Obrázky na stránke
PDF
ePub

sunt contra ecclesiasticam libertatem, quia in una ecclesia offenduntur omnes, sicut in percussione unius clerici totus clerus offenditur, et timidior fit.

esse concessum Ecclesiæ universali in omnibus membris suis, hoc enim necessarium non est, ut constat, sed ut respiciat totam Ecclesiam pro illis membris vel locis quæ talis immunitatis sunt capaces. Unde etiam recte adnotavit Cajetanus, ad violationem hujus immunitatis, non esse necessarium ut in tota Ecclesia, vel in omnibus personis aut locis quibus convenit, violetur, sed satis esse quod violetur in uno seu in quolibet, cui ex vi generalis privilegii competit. Et hoc solum probat fundamentum contrariæ sententiæ, et aliqui ex prioribus auctoribus nihil aliud intendunt, præsertim Rochus Curti., qui alios refert. Et est manifestum ex juribus quæ ipse allegat, c 2, de Reb. Eccles. non alienand., et c. 2, de Foro compet., ubi etiam ratio redditur, quia injuria facta uni personæ contra generale privilegium communitatis, et propter communitatem concessum, in totam communitatem redundat, et ideo est propria violatio immunitatis, quam jura puniunt. Unde etiam obiter intelligitur, licet contingere possit, violationem specialis privilegii et propriæ immunitatis ecclesiasticæ quoad speciem culpæ esse ejusdem rationis, nihilominus ex genere, seu modo suo, violationem immunitatis hoc habere peculiare, quod est veluti communis injuria, ut in communitatem speciali titulo redundans; ita ergo immunitas proprie dicit exemptionem aliquam Ecclesiæ communem.

12. Nihilominus dicendum est, secundum juris usum et ecclesiasticum morem, solam illam exemptionem ad ecclesiasticam immunitatem vel libertatem pertinere, quæ manat ex generali privilegio dato Ecclesiæ, vel in honorem et reverentiam templorum, vel ob decentiam et dignitatem ecclesiastici status, seu clericalis ordinis. Hæc est communis sententia jurisperitorum, in c. Noverit, de Sent. excomm.; et in Authent. Cassa, c. de Sacrosanct. eccles., ut testantur Panormitanus, in dicto c. Noverit, num. 2, et lib. 1 Consil., in 83, num. 1; et Decius, in dict. Authent. Cassa, num. 18; Jul. Clar., 1. 5, § ultim., q. 77, num. 28; Sylv., verb. Excommunicatio, 9, Excom. 10; et Lapus, allegat. 3; et alios retuli et secutus sum, tom. 5 de Censur., disp. 21, sect. 2, num. 89 et 90, ubi hoc latius explicui. Et idem sensit Cajetanus, in Summa, verb. Immunitas; dicit enim, quoad pœnas juris, sub immunitate non venire, nisi exemptiones, quæ ex generali privilegio Ecclesiæ competunt, quoad culpam vero ejusdem rationis esse posse violationem exemptionis speciali privilegio alicui ecclesiæ datæ, cum violatione immunitatis communiter Ecclesiæ concessæ, licet prior culpa non ita puniatur in jure, sicut posterior. Unde sentit, et bene, exemptionem alicujus ecclesiæ ex speciali 14. De qua immunitate in hoc opere agitur. privilegio in re ipsa vere esse quamdam im- Ex quibus tandem concluditur de hac sola munitatem et libertatem ecclesiasticam. Quia propria immunitate seu libertate ecclesiastica est liberatio ab onere, quam vox immunitatis in præsenti tractari, et quia jam locorum imgeneratim significat; est autem concessa rei munitatem exclusimus, solum de immunitate sacræ, qua talis est, ac subinde religiosa, et personarum, vel in se, vel in rebus esse sermosuo modo sacra merito dici potest; ergo vio- nem. Addendum vero est, personis ecclesiastilatio ejus est irreligiosa, sacrilega, et conse- cis duplicem immunitatem seu duplex generale quenter ejusdem specie cum violatione simi- privilegium esse concessum: unum appellalis immunitatis concessæ Ecclesiæ per gene- tur privilegium canonis, aliud fori. Prius est rale privilegium. Et nihilominus jura non privilegium (ut ita dicam) securitatis et inpuniunt has violationes specialium privile demnitatis personarum ecclesiasticarum, cui giorum, neque de illis tractant, quando liber- per canonem Si quis suadente, 17, q. 4, cautatem et immunitatem ecclesiasticam tuentur, tum est, singularem censuram ferendo consed de his quæ generaliter ad Ecclesiam et tra percussores clericorum. Et de hac immuecclesiasticum statum spectant. Et ideo dixi- nitate nulla est nobis controversia cum rege mus, in usu juris, sub immunitate ecclesias- Angliæ, et alioqui materia illius canonis alibi tica solas exemptiones ex privilegiis univer- est a nobis tractata, et ideo de illa exemptiosalibus comprehendi. ne seu immunitate non erit in præsenti sermo. Privilegium autem fori dicitur illud, quo clericis exemptio a jurisdictione laica concessa est, cui consequenter annexa est exemptio a tributis, et in his controversia versatur,

