Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT XXIX.

OBJECTIONIBUS EX REI NOVITATE, ET FACTIS IMPERATORUM regumque DESUMPTIS SATISFIT.

1. Primatum Pontificis novitatis arguit rex.-Conqueritur ulterius rex Angliæ, quod potestas hæc in christianos principes per ambitionem et abusum sit usurpata, ut in Præfatione ait, pag. 22. Ut autem hoc persuadeat, etiam usum ejus novum esse contendit. Sic enim in Præfatione, pag. 24, dicit, novum esse et absurdum sensum illorum verborum Christi Pasce oves meas, et Quodcumque ligaveris, ex quo genus illud potestatis colligitur. Et pag. 60, cum dixisset Petrum fuisse illorum Apostolorum, quos Christus elegit, principem, tantum ordine quodam, subjungit: Nec aliquid sibi amplius trecentis post Christum annis Romanae Sedis Episcopus arrogavit. Deinde, ut hanc novitatem suadeat, ibidem in generali dicit Romanos Episcopos usque ad Phocæ tempora imperatoribus subjectos fuisse. Sed hoc quam sit a veritate alienum, satis in superioribus ostensum est. Antea vero, pag. 28 et seq., aliqua imperatorum et regum facta recensuerat, quæ ad prædictam novitatem usurpatæ jurisdictionis, et antiquam subjectionem Romanorum Pontificum ostendendam induci possunt, de quibus propterea hic nobis dicendum est.

2. Quam sit antiquus Pontificis primatus. -Prius vero ad generalem de novitate que relam refutandam sufficere quidem possent ea, quæ ad probandam hanc potestatem ex antiquo usu et traditione adduximus. Breviter tamen addimus, si sermo sit de ipsa potestate, tam antiquam esse, quam est antiqua monarchiæ ecclesiasticæ institutio, quæ ab ipsomet Christo verbis satis expressis facta est. Nam hunc esse legitimum sensum illorum verborum, eumque non novum, sed antiquissimum, imo et perpetuum in Catholica Ecclesia fuisse, satis demonstratum est. In illa vero institutione ac potestate includi jus hoc ad cogendos christianos principes hæreticos, schismaticos, vel Ecclesiæ inobedientes, perniciosos et incorrigibiles, evidentibus rationibus ac testimoniis ostensum est. Quibus cum rex Angliæ nihil habeat quod respondeat, fingit Catholicos asserere, posse Pontificem ad libidinem regna tollere, et condonare, ut ait in Præfatione, pag. 23, imo etiam pro libidine posse illos ad occisionem ducere, ut pag. 24

adjungit. Ubi etiam addit, verba illa Christi : Pasce oves meas, ita a nobis exponi, tanquam hoc significarent: Tolle, proscribe, abdica chri stianos principes atque reges.

3. Sed (ut iterum jam in superioribus dixi) hæ sunt evasiones frivolæ, vanaque portenta a Protestantibus inventa, ut et regi imponerent, et odium in Catholicos et in veritatem ipsam excitarent. Numquid enim, quia rex Angliæ potestatem habet ad coercendos subditos suos justis pœnis, quando deliquerint contra suas leges, ideo dicendus est ad libidinem suam posse occidere subditos, eosve bonis suis privare? Certe neque subditi sui hoc audire vellent, neque ipse tantam tyrannidem sibi attribui permitteret. Cur ergo in Christi Vicario fingit quod de se puderet audire? Vera ergo novitas in hac tyrannica potestate fingenda a Protestantibus reperta est; antiquitas autem legitimæ potestatis Pontificiæ ad justam principum coactionem, etiam usque ad privationem regnorum, si causa sit digna, et ipsi rebelles sint, evidenter a catholicis Doctoribus, suppositis Christi verbis, ostensa est; nec de ipsa potestate aliud dicendum superest.

