Obrázky na stránke
PDF
ePub

aiunt, et B. Petri, primi Pastoris Ecclesiæ. lum referant, sicut præcedentia, nihilominus

Ac denique notari potest, solam Synodum Episcoporum scripsisse doctrinam fidei ad Elipandum et alios; postea vero scripsisse Carolum, tanquam prolectorem, et defensorem Synodi.

4 Ad Concilium Turonense. - Ad Concilium Cablonense. De Concilio Arelatensi jam diximus. In Turonensi autem nihil aliud invenitur, nisi quod in ejus præfatione illum laudant, et saluberrimis ejus exhortationibus illuc convenisse fatentur; in fine autem his verbis concludunt: Hæc nos in conventu nostro ita ventilavimus, sed quomodo deinceps pissimo Principi nostro de his agendum placebit, nos fideles famuli libenti animo ad nutum et voluntatem ejus parati sumus. Quid enim aliud religiosi et prudentes, ac modesti Episcopi dicturi erant ad pium imperatorem, qui sancto zelo ea tantum, quæ ad bonum Ecclesiæ pertinebant, procurabat, non tanquam Ecclesiæ gubernator, sed tanquam filius et defensor? In Concilio autem Cabilonensi, in principio, habentur similia verba supra tractatis ex Concilio Arelatensi, et ideo idem repetere necesse non est. Nam in illo Concilio solum agitur de moribus, et inter illius decreta etiam inveniuntur aliqua laicis communia, ut c. 18 et 21, et maxime 43. Ubi eam ob causam in adhibendo remedio quibusdam publicis et communibus vitiis, sententia imperatoris expectanda dicitur. Neque aliud verbum in illo Concilio invenio, quo se penitus imperatori tradiderit. Sed in c. 66 tantum decretum est, ut ab omnibus indesinenter oretur pro rege, quod longe diversum est. Imo ibi additur dixisse Concilium, Scripturarum monita et canonum instituta diligenti indagatione inquirenda, et simili observatione perficienda esse, in quo non imperatoria, sed ecclesiastica auctoritas post Scripturas commendatur. Quin potius illi subjectioni Concilii ad imperatorem, quam exaggerat rex Angliæ, repugnant cap. 28 et 37 ejusdem Concilii. Nam in priori dicitur, de gradibus propinquitatum, matrimonia utique prohibentium, vel irritantium, canones ecclesiasticos consulendos esse, non regem. Posteriori vero dicitur, Conciliorum canones a sacerdotibus legendos esse et intelligendos, quia per eos vivere debent et docere.

5. Ad Moguntinum Concilium. Idem fere judicium est de Concilio Moguntino, nam licet in Præfatione Concilii Patres eodem honore tractent imperatorem, et omnia ad il

satis ibidem distinguunt potestates, et laicis controversias mundanarum legum, vulgique justitias (ut aiunt) committunt, et unicuique personæ et statui proprium honorem impendunt: Secundum dictum (inquiunt) B. Petri, primi Pastoris Ecclesiæ 1. Unde inferius subdunt: Insuper etiam congruum nobis esse videbatur, ut sacerdotes et Ecclesiæ Dei jure legitimo et inconvulso honorarentur: de quibus Dominus ait: Qui vos audit, me audit, et qui vos recipit, me recipit. Qui autem me recipit, recipit eum qui me misit. Et Apostolus ad Hebræos: Obedite, inquit, præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus vestris3. Inferius vero, in c. 6, cum de filiis exhæredatis a parentibus quædam disponerent, quoniam civilem materiam attingere videbantur, addunt: Quantum ad nos, vel ad nostram pertinet potestatem, et ad imperatorem aiunt: Quod si forte extra officium nostrum aliculi inventum fuerit admonere Vestram Clementiam audeamus, ut emendentur. Ubi aperte sua potestate in causis spiritualibus et piis disponunt, ubi autem sæculare auxilium necessarium est, illud ab imperatore postulant. Sicque in c. 7, in causis pauperum aiunt: Hoc omnino emendetur per jussionem vestram. Et in c. 8, optime de utraque potestate loquuntur.

