Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT VI.

constituta, statim a principio Ecclesiæ habuerunt effectum; sed Pontifex Romanus non solum a principio Ecclesiæ, verum etiam toto

OBJECTIONIBUS CONTRA RESOLUTIONEM SUPERIO- tempore quo imperatores Romani fuerunt

RUM CAPITUM SATISFIT.

1. Prima objectio. — Solutio. — Quoniam Summi Pontificis exemptio cum ejus dignitate et potestate supra reges temporales conjuncta est, ideo eædem fere objectiones contra exemptionem hanc, quæ contra potestatem opponuntur; et quia fere omnes in superiori libro tractavimus, ideo illas breviter attingendo, unam vel alteram addemus, quæ hujus loci visæ sunt magis propriæ. Prima objectio sumitur ex lege veteri, in qua Summus Pontifex a jurisdictione regis exemptus non erat; imo ab eo puniri poterat, ut factum Salomonis ostendit, 3 Reg. 2, ubi Salomon exauthoravit Abiathar propter crimen læsæ majestatis, illum auctoritate regia puniendo. Huic vero objectioni supra respondimus, assumptum non satis probari ex illo facto, tum quia fortasse Salomon id fecit non ut rex, sed ut propheta; tum etiam quia unum factum non ostendit jus, cum a regibus multa per violentiam fiant. Unde cum ex aliis locis Scripturæ non probetur subjectio Pontificis ad regem in lege veteri, relinquitur vel falsum esse illud antecedens, vel saltem incertum. Deinde adjunximus, quidquid fuerit in veteri lege, nullum inde sumi posse argumentum ad Pontificatum legis gratiæ, qui longe altioris est ordinis. Nunc ergo solum addendum occurrit, objectionem similem factam esse ante quadringentos annos ab imperatore Constantinop., in epist. ad Innocentium III, ex qua sumptum est caput Solita, de Major. et obed., qui non de Salomone, sed de Davide argumentabatur, quia Da vid rex Abiathar Pontifici præeminebat '. Cui Pontifex eisdem modis respondet, dicens: David quamvis regni diadema obtineret, non tam ex dignitate regia, quam auctoritate prophetica imperabat. Verum quidquid horum fuerit in veteri Testamento, nunc aliud est in novo, ex quo Christus factus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Et concludit : Circa illum præcipue, qui successor est Petri, et Vicarius Jesu Christi.

[ocr errors][merged small]

ethnici, non fuerunt ab eorum jurisdictione exempti; ergo non habuerunt a Christo hujusmodi exemptionem. Minor propositio probatur ex Paulo, ad Rom. decimo tertio, dicente: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. In quo loco præcipue loquitur Paulus de politico principatu, et de obedientia regibus debita, ut ibi notant expositores, et Augustinus, epist. 54 ad Macedonium, et Basilius, in Constitut. monasticis, c. 23. Et ipse Paulus inferius aperte ostendit, cum dicit: Non sine causa gladium portat; et cum ait: Ideo enim et tribula præstatis. Itaque ut iidem Patres advertunt, illud specialiter monuit contra nonnullos, qui eo tempore prædicare cœperant, Christianos non teneri ad parendum principibus temporalibus; ipse autem contrarium de omnibus. Christianis docet, et ut nullum excipi declaret, inquit: Omnis anima, etc., ut ibi expendit Chrysostomus, Hom. 23, dicens: Ostendens quod ista imperentur omnibus, et sacerdotibus, et monachis, et non tantum sæcularibus, id statim in ipso exordio declarat, cum dicit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, etiam si Apostolus sis, si Erangelista, si Propheta, sive quisquis tandem fueris, neque enim pietatem subvertit ista subjectio. Et eodem modo loquuntur ibi Theodoretus, Theophylactus, et Ecumen. Juxta Apostoli ergo sententiam sic expositam, etiam Petrus erat tunc subditus potestatibus sublimioribus. Cum enim Chrysostomus dixisset, etiam Apostolos fuisse subditos, et sententiam auxerit, dicens: Sive quisquis tandem fueris, profecto etiam Petrum comprehendere visus est. Multo ergo majori ratione Pontifices successores Petri fuerunt subditi imperatoribus, saltem quamdiu isti christiani non fuerunt. Et ratione potest hoc confirmari, quia princeps ethnicus non est subditus Pontifici; ergo potest esse illi superior; ergo de facto erat superior, quia habebat potestatem universalem in omnes, et non habebat subjectionem ratione cujus privaretur potestate in Petrum vel successores ejus.

