Obrázky na stránke
PDF
ePub

modam exemptionem a potestate Papæ, præsertim in temporalibus, suadere nitatur, nihilominus ad hujus libri complementum nonnullas, quæ communiter circumferuntur, vel potiores judicantur, breviter proponere et expedire necessarium visum est. Prima igitur esse solet (et videtur etiam esse regis fundamentum), quia rex est supremus in temporalibus, ut ex Scripturis sumitur, et supra etiam ratione probatum est; ergo non potest esse simul in temporalibus subjectus. Probatur consequentia, quia qui est subjectus in aliqua materia, habet superiorem in illa; repugnat autem esse supremum, et habere superiorem. Dices id esse verum de subjectione et prælatione ejusdem generis, id est, ut utraque sit directa vel indirecta; quod autem idem sit supremus respectu potestatis directa superioris, quia illam supra se non habet, et nihilominus sit indirecte subjectus alicui, non repugnat. Sed contra, quia, ut juristæ dicunt, quod directe fieri prohibitum est, nequit per aliam viam fieri, etiam indirecte, quia alias enervaretur et inutilis fieret prohibitio; ergo simili modo in præsenti. Quomodocumque enim rex dicatur alteri subjectus (etiam indirecte) in temporalibus, ejus excellentia in

illo ordine tollitur.

2. Solutio. Sed nihilominus responsio est optima, et replica est nullius momenti, quia nullum est jus absolute prohibens subjectionem regis supremi in temporalibus, respectu superioris altioris ordinis, et ipsa temporalia excedentis. Quia vel hoc jus est naturale, et hoc non, quia hæc subjectio indirecta est superioris ordinis, et a jure divino positivo manat ; vel est jus humanum, et hoc non potest esse juri divino contrarium, nec contra illud prævalere. Quocirca jus naturale in hac parte, sicut est fons et origo principatus civilis, et suprema potestatis ejus, ita etiam dici potest directe tollere seu prohibere subjectionem ad similem potestatem ejusdem ordinis; respectu vero subjectionis indirectæ ad potestatem alterius ordinis, et spiritualem, quasi negative se habet; quia principem civilemn in temporalibus supremum nemini quidem subjicit in eisdem temporalibus, etiam indirecte, non tamen repugnat quominus per jus superioris ordinis subjiciatur. Accedit, quod hæc subjectio indirecta in temporalibus intrinsece conjuncta est cum subjectione in spiritualibus, præsertim respeciu potestatis spiritualis supremæ in suo ordine, et ideo nihil repugnat, etiam juxta principia juris humani, re

gem, directe supremum in temporalibus, fieri indirecte subditum in eisdem, quatenus hæc subjectio intrinsece conjuncta est cum spirituali; sic enim jura ipsa dicunt, id quod est directe prohibitum, posse alia via fieri, quando hoc necessario sequitur ex alio, quod eodem vel altiori jure concessum est. Neque propterea tollitur excellentia supremæ potestatis temporalis, vel supervacanea, aut nullius momenti redditur, tum quia semper retinet negationem directi superioris in eodem ordine, negatio autem indirecti superioris de illius ratione non est; tum etiam quia ille modus negationis, seu supremæ potestatis sufficit ad omnes morales effectus, qui ad rectam gubernationem politicam necessarii sunt et sufficiunt.

3. Secunda objectio.- Contra hoc vero objici potest secunda ratio, quia rex infidelis non baptizatus est ita supremus in temporalibus, ut in eis nullum recognoscat superiorem, neque directe, neque indirecte; ergo etiam christiani principes sunt eodem modo supremi; ergo nulli subsunt in temporalibus etiam indirecte, ac subinde neque Pontifici. Probatur consequentia, tum quia non sunt pejoris conditionis fideles principes, quam infideles; tum etiam quia per baptismum non privantur aliis bonis temporalibus; ergo neque regnis, neque suis temporalibus prærogativis, juxta illud: Non eripit mortalia, qui regna dal cœlestia. Tum denique quia alias hoc esset magnum impedimentum conversionis infidelium regum ad fidem et baptismum, si per illum sua libertate suprema, sive directe, sive indirecte privarentur. Atque ita omnia argumenta, quibus hoc supra de subjectione directa in temporalibus probavimus, de indirecta etiam urgere videntur.

