, Pontificem in lege veteri non fuisse exemptum a jurisdictione regia, quoad tribunalia sæcularia, sive civilia, sive criminalia. Inde vero inferre non licet, regem Salomonem habuisse jurisdictionem aliquam in spiritualibus, seu pertinentibus ad Deum, quia causa illa temporalis fuit. Nam crimen, quod Abiathar commisisse supponitur, fuit læsæ majestatis, propter conspirationem cum Adonia contra Salomonem. Pœna item exilii temporalis erat. Depositio autem a pontificali munere vel consecuta est ex priori pœna exilii, vel solum fuit separatio quædam ab usu illius muneris, quod facilius tunc fieri potuit, quia duo tunc co munere fungebantur, scilicet, Sadoc et Abiathar, et ita potuit ex justa causa removeri Abiathar, ut solus Sadoc Pontificatum gereret. Et fortasse sicut sacrificia illius temporis carnalia erant, et cæremoniæ illæ vocantur a Paulo, justificationes culturæ, et sanctum sæculare, ad Hebr. 9, ita pontificatus ille non erat adeo spiritualis, quin posset quis propter gravissimum crimen læsæ majestatis illo privari ab eadem læsa majestate, si jurisdictio illi non deerat. Etenim si poterat illum vita privare, ut verba illa indicant : Equidem vir mortis es, etc., quid mirum quod posset illum pontificatu privare?

3. Etiam in veteri Testamento Pontifex rege superior extitit. Ozias rex punitus fuit

quia sacerdotum munus subire tentavit.— Addo vero ulterius, etiam hoc concesso seu permisso, non sequi pontificatum eo tempore non fuisse, et dignitate et potestate, simpliciter superiorem regi. Probatur, quia imprimis illa munera erant omnino distincta, et impermista per se, seu directe. Nam de rege supponimus habuisse supremam potestatem. in temporalibus, quod verum simpliciter est de potestate directa, sive extenderetur ad sacerdotes et Pontificem, sive non, a qua nunc quæstione abstrahimus, ut dixi. Deinde Pontifici commissa erat potestas, et administratio spiritualium, seu in his, quæ ad Deum, et ad fidei doctrinam, et legis declarationem pertinebant, ut constat ex Deuter. 17: Si difficile et ambiguum, etc., usque ad illud : Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto judicis morietur homo ille, etc. Et ideo 2 Paralip. 19, præsidere dicitur in his quæ sunt ad Deum. In his ergo non poterat rex se intromittere, ut satis probatur ex facto Oziæ regis, qui cum ministerium sacerdotis exercere tentasset, adolendo incensum super altare thymiamatis, et sacerdotibus resistentibus comminaretur, percussus est lepra usque ad diem mortis suæ, ut refertur 2 Paral. 26. Quod factum late expendens Chrysostomus, Homil. 4 de Verbis Isaiæ, etc., sic ad regem affatur: Mane intra terminos tuos ; alii sunt termini regis, alii termini sacerdotii.

4. Quod autem inter illas duas dignitates major simpliciter fuerit pontificia, expressis verbis subjungit idem Chrysostomus, dicens: Hoc regnum, utique sacerdotale, illo majus est, id est temporali. Neque enim (ait) ex his, quæ videntur hic, declaratur rex, neque e gemmis illi affixis, neque ex auro, quo amictus est, debet æstimari rex. Ille quidem ea, quæ sunt in terris, sortitus, erat administranda, cæterum sacerdotii jus e supernis descendit. Quod postea late prosequitur. Et quamvis sæpe et in multis de sacerdotio novæ legis loquatur, tamen de veteri etiam loquitur, unde inferius ait: Major hic principatus, propterea rex caput submittit sacerdotis manui, et ubique in veteri Scriptura sacerdotes inungebant reges. Unde item Chrysostomus, in Psal. 113, exponens illa verba: Domus Israel sperarit in Domino; adjutor eorum, et protector eorum est; domus Aaron speravit in Domino, adjutor eorum et protector eorum est, excellentiam sa cerdotii inde colligit, dicens: Dividit oralionem in Israelem, et genus sacerdotale, quia

non est conferendus privatus cum sacerdote, sed hic eum longe superat. Itaque majoris honoris causa putat, sacerdotale genus divisum esse a reliquo populo filiorum Israel, sub quibus reges etiam comprehendi manifestum est. Eamdemque excellentiam multi colligunt ex eo quod, Levit. 4, nobilior victima pro Pontifice quam pro rege offerri præcipitur; illud enim fuisse indicium excellentioris dignitatis, notavit Philo, lib, de Victimis, et sequuntur ibi Theodoret., Procopius, et alii. Et ex 19 Exodi, n. 27 et 35, solent alia indicia hujus excellentiæ desumi.