4. Imperator Philippus I catholicus extilit, in eumque Pontifex sua potestate usus est.—Si vero sit sermo de usu, distinguere possumus usum directivæ potestatis et coactivæ, et de utroque facile confitemur non fuisse in Ecclesia erga christianos imperatores aut reges, trecentis post Christum annis, non quia esse non posset, sed quia non erat materia ejus; nulli enim fuerunt illis temporibus christiani principes aut imperatores. Quid ergo mirum si Pontifices, præceptis suis ac legibus, illos gubernare non possent, nec sua potestate cogere, cum Paulus dixerit: De his qui foris sunt, nihil ad nos? Solum ergo tunc poterant illis fidem prædicare, quamdiu vero illam voluntarie non suscipiebant, et per baptismum non profitebantur, efficacius dirigi aut regi non poterant. Ab hoc autem tempore, breve illud excipio, in quo Philippus imperator christianus fuit, nam in illum Fabianus Pontifex sua potestate, quantum occasio justa tulit, usus est, ut supra ex Eusebio retulimus. Ut hoc exemplo appareat non esse solidam, neque simpliciter veram, illam regis absolutam locutionem, Neque amplius trecentis post Christum annis Pontifices Romani sibi arrogarunt, quandoquidem, quantum illius temporis occasio tulit, Fabianus ea legitime usus est. Accedit quod illo etiam tempore Ecclesia usa

est sua potestate spirituali in materia etiam temporali, prout ad suum bonum expediebat, nulla habita ratione civilium legum, sed illas corrigendo aut limitando propter spiritualem finem. Exemplum optimum est in lege facta a quodam Concilio Africano, ut Cyrillus refert, ep. 66, ne clericus possit in testamento in tutorem nominari, cum leges civiles neminem a tutela eximi posse disponant, ff. de Excus. tutor., per plures leges.

5. Præterea post illa tempora semper Pontifices usi sunt hac potestate in christianos principes, prius quidem monitis et præceptis eos dirigendo, et ubi oportuit, eorum leges emendando, ut de Gregorio capite præcedenti vidimus, et de aliis supra retulimus: postea vero etiam cogendo, quantum necessitas postulabat et ratio temporum permittebat. Usus enim hujus potestatis coercivæ non est per se necessarius, sed cogente necessitate. Atque utinam necessitas istius usus nunquam fuisset, id est, nunquam fuissent quæ ad illum exercendum obligarent. Quamdiu ergo talia crimina in principibus christianis inventa non sunt, sine præjudicio potestatis potuit talis usus in Ecclesia non esse. E contrario vero, non fuit necesse ut statim ac imperatores christiani apostatæ, vel Ecclesiæ rebelles esse cœperunt, tota sua potestate Ecclesia seu Pontifices in eos usi fuerint; quia ex tali usu non fructum, sed majus Ecclesiæ nocumentum timere potuerunt. Unde Augustinus, respondens simili argumento Donati, epist. 204 ad eumdem, ait: Repetis sicut audio, quod in Evangelio scriptum est, recessisse a Domino septuaginta discipulos, et arbitrio suæ malæ atque impia discessionis fuisse permissos, cæterisque duodecim, qui remanserant, fuisse responsum Numquid et vos vultis ire? Et non attendis, quia tunc primum Ecclesia novello germine pullulabat, nondumque in ea fuerat completa illa prophetia: Et adorabunt eum omnes Reges terrir, omnes gentes servient illi. Quod utique quanto magis impletur, tanto majcre utitur Ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. Idem ergo in illis primis temporibus, Juliani, verbi gratia, vel aliorum accidit, qui per potentiam et tyrannidem more gentilium Ecclesiam persequebantur. Et nihilominus non defuit circa eadem tempora usus hujus potestatis, quando cum fructu adhiberi potuit, ut ex censura Ambrosii in Theodosium, et Innocentii in Ar

1 Cap. Displicet, § Repctis, 23, q. 4.

cadium aperte ostenditur, et ita etiam postea successu temporum juxta occurrentes occasiones usus hujus potestatis adhibitus est, ut vidimus.

