Obrázky na stránke
PDF
ePub

resonantem, exhibens omnibus spectandum decus, ac splendorem Ecclesiæ, non enim iste sol tanto nitore splendescit, non item lux ex ipso emicans illustre adeo jubar effundit, ut res gestæ ab Ecclesia. Etenim domus Dei super montes altissimos collocata est. Et infra: Ecclesiæ potestas ipsos pertingit cælos, et tanquam domus supra verticem montium posita omnibus se exhibet conspicuam, usque adeo ipsa multo etiam amplius omnibus inclaruit. Similem protulit sententiam Augustinus, lib. 3 contra epist. Parmeniani, ubi dicit, justos esse, per universam civitatem, quæ abscondi non potest (inquit), quia supra montem constituta est. Montem illum dico Danielis, in quo lapis ille præcisus sine manibus crevit, et implevit universam terram : et d. tract. 1, in 1 epist. Joan., circa finem: Nonne (inquit) lapis iste, qui præcisus est a monte sine manibus, Christus est de regno Judæorum sine opere maritali? et post pauca: Numquid digito ostendimus istum montem? Et infra Nunquid sic ostendimus Ecclesiam fratris mei? Nonne aperta est? Nonne manifesta? Et paucis interjectis: Et cum eis dicitur, utique hæreticis Ascendite, Non est mons, dicunt, et facilius illuc faciem impingunt, quam illic habitaculum quærunt. Et inferius proposito loco Isaiæ, interrogat: Quid tam manifestum, quam mons? Et statim objicit: Sed sunt et montes ignoti, ut Olympus, etc. Respondet: In partibus sunt isti montes, ille autem mons non sic, quia implevit universam terram, quis

errat in hoc monte? Et infra de hæreticis ait: Montem non vident, nolo mireris, quia in tenebris ambulant, et oculos non habent, quia tenebræ excæcaverunt eos.

8. Secundo ex Mat. - Et in eodem sensu interpretantur multi Patres verba Christi, Matth. 5: Vos estis lux mundi, non potest civitas abscondi supra montem posita. Hanc enim civitatem esse Ecclesiam docuit Augustinus, dicto tractat. primo, dicens: Ecce civitas, de qua dictum est: Hæc est civitas supra montem posita. Idem, d. libro tertio contra Parmen., cap. 5, et lib. 2 contra litteras Petiliani, cap. 32, post illud Psalm. 18: In omnem terram exivit sonus eorum. Infra: Hinc fit, ut Ecclesia vera neminem lateat, unde est illud quod Evangelista dicit: Non potest civitas abscondi supra montem constituta, ideoque in eodem Psalmo connectitur: In sole posuit tabernaculum suum, quod ipsemet super

Matth. 5.

XXIV.

eumdem Psalmum exposuit, id est, in manifestatione, Ecclesiam suam, non quæ lateat. Et infra: Quid tu, hæretice, fugis in tenebras? Et multa similia habet libro de Unitat. Ecclesiæ, et lib. 13 contra Faustum, c. 13, ubi pro signo certo Ecclesiæ Christi ponit, quod omnibus eminet, et apparet, quia est sedes gloriæ ejus, Jerem. 17, et templum Dei sanctum, 1 ad Corinth. 3; et postea subjungit locum Matthæi. Idem lib. 6, cap. 17, et lib. 2 contra Cresconium Grammaticum, cap. 36, ubi habet verba notanda Extat Ecclesia cuncta clara, atque conspicua, quippe civitas, quæ abscondi non potest supra montem constituta, per quam dominatur Christus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terræ.