[ocr errors]

6. Ad Concilium Rhemense. Denique in Concilio Rhemensi fit quidem in principio honorifica mentio imperatoris, nihil autem ei tribuitur, quod jurisdictionem aliquam in Concilio ei concedere videatur. Imo cum in principio dicatur (quod in superioribus etiam quatuor Conciliis dictum erat), conventum illum a Domino Carolo piissimo Cæsare, more priscorum imperatorum fuisse congregatum, quasi in declarationem illius moris additur, ordinante Ulfario, ejusdem Sanctæ Sedis Archiepiscopo. Quod paulo post in Conciliis etiam generalibus explicabimus. Nam hæc quinque, de quibus diximus, provincialia tantum sine dubio fuerunt, et ideo convocatio propria, et cum potestate jurisdictionis ad Archiepiscopum pertinebat, tribuitur autem imperatori tanquam petenti, et per temporalia subsidia cooperanti.

7. Tertio, objicit rex quatuor prima gene

[blocks in formation]

ralia Concilia Imo, et alia (inquit) quatuor sic vulgo appellata, imperatoris prudentia ac pietati sese in omnibus subjecisse. Adeo ut Ephesinum illud quater satis distinct: inculcet, se accitos coiisse imperatoris oraculo, nutu, sanctione et mandato. Inducit præterea verba ejusdem Concilii in epistola ad Augustos, ubi Patres dicunt, universos se supplices ad pietatis ejus dominationem confugere, ut quæ contra Nestorium et illi consentientes gesta sunt, robur suum haberent.

8. Solutio. Verumtamen in quatuor primis Conciliis dissimulat rex ea omnia, in quibus Episcopi Romani primatus et potestas supra imperatores et supra Concilia generalia ostenditur, et unum tantum vel aliud verbum arripit, quo imperatoria dignitas in suo gradu commendatur, et facilem habet ex aliis locis intelligentiam. Et quoniam de Concilio Nicæno nihil in particulari rex adducit, et multa a nobis in superioribus allegata sunt, nihil hic addere necesse est, præsertim cum sit notum, quantum Constantinus imperator in illo Concilio Episcopis et eorum potestati detulerit.

9. Ex Concilio etiam Constantinopolitano I, nihil rex notat, cum tamen ignorare non debeat quid Patres illius Concilii ad Damasum Papam scripserint, nimirum: Mandato litterarum superiore anno a Vestra Reverentia post Concilium Aquileiense ad sanctissimum imperatorem Theodosium missarum, ad iter duntaxat Constantinopolim usque faciendum nos præparacimus, atque de hoc uno Concilio celebrando consensum Episcoporum una nobiscum attulimus. Ecce quomodo imperatores ad cogenda Concilia concurrunt, scilicet, vel impetrando et postulando a Pontifice convocationis mandatum, vel illo obtento illius executionem procurando, vel in virtute illius jubendo.

10. Ex Concilio etiam Ephesino posset rex Theodosii et Valentiniani imperatorum verba, quæ in epistola ad Concilium posuerunt, notare. Cum enim Candidianum comitem ad Concilium mitterent, ut esset quasi Concilii protector, et pacis conservator, subjungunt: Sed ea lege et conditione, ut, cum quæstionibus et controversiis, quæ circa fidei dogmata incidunt, nihil quidquam commune habeat; nefas enim, qui sanctissimorum Episcoporum catalogo adscriptus non est, illum Ecclesiæ negotiis et consultationibus sese immiscere.

Theodoret., lib. 5 Hist., c. 9.