4. Solutio. Discrimen inter reges baptizatos et non baptizatos. Respondemus, æquiparationem hanc inter fideles et infideles reges non esse cum omni æqualitate admittendam, quia rex non baptizatus non est subjectus directe spirituali potestati Ecclesiæ, et ideo mirum non est quod potestas ejus temporalis non subordinetur spirituali jurisdictioni, neque ab illa pendeat etiam indirecte, quoad vim directivam aut coactivam. Rex autem baptizatus est directe subditus spirituali potestati, ut vidimus, et ideo consequenter etiam potestas ejus temporalis subordinata manet spirituali potestati, saltem indirecte, in ordine ad illius finem. Quocirca potestas temporalis in utroque rege eadem quidem,

est, vel æqualis, neque in rege Christiano proprie et intrinsece minuitur (ut sic dicam), sed solum ratione subjecti novam incipit habere regulam, vel proximam, et internam, quæ est fides, et prudentia infusa, vel externam, quæ est spiritualis pastor, et lex seu potestas ejus, quatenus ad spiritualem finem ordinatur.

5. Et ita cessant aliæ objectiones, quæ solum probant non fieri diminutionem intrinsecam in illa potestate ratione fidei, non tamen probant non addi prædictam subordinationem, hæc enim intrinsece sequitur ex fide. Et non est imperfectio, sed potius excellentia illius potestatis, ideoque non addit gravamen vel impedimentum conversioni regum ultra difficultatem intrinsecam, quam ipsa fides, et obedientia ecclesiastica secum afferunt. Hoc autem qualecumque gravamen intrinsece continetur in professione fidei Christianæ, in qua includitur tacitum pactum. et promissio obedientiæ ad pastores Ecclesiæ, et ad perdendum omnia propter Christum, si opus fuerit, juxta illud: Qui venit ad me, et non odit patrem, matrem, etc., adhuc autem et animan suam, non potest meus esse discipulus, Luc. 14. Et consequenter etiam sequitur obligatio ad perseverandum in fide, et ad defendendum illam pro ratione sui status, ac denique inde etiam oritur, ut quilibet Christianus sit subjectus correctioni ac dignæ pœnæ, si contra hujusmodi obligationem deliquerit. Hæc ergo obligatio et professio communis est christianis principibus, et ideo eidem potestati debita proportione subjiciuntur.

6. Addo vero ultimo, etiam reges ethnicos, juxta sui status capacitatem, spirituali potestati ecclesiasticæ esse subordinatos, et e converso potestatem Ecclesiæ indirecte saltem posse superioris actum in illos exercere. Nam si habeant subditos christianos, potest ab eorum dominatu eos liberare, vel quando eos conantur a fide avertere, ut limitat Durandus, in 2, distinct. 44, q. 3, vel simpliciter et absolute, ratione periculi, ut vult D. Thomas 2. 2, q. 10, art. 10. Quod est probabilius, quia in rebus ad bonos mores pertinentibus, cavendum est morale periculum, priusquam expectetur eventus, et ideo potestas extenditur etiam ad vitandum periculum, quamvis in usu ejus prudenter caveatur scan