6. Argumentum regis, ex imperatoris suffragio in Pontifice eligendo desumptum. Sed occurrit rex Angliæ ex contrariis factis ostendens contrarium jus imperatoriæ potestatis in Pontifices, nam imperatoris (inquit) assensus longo annorum decursu eligendis Pontificibus intervenit, etc. Quæ late prosequitur, ex quibus argumentum excellentioris potestatis imperatoriæ desumere conatur. Quia vero de electione Pontificum in propria materia de Pontifice tractatur latius, nunc breviter fatemur servatum esse aliquo tempore, ut electio Pontificis per consensum imperatoris confirmaretur, ut ex Platina in Firmiano Papa, et ex aliis historiis constat, et aperte ex Gregorio, lib. 7, indict. 1, epist. 1, in fine, ubi voluntate imperatoris se factum esse Pontificem illis verbis affirmat: Ecce serenissimus dominus imperator fieri simiam leonem jussit. Et quidem provisione illius vocari leo potest, fieri autem leo non potest. Unde necesse est ut omnes culpas ac negligentias meas non mihi, sed suæ pietati deputet, qui virtutis mysterium infirmo commisit. Addimus vero deinde multis temporibus factos esse Pontifices sine consensu imperatorum aut regum, nimirum, et ante conversionem imperatorum ad christianam fidem, per trecentos et plures annos, et post conversionem Constantini, per alios ducentos annos usque ad Justinianum Augustum, a cujus tempore imperatores jus illud usurpare cœperunt, ut vulgare est in historiis. Unde colligimus non recepisse imperatores hanc potestatem divino jure, quia alias nunquam sine illorum suffragio Pontificis electio valide fieri potuisset. Neque etiam habuisse illam ex vi imperii, tum quia alias a principio illam sibi arrogassent; tum præcipue quia imperium terrenum est et humanum, Pontificis autem dignitas suo modo divina et cœlestis est.

7. Quo jure imperatores in Pontificum electione suffragium aliquando tulerunt. — Exercuerunt ergo illam potestatem vel usurpatam, vel ab ipsis Pontificibus concessam. Et quidem priori modo illam per vim ac potentiam a Justiniano usque ad Constantinum IV exercuerunt. Atque hanc vim ac tyrannidem deploravit Gregorius in Psal. 5 Pœnit. supra allegatum, et notavit Baron., ann. 590, n. 5, ubi etiam commemorat imperatorum violen

Pontifex potest jurisdictionem aliquam vel potestatem concedere aut delegare. Neque etiam propter tale privilegium imperator a jurisdictione Pontificis exemptus fuit, quia etiam repugnat Pontificem simile privilegium concedere in diminutionem dignitatis et curæ sibi a Christo demandatæ. Neque ad effectum talis privilegii est talis exemptio necessaria, nam antequam Pontifex eligatur, non habet locum exemptio; postquam vero electus est, etiam qui illum elegerunt, illi subjiciuntur, ut in Cardinalibus et in aliis electoribus patet. Cursu vero et mutatione temporum privilegium illud sublatum est, meliorque electionis forma instituta, de qua alibi, Deo dante, di

tiam, avaritiam et simoniam in extorquenda jam electum, supra quem neque ipsemet pro sua confirmatione pecunia, quæ consuetudo usque ad Agathonem Papam duravit, ut sumitur ex c. Agatho, d. 36. Quapropter vana est, quam rex sumit ex hac consuetudine, argumentatio, quia ex summa vi et injuria nullum jus colligi potest. Posteriori autem modo dicunt aliqui, usos esse hac potestate Carolum Magnum et Othonem imperatores, virtute privilegiorum que Adrianus I et Leo VIII illis concesserunt, prout Gratianus refert in c. Hadrianus, 2, et c. In synodo, d. c. 63. Verumtamen capita illa Gratiani ex falsis historiis desumpta esse, et privilegia illa ab schismaticis fuisse conficta, late ostendit Cardinalis Bellarminus, in sua responsione ad regem, et latius Cardinalis Baron., ann. 774, a n. 10, et ann. 964, a n. 22, ubi inter alias rationes inde argumentum sumit, quod nulla historia narrat, Carolum vel successores ejus tali privilegio usos fuisse. Et ita omnino evertitur regium argumentum.