Habetur hæc epistola in tomo primo illius. Concilii, cap. 32. Et in cap. 29 habetur epistola Cyrilli ad Cœlestinum Papam, in qua petit ut sententiam suam in causa fidei, quæ tunc contra Nestorium tractabatur, Macedoniæ et totius Orientis Episcopis perspicue per litteras exponat. Et ex tomo secundo, præsertim a c. 13, constat nihil in illa Synodo sine Pontificis auctoritate actum esse. Præterea in actis præambulis ad Concilium Chalcedonense habetur epistola Valentiniani et Marciani Augustorum ad Leonem Papam, ad quem ita loquuntur: Tuam Sanctitatem principatum in episcopatu divinæ fidei possidentem sacris litteris in principio justum credimus alloquendam, invitantes atque rogantes, ut pro firmitate et statu nostri imperii æternam divinitatem Tua Sanctitas deprecetur, et ut tale propositum atque desiderium habeamus, quatenus omni impio errore sublato per celebrandam Synodum, te auctore, maxima pax circa omnes Episcopos fidei catholicæ fiat. In quibus verbis maxime expendo illam particulam, te auctore; nam ex illa cum præcedentibus optime explicatur, quid imperator, quidve Pontifex in congregando Concilio conferat, scilicet imperator intercessionem, Pontifex auctoritatem. Eademque verba sufficiunt ad explicanda verba Concilii Ephesini, de convocatione illius per imperatorem. Quæ vero Patres ejusdem Concilii post illius definitionem ad Theodosium scripserunt, supplicantes ut in illo gesta, ac definita suum robur obtineant, eumdem supra explicatum sensum habent, scilicet, petiisse Patres illos, ut auctoritate sua fidem protegerent, ac defenderent. Unde inferius 2, in alia epistola ad Augustos, eos exhortantur ut vestigia majorum suorum imitentur, ut quemadmodum (inquiunt) singuli eorum Sanctorum Patrum Synodis imperii sui tempore celebratis paruerunt, Patrumque sanctiones legibus suis munierunt, et quam illis deferrent observantiam, decretis suis ostenderunt, ita et vos, etc. Ubi clare imperatoris esse docent parere, et observantiam exhibere decretis Synodorum generalium, deinde vero suis legibus ea munire, et executionem procurare. De quo puncto legi etiam potest Synodus tertia Romana sub Symmacho, ubi non solum Patres, sed etiam Theodoricus rex Pontifici tribuunt

Habentur tom. 4 ejusdem Concilii,

c. 14.

* Cap. 16.

potestatem cogendi Concilia, licet ad petitionem imperatorum aut regum illa frequenter utatur.

CAPUT XXVIII.

PATRUM TESTIMONIIS, QUÆ REX OBJICIT, SATISFIT.

1. Primum Augustini testimonium. - Hoc testimonium nihil favet regi. — Ulterius objicit rex quasdam Patrum sententias'. Prima est Augustini, Psal. 124, ubi ait, Julianum, tametsi iniquum, infidelem et idololatram, nihilominus fuisse verum dominum temporalem, illique fuisse a Christianis obediendum. At quis hoc negat? superius enim ex professo a nobis probatum est, infideles etiam esse posse veros reges et dominos, eisque in rebus justis et licitis parendum esse. Quod etiam verum esse dicimus de rege hæretico et schismatico, quamdiu per Ecclesiam non deponitur, seu regno privatur. Atque ita locutus est Augustinus. Quod si rex dicit non posse deponi, oportet ut aliunde id probet, nam Augustinus certe id non dicit, et in aliis locis generaliter docet justum esse, hæreticos per cruciatus et pœnas ad fidem compelli. Quod si rex argumentum inde sumat, quod apostata ille impiissimus per Ecclesiam depositus non est, respondemus argumentum nullius esse momenti; non enim ideo id facere omisit Ecclesia, quia jure non posset, sed quia otiosum fuisset id tentare quod exequi tunc non poterat.

2. Secundum testimonium ex Tertulliano. Hoc testimonium tantum supremam regum in temporalibus potestatem commendat. -Secundum testimonium est Tertulliani, lib. ad Scapulam, c. 2: Christianus nullius est hoslis, nedum imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit, cum toto Romano imperio quousque seculum stalit, tamdiu enim stabit. Colimus ergo et imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum, et quidquid est a Deo consecutum, et solo Deo minorem. Hoc et ipse volet. Sic enim omnibus major est, dum solo vero Deo minor est. Hoc vero testimonio et alio Tertulliani nos etiam supra usi sumus, ut potestatem supremam regum temporalium probaremus, nihilque aliud ex verbis illis cum fundamento colligi potest. Nam

In Apolog., p. 26.