9. Eodem modo exposuit illum locum Hieronymus, lib. 6, in c. 30 Jeremiæ, ubi etiam verba illa Jeremiæ ad Ecclesiam accommodat: Ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur. Plenius (inquit Hieronymus) atque perfectius in Domino Salvatore atque Apostolis hoc completum est, quando ædificata est civitas in excelso suo, de qua scriptum est: Non potest cicitas abscondi, quæ in monte sita est, et templum juxta ordinem suum, cæremoniasque fundatum, ut quidquid in priori populo fiebat carnaliter compleretur. Et Amos 1, verba illa: Dominus de Sion rugiet, de specula Ecclesiæ exponit, quia super montem sita (inquit Matth. 5) latere non potest, de qua cum Dɔminus dederit per vetus et novum instrumentum, et per Doctores ecclesiasticos vocem suam, et quasi clara buccina insonuerit, tunc doctrina hæreticorum, et circumcisionis siccabitur, etc.; et elegantissime Chrysostomus, homil. 10 in Matth., in Imperfecto, interrogans : Quæ est hæc civitas? et respondens: Ecclesia est Sanctorum, de qua dicit Propheta. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei1; cives autem ejus sunt omnes fideles, de quibus dicit Apostolus: Vos estis cives Sanctorum, et domestici Dei, etc. Et infra: Haec ergo civitas posita est super montem, id est, Christum, etc. Et deinde connectens alia verba : Nec qui accendunt lucernam, etc., inquit: Per alteram comparationem vult ostendere, quare Sanctos suos ipse Christus manifestat, et non vult esse absconditos. Et infra interrogat : Quod est candelabrum? Et respondet: Ecclesia, quæ

1 Psalm. 86. 2 Ephes. 2.

3

bajulat verbum vitæ. Et adducit illud Pauli ad Philippens. 2 Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitæ continentes. Denique in eamdem sententiam recte ibi dixit Rupertus: Quam magna, quam ampla civitas. Et infra: Non potest abscondi, non patitur ordo, vel ratio judicii, seu consilii divini, ut abscondatur, et incognita sit, quæ ad hoc ædificata est, et ad hoc mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium, ut omnes, qui inter adversarios periclitantur, qui inter Judeos, paganos atque hæreticos pro fide agonizantur, recurrere sciant ad civitatem hanc, et in ea communiri, etc.

visibilis non est? Et ideo etiam ait Paulus, 1 ad Cor. 10: Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et Ecclesiæ Dei; possumus ergo videre Ecclesiam, et cavere ne illam offendamus, juxta illud Pauli, 1 ad Timot. 3: Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei viri; quomodo enim poterat Timotheus hoc scire, si veram Ecclesiam nesciret? Et infinitæ sunt locutiones similes, quæ supponunt certam, ac definitam scientiam Ecclesiæ visibilis, ut est illud 1 ad Cor. 15: Persecutus sum Ecclesiam Dei; et illud Actor. 5: Factus est timor magnus in universa Ecclesia. Et similia videri possunt 8, 9, 11, et fere per totum illum librum; et interdum est sermo de tota Ecclesia, interdum de parte ejus, seu particulari Ecclesia visibili: verumtamen eadem est ratio partium, et totius; nam si partes visibiles sunt, multo magis totum corpus, ex eis constans, erit visibile.

10. Prima proprietas ex Matt. 16.-Secunda proprietas ex Actor. 20.- Unde possumus tertio ratione sumpta ex proprietatibus, quas Scriptura et Patres Ecclesiæ tribuunt, eamdem veritatem comprobare. Prima conditio Ecclesiæ Christi est, quod super Petrum est fundata, Matth. 16, a quo fundamento dimoveri non potest, ut supra ostensum est, et latius libro tertio dicturi sumus; hoc autem fundamentum visibile est, nam ad gubernandos homines est positum; ergo et Ecclesiam ipsam visibilem esse oportet. Et ideo unum ex potissimis signis ad cognoscendam veram Ecclesiam est successio Episcoporum in pontificatu Petri, ut supra ex Augustino notavimus, et ex Irenæo, lib. 3, cap. 1; et idem sumitur ex Cypriano, epist. 76 ad Magnum. Si autem Ecclesia vera esset invisibilis, non indigeret capite visibili, neque in eo posset fundari. Secunda proprietas huic affinis est, quod Christus talem condidit Ecclesiam, ut per homines regi posset, juxta illud Actorum 20: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ubi sine dubio est sermo de vera Ecclesia a Christo fundata, illam enim solam suo sanguine acquisivit, illique de convenienti regimine providit, quod hominibus et Episcopis commisit; ergo necesse est talem Ecclesiam esse visibilem, quam ejus rectores intueri et cognoscere possint.