8. Privilegium ab uno concessum ab alio aquali revocari potest. - Et quamvis hanc Cardinalium sententiam omnino veram esse existimem, ne tamen quis putet solutionem argumenti pendere ex reprobatione historia, quam nunc examinare non vacat, addendum censuimus (quod etiam Bellarminus non omisit), etiam si vera esset historia, et verum privilegium, satisque de legitimo illius usu constaret, nihil inde inferri contra eminentiam Pontificia potestatis; imo in hoc extolli, quod tanta est, ut electio etiam successorum Pontificum ex illius institutione et determinatione pendeat, valueritque partem aliquam, vel electionis vel confirmationis futuri Pontificis imperatoribus ex privilegio communicare. Quod licet aliquis Pontifex concessisset, aliquis etiam successor ejus revocare potuisset. Nam semper summus Pontifex manet imperatore superior, et privilegium, a superiore liberaliter concessum, ab eodem vel æquali successore revocari potest, præsertim si tale privilegium parum sit universali Ecclesiæ utile, quale illud sine dubio, vel potius perniciosum fuisset. Quod autem imperator, non obstante tali privilegio, semper maneat Pontifice inferior, manifestum est, quia per tale privilegium nulla jurisdictio spiritualis imperatori data esset. Nam jus nominandi, eligendi, vel confirmandi non est jurisdictio, sed auctoritas quædam, quæ (qualiscumque illa sit) versatur circa personam eligendam in Pontificem, non tamen circa Pontificem

cetur.

- ·

9. Alia objectio regis, ex actis imperatorum in Pontifices desumpta. Otho Joannem Pontificem non deposuit. Pergit rex, objicitque secundo, passim occurrere imperatorum exempla, qui Romanis Pontificibus suam potestatem abrogarunt. Adhibetque exempla in Othone imperatore, qui Joannem XII, Pontificem ; et in Henrico III, imperatore, qui Benedictum IX, Gregorium VI, et Sylvestrem III deposuerunt. Sed imprimis licet hæc vera essent, nihil contra veritatem efficerent. Quia ex factis, quæ justa et licita non probantur, nullum ostenditur jus. Deinde dicimus partim vera non esse, partim non fideliter narrari. Nam Otho non deposuit Joannem. Aut enim potestate temporali, et hac non potuit legitime in Pontificem uti, non solum quia ex vi pontificatus erat exemptus, ut libro sequenti ostendam, sed etiam quia jam tunc Pontifex erat rex et supremus in temporalibus, sicut nunc est; vel id fecisset Otho spirituali potestate, et hoc etiam dici non potest, quia nec illam habebat, ut ostendimus, nec legimus illam usurpasse, aut eo errore laborasse Othonem, ut se caput Ecclesiæ faceret. Imo, tam de illo quam de aliis imperatoribus catholicis legimus, nunquam brachio aut virtute sua, sed alicujus Synodi, quam congregari procurabant, auctoritate, de Pontificum causis vel abdicatione tractasse.

[blocks in formation]

ad populum et clerum pertinere, et ita clerum elegisse Leonem, Othonem vero illum suscepisse. Imo etiam indicat Joannem non fuisse depositum propter solos mores, sed quia, Alberici patris potentia pontificatum occupaverat; nam in his verbis indicare videtur, non fuisse recte electum, sed per vim et potentiam intrusum. Et hoc sensit Onufrius in Additionibus ad Platinam, dum sentit Leonem VIII fuisse rite electum vivente Joanne. Sed quia fortasse verius est, nec Joannem fuisse rite depositum, nec Leonem valide electum, addendum est Othonem excessisse zelo non secundum scientiam, Synodumque fuisse privatam et illegitimam, potuisseque errare, existimando posse deponi Pontificem propter crimina extra hæresim; vel fortasse magis propter violentiam imperatoris, et humanum timorem id fecit, quam quia sentiret legitime fieri potuisse. Vide Baronium, ann. 964, n. 15. Quod vero ad alios tres Pontifices spectat, imprimis falsum est, omnes fuisse veros Pontifices, nam de Sylvestro certum est fuisse intrusum et schismaticum. De aliis vero nonnulla etiam dubitatio est, licet probabilius credatur legitimos Pontifices fuisse. Deinde Sylvester non ab Henrico, sed a Benedicto IX, legitimo Papa, ejectus fuit. Ipse item postea non ab Henrico rejectus, sed sua sponte (vel persuasione cujusdam sancti Abbatis, ut aliqui referunt, vel ut liberius viveret), pecunia accepta, papatui renunciavit. Atque hoc tandem modo Gregorius VI introductus est; quem solum Henricus postea deponendum curavit, in quo potuit idem error qui in Joanne XII contingere, quamvis illum etiam voluntarie cessisse multi tradant. Vide Baronium, anno 1044.