3. Responsio. Respondetur concedendo privilegium hoc, quatenus a Christo Domino concessum est Petro et successoribus ejus,

Vide Turrecrematam, lib. 2 Summæ Ec- habuisse suum proximum effectum, statim clesiast., c. 96, ad 4.

ac Christus Petro contulit Pontificiam digni

tatem, quia illud privilegium, vel cum ipsa dignitate intrinsece conjunctum est, et quasi ab illa manat, vel per specialem Christi voluntatem datum est, quæ voluntas efficax fuit, neque impediri potuit per ullam temporalem potestatem. Et non minus comprehendit exemptionem a subjectione respectu infidelium principum quam fidelium, tum quia Christus, Matt. 17, absolute locutus est, et occasio sermonis ejus sumpta fuit ex tributo quod imperatori ethnico solvebatur; tum etiam quia non est major ratio de principe fideli, quam de infideli. Imo si Pontifex, verbi gratia, Sylvester fuisset subditus Constantino ante conversionem ejus, etiam post conversionem maneret subditus, quia, ut supra dixi, nullus rex infidelis ipso facto amittit jurisdictionem aliquam propter conversionem ad fidem. Denique quando Concilia et Patres docent, Pontificem non habere superiorem in terris, omnem excludunt, sive fidelis, sive infidelis sit.

4. Pontifices Summi semper fuerunt exempti. - Dico ergo, et Petrum, et ejus successores, toto tempore gentilium imperatorum fuisse exemptos ab eorum jurisdictione quoad privilegium, licet usum privilegii pro eo tempore habere non potuerint, quod nihil repugnat juri divino. Sicut etiam eo tempore habuerunt dignitatem et potestatem supra omnes imperatores a Christo datam, non expectato temporalium principum consensu, usum autem et exercitium illius potestatis circa eosdem principes non statim habuerunt Petrus aut successores, quia juxta ejusdem Christi ordinationem ex voluntaria fidei receptione pendebat. Eadem ergo ratio est de prædicto privilegio accessorio dignitati, nam illud contulit solus Christus sine dependentia a consensu principum, seu aliorum hominum, usus autem partim ex voluntate, partim ex potentia et factis hominum pendebat.

5. Ad verba Pauli.-Nec verba D. Pauli, quantumvis generalia videantur, excludunt privilegium speciale a Christo concessum, nam regula juris est, generale jus per speciale limitari, etiam si speciale antiquius sit, quæ regula hic satis accommodari potest. Præsertim quia D. Paulus ibi solum explicat jus antiquum et naturale, docetque observandum esse a Christianis, ac proinde tradit (ut Theophylact. ibi ait) Evangelium non docere defectionem aut inobedientiam erga magistratus, sed moderationem et obedientiam. Hoc autem jus naturale non violatur,

sed materia ejus ex parte mutatur per privilegium exemptionis a Christo concessum, quod ibi Paulus non exclusit, neque illius mentionem fecit, quia necessarium non erat. Quanquam si attente verba Pauli considerentur, ex forma illorum intelligi potest, Vicarium Christi sub eis non comprehendi, dicit enim: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, quæ verba sunt respectiva, et comprehendunt tam privatos homines respectu eorum qui proxime præsunt, quam magistratus inferiorum ordinum respectu sublimiorum potestatum. At vero comparatione Vicarii Christi nulla est in terris sublimior potestas, et ideo in eo non habet locum sententia Pauli.