quod imperatorem vocat hominem a Deo secundum, ideo dictum est, quia in ordine temporalis regiminis imperator vel rex supremus immediate sub Deo est, et nullum alium in eo ordine superiorem recognoscit. Atque in eodem sensu accipiendum est, quod illum vocat solo Deo minorem, utique in suo imperio, obedientia, ac regimine pure civili ac temporali. Nam alioqui manifestum est posse unum regem vel imperatorem temporalem esse majorem alio in potestate et ditione, etiam si unus alteri non subjiciatur. Majorique ratione Pontifex major est imperatore, quia non solum dignitate et ditione excedit, sed etiam illi superior est in alio excellentiori ordine, et in ordine ad altiorem finem. Sicque locum habet limitatio, quam in eisdem verbis Tertullianus adhibet: Colimus imperatorem sic quomodo et nobis licet, et illi expedit, utique in his quæ potestati illius subjacent, et Deo ejusque fidei non repugnant. Nam cum in his excedit et delinquit imperator, jam non legitima potestate utitur, et si Christianus sit, ut talis superiorem habet, a quo corrigatur.

3. Tertio ex Justino. Neque plus probant verba, quæ tertio loco ex Justino adducit, Apolog. 1 pro Christianis, quæ nos etiam supra tractavimus, et nihil probant, nisi imperatorem et regem, quamdiu rex est, esse verum dominum, cui obediendum est in his quæ illi subjacent. Nemo autem dubitabit posse regem, vel regno renunciare, vel illud amittere, et tunc etiam dominium ejus ac potestatem, et consequenter etiam obligationem illi obediendi cessare.

-

4. Quarto ex Ambrosio. Quarto adducit verba Ambrosii, Oratione contr. Auxent., de Basilic. non tradend., in initio : Dolere potero, potero flere, potero gemere, adversus arma, milites, Gothos, quoque lachrymæ meæ arma sunt. Talia munimenta sunt sacerdotis. Aliter neque debeo, nec possum resistere. Quibus verbis videtur velle concludere rex Angliæ, Pontifices non posse iniquis schismaticorum regum conatibus potestate resistere, sed solo verbo, exhortatione ac precatione. Longe vero diversa erat mens Ambrosii, quam satis ostendit, quando Theodosio non sola prece, sed imperio, et spirituali potestate restitit. Sententia igitur Ambrosii fuit, non esse sacerdotis officium arma sensibilia, et materialia contra imperatorem tyrannum aut rebellem sumere, et militum castris illi resistere. Et nihilominus non negat habere Ecclesiam

potestatem qua illi resistat, sed quia hæc sæpe contra incorrigibiles et contemptores efficax non est, ideo ait ultimum refugium sacerdotis in lachrymis et precibus ad Deum positum esse. Potuisset autem rex Angliæ attentius expendere verba, quæ in fine orationis posuit Ambrosius : Quid honorificentius quam ut imperator filius Ecclesiæ esse dicatur? Quod cum dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator enim bonus intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est. Ergo sicut filius corrigi poterit a patre, et ut inferior a superiore, quia si superior non est, profecto inferiorem esse necesse est; nam duo capita æqualia sine schismate esse non possunt. Estque similis locus, eodemque modo explicandus, apud Chrysostomum, Homil. 4 de Verb. Isai. Nam sacerdotis tantum est arguere, liberamque præstare admonitionem, non movere arma, non clypeos usurpare, non vibrare lanceam, nec arcum tendere, nec jacula mittere, sed tantum arguere, ac liberam præstare admonitionem. Sub verbo enim arguendi, intelligendum est comprehendi quicquid ad correctionem ecclesiasticam pertinet, et tunc etiam locum habet quod idem Chrysostomus præmittit: Ubi sacerdos contemptus est, dignitasque sacerdotii conculcata, neque quicquam præterea potuit sacerdos (dicit Deo): Ego quod erat mei officii præstiti, nihil amplius possum, succurre sacerdotio, quod conculcatur, etc. Agit autem de Azaria, qui quantum potuit restitit Oziæ, et cum porportione de Pontifice novæ legis intelligendum est. 5. Quinto ex Optato.. Verus ejus sensus. - Quinto loco adducit verba Optati, lib. 3 contr. Parmen.: Super imperatorem non est, nisi solus Deus, qui fecit imperatorem. Sed hæc verba eodem modo quo similia Tertulliani exponenda sunt, scilicet, imperatorem esse in suo ordine sub Deo supremum, quod non excludit subordinationem ad spiritualem potestatem, quam ut Christianus habet. Et hanc fuisse intentionem Optati ex aliis locis ejus in superioribus allegatis, et ex occasione quam tunc habuit imperatoriam dignitatem tuendi, satis manifestum est. Agebat enim ibi contra Donatum, qui imperatorum leges despiciebat, dicens: Quid est imperatori cum Ecclesia, quæ, ut ait, contra præcepta Apostoli Pauli meditabatur. De quibus præceptis inferius ait servanda esse, etiam si imperator gentiliter viveret. Quod ergo, ait, solum Deum esse majorem imperatore, etiam de imperatore gentili intelligit, de quo cogi