13. Unde fit ut determinatio illa immunitatis, cum ecclesiastica dicitur, habitudinem dicat ad Ecclesiam secundum communem rationem suam. Non quia debet privilegium

[blocks in formation]

TIGIS CAUSIS A POTESTATE PRINCIPUM SECULA- catholica est, clericos in spiritualibus seu ec

RIUM JURE DIVINO EXEMPTI SINT.

1. Aliquorum hæreticorum error. Fundamentum. Confirmatio. Punctum hoc in principiis superiori libro positis virtute definitum est; illud autem hic præmittimus, tum quia rex Angliæ clerum in omnibus rebus et causis sibi fore subjectum in suo regno contendit, idemque respective de cæteris regibus et regnis, cum Marsilio Patavino, et aliis similibus, affirmat; tum etiam quia, hoc errore rejecto, majori claritate et certitudine constabit, in quo propria immunitas et exemptio clericorum posita sit. Fundamentum ergo prædicti erroris est, quia vel nulla est in Ecclesia Christi spiritualis potestas, sed sola civilis seu temporalis, qua omnia, tam sæcularia quam ecclesiastica, gubernanda sunt, et omnes leges ferendæ, et judicia terrainanda, in quacumque materia versentur. Quia omnia, tam ecclesiastica quam civilia, comprebenduntur sub politico ordine ac regimine, neque aliter cadunt sub potestatem humanam; totus autem politicus ordo sub regiam potestatem cadit. Vel certe, si illius erroris sectatores aliquam spiritualem potestatem agnoscunt, illam volunt esse in regibus in supremo gradu, ex eodem fere fundamento, quod totus ordo hierarchicus Ecclesiæ est tantum politicus, id est, propter externam politiam ecclesiasticam, quæ unum corpus facit cum civili, et ideo necesse est totam eidem regi supremo subjici. Unde ad hoc confirmandum expendunt, Paulum omnia, quæ ad humanum regimen spectant, regi supposuisse sine ulla exceptione, dicens: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Ex quibus verbis quidam intulit, principes sæculares habere auctoritatem ferendi leges in omni materia, et obligantes omnes personas, juxta illud: Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Confirmatur hoc, quia Theodosius imperator, in suo Codice, et postea Justinianus, in suo, multas leges de spiritualibus rebus condiderunt, ut de Sacrosanctis ecclesiis, de Episcopis et clericis, etc. Et plures similes habet Alfonsus, Hispaniæ rex,

Rom. 13. 2 Prov. 8.

clesiasticis causis omnino esse immunes a jurisdictione temporalium principum : ita docent omnes catholici scriptores in locis infra allegandis, conveniuntque omnes, immunitatem clericorum quoad hanc partem esse de jure divino; quod æque certum ac de fide esse censeo, quia eisdem principiis et fundamentis. nititur. Hæc autem principia tria sunt præcipua, quæ in superiori libro probata sunt. Unum est, esse in Ecclesia potestatem gubernativam spiritualem, a civili distinctam, et superioris ordinis, datam ipsi Ecclesiæ ex singulari Christi institutione et donatione ultra omne jus naturæ. Quod principium in cap. 6 præcedentis libri probatum est. Aliud principium est, hanc potestatem spiritualem non esse in regibus vel principibus temporalibus, sed in pastoribus Ecclesiæ a Christo datis, et præsertim in Summo Pontifice, qui est Romanus Episcopus, et hoc principium probatum est in eodem libro, a cap. 10. Tertium principium est, hanc spiritualem potestatem non esse subordinatam potestati regum, sed potius habere illam sibi subjectam, quod in eo libro, a cap. 20, fuse probatum ac defensum est.