[ocr errors]

11. Tertia objectio, ex factis regum. Responsio. Tertio rex post imperatores ad reges transitum facit, et prius generatim dicit, non minori constantia reges hoc in se jus Pontificis temporale aspernatos fuisse; deinde facta quædam aliquorum regum Galliæ et Augliæ refert, ex quibus concludere vult, nullum jus in reges ex divina institutione habere, nec præscriptione illud assequi potuisse, cum per similia facta satis fuerit interrupta. Sed non censui necessarium in examinanda veritate historiarum circa facta hujusmodi immorari, quia, licet omnia, ut referuntur, admittantur, nihil ad concludendum, quod intenditur, conducunt. Primo ex illa generali ratione, quód facta regum temporalium parum valent ad ostendendum divinum jus, tum

quia illud per se cognoscere vel docere non illorum munus est, sed Prælatorum Ecclesiæ, et præcipue summorum Pontificum; tum etiam quia nimirum sæpe potentia sua freti, et vel ambitione dominationis, vel turpissimi lucri cupiditate illecti, potestatis regiæ jura transcendunt. Secundo, et specialius, quia omnia verba et facta, quæ referuntur, ad alias causas seu materias pertinent, ex illisque non solum inferri non potest, Romanum Pontificem non habere supremam potestatem in spiritualibus, quæ ad directionem et correctionem regum, etiam in materia temporali, se extendat, verum etiam nec colligi potest, reges illos ita sensisse. Quod brevi discursu, per singula quæ afferuntur discurrendo, demonstro.

12. Primum enim affert inepta quædam verba Philippi Pulchri, Francorum regis, quæ in epistola quadam ad Bonifacium VIII, aliquo animi furore aut impetu iracundiæ ductus, scripsit, ex quibus argumentum sumere contra rationem est. Sed, omissa contumelia, quid tandem rex ille affirmavit? Scias, nos in temporalibus alicui non subesse. At quid tandem hinc sequitur? aut quis hoc inficiatur? Certe qui definite dixit, se in temporalibus alicui non subesse; tacite confessus est in spiritualibus subesse, cui autem magis quam Pontifici? Quod si ei in spiritualibus subesse fassus est, negare profecto non potuit, si temporalibus contra spiritualia rex abutatur, ratione spiritualium posse etiam in temporalibus vexari et corripi.

13. S. Ludovicus, rex. Deinde allegat sanctum Ludovicum, qui publica sanctione exactiones omnes curice Papalis intra regnum suum prohibuit. Quam ex Arrestis allegat. Cum illorum tamen copiam non habeamus, non possumus certum illius sensum explicare, nihil enim credimus a tanto ac tali rege sancitum, quod justum ac religiosum non fuerit. In tomo autem 6 Bibliothecæ Sanctorum, in fine, quamdam Pragmaticam sanctionem ejusdem regis typis mandatam invenimus, in qua in favorem ecclesiasticæ jurisdictionis, et libera provisionis beneficiorum, et cum observantia sacrorum canonum, multa legimus scripta; de exactionibus autem curiæ Romanæ penitus nihil. Alii vero prohibitionem illam non absolute, sed cum limitatione referunt, videlicet, exactiones, et onera gravissi ma, etc., colligi nullatenus volumus, nisi pro rationabili, pia et urgentissima inevitabili necessitate. Itaque si quid sanctus rex sancivit,

non fuit spiritu elationis, aut exemptionis ab obedientia Papæ, sed quatenus existimavit justæ sui regni conservationi esse necessarium, et ad suam jurisdictionem temporalem pertinere. Adeo enim fuit ab usurpatione spiritualis potestatis alienus, ut cum ejus legatus ultro Ecclesiarum cathedralium a Papa impetrasset Bullam provisionum, rex in ignem iliam projecerit, dicens: Gratias non agimus tibi de his, quæ in periculum animarum nostrarum impetrasti, videlicet, ut ecclesiis provideamus. Et illa uti noluit. Ita refert Rebuff., in Concordat., in Proœmi., § Quædam nobis, verb. Optamus.