6. Ad Chrysostomum. - Ad Chrysostomum vero, quod attinet ad præsentem quæstionem, similiter respondemus generatim fuisse locutum, neque ibi exclusisse speciale privilegium Petri, neque tractasse quæstionem, an Vicarius Christi habeat in terris potestatem sublimiorem, cui ex vi naturalis et divini juris parere teneatur. Quod vero spectat ad alia specialia exempla, quæ inducit de Apostolis, sacerdotibus et monachis, infra ex professo tractandum est, an illorum exemptio sit de jure divino vel humano. Nunc solum dicimus, quidquid sit de aliis etiam Apostolis, de Petro ut Christi Vicario esse specialem rationem; tum propter specialem dignitatem, tum propter verba Christi illum singulariter eximentis a debito solvendi tributum. Quapropter jus hoc exemptionis æquale fuit in Pontificibus respectu ethnicorum principum, et Christianorum, quia privilegium, ut dixi, non fuit pendens ex fide subditorum, licet usus sine illa esse non potuerit. 7. Ad rationem in eadem objectione factam. Neque obstat ratio in contrarium facta, quia licet princeps infidelis pro illo statu non sit directe subditus Petro, nihilominus ex divino jure tenetur illi subdi, suscipiendo fidem, et baptismum, per quem unusquisque fit de grege Christi, et consequenter subditus Petro. Et præterea etiam ante baptismum est hujusmodi princeps indirecte subditus Petro, qui jus habet cogendi infideles principes, ne Evangelii prædicationem in suis terris impediant, neve subditos suos ad fidem negandam, vel non suscipiendam cogant, aut alio modo religioni christianæ infesti sint. Hac ergo ratione Pontifices simpliciter facti fuerunt a Christo immunes a potestate principum temporalium, sive fidelium, sive infide

lium, nam infidelitas non facit eos melioris conditionis, neque eorum auget jurisdictionem; quoad usum vero non potuerunt Pontifices temporibus infidelium principum judicia illorum declinare, sicut etiam non poterant se vel dignitatem suam ab omni injuria vindicare, quod mirum esse non debet, cum etiam sub fidelibus principibus interdum similia passi sint, id permittente Deo, vel ad eorum probationem, vel ad majorem fidei confirmationem.

8. Tertia objectio ex factis imperatorum. Responsio. Cur suffragium eligendi Pontificem imperatori jurisdictionem aliquam in ipsum non impertiat. Ex quo facile etiam solvitur tertia objectio, quæ et a rege Angliæ, et ab aliis schismaticis et schismatum fautoribus sæpius inculcatur, sumiturque ex factis quorumdam imperatorum, qui superiorem potestatem in Summos Pontifices sæpius exercuerunt, vel illos eligendo, seu in sede collocando et confirmando, vel eos puniendo et exauthorando. Ad quod præcipue inducunt factum Othonis I (quem imperatorem piissimum fuisse dicunt), qui Joannem XII, alias XIII, propter pravos mores a sede deposuit. De hoc tamen argumento dixi multa in superiori libro, cap. ult., ad quem locum lectorem remittimus; hic enim solum illud commemoravimus, ne objectionem in hoc puncto frequentem intactam relinqueremus. Addere vero possumus, priorem objectionis partem ad præsentem causam nullo modo pertinere. Quid enim ? si daremus imperatores aut reges posse esse Pontificum electores, numquid propterea esse possent eorum legislatores aut judices, aut propter aliquam in eos jurisdictionem superiores? Profecto Cardinales sunt electores Pontificum, et nihilominus, postquam Pontificem elegerunt, nullam in illum habent potestatem vel jurisdictionem; imo potius illi sunt omnino subjecti. Ratio vero est, quia dum suffragia ferunt, aliquem sibi æqualem nominant vel eligunt, ille autem, qui rite electus est, a Christo ipso statim investitur, et fit superior suis electoribus, quibus antea erat æqualis, vel fortasse inferior. Accedit, quod ipsi electores a Sede Apostolica habent eligendi potestatem tanquam a superiore et Christi Vicario, ad quem spectat modum eligendi sibi successorem præscribere. Idem ergo cum proportione dicendum est de imperatore, etiamsi vel ad eligendum Pontificem, vel ad confirmandam suo consensu electionem ejus fuerit admis

sus, quia non propterea factus est superior Pontifice, sed manat semper inferior Pontifice jam instituto, sicut etiam erat subditus illi, a quo talem prærogativam accepit.