dalum, ut supra diximus. Si vero reges ethnici nullos habent subditos christianos, ordinarie non habet Ecclesia potestatem super illos, etiam ratione subditorum, nisi in casu quo Evangelii prædicationem impedirent, vel subditos cogerent ne illam reciperent. Unde fieri videtur, potestatem formaliter (ut sic dicam) esse eamdem, seu sub eodem titulo et respectu, licet usus illius circa diversas personas, juxta varias conditiones et status illarum, rarior aut frequentior, et major aut minor esse possit. Nonnulla vero intercedit differentia. Quia potestas Pontificis in principes christianos est propria jurisdictio, quæ licet spiritualis sit, indirecte ad temporalia extenditur. At vero circa principes ethnicos non est per modum jurisdictionis in ipsos. principes, sed in eorum subditos christianos, propter quos tuendos potest infideles arcere, vel in officio continere, et ideo quidquid circa illos operatur, est per modum defensionis fidelium, non per modum vindictæ, aut punitionis infidelium. Denique addere possumus, sicut potestas regia, ex conjunctione ad fidem, aliquam recipit subjectionem, ita etiam majorem quamdam amplitudinem et excellentiam participare, et ita illud qualecumque onus hoc beneficio compensari. Nam rex christianus ductus regulis fidei multa potest præcipere, dirigendo illa ad fidei defensionem, vel religionis christianæ honorem, vel aliud supernaturale commodum, quæ ductus pura ratione naturali præcipere non posset; et similiter multa punit delicta, quæ ex vi solius rationis naturalis non puniret, ut, verbi gratia, hæresim, vel aliud simile.

7. Ultima objectio ex triplici medio conflata. Primum. Secundum. Tertium. Ultimo adduntur rationes quædam minoris momenti. Una est: Pontifex satis magnam sollicitudinem habet in spirituali cura; ergo non debet temporalibus immisceri, nam, si omnibus, qui Deo militant, hoc prohibuit Paulus, multo magis hoc videtur supremo pastori prohibitum, qui et aliorum exemplar esse debet, et majoribus curis spiritualibus distinetur. Altera ratio est. Quia in Pontifice, per se loquendo, et ex vi pontificatus non invenitur formaliter (ut sic dicam) regia dignitas; ergo nec potest regia potestas illi esse subordinata. Probatur consequentia, quia non potest una potestas alteri subordinari et

1 Vide Bellarminum contra Barclaium, subjici, nisi eadem potestas, quæ est in suсар. 3, п. 3.

bordinato, inveniatur in eo cui subordinari

dicitur. Alia ratio est, quia non potest Papa dispensare in jure naturali, nec divinam institutionem mutare; ergo nec potest aut naturalem obligationem obediendi regi, a subditis, seu vasallis, aut a rege potestatem, quam Deus ipse contulit, auferre.

8. Solutio. Ad primum. Hæc vero facile expediuntur. Ad primum enim respondemus, illud ad summum procedere de administratione directa rerum temporalium, non vero de indirecta. Tum quia prior est distincta et separabilis ab spirituali potestate, posterior vero non est distincta, sed per se et intrinsece pertinens ad potestatem spiritualem, ideoque non potest illam impedire, cum potius sit usus et exercitium ejus. Tum etiam quia administratio directa temporalium per se et ex instituto circa illa versatur, et ideo necesse est ut præcipua intentione, ac subinde vel fere semper, vel majori ex parte circa illa occupetur; at vero administratio indirecta raro et per occasionem tantum (ut supra ex Bernardo attigimus) occurrit. Ideoque nec dici potest sæcularis cura, nec spiritualem impedire. Addo denique, quamvis Pontifex ex vi pontificatus non habeat directum regimen temporale, non fuisse contra munus ejus, aut contra consilium Pauli, ut aliunde acceptum utrumque simul conjunctum habeat, quia ad commune bonum Ecclesiæ, et ad meliorem usum ipsiusmet spiritualis potestatis, fuit ita conveniens. De quo puncto alibi latius diximus ', et videri potest Gennadius, in expositione pro Concilio Florentino, cap. 5, sect. 3 et 4.

9. Ad secundum. - Ad secundum respondetur negando consequentiam, nam propositio illa, quæ in probatione ejus assumitur, simpliciter loquendo, falsa invenitur, tam in potentiis physicis quam in artibus, et consequenter etiam in moralibus. Nam voluntas subjacet intellectui, et ab illo pendet, etiamsi formalis potestas voluntatis in intellectu non inveniatur. Item ars frænefactiva subordinatur equestri, quamvis hæc illam formaliter non includat, et patria potestas subordinatur regiæ, quamvis in rege formaliter non sit patria potestas circa filios suorum subditorum. Sic ergo potestas regia subordinatur Pontificali, etiamsi Pontifex temporalis imperator formaliter non sit. Et ratio est, quia hæc subordinatio fundatur in potestate altioris ordinis, quasi eminenter alteram conti