Ex his ergo

3. Probatur assertio ratione. principiis sic concluditur. Causæ spirituales per spiritualem potestatem stabiliendæ ac definiendæ sunt; sed hæc potestas spiritualis neque est in regibus, neque subordinatur potestati eorum; ergo tales causæ spirituales sunt extra forum et potestatem sæcularium principum, tam directe, quam indirecte; ergo personæ ecclesiasticæ quoad has causas ex vi divini juris extra jurisdictionem principum constituti sunt, ac subinde eodem divino jure tali exemptione seu immunitate gaudent. Major est per se evidens, supposito primo principio, quia si potestas jurisdictionis spiritualis et temporalis distinguuntur, necesse est ut circa distinctas materias versentur, et unaquæque materiam sibi proportionatam vendicet, et intra illam contineatur; ergo spiritualis materia quoad omnem dispositionem et regimen ad potestatem spiritualem pertinet; et e converso, spiritualis potestas in materia spirituali tanquam in propria sphæra operatur, eamque pro adæquato et proprio objecto habet. Minor autem in secundo et tertio prin

cipio probata est. Prima vero illatio evidenter ex præmissis infertur, quia nulla potestas operatur directe nisi in sua materia, neque extenditur indirecte, nisi ad materiam potestatis sibi subordinatæ ; neutrum autem habet potestas civilis respectu materiæ spiritualis, ut ostensum est; ergo spiritualis materia omnino est extra jurisdictionem temporalium principum. Et inde tandem evidenter concluditur altera illatio, quia imprimis clerici, ut clerici sunt, ad spiritualem materiam pertinent, ratione ordinis, qui spiritualis est, et ex Christi institutione. Deinde personæ sortiuntur forum pro ratione materiarum seu causarum, quia jurisdictionis actus proxime versatur circa aliquam materiam, quam præcipit, vel discutit personæ subjecta; et ideo si materia est extra jurisdictionem alicujus, etiam personæ, ad quas pertinet talis materia sub ratione tali, erunt ab eadem jurisdictione im

munes.

4. Ex Scripturis ostenditur conclusio. Hac ergo manifesta probatione supposita, ex principiis fidei jam probatis, non aliter ostenditur hæc veritas ex Scriptura, quam ex illis locis, in quibus Ecclesiæ regimen pastoribus Ecclesiæ a Christo commissum esse ostenditur: Pasce oves meas, etc. Quodcunque ligaveris, etc. Qui vos audit, me audit, etc. Item ex illis, quibus ex institutione Christi ostenditur esse in Ecclesia potestatem judiciariam, et ecclesiasticum tribunal, juxta illud: Quid vultis? in virga veniam ad vos?1 etc. Et illud: Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu jam judicavi ut præsens, eum qui sic operatus est, etc. Et infra: Nam et si amplius gloriatus fuero de potestate nostra, etc. Item illud: Obedite præpositis restris, etc. Et quod ad hanc potestatem pertineat clericorum regimen, satis declaratur ex verbis Pauli ad Timotheum: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus, aut tribus testibus 2. Inde enim satis constat, causas clericorum, saltem ut clerici sunt, ad Prælatos Ecclesiæ pertinere, et ad solos illos. Nam licet exclusiva ibi expresse non addatur, satis ex eo colligitur quod illa potestas superioris ordinis est, et aliis data non est, nisi Ecclesiæ Pastoribus, nec inferiori potestati subordinata est, ut dixi.