-

9. Depositio Pontificis per civilem potestatem fieri nequit. De altera vero objectionis parte, in citato loco ostendi historias, in quibus factum illud et alia similia referuntur, et incertas esse ac varias, seu inter se dissentientes, et non satis fideliter referri. Nam ex eis non solum colligi non potest imperatorem jure deposuisse aliquem Pontificem, verum etiam neque facto id tentasse ex vi propriæ jurisdictionis, judicii ac sententiæ, sed aut apertam vim aut tyrannidem, per quam aliqui principes christiani manus violentas in Pontificem injecerunt, vel ad summum industria et auctoritate sua procurando, ut congregaretur aliqua Synodus, quæ sententiam depositionis in Pontificem ferat, quidquid sit de potestate talis Synodi, et an ex errore vel malitia processerit; nam ita accidisse in facto Joannis XII citato loco ostendimus. Et sane cum pœna depositionis canonica sit, in illa peculiarem deformitatem et repugnantiam habet, quod per potestatem sæcularem possit imponi. Neque in eum errorem incidere potest, nisi qui de Pontificia dignitate nihil supernaturale vel spirituale, sed tantum politicum seu civile cogitaverit. Et ideo si quis imperator vere fidelis temerario ausu et indiscreto zelo de Pontifice dijudicando tractavit, non per se, ut dixi, sed per congregationem aliquam, quæ speciem saltem potestatis spiritualis habere videretur, deponendum curavit. Quia vero illa depositio summa est in eo genere spiritualis pœnæ, et jus divinum attingit, a quo per se et immediate est Pontificia dignitas, ideo ex parte Pontificis maximam causam requirit, qualis est sola hæresis, quæ fundamentum talis dignitatis quodam modo tollit; ex parte vero Ecclesiæ requirit sententiam, non cujuscumque Synodi, sed legitimæ et universalis, et nihilominus ex parte Dei necesse est ut ipsemet talem dignitatem auferat, quam ipse per se contulit.

[merged small][ocr errors][merged small]

tractatum est.

12. Quomodo fraterna correctio erga Pontificem exerceri valeat. — Unde ad objectionem respondeo, correctionem fraternam habere posse locum erga Summum Pontificem, quatenus est charitatis officium, et intra illud sistitur, hoc enim modo potest interdum major a minori, et Prælatus a subdito admoneri, sicut Paulus cum Petro se gessit, ut explicuerunt Augustinus, epist. 19 ad Hieronymum, et Gregorius, homil. 18 in Ezechiel. Cessat autem correctionis progressus, quando ad viam coactionis fit transitus. Itaque cum reverentia corripi vel admoneri potest Pontifex, prius solus, si crimen sit secretum, deinde coram aliquibus, si res et necessitas postulet. Quod vero ulterius sequitur, Dic Ecclesiæ, in eo locum non habet, quia ibi nomine Ecclesiæ, non corpus Ecclesiæ, sed Prælati ejus intelliguntur; nec enim potest peccator toti corpori Ecclesiæ denunciari, sed pastori. Unde necesse est ut respective, seu cum proportione accommoda intelligatur, ita ut unusquisque peccator suo pastori ac prælato denunciari debeat, nam extraneus non potest efficaciter corripere aut cogere sibi non subditum. Quia ergo Pontifex superiorem Prælatum non habet, in eo locum non habet illa denunciatio, sed potius quia ipse est supremus Pastor totius Ecclesiæ, satis Ecclesiæ dicitur peccatum ejus, cum ipsi dicitur. Posset autem respectu Pontificis non male intelligi nomine Ecclesiæ, confessor ejus, qui eum monere, et suo modo corripere, et peculiariter obligare in foro suo potest. Quod autem sequitur: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus, proprie non potest in Pontifice locum habere, quia excommunicari non potest, cum non habeat vim coercivam superiorem. Neque hoc est inconveniens, quia præceptum illud affirmativum est, et circa unumquemque obligat juxta capacitatem ejus.