11. Tertia conditio est, Ecclesiam posse videre sensibiles actiones, et audire humanam

C.

vocem, juxta verbum Christi, Matth. 18: Dic Ecclesiæ; quomodo enim aliquis loquetur Ecclesiæ, quam videre non potest, aut quomodo Ecclesia audiet verbum hominis, si ipsa

12. Responsio pro sententia hæreticorum, et refellitur. - Fortasse tamen hæretici, his testimoniis convicti, confitebuntur Ecclesiam primitivam, quæ fuit tempore Apostolorum, vel paulo post illud, fuisse visibilem, postea vero discursu temporum illam visibilem Ecclesiam defecisse, et invisibilem factam esse. Ex qua responsione libenter priorem partem accipimus. Et ex illa imprimis contra hæreticos convincimus, veram Ecclesiam posse esse visibilem, quandoquidem aliquando talis fuit. Ex quo etiam obiter ostenditur, rationes hæreticorum ad probandum Ecclesiam esse invisibilem, futiles esse; nam si quid valerent, repugnantiam aliquam ostenderent in Ecclesiæ visibilitate, cum tamen factum ipsum probet nullam esse. Deinde, sicut nos ex Scripturis ostendimus Ecclesiam in sua origine, ut sic dicam, fuisse visibilem, ita oportet ut ipsi ex Scripturis ostendant dari Ecclesiam invisibilem, vel in eis prædictum esse, aliquando talem futuram fuisse Ecclesiam. Simili argumento urget Donatistas Augustinus, lib. de Unit. Eccles., c. 17, dicens: Legant nobis hoc de Scripturis sanctis, et credimus; hoc, inquam, nobis ex canone divinorum librorum legant, tot civitates, quæ usque ad hodiernum diem baptismum, per Apostolos sibi consignatum, tenuerunt, periisse a fide. Quod argumentum prosequitur c. 18, supponens in principio, Ecclesiam in Scripturis sanctis manifeste cognosci, et postea cap. 19 iterum in

• Lib. 4 de Gloria et honore Filii hominis, stat: Omissis ergo morarum tendiculis, osten

in Matth.

dat Ecclesiam vel in sola Africa perditis tot

gentibus retinendam, vel ex Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam, et sic ostendat, ut non dicat: Verum est, quia hoc ego dico, etc. Late enim enumerat omnia quæ hæretici confingere solent, et adjungit: Remoreantur ista vel figmenta mendacium hominum, vel portenta fallacium spirituum, et postea concludit: Sed utrum ipsi Ecclesiam tereant, non nisi divinarum Scripturarum canonicis libris ostendant. Hoc proinde argumentum eo fortius est contra hæreticos hujus temporis, quo ipsi prædicant, nihil esse credendum, nisi quod in Scripturis legitur. Cum igitur ex Scripturis habeamus Ecclesiam visibilem, et mutatio ejus in invisibilem non legatur, neque vestigium ejus in Scriptura inveniri possit, profecto neque consequenter, neque cum fundamento loquuntur Protes

tantes.

13. Visibilitas Ecclesiæ perpetuo duratura. -Ulterius vero ex eisdem Scripturis et Patribus probamus, falsam esse posteriorem partem illius responsionis; nam locutiones Scripturæ, quæ convincunt Ecclesiam fuisse visibilem tempore Apostolorum, idem probant de vera et apostolica Ecclesia quocumque tempore. Primo, quia promissio non deficiendi facta est Ecclesiæ visibili, prout illam Christus super petram fundavit, ut patet ex illis verbis: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam: nam particula eam, eamdem vişibilem Ecclesiam refert. Item ex Paulo, 1 ad Tim. 3, ubi cum dixisset: Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei viri, subjungit, quæ est columna et firmamentum veritatis; ostendimus autem priora verba intelligi de Ecclesia visibili, in qua quis conversatur; sed particula que eamdem Ecclesiam refert; ergo illa eadem visibilis Ecclesia est columna, et firmamentum veritatis, ac subinde perpetua, quia, ut supra ostendi, hæc proprietas nunquam potest a vera Ecclesia separari. Adde nec posse illi convenire, si invisibilis aliquando fiat; est enim columna et firmamentum veritatis, semper et sine defectu veritatem docendo, et errores corrigendo; hoc autem cum auctoritate et efficacia facere non posset, si esset invisibilis; semper enim dubitari posset an sit vera Ecclesia quæ loquitur. Deinde multæ ex adductis locutionibus Scripturæ pro quocunque tempore prolatæ sunt; ergo de omni tempore probant veram Ecclesiam esse visibilem. Assumptum patet, nam Christus,