14. Ludovicus XI. - Denique rex Angliæ late commemorat factum Ludovici XI, regis Galliæ, qui Pio II, Pontifici, petenti revocari quandam pragmaticam sanctionem non acquievit. Sec hoc etiam nihil ad causam facit, nam tota illa controversia fuit sine schismate, semper enim rex ille obediens Papæ fuit, ut ex litteris ejus ad Pium II supra ostensum est. Nec video cur rex Jacobus potius Pii II Ludovicique XI, quam sequentium Pontificum et regum usque ad Leonem X, mentionem fecerit, cujus tempore lis illa finita est, et pragmatica abrogata in Concilio Lateranensi, sub eodem Leone X, sess. 11, ubi tota illa historia late refertur; et ex illa constat Pontifices nunquam absoluta potestate fuisse in illo negotio usos, sed suaviter processisse, ut, servata concordia, cum fidei unitate tandem res perticeretur.

15. Error Gersonis de Concilii in Pontificem potestate. Deinceps vero post magnam et prolixam exaggerationem, quam rex non probat, ad quæstionem longe distinctam di vertit, librumque Gersonis commemorat, in quo graviter quidem lapsus fuit, tribuendo Concilio generali potestatem coactivam in Pontificem, etiam usque ad depositionem propter alia crimina præter hæresim, nullo tamen modo regibus tribuit spiritualem potestatem, nec a subjectione et potestate coerciva Pontificum illos eximit. Nec in dubium revocavit ecclesiasticam monarchiam, quam a Christo esse institutam, et auferri, aut in alium regimen transferri non posse, in eodem loco confirmat; supervacaneum ergo est, his verborum exaggerationibus et digressionibus veritatem obscurare.

16. Tandem rex Jacobus sex enumerat reges Angliæ, qui vel Episcoporum investituram sibi arrogarunt, vel ecclesiasticarum personarum libertatem violarunt, vel Pontifici obe

dire noluerunt. Verumtamen hæc facta turpia sunt, et occultanda potius quam in medium producenda, et parum ad rem faciunt. Nam investituræ Episcoporum aliquando fuerunt concessæ vel permissæ regibus; unde Richardus, vel alius similis rex Angliæ, non juri divino innixus, sed fortasse consuetudini vel alicui prætenso privilegio, illam potestatem retinere aut exercere audebat. Et licet inobediens esset ac pertinax, Pontificum prohibitionibus, utique Gregorii VII ac successorum, resistendo, non tamen sibi primatum Ecclesiæ arrogabat, neque absolute obedientiam Pontifici negabat, sed in particulari facto, vel practice tantum errabat, vel colore aliquo jus suum defendere fingebat. Tandem vero resipuit, et investituras Deo et sancto Petro remisit, ut ait Guilielmus Malmesburiensis, lib. 5 Histor.

17, Similiter negare non possumus aliquos reges Angliæ pertinaces nimium in usurpanda jurisdictione in personas ecclesiasticas fuisse. Sed ex abusu et tyrannide male colligitur legitima potestas; et præterea error ille seu peccatum ad aliam controversiam pertinet, ut sæpe dixi. Unde iidem ipsi reges primatum Pontificis recognoverunt, ejusque potestatem coactivam timuerunt, ut supra de Henrico II visum est, qui adeo libertatis ecclesiasticæ violator fuit, ut neci S. Thomæ Cantuar. occasionem dederit, et nihilominus Pontifici cervicem submisit, et publicam pœnitentiam egit. Similiter Eduardus, tam I quam II et III, licet in factis illis errarent, a Pontificis obedientia non recedebant, ut ex illorum epistolis supra vidimus, ubi etiam similes litteras Richardi II recensuimus. Quapropter frivolum est quod in hoc puncto rex Jacobus respondet: Satis est injustam meorum jurium usucapionem, quotiescumque licuit, fuisse interruptam. Potestas enim Pontificis non humano jure præscripta, sed divino concessa est, ideoque nulla hominum tergiversatio, nulla inobedientia, nullave multorum annorum consuetudo illam mutare potest vel minuere.

CAPUT XXX.

OBJECTIONIBUS EX NONNULLIS RATIONIBUS DESUMPTIS SATISFIT.

1. Prima objectio. - Instantia. - Quamvis in libro regis Angliæ nullam novam ratio: nem inveniam, qua errorem suum et omni:

« PredošláPokračovať »