[ocr errors][merged small][merged small]

Apostolorum doctrina sumpserunt sacri Pontifices et Concilia. Huc enim spectant verba illa Joan. Papæ : Si imperator Catholicus est, filius est, non præsul Ecclesiæ. Et infra: Ut Dei beneficiis non ingratus contra dispositionem cœlestis ordinis nihil usurpet, ad sacerdotes enim voluit Deus, quæ Ecclesiæ disponenda sunt, pertinere, non autem ad sæculi potestates, etc. In quibus verbis aperte declarat, hanc institutionem esse de jure divino, et illud verbum discuti, ponderandum est, nam ex illo constat, causas clericorum ad forum ecclesiasticum tantum pertinere ex divino jure. Quod saltem de causis ecclesiasticis, et de clericis, ut clerici sunt, necessario intelligendum est. Eamdem doctrinam comprobant et confirmant Gelasius, Nicolaus I, et Symmachus Pontifices, in variis decretis synodalibus, in eadem dist. 69 allegati. Et Felix Papa, atque iterum Nicolaus, in cap. Certum est, et cap. Imperium, et cap. Quoniam, distinct. 10; et Innoc. III, in cap. Ecclesia, de Constit., et in cap. Solite, de Majorit. et obedien., et in cap. Novit, de Judiciis, ibique cap. 2, idem habetur ex Concilio Rhemensi sub Eugenio, et ex Honorio Papa, in cap. 2 de Jurament. calum.

6. Scio quidem regem Angliæ cum suis Protestantibus tantorum Pontificum auctoritatem contemnere, eosque tanquam judices in causa propria recusare. Verumtamen jam dixi in præcedenti libro, istorum vel ignorantiam, vel pertinaciam, Pontificum auctoritatem, quæ in Christi verbis ac promissionibus fundata est, non posse minuere. Eo vel maxime quod non soli Romani Pontifices, sed alii etiam antiquissimi Patres in eamdem veritatem conspirant, ut ex Ambrosio, Gregorio Nazianzeno, et aliis multis, in superiori libro, cap. 9, et sequenti, late monstratum est, et ideo eorum sententias iterum referre supervacaneum judico. Quod si de his omnibus dicatur esse Episcopos aut sacerdotes, et in propria causa loqui, certe Ecclesia nunquam habuit alios Pastores aut Doctores a quibus doceretur, et per quos divinas et Apostolicas traditiones acciperet, et in fidei puritate et sana Scripturarum intelligentia conservaretur, ad consummationem Sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi, ut dixit Paulus, ad Ephes. 4. Impium ergo est cogitare, eos in hac causa Ecclesiæ imposuisse,

aut humano affectu fuisse locutos, sed Ecclesiæ causam, quæ a sua separari non poterat, defendisse, non potestatem novam sibi arrogando, sed quam a Christo per Apostolos et eorum successores acceperunt, conservando, et posteris ad Ecclesiæ utilitatem deferendo.

7. Sic ergo confirmata catholica assertione, tam infallibili auctoritate quam firma ratione, et ex eadem probatione intelligi potest primo, hanc immunitatem seu exemptionem clericorum non esse per modum ablationis, seu diminutionis jurisdictionis, quæ prius esset in principibus, sed per modum negationis, quia nunquam talem jurisdictionem habuerunt, neque unde illam habeant, ostendere poterunt. Quia (ut sæpe dixi) Christus Dominus condendo novam spiritualem rempublicam, nullam principibus temporalibus dedit potestatem (ubi enim, aut quando illam contulit?) sed eam dedit Ecclesiæ pastoribus, ideoque temporales reges nullam potestatem habent in ecclesiasticas personas et earum causas, prout tales sunt, neque hujusmodi personæ quoad tales causas regibus subjiciuntur, et hoc modo dicuntur exempti, non quia illorum jurisdictioni subtracti sint, sed quia ipsi reges potestatem in ipsos nunquam acceperunt. Quod declaratur optime ex tempore primitivæ Ecclesiæ, in quo principes temporales infideles erant; nemo enim dicet eos habuisse tunc potestatem ad judicandas ecclesiasticas causas clericorum, et nihilominus tunc Ecclesia non carebat perfecta potestate ad se gubernandum, et ad judicium ferendum in hujusmodi causis, et de hujusmodi personis, quæ ad principes sæculares nullo modo pertinebant. At sæculares principes propter conversionem ad fidem non acquisierunt jurisdictionem aliquam novam in Ecclesiam (quis enim eis illam contulisset?); ergo neque nunc illam habent. Recte igitur dicuntur clerici in his exempti, non per propriam subtractionem, et quasi ex privilegio novo, sed quia ipsi principes ex se carent tali potestate in clericos quoad hujusmodi causas.