quando monuit: Dic Ecclesiæ, si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus, non homines tantum qui se audiebant, nec solam Ecclesiam primitivam, sed totam Ecclesiam suam, ut perpetuo duraturam, instruebat; ergo supponebat Ecclesiam suam semper futuram esse visibilem, quæ audiri et audire possit. Et idem argumentum sumi potest ex verbis Pauli proxime citatis; nam consilium illud convenienti modo conversandi in Ecclesia, seu operandi sine offensione ejus, ad omnia tempora extenditur, et omni tempore servandum est: ergo semper Ecclesia talis est, ut videri possit.

14. Confirmatur primo ex munere docendi.Præterea est alia insignis proprietas veræ Ecclesiæ, quæ hanc visibilitatem perpetuo requirit, nimirum, quod extra illam non potest salus conservari aut inveniri, ut est certa veritas fidei, quam tradunt Cyprian., epist. 74, ubi habet illam sententiam: Non potest quis habere Deum Patrem, qui non habet Ecclesiam matrem; quam repetit lib. de Unit. Eccles., non longe a princ., ubi inter alia Ecclesiam comparat arcæ Noe, dicens: Si potuit evadere quisquam qui extra arcam Noe fuit, et qui extra Ecclesiam foris fuerit, evadet. Et loquitur aperte de Ecclesia fundata in cathedra Petri. Eamdemque doctrinam tradit multis aliis in locis. Item Augustinus, in lib. de Unitat. Ecclesiæ, c. 2 et 19, idem docet, et confirmat, quia ad salutem, ac vitam æternam nemo pervenit, nisi qui habet caput Christum: habere autem caput Christum nemo poterit, nisi qui in ejus corpore fuerit, quod est Ecclesia. Quamobrem ex hac proprietate recte colligitur, Ecclesiam veram omni tempore debere esse visibilem, quia omni tempore est corpus Christi, cui uniri debent omnes, qui per Christum salutem consequi voluerint ; et est civitas refugii, ad quam recurrere oportet, qui ab hostibus se tueri et defendi desideraverint. Esset autem contra rectum ordinem, ut jam ex Ruperto retulimus, Ecclesiam, ad hunc finem institutam, in occulto et in tenebris collocare; ergo cum ad eumdem finem perpetuo conservetur, perpetuo etiam debet esse conspicua, clara et visibilis. Et ideo apposite admodum dicit Irenæus, lib. 1 contra Hæreses, c. 2: Hanc fidem Ecclesia in universum mundum disseminata diligenter custodit, quasi unam domum inhabitans, et similiter credit iis, quasi unam animam habens, et unum cor, et consonanter prædicat, docet, et tradit, quasi unum possidens os. Et infra subjungit: Sicut

[ocr errors]

sol, creatura Dei, in universo mundo unus et idem est, sic et lumen prædicatio veritatis ubique lucet, et illuminat omnes, qui volunt ad cognitionem veritatis venire. Quam comparationem imitatus etiam est Cyprian., lib. de Unit. Eccles., dicens: Ecclesia una est, quæ in multitudinem latius incremento fœcunditatis extenditur; quomodo solis multi radii, sed lumen unum, divelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Quem locum citat August., lib. 1 contra Crescon., c. 36, dicens: Hanc (scilicet Ecclesiæ civitatem) B. Cyprianus ita commendat, ut eam dicat Domini luce perfusam, radios suos per orbem terrarum porrigere, etc. Et sic etiam Origen., tractat. 3 in Matth.: Ecclesia plena est fulgore ab Oriente, usque ad Occidentem, et plena est lumine vero, quæ est columna et firmamentum veritatis. Et significant Augustinus et alii, qui, ut supra vidimus, ad illam accommodant illud Psalm. In sole posuit tabernaculum suum, et illud Jeremiæ: Ipsa est sedes gloriæ, quæ exaltata est, et omnibus apparet. Et propterea etiam ab aliis Patribus comparatur candelabro continenti lucernam, ut luceat (ait Chrysostomus), id est, appareat, et illuminet, qui sunt vel in domo Ecclesiæ, vel in domo omnium mundorum. Denique propter hanc causam dixit idem Chrysostomus, hom. 4, in cap. 6 Isai., facilius esse solem extingui, quam Ecclesiam obscurari.

cam, modo, Ecclesiam perseverasse per continuam visibilemque successionem Pontificum, Episcoporum, Doctorum et aliorum fidelium, et Ecclesiæ membrorum et inde etiam colligi potest, eodem modo esse perseveraturam quamdiu mundus duraverit, quia eadem est cujuscumque temporis ratio.