fideles procedere censent, quia etiam Papa mundo invenitur, ut in superiori libro satis est homo, et potest coram aliis et cum eorum scandalo et injuria delinquere; ergo potest et debet corripi, vel secreto, vel coram testibus; et si emendari noluerit, poterit Ecclesiæ denunciari; quam si non audierit, poterit per eam excommunicari, ut ab aliis tanquam ethnicus et publicanus habeatur; ergo subest Pontifex potestati coercivæ Ecclesiæ. Dices, hinc ad summum sequi, Pontificem non esse omnino exemptum a potestate spirituali, non vero non esse exemptum a potestate sæculari. Sed contra, nam ex primo potest inferri secundum, saltem quantum est ex vi juris divini, quia si Papa non est divino jure exemptus a foro ecclesiastico, non habet illam supremam dignitatem, in qua præcipue fundabamus jus divinum de exemptione illius a sæculari potestate. Item, quia si Pontifex potest per Ecclesiam excommunicari, eadem ratione poterit gravius puniri pro qualitate delicti; ergo poterit etiam degradari et brachio sæculari remitti; ergo non est omnino exemptus jure divino a jurisdictione sæculari, alias non posset per Ecclesiam iterum sæculari potestati subjici. 11. Solutio. Ecclesia nullam habet vim coerciva in Pontificem. Respondeo imprimis hæc posteriora argumenta efficacia non esse, tum quia, licet fingeretur Pontificem esse subjectum alicui tribunali ecclesiastico, verbi gratia, Concilio generali, nihilominus posset esse jure divino exemptus a sæcularibus, vel ex speciali privilegio Christi, vel quia semper manet super omnes principes sæculares, etiam si per impossibile in ordine spiritualium potestatum Concilio subesset. Tum etiam quia eadem argumenta fieri possunt de Episcopis et inferioribus clericis, de quibus postea dicemus. Deinde addo, etiam si argumenta illa admittantur, potius ostendere incommoda et absurda, quæ ex priori antecedente sequuntur, quam illud confirment. Negamus ergo posse Ecclesiam vim coercivam in Pontificem exercere, sive per censuram, sive quocumque alio modo, nisi prius a Pontificatu cadat, vel per voluntariam renunciationem ab Ecclesia acceptatam, vel per culpam hæresis ab Ecclesia judice declaratam. Quia quamdiu persona illa verus Papa existit, jurisdictionem habet supra totam Ecclesiam, etiam simul sumptam, ideoque necessario est jure divino exemptus spiritualiliter, id est, non subditus sublimiori potestati spirituali extra Christum, quia nulla talis in

13. Object o. Contra hoc vero insurgit statim quinta objectio, nam sequitur Christum non satis providisse Ecclesiæ suæ, nec convenienter illius regimen instituisse. Nam ut nos dicimus, dedit uni homini supremam in sua Ecclesia potestatem, eumque constituit, Super gentes, et regna, ut eveliat, et destruat, et disperdat, et dissipet, et ædificet, et plantet'. Potest autem talis esse Papa, ut

1 Jerem. 1.

potestate sua in destructionem utatur, nam libertati suæ relinquitur, et peccator esse potest; ergo si in Ecclesia non est potestas ad coercendum illum, imperfecte instituta est, insufficienterque est illi provisum. Quale enim est corpus, quod membrum putridum non possit per violentiam aliquam purgare, vel, si hoc non sufficiat, abscindere ne totum corpus corrumpat? Ergo cum Ecclesia sit unum corpus mysticum, et Papa sit unum membrum ejus, quod eo plus potest illi nocere, quo potentius et principalius est, necessarium est ad hujus Ecclesiæ conservationem, ut in ea sit aliqua potestas, quæ jure et facto valeat iniquo Pontifici resistere, et illum cogere, vel abscindere, etiam si necesse sit; hæc autem potestas non est alia, nisi potestas regia, vel imperatoria; ergo.