8. Omnes etiam spirituales causæ a sœculari potestate eximuntur. - Secundo colligo ex dictis, licet hæc exemptio præcipue eluceat in clericis, quia et personæ sacræ sunt, ac divino cultui specialiter dicatæ, ideoque et canonicis legibus principaliter gubernantur, et consequenter causæ ecclesiasticæ in eis maxime et quasi in proprio subjecto locum habent, nihilominus etiam in aliis fidelibus,

quatenus spirituales causæ ad eos etiam pertinere possunt, eamdem exemptionem observari, quia non tantum ex proprio statu personæ ecclesiasticæ, sed ex generali ratione talium causarum nascitur, ut declaratum est. Vocantur autem spirituales causæ omnes illæ, quæ ad fidem, sacramenta, sacrificium, et in universum ad divinum cultum, et ad salutem animæ, ejusque a peccatis curationem ac remedium pertinent, ut in lib. 4 de Legib., qui est de legibus canonicis, latius diximus; et tractant Doctores in dicto cap. Ecclesia, de Constit.; et varia exempla videri possunt in Tuscho, verb. Libertas ecclesiastica, cap. 1; et nonnulla de hoc puncto addemus infra, cap. 15 et 16.

9. Solutio ad fundamentum contrarii erroris. Ultimo, ex dictis patet responsio ad fundamentum contrarii erroris. Principia enim in quibus fundatur, hæretica sunt, satisque in superioribus impugnata. Verba autem Pauli: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; et verba Sapientiæ: Per me reges regnant, ineptissime inducuntur. Nam Paulus loquitur de potestate in suo foro, et intra limites suos præcipiente. Cum enim dixit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non intellexit omnem hominem debere esse subjectum cuicumque regi, sed suo; nec enim Hispanus tenetur regi Galliæ parere aut subesse; unusquisque ergo suo regi subesse præcipitur; ita ergo etiam dicitur Dei ordinationi resistere, qui potestati se superiori, et ordinate seu in materia sibi subjecta præcipienti resistit. Neque Paulus dixit regi obediendum esse in omni materia, sed simpliciter locutus est, sicut alibi etiam dixit: Obedite præpositis vestris. Ideoque necessarium non fuit addere limitationem vel exceptionem, quia in ipsa obedientiæ ratione intrinsece includitur respectus ad superiorem, ut superior est et legitime præcipit. Et in alio loco, sicut dixit Sapiens, reges per sapientiam regnare, ita statim addidit, et legum conditores justa decernere.

10. Ad confirmationem. - Ad confirmationem de legibus Justiniani in materia canonica, dixi in allegato lib. 4, de Legib, c. 11, illas non esse veras leges, sed per modum instructionis, non per modum juris haberi posse, ideoque in his, in quibus canonibus contradicunt, nullius esse utilitatis, etiam declaratur in 1. Privilegia, et Authent. Cassa, C. de Sacrosanct. eccl. Et specialiter de causis ecclesiasticis id declaravit idem Justinian.,

Novel. 38, quæ habetur collat. 6, tit. 11, Ut Clerici apud proprios Episcop., etc.

11. Objectio. Solutio. Una vero superest objectio contra illam partem, in qua dictum est, immunitatem hanc esse de jure divino, nam inde fieret esset immutabilem, et non posse per Pontificem minui aut dispensari, quod falsum est. Nam ex consensu Doctorum, potest Pontifex causas ecclesiasticas et spiritualem jurisdictionem laicis committere; poterit ergo clericos in eisdem etiam causis regibus subjicere. Respondeo, hanc exemptionem (ut dixi) esse de jure divino negative, quatenus jus divinum non dedit regibus spiritualem potestatem in clericos, vel ecclesias, aut ecclesiasticas causas. Unde quoad hoc est prorsus immutabilis divina institutio, fieri enim non potest ut rex ex vi suæ regiæ potestatis jus dicere possit clerico in hujusmodi causis. Neque hoc potest per ullam dispensationem honestari, quia repugnantiam contra rationem naturalem involvit. Unde etiam est jure divino prohibitum, ne quis per solam jurisdictionem regiam sine altiori jurisdictione tale judicium usurpet; in hoc ergo dispensatio aut limitatio non cadit.