15. Confirmatur secundo ex visibili successione Pontificum. Alio item modo refutare possumus prædictam evasionem hæreticorum, et veritatem catholicam confirmare, sumpto eodem principio ab adversariis concesso, quod Ecclesia Christi in sua origine visibilis et notissima fuit, ut ex Scriptura satis probatum est, et præsertim verba Christi, Actaque Apostolorum ostendunt. Nam hæc Ecclesia ita propagata et conservata est, sicut fuit fundata; ergo sicut in principio visibilis fuit, ita perpetuo conservatur. Et minor quidem propositio quoad propagationem ex eisdem Actibus constat. Prius enim in Jerusalem radices agens, postea per Judæam aucta, deinde ad Samariam extensa, ac tandem per omnes gentes et universum orbem propagata, in omnibus semper locis visibilis fuit. Et ita particulares Ecclesiæ, tanquam notæ et manifestæ, tam in dicta sacra historia, quam in epistolis apostolicis, et in lib. Apocalypsis, proponuntur et nominantur. Quod vero spectat ad conservationem seu durationem, constat etiam sensibili, ut ita di

16. In quo discursu solum superest probandum, durationem Ecclesiæ semper fuisse in statu visibili ratione successionis : id autem probari potest imprimis ex doctrina Patrum; Tertullianus enim, de Præscript., cap. 20, sic describit continuatam durationem Ecclesiæ : Apostoli primo per Judæam contestata fide in Jesum Christum et Ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei apud nationes prædicarunt, et Ecclesias condiderunt, a quibus traducem fidei, et semina doctrinæ aliæ Ecclesiæ mutuatæ sunt, et quotidie mutuantur, ut Ecclesiæ fiant, ac per hoc, et ipse Apostolica deputantur, ut soboles Apostolicarum Ecclesiarum, omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Et ita concludit ex omnibus Ecclesiis coalescere unam. Quod verum est de Ecclesia, non solum prout est simul in aliquo tempore, sed etiam, ut successive permanet per communicationem, et unionem præsentis cum præterita, et legitimam successionem, quam magis explicat cap. 32, dicens, Ecclesias, quæ se profitentur Apostolicas, oportere ut ostendant ordinem Episcoporum suorum, deducendo illum usque ad Apostolos.

17. Ecclesia semper ratione successionis visibilis perseverat. Eamdem doctrinam late tradit Cyprian., libr. de Unitat. Ecclesiæ, et epist. 76, ubi inter alia ait: Nec Episcopus computari potest, qui, evangelica et apostolica traditione contempta, nemini succedens, a seipso ortus est; et ita ut Ecclesiæ notam ponit Pontificum successionem. Et epist. 69 dicit, Episcopum esse in Ecclesia, et Ecclesiam in Episcopo, et si quis cum Episcopo non sit, in Ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdotibus non habentes, obrepunt, et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando Ecclesia, qua Catholica una est, scissa non sit, neque divisa, sed sit utique connexa, et cohærentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata. Eodem modo hanc Ecclesiæ continuam unitatem declarat Irenæ., lib. 3 Contra hæres., cap. 2 et 3; et Augustinus idem sentit contra Epistolam Fundamenti, et aliis locis citatis; et Vincentius Lyrinensis, et reliqui supra allegati.

Quorum communis sensus est, Ecclesiam perseverasse per continuam successionem in eodem hierarchico ordine, in quo condita fuit, ac subinde in eodem statu visibili, in quo nota et manifesta sit; quoniam alias non posset de continua successione et traditione constare.

forma hierarchiæ ecclesiasticæ, et episcopatus umbra et ministerii) dicere possunt, in se perseverare Ecclesiam in ea forma externa et sensibili, quam habuit temporibus Apostolorum, et nihilominus non posse sensu discerni illam esse veram Ecclesiam, magis quam Romanam, neque e contrario, ideoque appellare illam invisibilem, non tamen ignotam, quia per fidem suam satis illam cognitam habent.