14. Solutio. Nulla potitur Ecclesia potestate coerciva in Pontificem. - Objectio in regem Anglice retorquetur. Respondeo, hoc etiam argumento usos esse qui existimarunt, Concilium generale esse supra Pontificem, posseque illum deponere, non tantum in causa hæresis, sed etiam propter alia crimina Ecclesiæ valde nociva. Et quidem, si argumentum tantam efficaciam haberet, ut propter illud esset in Ecclesia admittenda aliqua potestas coerciva Pontificum abutentium potestate sua in Ecclesiæ perniciem, potius ponenda esset illa potestas spiritualis quam temporalis, et in generali Concilio potius quam in aliqua particulari persona. Et ita non procederet objectio; negatur enim ultima propositio assumpta, nimirum potestatem hujusmodi solum regiam vel imperatoriam esse posse. Vera nihilominus responsio est, non esse in Ecclesia talem potestatem supra Pontificem, neque spiritualem, neque temporalem, ut satis in superioribus probatum est. Objectio autem facta retorqueri potest contra regem Angliæ multo majori ratione, nam ipse vult ita esse caput in imperio suo, ut neque in spiritualibus, neque in temporalibus superiorem habeat, idemque de quolibet supremo rege affirmare cogitur, ne tantam dignitatem pro sola sua libidine usurpare videatur. Nonne est ergo multo majus incommodum, ut in Ecclesia Christi, quæ unum corpus esse debet, sint multa capita ita suprema, ut quodlibet illorum suos subditos dijudicet, et ipsum a nemine judicetur, quam quod sit unum tantum hoc habens singulare privilegium sub Spiritus Sancti directione specialiter constitutum ?

15. Dico ergo potius in hoc ostendi singularem Christi providentiam in suam Ecclesiam. Nam regna terrena sunt inter se divisa, et non subordinata, quia in temporalibus et civilibus non habent unitatem, et ideo sicut sunt multa corpora, ita non est inconveniens quod habeant multa capita suprema, et licet in unoquoque regno possint sequi incommoda, ex eo quod rex supremus a nemine judicari in temporalibus, vel puniri possit, illa incommoda vel tolerantur propter majora commoda (quod in humana providentia sæpe fieri necessarium est, et ad rectitudinem prudentiæ pertinet), vel unaquæque respublica habet suas leges et modos justos, quibus his incommodis occurrat. At vero respectu Ecclesiæ Christi non erat conveniens, ut intra illam essent plura capita simpliciter suprema, neque plures reges ita supremi in temporalibus, ut nulli superiori capiti subordinarentur, saltem in ordine ad spiritualem finem, ideoque optima institutio postulabat unum supremum caput. Et ad majorem unitatem, et facilius ac suavius regimen, oportuit illud esse unicam personam, et ad tollenda schismata fuit etiam conveniens, ut sub nulla ratione suis subditis subjiceretur. Ex quo tandem necessarium fuit, ut unum illud caput a solo Deo puniri vel deponi per coactionem, et potestatem superiorem possit.

16. Quod si hinc contingat sequi aliquos defectus vel incommoda, mirum non est, quia, quanquam hæc sit divina institutio, versatur circa homines, et per ipsos exercetur, et ideo necessario aliquid de providentia humana participat, quæ non semper omnia incommoda evitat, sed pauciora eligit. Unde illa imperfectio non potest attribui Christo, sed homini, nam Christus, quantum in se est, sufficientia media providit ad hæc incommoda vitanda. Et majora quidem, quæque fidem vel sanctitatem Ecclesiæ maculare possent, omnino prævenit et abstulit, dando Vicario suo certam et infallibilem directionem in definiendis rebus ad fidem vel mores Ecclesiæ pertinentibus. Item quia hæresis serpit ut cancer, et tollit Ecclesiæ fundamentum, etiam jus statuit, virtute cujus a dignitate caderet Papa, si esset hæreticus, dando etiam Ecclesia facultatem ut de tali crimine cognosceret, et sententiam declarantem illud, et divinam depositionem inde subsecutam, proferre possit. At vero in reliquis, quæ ad mores pertinent, non pertinebat ad suavem et

« PredošláPokračovať »