'Lib. 4 de Leg.

nente. Item quia oritur ex subordinatione inter fines utriusque potestatis, quæ sufficit ut potestas, quæ ordinatur ad finem inferiorem, subjiciatur potestati respicienti altiorem finem. Illa ergo propositio, quod habens aliquam potestatem non subordinatur alteri, nisi habenti eamdem, seu similem potestatem, ad summum est vera in potestatibus ejusdem ordinis, quarum una est participatio alterius, ut est potestas delegata et ordinaria, seu potestas Vicarii et Prælati. Non habet autem locum illa propositio, quando subordinatio fundatur in eminentia superioris potestatis et finis ejus, ut declaratum est.

10. Ad tertium. - Ad tertium respondemus, licet Papa non possit dispensare in jure naturali, posse nihilominus mutare materiam ejus, qua mutatione facta ipsum naturale jus cessat, et ita in præsenti potest de subdito facere non subditum; subjectione autem ablata, cessat ratio et obligatio naturalis obediendi. Subjectio autem ipsa, sicut et potestas regia, non est immediate de jure naturali, sed de jure humano, ut supra ostensum est, et ideo ex justa causa per superiorem Pontificis potestatem auferri potest. Eo vel maxime quod aliqua bona a natura immediate collata, ut libertas et vita, possunt interdum per superiores potestates humanas juste auferri, ut ipso usu licito et honesto satis constat, quia Deus ipse, qui illa dona contulit, dedit etiam hominibus publicam potestatem ad auferenda illa ex justa causa. Sic ergo subordinatio regum temporalium ad spiritualem potestatem ab ipso Deo est, qui talem potestatem contulit, ideoque non est contra jus naturæ, sed supra illud, et servata proportione illi maxime consentanea existit.

SUMMA PRÆCEDENTIS LIBRI CUM APOSTROPHE AD REGEM ANGLIÆ.

11. Cum summi legislatoris, a quo omnis potestas in cœlo et in terra derivatur, inviolabili lege sancitum sit, reddenda esse Cæsari quæ Cæsaris sunt, et quæ sunt Dei Deo, hanc regulam ita in hujus libri doctrina servare studuimus, ut nemo, si recte oculis aspiciat, unicuique datum a nobis esse, quod suum est, dubitare possit. Ostendimus enim duplicem illam, qua mundus hic regitur, potestatem, temporalem et spiritualem, regiam et Pontificiam, a Deo datam esse, et utramque in suo ordine supremam esse

comprobavimus. Ita vero illas inter se differre monstravimus, ut regia humanarum ac temporalium rerum curam tantummodo gerat; Pontificia vero rerum temporalium fines transcendens, et spiritualis vitæ finem ultimum intuens, divinis ac æternis rebus ordinandis incumbat. Unde tandem conclusimus, tantum inter se potestates has distare, quantum a corpore anima, a temporalibus æterna, a corporalibus spiritualia, et a terrenis cœlestia dissident. Ac proinde sicut æquum est, corpus animæ subjici, et ad sempiterna temporalia referri eisque subordinari, ita necessarium esse ut in Christi Ecclesia, in qua omnia recto et optimo ordine constituta esse debent, regia potestas Pontificia subjecta sit, ut ab ea in æternam beatitudinem dirigatur, et, sicubi ab eofine de flexerit, emendetur ac corrigatur.