18. Confirmatur ultimo ex Paul., ad Ephes. 4.-Potestque merito hic discursus fundari in Paulo, ad Ephes. 4, dicente: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam Prophetas, alios Evangelistas, alios autem Pastores et Doctores, ad consummationem Sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum in mensuram atatis plenitudinis Christi. Nam ex his verbis constat hanc Ecclesiam, quæ per modum unius corporis ex variis membris coalescit, et per mutuam operam, et influxum eorum inter se conservatur (ut idem Apostolus, 1 ad Corinth. 12, docuit), eamdem formam habituram, donec occurramus omnes in virum perfectum; ac subinde Doctores et Pastores per continuam successionem in ea duraturos, et sensibili modo recturos, et docturos illam; quod intelligi nullo modo potest, nisi vera Ecclesia semper visibilis, et humano modo (ut ita explicem) tractabilis perseveret ; non enim potest caput esse visibile, et corpus invisibile, ut recte dixit Augustinus, ep. 48, ad Vincent., circa medium.

CAPUT VIII.

2. Vera Ecclesia quomodo fide credenda. Hæc est ultima objectio, et evasio quam ex parte hæreticorum cogitare potui, et non censui omittendam, quia per illius solutionem tolletur omnis Protestantium tergiversatio, et efficacia testimoniorum et rationum, quæ adduximus, magis intelligetur, et reliquæ etiam objectiones in principio positæ facilius expedientur. Ut ergo rem aggrediamur, accipimus primo id quod in hac objectione concedi videtur, Ecclesiam veram esse notam seu cognoscibilem saltem per fidem, ut omnia, quæ hactenus adduximus, testantur satis. Et in hoc puncto addimus duo. Unum est, hoc intelligendum esse, non de Ecclesia confuse concepta, seu in universali abstrahendo al hac vel illa congregatione hominum existentium in mundo, quæ possit illud nomen sibi attribuere, sed intelligendum esse de Ecclesia definite, et in particulari sumpta, ut est in talium hominum fidem Christi profitentium congregatione. Aliud est, hanc Ecclesiam in particulari esse credendam, non quacumque fide probabili aut humana, sed fide divina certissima et infallibili.

3. Probatur quoad primam partem.

OCCURRITUR ADVERSARIORUM OBJECTIONIBUS, ET Utrumque horum potest probari ex Symbo

QUO SENSU ECCLESIA VISIBILIS SIT EXPONITUR.

1. Ultima pro hæreticorum sententia evasio, Ecclesiam esse credibilem intellectui, non tamen notam sensui. — His ergo modis satis, ut arbitror, demonstratum est ex principiis fidei et testimoniis Sacræ Scripturæ, veram Christi Ecclesiam debere esse cognoscibilem, seu notam. Dicere tamen posset aliquis, inde non satis concludi esse visibilem, seu sensibus externis patentem, sed ad summum esse credibilem, ut in Symbolo credenda proponitur. Atque ita esse notam intellectui, non sensui. Unde possent hæretici eludere omnia quæ adduximus, dicendo suam Ecclesiam, quam invisibilem vocant, habentibus veram fidem satis esse notam. Et præcipue Protestantes Anglicani (apud quos dicitur durare quædam

lo Apostolorum, in quo profitemur nos credere Sanctam Ecclesiam Catholicam. Nam hoc intelligendum est de certa et singulari Ecclesia. Cum enim vera Ecclesia Catholica tantum sit una, individua, et particularis, illa locutio, quæ indefinita videtur, æquivalet singulari. Sicut qui dicit se videre solem, statim intelligitur loqui de illo sole singulari, qui solus in mundo est. Atque ita exponit Augustinus, de Fide et Symbolo, cap. 10, et Ruffinus, in expositione Symboli, et omnes. Nam ex vi illius fidei tenemur credere illam esse veram Ecclesiam, in qua sumus, et cujus fidem profitemur, et consequenter tenemur credere, conventicula hæreticorum non esse veram Ecclesiam, sed Synagogam Satanæ, Apocalyp. secundo, vel, ut Ruffinus ait, Ecclesiam malignantium; ergo ut per iliam

« PredošláPokračovať »