tare non potuit, habere in Ecclesia primatum, vel spiritualem potestatem; loquitur ergo de imperatore solum quoad temporalem potestatem.

6. Sextum testimonium ex Gregorio.-Sex10, majorem vim facit in verbis Gregor., lib. 2, ep. 61, indict. 2, alias c. 100, quæ est ad Mauricium imperatorem, super legem quam tulerat, ut milites in monasterio non susciperentur, quæ erat injusta, et contra supernaturalem finem, et nihilominus non est ausus revocare illam per eam indirectam potestatem, quam nos illi tribuimus; non ergo illam in se agnoscebat. Unde postquam Gregorius, verbis submissionis et humilitatis, imperatorem allocutus fuerat, eum dominum suum, seque famulum pietatis suæ appellans, deinceps iniquitatem legis ostendens, inter alia sic inquit: Ego vero hæc dominis meis loquens, quid sum, nisi pulvis et cinis? sed tamen quia contra Dominum Deum hanc intendere constitutionem sentio, dominis tacere non possum. Et nihilominus in fine epistolæ ita concludit: Ego quidem jussioni subjectus eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci, et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordet, ecce per suggestionis meæ paginam serenissimis dominis nunciavi. Utrobique ergo quæ debui exolvi, qui et imperatori obedientiam præbui, et pro Deo, quod sensi, minime tacui.

7. Respondemus, satis in superioribus ostensum esse, quid D. Gregorius de imperatorum potestate in Ecclesia senserit, cum in Psal. 5 Pœnit., alias 101, circa versum illum: Tota die exprobrabant mihi inimici mei, contra eumdem Mauricium imperatorem scriptum reliquerit: In tantum suæ temeritatem extendit vesaniæ, ut caput Ecclesiarum Romanam Ecclesiam sibi vendicet, et in domina gentium terrenæ jus potestatis usurpet. Et infra, in alium versum: Initio tu, Domine, terram fundasti, eumdem Mauricium inter Ecclesiæ persecutores annumerat, dicens: Quid Nero, quid Diocletianus, quid denique iste, qui hoc tempore Ecclesiam persequitur? Ex hoc ergo loço, alterius intelligentiam recte colligunt Cardinales Baronius et Bellarminus'. Cum enim ille imperator, licet catholicus, et alias Ecclesiæ benefactor, sua potestate abuteretur, prudenter egit Gregorius ad eum sub

[blocks in formation]

misse scribendo, et blande illum exhortando et instruendo, ut facilius illum ad legis emendationem vel revocationem induceret. Igitur non idcirco statim potestate sua usus non est, quia illam non haberet, sed quia non speravit tunc fructum, si rigore uteretur. Et ideo in principio ejusdem epistolæ, ad hoc insinuandum, et ad tuendam sui muneris dignitatem, ait: Ego autem indignus pietatis Vestræ famulus, in hac suggestione, neque ut Episcopus, neque ut servus jure reipublicæ, sed jure privato loquor. Et nihilominus providentiam erga Ecclesiam eo tempore necessariam non omisit, nam legem illam, quam in fine illius epistolæ ad varias mundi partes transmitti fecisse dicit, non sine debita correctione, et moderatione transmisit, ut constat ex ejusdem epistola ad Episcopos diversarum regionum, quæ habetur lib. 7, indict. 1, ep. 11. Ubi postquam dixit: Legem quam imperator dedit, etc., vestræ studui firmitati tranmittere, etc., subdit: Hoc maxime exhortans, etc., ut nisi eorum vita fuerit subtiliter inquisita, suscipiendi non sint ; post sufficientem autem probationem et examinationem, ait suscipiendos esse. In quo manifeste usus est auctoritate quam habebat supra leges civiles, in ordine ad bonum animæ et spiritualem finem moderando legem.