ejus supra Pontificem non satis colligitur. Addo præterea ex facto illo Salomonis (quod ad præsens spectat) non satis colligi, habuisse regem jurisdictionem supra Pontificem in causa temporali seu criminali (quidquid sit, an possit aliunde probari). Probatur primo quia multi censent Salomonem non ut regem, sed ut Prophetam, deposuisse Abiathar, ut Theodoretus ibi, q. 9, et Procop. ibidem, et plures ex modernis. Et fundantur in subjectis verbis: Ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. Erat enim Abiathar ex semine Heli, cui per Samuelem prædixerat Deus, 1 Reg 2, fore aliquando, ut pontificatus familiæ suæ auferretur, propter peccata filiorum ejus, quæ fortasse fuerunt in Abiathar completa. Salomon autem spiritu prophetico id intelligens, et divino instinctu permotus, executioni mandavit, quod Deus fuerat comminatus. Quod si hoc ita est, nihil ex illo loco colligi potest de potestate seu jurisdictione ordinaria regum supra Pontifices, quia illa fuit extraordinaria. Atque hæc responsio facile sustineri potest, probari autem difficile; quia verba illa, ut impleretur, etc., frequenter dicuntur, etiamsi comminationes Dei per malos ministros, et mortes aut violentias injustas impleantur. Quia per illa verba non redditur ratio quæ movet hominem ad operandum, sed quæ Deum movit ad permittendum, seu tantum significant consecutionem unius ex alio, non causam. Sicut de militibus crucifigentibus Christum dicitur, divisisse vestimenta, Ut impleretur, etc., Matth. 27. Nihilominus tamen illa responsio probabilis est, quam auctoritate Innocentii III, in libro sequenti, confirmabimus, et eam defendit Cardinal. Bellarminus, tum ex aliis Scripturæ locis, tum ex ponderatione verbi hebraici, in c. 15, contra Barclai.

5. Ratione dicta Pontificis præeminentia ostenditur. Ratio vero majoris dignitatis sumi potest ex materia utriusque muneris: nam pontificatus, etiam legalis, proxime ordinabatur ad Deum, et non attingebat homines, nisi per ordinem ad Deum; regnum vero e contrario totum versatur circa homines, et quantum est ex se, seu ex vi sui objecti, non attingit Deum, nisi quantum ad hominum et reipublicæ bonum expedit. Unde materia pontificatus altioris ordinis, et aliquo modo spiritualis, etiam tunc erat. Ac deniqne sicut virtus religionis altior est quam justitiæ, ita pontificatus, ad quem munera religionis spectant, dignior est regno, cujus est tractare justitiam. Haec enim ratio etiam in lege veteri locum habebat. Atque eadem fere proportione ostendi potest excessus non tantum in dignitate, sed etiam in potentia. Nam quod Pontifex tunc etiam haberet suam potestatem, non solum ad ministrandum, sed etiam ad præcipiendum, et judicium in controversiis de lege vel doctrina ferendum, negari non potest, ex locis citatis Deut. 17, et 2 Paralip. 19. Quod vero ejus potestas in suo ordine suprema fuerit, probant illa verba Deuter. 17: Qui superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, etc. Et ex eisdem colligi potest, etiam regem comprehendere; nam universalia sunt; ergo etiam rex erat subjectus huic potestati 7. Alii vero non dubitant dicere SalomoPontificis, tenebaturque stare definitionibus nem in eo facto injuste egisse, usurpando poac decretis ipsius, ejusque præceptis in sua testatem quam non habebat. Ego vero id afmateria obedire; ergo ex hac parte erat Pon- firmare non audeo, propter verba Scripturæ, tifex rege superior. Quod si fortasse Pontifex quæ ex c. 3 allegavi, et quia apud antiquos quoad temporalia vel civilia crimina subjicie- Patres, et expositores non invenio factum ilbatur regi, et ideo diversis respectibus et fun- lud inter peccata Salomonis numeratum, eive damentis mutuam relationem inferioris et su- in culpam tributum. Quocirca si nec jurisdicperioris inter se habebant, nihilominus pro- tionem, nec peculiarem instinctum, aut revepter excessum in materia et fine, potestas lationem habuit, potius excusarem illum, diPontificis major et superior simpliciter appel- cendo, relegasse vel separasse Abiathar, qui lari potest. contra ipsum conspiraverat, non puniendo 6. Ex facto Salomonis etiam civilis potestas delictum, sed quasi defensioni suæ, et con

servationi pacis et regni consulendo. Nam si Abiathar contra ipsum conspiraverat, et Adoniæ amicitia conjunctus erat, timere non immerito poterat Salomon, ne post Adoniæ mortem Abiathar in pontificatus ministerio, et Hierosolymis manens, aliquid in suam perniciem moliretur. Tales ergo circumstantia tunc occurrere potuerunt, ut posset rex prudenter et sine peccato illo modo cogere Pontificem, etiamsi jurisdictionem in illum non haberet.

[ocr errors]

8. Argumentum, ex veteri pontificatu ad nooum desumptum, nullum est in præsenti causa. Addo vero ultimo, etiam si daremus (quod nunc non concedimus) Pontificem in lege veteri non fuisse exemptum a potestate coerciva regis, nullum inde argumentum sumi ad tempus legis gratiæ. Nam potestas regum in lege gratiæ in se non est major quam fuerit in lege veteri; in utraque enim est mere civilis, et naturalis ordinis ac originis, quamvis in lege veteri fuerit specialiori modo a Deo collata. Dignitas autem et potestas pontificia est longe major, et altioris ordinis, ut ex hactenus dictis satis constat, et in tractatu de Legibus dictum est. Ideoque nullum argumentum fieri potest a Pontifice veteri ad Christi Vicarium, in his, quæ ad subjectionem et imperfectionem pertinent. Nam Mosaico Pontifici non sunt datæ claves regni cœlorum, neque illa potestas ligandi et solvendi, cujus actio in terris rata habetur in cœlis, quæ Summo Pontifici Vicario Christi datæ sunt cum suprema Ecclesiæ gubernatione longe majori, quam haberet vetus Pontifex ad regendam synagogam, cui nullibi dictum est: Pasce oves meas, sicut dictum est Petro. Ergo multo magis pugnat cum pontificatu legis novæ subjectio ad temporalem principem, quam in lege veteri repugnaret, ac proinde ex factis legis veteris nullum argumentum ad legem novam sumi potest. Præterquam quod pontificatus illius legis ad cæremonialia ejus pertinebat, quæ jam omnino cessarunt, et nova institutio facta est, secundum quam suprema potestas et exemptio Vicario Christi data

[blocks in formation]

statem in reges, præsertim quæ ad temporalia aliquo modo extendatur. Si autem quæ hactenus diximus expendantur, non solum facile huic argumento respondemus, sed etiam plane evidenter in regem Angliæ illud retorquemus. Primum enim, quod attinet ad potestatem et primatum in reges, jam constat ex superius dictis, ubi declaravimus quomodo hæc potestas ex Scriptura et verbis Christi colligatur, neque esse necessarium ut ipsa etiam collectio in Scriptura sit expressa, sed satis superque esse, ut traditione et definitione Ecclesiæ declarata ac firmata sit. Quod vero ad exemptionem pertinet, præterquam quod ex ipsa superiori potestate manifeste colligitur, ex verbis etiam Christi, et simili Ecclesiæ traditione in libro sequenti probabitur.

10. Argumentum adversariorum in ipsos retorquetur. Ad argumentum ergo negati. vum, negamus potestatem Pontificis Romani in reges ex Scriptura non probari. Retorquemus autem argumentum hoc modo: primatus regis Angliæ non probatur ex Scriptura, et, secundum fidem ejus, nihil est credendum quod in Scriptura non continetur; ergo secum repugnat, illum asserendo, et subditos ad illum credendum cogendo. Major probatur, quia ex veteri Testamento non ostenditur, tum quia omnia testimonia, quæ afferuntur, id non probant etiam de statu legis veteris, ut vidimus; et licet probarent de illo tempore, nihil pro statu legis novæ efficerent, ut etiam ostensum est. Neque etiam ex novo Testamento probari potest; nam omnia testimonia, quæ rex adducit, nullius momenti sunt, ut ostendimus. Unde Sacellanus ejus (ut relatum invenio) ingenue fassus est, fundamentum illius primatus in solo veteri Testamento quæri oportere, et nullum illius in novo vestigium aut exemplum inveniri. Idem. que argumentum fieri potest contra exemptionem regis Angliæ a jurisdictione coactiva Pontificis, nam illius fundamentum, si quod esse posset, esset certe in veleri Testamento quærendum; in novo autem nullum habet, sed pugnat potius cum generalibus verbis Christi: Quodcumque ligaveris, et, Pasce oves

meas.

CAPUT XXVII.

ALIIS OBJECTIONIBUS EX CONCILIIS SUMPTIS

SATISFIT.