12. Non est autem sic eodem divino jure prohibitum, ne spiritualis jurisdictio laicis committatur; et ideo licet canones hoc prohibeant, et regulariter non fiat etiam per usitatam dispensationem, nihilominus de absoluta potestate Pontificis fieri non repugnat, ut cum communi sententia in libris de Censuris et Legibus diximus, et tradunt Panorm., Felin. et alii expositores communiter, in cap. Ecclesia Sanctæ Mariæ, de Constitutionib. Existimo autem hoc esse intelligendum de jurisdictione delegata, vel in aliquo particulari casu, nam ordinarium regimen Ecclesiæ non existimo posse regibus aut laicis committi, quia jure divino statutum est, ut per Episcopos gubernetur, ut Actorum 2 constat. Et cb eamdem rationem, existimo fieri non posse ut clerici in propriis, et ecclesiasticis rebus et causis, sæcularibus principibus ordinario jure subjiciantur, etiam per concessionem Pontificis; nam hoc modo multum everteretur ordinarium Ecclesiæ regimen a Christo institutum, et non potest habere justam et rationabilem causam, ob quam valide fieri posse videatur.

CAPUT III.

UTRUM PERSONÆ ECCLESIASTICE A JURISDICTIONE PRINCIPUM, ETIAM IN REBUS ET CAUSIS TEMPORALIBUS, EXIMI POTUERINT, ET EXEMPTÆ SINT?

1. In hoc puncto est præcipua controversia cum his schismaticis, qui, licet primatum Romani Pontificis non negent quoad spiritualem potestatem, nihilominus primatum in temporalibus, tam civilibus quam criminalibus, etiam respectu clericorum regibus temporalibus attribuunt, et ideo illud prius generatim proponimus inquirendum, an sit talis exemptio, ut postea originem, proprietates et effectus ejus speciatim declaremus. In quæstione autem proposita duo insinuantur: unum est de potestate, id est, an potuerint clerici eximi a jurisdictione regum in rebus temporalibus; aliud est, an de facto exempti sint. Hæretici enim sectatores Marsilii Paduani, et Illiricus, aliique novorum schismatum inventores, constanter negant factam esse in Ecclesia eam clericorum exemptionem, quam principes temporales supremi observare teneantur. Ut autem hujus assertionis fundamentum aliquod inveniant, negant consequenter potuisse fieri in Ecclesia talem exemptionem sine gravi lapsu et errore contra jus divinum et naturale. Quam rationem astruendi hunc errorem habuisse videntur quidam Paulus Servita, et alii occulti scriptores contra libertatem ecclesiasticam, qui ante paucos annos libellos quosdam contra sedem Apostolicam sparserunt occasione Venetæ dissensionis omnibus notæ, eisque annumerandus videtur Barclaius, cui novissime Illustrissimus Bellarminus respondit; atque hos etiam rex Angliæ laudat et imitatur.

2. Ad illud autem suum fundamentum persuadendum, solum utuntur illis testimoniis Scripturæ, in quibus reges dicuntur ministri Dei, et eorum potestas a Deo esse dicitur, et ideo eorum obedientia præcipitur, tanquam jure naturæ necessaria, propter conscientiam, ad Rom. 13, Proverb. 8, cum similibus. Ex quibus hoc etiam principium tanquam certum statuunt, reges a Deo immediate habere potestatem et curam impositam gubernandi omnes homines ditionis suæ. Ex quo tandem inferunt, exemptionem clericorum uniuscujusque regni a suo rege esse repugnantem legi divinæ ac naturali, ac propterea esse impossibilem. Hæc autem ultima illatio in hunc modum potest a nobis deduci,

« PredošláPokračovať »