8. Alia Patrum testimonia imperatoriam dignitatem commendantia, eorumque explicatio. Ultimo, possumus addere nonnullas alias Patrum locutiones, quæ nimium potestati, seu dignitati civili favere videntur. Ignatius, epistola ad Smyrnenses: Honorare oportet et regem, neque enim rege quisquam præstantior, aut quisquam similis ei in rebus omnibus creatis. Intelligitur autem de præstantia et similitudine in potestate, utique in suo ordine, ut diximus. Unde ibidem de Episcopo etiam ait, esse honorandum, ut principem sacerdotum, imaginem Dei ferentem, et Christi. Et infra Nec Episcopo, qui Deo consecratus est pro totius mundi salute, quicquam majus est in Ecclesia. Quod etiam respective et cum proportione intelligendum est. Cyril lus etiam Alexandrinus, lib. de Recta in Deum fide, ad Theodosium, in principio, sic ait A Deo, cujus est summa celsitudo, vobis clarissimi reges humanæ claritudinis fastigium incomparabilibus excellentiis præ omnibus aliis exurgens, et exaltatum, eximiaque ac honesta sors sunt data. Vos enim estis summarum dignitatum fontes, et supra omnem eminentiam, humanæque felicitatis principium ac origo. Et

Vestræ quidem majestatis clementissimis nutibus, quidquid regni soliis substratum est, ut ritam legitimam, et admirabilem agat, gubernatur; at qui jugum non ferunt, facile a vestro robore victi cadunt.

9. In prædictis aliam dignitatem regia præstantiorem insinuavit Cyrillus.-Hæc autem verba superius dictam intelligentiam facile recipiunt, et tanta moderatione ac prudentia scripta sunt, ut non solum verum sensum statim per se prodant, sed etiam esse aliam potestatem excellentiorem, et plus quam humanam satis indicent. Ideo enim dixit Cyrillus, datum esse regibus humanæ celsitudinis fastigium, quia sacerdotale et Pontificale plus est, quam humanum. Unde cum postea dixit, imperatorem esse summarum dignitatum fontem, et supra omnem eminentiam, statim addidit, humanæ felicitatis principium et origo. Nam illa omnia de dignitatibus terrenis ac temporalibus, quæ ad humanam, id est, naturalem seu civilem felicitatem ordinantur, intelligenda sunt. Quod magis declarant illa verba : Quidquid regni soliis substratum est, ut vitam legitimam et admirabilem agat, vestris nutibus gubernatur. Sciebat enim Cyrillus, esse multa quæ regni soliis non substernuntur, quæ tunc clarius explicare non erat necesse; quia non doctrinam ecclesiasticam tradere tunc instituerat, sed tantum imperatorem ad veram de Christo fidem audiendam benevolum reddere.

10. Ultimo, possunt notari verba Symmachi Papæ, in Apologet. adversus Anastasium imperatorem, ubi comparans Pontificem cum imperatore in honore eis debito, ait: Ut non dicam superior, certe æqualis honor est. Verumtamen ex antecedentibus constat sensus et modestia Pontificis. Dixerat enim Conferamus honorem imperatoris cum honore Pontificis, inter quos tantum distat, quantum ille rerum humanarum curam gerit, iste divinarum. Ex quo principio potuisset quidem expresse concludere, majorem honorem Pontifici esse debitum, propter modestiam vero noluit. Vocavit autem honorem æqualem, non simpliciter, sed secundum proportionem, quatenus uterque eorum in suo ordine supremus est. Postea vero in discursu Apologiæ diserte affirmat, et probat habere se auctoritatem superiorem, ad cogendum imperatorem, si hæreticus sit, aut cum hæreticis ab Ecclesia damnatis communicet.

« PredošláPokračovať »