1. Prima objectio. Addit præterea rex Angliæ in sua Præfatione, pag. 22, prædictam in reges potestatem, a Pontificibus usurpatam, cum Conciliis et Patribus pugnare; dicitque, in sua Apologia id demonstrasse. In ipsa vero Apologia, pag. 29, imprimis inducit Concilium Arelatense, tempore Caroli Magni congregatum, quod in fine capitulorum ita concludit: Hec igitur sub brevitate, Hæc quæ emendatione digna perspeximus, quam brerissime adnotavimus, et D. imperatori præsentanda decretimus, poscentes ejus clementiem, ut si quid hic minus est, ejus providentia suppleatur; si quid secus quam se ratio habet, ejus judicio emendetur; si quid rationabiliter taxatum est, ejus adjutorio divina opitulante clementia perficiatur. Ex quibus verbis colligere vult rex Angliæ, Patres illius Concilii recognovisse imperatorem ut judicem, et superiorem suum, et suorum decretorum.

2. Solutio. Nihil tamen minus ipsi senserunt, aut imperatorem sentire existimarunt. Nam in prologo ejusdem Concilii sic de impe ratore loquuntur: Ecclesiæ Dei statum vigili instantia roborare disponit. Et infra: Omnilus Dei sacerdotibus obsecrans et obtestans, ut Ecclesias, quas regendas susceperunt, pia prædicatione instruant, etc. Et in fine prædictorum verborum, non postulant sua decreta ab imperatore confirmari, sed ejus adjutorio perfici, id est, executione mandari. Regimen vero ecclesiarum non imperatori, sed sibi creditum esse cognoscunt: duo vero imperatoris officia in hujusmodi rebus indicant, scilicet, exhortari et adjuvare pastores Ecclesiæ in suo regimine, quæ, ut sæpe diximus, ad jurisdictionem non pertinent, sed ad pietatem, et humanam potentiam, seu auctoritatem. Est præterea in verbis illis advertendum, in eis non esse sermonem de rebus fidei, sed de decretis pertinentibus ad moralem usum, ut patet ex verbis illis, quæ emendatione digna perspeximus, quam brevissime notavimus. Quia ergo in illis multa decreta erant, quæ laicos simul cum clericis contingebant, ut patet ex cap. 4, 5, 12, 13, 15, 22 et 23, ideo prudenter fecerunt illa imperatori præsentando, ut ejus auctoritate adjuti, ea possent facilius executioni mandare. Cætera autem verba urbanita

tis, modestiæ et humilitatis sunt, ut ex usu similium verborum constat, ideoque vanum est ex illis propriam subjectionem vel jurisdictionem colligere.

[ocr errors]

3. Secunda objectio ex quibusdam provincialibus Conciliis. Diluitur. -Secundo objicit rex, sex Concilia generalia, quæ ait, sese penitus Carolo Magno tradidisse. Nominat autem Concilium Francofordiense, Arelatense, Turonense, Cabilonense, Moguntinum, ac Rhemense. Sed imprimis non video cur hæc generalia Concilia vocet, cum fere omnia provincialia sint, et ad summum quædam sint nationalia; deinde nihil in dietis Conciliis reperio, propter quod dicantur, se penitus Carolo tradidisse. Et imprimis Concilium Francofordiense sine dubio generale non fuit, nam, ut ex titulo Epist. ejusdem Concilii ad præsules Hispaniæ constat, solum Episcopi Germaniæ, Galliæ et Aquitaniæ in eo intei fuerunt, et de legatis Apostolicis ejusve confirmatione nulla fit mentio. De Carolo autem Magno in titulo libelli sacrosyllabi solum dicitur, Concilium fuisse habitum sub præsentia Clementissimi Principis Caroli. Ubi Carolus non ut auctor, sed ut exhortator et defensor, neque ut pars Concilii, sed ut honorificus testis ponitur. Et quamvis in principio libri sacrosyllabi Carolus necessitatem extirpandi quemdam errorem Concilio proponat, postea vero solum Concilium est, quod veritatem docet in discursu illius libri, cujus auctor dicitur fuisse Paulinus, qui in fine libri sic ait: Nos autem Domini, et charissimi fratres, sequentes præcedentium Patrum sanam fidei doctrinam, respuentes per omnia deliramenta nugacium hominum, corde credamus ad justitiam, et ore confiteamur ad salutem, etc. Postea vero solum orat pro Carolo Magno, ut Deus eum protegat et defendat, etc., eumque postea precatur, ut contra visibiles hostes pro Christi amore dimicet. Neque ibi aliud verbum invenio, quo illud Concilium se penitus Carolo tradiderit. Satiusque fecisset rex Angliæ, si in actis illius Concilii considerasset, eumdem Carolum, in epistol. ad Elipandum, et alios Hispanos sacerdotes, non Patrem, aut primatum Ecclesiæ, sed filium et defensorem S. Dei Ecclesiæ seipsum appellare. Item potuisset advertere, Patres illius Concilii, cum in fine dicti libri sententiam protulissent, statim addidisse, reservato per omnia juris privilegio Summi Pontificis Domini et Patris nostri Adriani, primæ sedis Papa. Item notare posset, quod inferius

« PredošláPokračovať »