12. Hac itaque justa et æquissima distri butione servata, Pontifici dedimus quæ sua sunt, quæque illi Princeps pastorum et totius gregis dux contulit; et tibi, quæ tua sunt, rex serenissime, non negavimus. Superest igitur, ut eidem Christi regulæ ac legi te subjectum esse consideres, ne plus quam oportet, de tua potestate præsumendo, terminos tibi præscriptos transcendas, et quæ divinæ sunt potestatis usurpes. Scito te ovem gregis Christi esse, non pastorem; noli ergo pastores pascere ac regere, aut fines a supremo Pastore præscriptos transilire. Audi Nazianzenum', alicubi imperium suum terreno imperio præferentem, et inter oves suas imperatores et reges annumerantem Ad quas oves alibi hunc in modum loquitur: Oves, pastores ne pascite, nec supra fines vestros assurgite, satis enim vobis est, si recte pascamini. Judices ne judicate, nec legislatoribus leges præscribite. Non est enim dissensionis et confusionis Deus, sed pacis et ordinis. Ne quis igitur caput sit, qui vix, aut manus, aut pes,

SOS.

Orat. 17 ad cives gravi timore percul

aut vilius quoddam aliud corporis membrum est; verum quo vocatus est, in eo gradu quisque maneat, etiam si alioqui præstantiori dignus sit, plus utique laudis habiturus ex eo, quod præsenti gradu acquiescit, quam si eum quærat, quem non accepit. Ne quis, cum sine periculo alium sequi liceat, præire cum periculo expetat; nec obedientiæ lux, quæ tam terrena, quam cœlestia tuetur, atque conservat, infringatur.

13. Quid, quæso, rex humanissime, a tuis subditis tam anxie postulas, et summo jure exigis, sicut obedientiam principi debitam? Illam Pauli sententiam in tuo libro frequenter inculcans: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; imple igitur naturalem illam legem a Christo propositam et commendatam Quæcumque vultis ut faciant cobis homines, et vos facite illis. Et quam obedientiam a subditis requiris, eam fideliter præsta illi prudenti ac fideli dispensatori, quem Christus super omnia bona sua constituit, tibique ita præposuit, ut rationem pro anima tua redditurus sit. Quod enim Paulus fideles omnes monuit, et præcepit: Obedite præpositis vestris, et subjacete eis, ipsi enim pervigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri, non minus ad regem, si christianus sit, quam ad cæteros fideles pertinet. Quod si fortasse, rex serenissime, verbis meis non dignaris attendere, audi, quæso, Bernardum, ad Conradum regem scribentem, et pro me loquentem: Regis dedecus regnive diminutionem nunquam volui, violentos odit anima mea. Legi quippe: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; et : Qui potestati resistit, Dei ordinatiori resistit. Quam tamen sententiam cupio vos, et omnimodis monen custodire in exhibenda reverentia summe et Apostolica Sedi, et B. Petri successori, sicut ipsam vobis vultis ab universo vestro servari imperio. Et adjungit, quæ non minus libenter usurpo, sequentia verba : Sunt quæ non putari scribenda, præsens ea fortassis opportunius intimarem.

FINIS LIBRI TERTII.

INDEX CAPITUM LIBRI QUARTI

DE IMMUNITATE ECCLESIASTICA, SEU EXEMPTIONE CLERICORUM A
JURISDICTIONE TEMPORALIUM PRINCIPUM.

CAP. I. Quid nominibus ecclesiastica CAP. X. Quomodo singulis clericorum

immunitatis, libertatis ac exemptio

nis significetur.

CAP. II. Utrum clerici in spiritualibus

et ecclesiasticis causis a potestate principum secularium jure divino exemp

ti sint.

CAP. III. Utrum personæ ecclesiasticæ

a jurisdictione principum, etiam in rebus et causis temporalibus, eximi potuerint, et exemptæ sint. CAP. IV. Utrum Summus Pontifex omni

jure divino et humano ab omni jurisdictione sæcularium principum exemplus sit.

CAP. V. Expenditur locus Matthæi : Da

eis pro me et te, pro Summi Pontificis exemptione. CAP. VI. Objectionibus contra resolutio

nem superiorum capitum satisfit. CAP. VII. Sextæ objectioni satisfit, et tractatur quæstio, an Papa possit se humano judicio submittere. CAP. VIII. Utrum clerici omnes sub Pontifice existentes a jurisdictione temporalium principum jure divino exempti sint; et tractantur duæ contrariæ opiniones.

CAP. IX. Privilegium fori clericorum jure divino et humano esse fundatum, et quomodo id intelligendum sit.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »