Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT IX.

PRIVILEGIUM FORI CLERICORUM JURE DIVINO ET HUMANO ESSE FUNDATUM, ET QUOMODO ID INTELLIGENDUM SIT.

1. Conclusio. Jus humanum duplex.- Resolutio certa et indubitata in hac materia est, clericos esse exemptos a potestate civili, jure divino pariter et humano: nam his fere verbis hoc docent jura canonica supra relata, et sacra Concilia, præsertim Lateranense sub Innocentio III, et aliud sub Leone X, Tridentinum et Coloniense, quæ supra citavi. Unde necesse est ut auctores omnes, pro utraque opinione allegati in capite præcedenti, in hac generali resolutione consentiant. Quam etiam probant utriusque sententiæ fundamenta, nam revera probant hoc privilegium esse aliquo modo in utroque jure fundatum. Quomodo autem hoc intelligendum sit, id est, quid in hoc negotio sit singulis juribus tribuendum, explicandum pro viribus est, et inde etiam constabit quæ sit diversitas inter prædictas sententias, vel an ad concordiam redigi possint. Quoniam vero jus humanum duplex est, scilicet, civile et canonicum, et de illis in capitibus 11 et 12 ex professo dicendum est, ideo nunc breviter suppono, hanc exemptionem non dependere per se ex jure civili, quia de se illud antecedit, esse tamen ab illo, vel tanquam a continente et approbante, vel tanquam a donante, quantum est ex parte sua, seu, si opus sit, vel tanquam a præcipiente judicibus laicis, ut immunitatem clericorum observent. De jure autem canonico, certum est et satis probatum, præcipere hujus immunitatis observantiam. An vero hoc præcipiat conferendo illam, vel solum declarando quam Deus contulit et observari voluit, pendet ex modo quo talis jurisdictio esse potest a jure divino, et ideo simul explicabitur. An vero solum jus canonicum per se sufficeret ad hoc privilegium conferendum, etiam si nec a Deo ipso datum esset, nec jus civile cooperaretur, sed potius resisteret, in capite undecimo videbimus.

[ocr errors][merged small]

num animæ pertinentibus potissime disponit, et in dictis vel exemplis Scripturæ frequenter fundatur. Et sic exposuit jus divinum in præsenti materia Hostiensis, in c. Nimis, de Jurejurand., ita interpretando caput illud, quem secutus est Salmeron, dicto tract. 37, ita exponendo c. Quanquam, de Censibus, in 6. Et juxta hanc expositionem omnino rejicitur secunda sententia præcedenti capite tractata; ideo enim per jus divinum allegati auctores in dictis juribus canonicum interpretantur, ut defendant hanc exemptionem nullo modo esse a jure divino proprio, id est, quod a Deo ipso immediate originem trahit.

3. Probatur prædicta expositio. - Ab hac vero sententia recedit Panormit., in d. c. Nimis, in fine. Et sane merito. Tum quia valde improprie jus mere canonicum divinum appellatur, raroque aut nunquam usus ille in ipsomet jure canonico invenitur. Tum quod licet in uno vel altero loco posset illa interpretatio permitti, præsertim si aliæ circumstantiæ juvarent, nihilominus quando tot jura et Concilia in jure divino asserendo conveniunt, valde violenta est incredibilis illa interpretatio. Accedit quod Concilium Tridentinum, fortasse ad excludendam illam verbi æquivocationem seu abusionem, expresse distinxit inter jus canonicum et divinum, dicens, personarum ecclesiasticarum immunitatem, Dei ordinatione, et canonicis sanctionibus esse constitutam. Quid enim sunt canonice sanctiones, nisi jus canonicum? Illæ autem sanctiones etiam sunt ex ordinatione divina, mediis pastoribus Ecclesiæ; ergo distinguuntur ab illa ordinatione divina, quæ est immediate a Deo; hoc autem est jus divinum proprium; ergo de illo loquitur Concilium, et tacite cætera jura de eodem interpretatur. Concilium etiam Lateranense, sub Leone X, cum ait, nec divino nec humano jure potestatem aliquam esse datam laicis in clericos, necesse est ut de divino jure proprio loquatur, alias non satis probasset laicos non habere hujusmodi potestatem, quia posset quis dicere, habere illam proprio jure naturali et divino, ut hæretici contendunt. Sit ergo certum, assertionem seu resolutionem propositam, intelligendam esse de jure divino proprio seu immediato, et sub humano canonicum præsertim comprehendi, licet non excludatur civile; quia Concilia hoc aperte asserunt, neque possunt aliter commode explicari, quod satis est ut simpliciter

sit confitendum ita esse, quamvis in declarando modo, quo jus divinum ad conferendum hoc privilegium concurrit, possit salva fide esse inter Catholicos controversia, et varietas.

4. Secunda ejusdem assertionis declaratio. - Secunda ergo declaratio assertionis esse potest, privilegium exemptionis partim esse de jure divino proxime ac proprie, partim esse de jure canonico institutum. Nam jure divino duobus modis existit: primo, quia ab ipso Christo immediate datum est Pontifici; secundo, quia illi data est potestas et præceptum divinum communicandi privilegium illud toti clericali statui. Jure autem canonico quasi completum et executioni mandatum est hoc privilegium, in particulari ac definito modo illud conferendo singulis clericorum ordinibus sub Pontifice Summo contentis, et ita per hoc jus canonicum quasi determinatum et executioni mandatum est generale præceptum divinum eximendi clericos a jurisdictione sæculari, quod hæc opinio esse supponit, et per illud maxime a præcedenti differt. Potest autem intelligi tale præceptum esse vel positivi juris divini, vel naturalis. Priori modo, vel intelligitur esse contentum sub illo generali præcepto dato Petro: Pasce oves meas, utique singulas, juxta earum statum et conditionem; vel dicitur divinum, quia per imitationem et similitudinem ex testimoniis et exemplis veteris Testamenti sumptum est. Sicut præceptum decimarum dici solet ex jure divino manasse, ut in c. Tua nobis, 2, et c. Decimas, 1, de Decim. '. Et ideo sicut decimarum præceptum quoad cottam jure canonico completum est, ita et hoc exemptionis privilegium. Maxine vero censeri potest illud præceptum juris divini naturalis, quia, supposita divina institutione clericalis ordinis, ex principiis naturalibus deducitur per illationem vel evidentem, vel ita necessariam moraliter, ut eam ob causam obligetur supremus Ecclesiæ Prælatus privilegium illud inferioribus clericis communicare, et sub certa lege et modo illud constituere.

5. Hæc declaratio amplius elucidatur.- Ut autem fundamentum hujus declarationis seu sententiæ intelligatur, quatuor assertiones in ea distingui possunt. Prima est, jure canonico præceptum esse ut clerici sint exempti; et hæc pars verissima est, abstrahendo pro

'Bellar., lib. 2 de Cler., c. 28, 29 et 30.

nunc a modo talis præcepti, et ita assertio in superioribus probata est, et in capite sequenti amplius confirmabitur. Secundo, supponit hæc opinio esse in Ecclesia potestatem ad dandam clericis hanc exemptionem, etiam data hypothesi quod jure divino id factum non esset. Et hoc etiam facile concedi potest, de quo in 11 cap. dicemus. Tertio, affirmat hæc sententia exemptionem hanc esse jure divino præceptam, quod omnino verum esse censemus, non solum de improprio præcepto divino per imitationem, nec per solam moralem deductionem ex principiis divini juris, quæ per humanam constitutionem compleatur, sed per proprium et rigorosum præceptum, vel immediate a Christo Domino latum, vel saltem media ratione naturali. Ratio est, quia sine hac exemptione non potest decentia et dignitas clericalis status cum debita reverentia et honestate conservari; ergo cui Christus illius status curam commisit, illi certe præcepit ut clerum a sæculari potestate exemptum haberet, vel conservaret, sive explicite hoc ei præcipiendo, sive implicite, et ex vi muneris, quod illi committebat, ex quo per illationem moraliter evidentem talis obligatio colligitur.

6. Jus divinum singulis clericis præbere immediate exemptionem negat hæc opinio.Primum fundamentum. Primum fundamentum. - Quarto, docet hæc sententia privilegium hoc non esse singulis clericis aut clericorum ordinibus immediate a Deo datum, sed soli Pontifici, ut per ipsum applicetur et distribuatur reliquis. Et in hoc convenit hæc sententia cum prima opinione capite præcedenti relata, et ita eisdem nititur fundamentis. Præcipue, quia usus ipse videtur hoc declarare, quia hæc exemptio non omnibus personis, neque in omnibus temporibus, neque in omnibus casibus est æqualis, et variari amplius potest; ergo signum est non fuisse ita distributam immediate jure divino, sed fideli dispensationi Vicarii Christi commissam. Item, quia hoc sufficit ad ea quæ canones de hac exemptione docent, et in summa reducuntur ad verba Concilii Tridentini, dicentis exemptionem hanc Dei ordinatione, et ecclesiasticis sanctionibus esse constitutam. Nam primum propriissime verificatur propter dictam obligationem et præceptum juris divini, secundum autem ratione executionis ecclesiasticæ.

7. Secundum fundamentum. - Et declarari potest ex quæstione simili, quæ de jurisdictione Episcoporum tractari solet, an sit im

mediate de jure divino, vel a Pontifice. Et in ea resolutio probabilior esse solet, jus quiden divinum immediate præcipere ut Ecclesia per Episcopos tanquam per ordinarios pastores et principes gubernetur, et quia hoc sine jurisdictione facere non possunt, ideo eodem jure divino præceptum esse, ut eis sufficiens jurisdictio communicetur, et nihilominus in re ipsa et in effectu immediate per Pontificem communicari. Ita ergo de privilegio exemptionis clericis tribuendo affirmat hæc opinio. Est enim similitudo et proportio non parva; nam, sicut exemptio clericorum in genere est de jure divino, ita Episcopale munus est de jure divino; et e converso, sicut jurisdictio Episcoporum non est certa, et determinata jure divino, sed per Pontificem ampliari et restringi potest, ita etiam exemptio non est determinata jure divino pro singulis clericis, causis, locis aut temporibus, sed per Pontifices variari, augeri et minui potest; ergo, sicut jurisdictio Episcoporum, licet ex præcepto divino sit, tamen immediate per Papam confertur, ut ab eodem certum modum et mensuram recipiat, ita privilegium hoc immediate concessioni Pontificum relictum est, ut per eum certum modum ac determinationem acciperet, sine qua non poterat convenienter actu conferri, sub obligatione tamen conferendi illud tanquam fidelis dispensator et prudens. 8. Tertium fundamentum. Et hæc regula generalis est in aliis Ecclesiæ observantiis, quæ in particulari non habent certam determinationem ex divino jure, licet in generali habeant necessitatem ex jure divino positivo, vel naturali; talia enim licet possint dici ex divino jure quoad generalem obligationem, nibilominus quoad institutionem propriam et particularem solent esse immediate ex jure humano. Ita videre licet in censuris, quæ fundamentum habent in illo jure divino: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus; et nihilominus censuræ, prout illis utitur Ecclesia, immediate sunt ab illius institutione. Idem conspici potest in multis ritibus et cæremoniis ecclesiasticis; nam jus divinum generatim præcipit sacramenta, verbi gratia, et sacrificium decenti modo et ornatu fieri; quia tamen ipsum divinum jus immediate hoc non determinat, in effectu talis institutio ecclesiastica est, originem ducens a divino jure, et similia multa exempla afferri possent. Generalis autem ratio est, quia jus divinum immediate non sta

tuit ea quæ mutationi et variationi obnoxia sunt, et quia propria institutio non fit, nisi in particulari, et cum certo modo ac men

sura.

9. Tertia conclusionis expositio. - Tertia declaratio propositæ assertionis est, privilegium exemptionis clericorum immediate et cum omni proprietate esse de jure divino, quia ab ipso Christo non solum promissum vel jussum, sed etiam datum, et actu concessum est, et nihilominus esse etiam de jure canonico declarante jus divinum, et privilegium hoc conservante, vel, prout expedit, moderante. Juxta quam declarationem refellitur omnino prior sententia superiori capite tractata, et posterior in sensu maxime proprio et rigoroso stabilitur; et licet pauci ex auctoribus pro illa relatis illam sic declarent, nihilominus multi profecto ita sensisse videntur, præsertim Carlerius, quem refert et sequitur Almainus. Idemque sensit Rebuff, et alii, qui dicunt clericos jure nunquam fuisse subjectos imperatoribus, etiam ethnicis, a principio Ecclesiæ, quod etiam sentit Turrecrem., lib. 2 Summæ, de Ecclesia, cap. 96, ad 3. Estque hæc opinio et declaratio dictæ assertionis valde pia, rationique maxime consentanea, ideoque a nobis defendenda et diligenter explicanda est.

præ

10. Exemptio clericorum Pontifici quoad modum subordinatur. - Et imprimis licet admittamus hoc privilegium esse a Christo immediate datum clericis, nihilominus non negamus quin subordinatum fuerit Petro et successoribus ejus quoad modum servandum in usu ejus, tam ex parte personarum quibus applicandum est privilegium, quam ex parte rerum, causarum, vel negotiorum in quibus talis exemptio servari debet. Hoc enim aliqua ex argumentis factis pro priori sententia, et alia, que ex usu Ecclesiæ sumi possunt, manifeste convincunt. Videmus enim clericum in causa civili, si actoris personam gerat contra reum laicum, non esse exemptum in tali actione a tribunali laico, sed teneri ad sequendum forum rei. Cur autem hoc ita est, nisi quia Ecclesia determinavit ut exemptio clericorum intra hos limites contineretur, potuissetque aliter id disponere, si aliter expedire judicasset? Similiter omnes concedunt clericos obligari quoad vim directivam ad servandas quasdam leges, quæ ad communem et convenientem statum civium spectant; quod non aliunde provenit, nisi quia Ecclesia ita expedire judicavit, ut alibi os

tendi. Igitur istud privilegium exemptionis, quod a jure divino indifferens et quasi generale est, subest quoad determinationem, limitationem, vel ampliationem ecclesiasticæ potestati. Neque vero dici potest hæc omnia solum fieri ab Ecclesia per modum declarationis juris divini vel naturalis, quia sine dubio multa fiunt ex prudenti arbitrio humano, et ideo diversis temporibus mutantur, ut quod clerici conjugati gaudeant hoc privilegio in his rebus, et non in illis, et clerici minores cum his circumstantiis, et non sine illis; et quod in tali crimine clericus tradatur brachio sæculari, et non in alio interdum graviori. Fiunt ergo hæc non tantum per potestatem interpretandi, sed etiam constituendi jus novum, et limitandi vel extendi antiquum.

11. Quomodo institutio divina cum dependentia exemptionis a Pontifice subsistat. Ut autem explicemus quomodo hæc cohæreant, cum Ecclesia non habeat potestatem supra jus divinum, suppono, ex tractatu de Legibus, hoc nomen jus interdum significare propriam legem, seu præceptum; aliquando vero, et satis proprie, ac frequenter significare facultatem utendi, vel (ut ita dicam) quasi jus facti, sicut distinguuntur jura servitutis, vel jus in re, et ad rem, et similia. His ergo duobus modis potest etiam in præsenti jus divinum accipi. Nam privilegium ipsum exemptionis, quatenus est libertas quædam a subjectione alterius, est facultas quædam moralis ad non parendum tali potestati, vel libere operandi sine respectu vel impedimento illius; hæc ergo facultas a Deo ipso data dicitur jus divinum, non tanquam præceptum, sed tanquam Dei donum. Sicut libertas a servitute, quæ homini est naturalis, dicitur optime in hoc sensu esse de jure divino naturali. Posito autem tali privilegio, sequitur etiam lex divina, præcipiens ut ha benti tale privilegium non fiat vis nec coactio, sed immunitas illi data servetur, et ita intervenit etiam in tali exemptione jus divinum præcipiens, contra quod fit exemptionem clericorum violando.

12. Ex hoc autem duplici jure, illud, quod in facultate generali consistit, et est veluti quoddam donum, quod proprie dicitur privilegium, hoc, inquam, licet divinum sit, id est, a Deo datum, amissibile seu mutabile esse potest ex justis causis; sicut vita ipsa, et corporis membra, et jus libertatis naturalis a Deo donata sunt, et de jure naturæ esse

dicuntur; et nihilominus ex justa causa auferri vel minui possunt per potestatem humanam, quam intelligimus a Deo esse concessam, quia communi bono reipublicæ humanæ ita expediebat. Sic ergo intelligi debet, quamvis privilegium exemptionis a Deo ipso fuerit clericis datum, nihilominus ex justa causa et per legitimam potestatem minui posse vel auferri, quia communi bóno Ecclesiæ ita erat necessarium. Unde consequenter fit, ut aliud jus divinum præcipiens observantiam talis privilegii, non contineat absolutam prohibitionem, ne tale privilegium minui vel auferri possit, sed ne id fiat sine legitima potestate et justa causa, sicut dicimus de libertate naturali.

--

13. Exemptio hæc duobus modis potuit a Christo concedi. Est autem illa potestas solum in Pontifice, quia est potestas spiritualis et supernaturalis, et dispensativa mysteriorum Dei, et potestas ligandi et solvendi, et suprema in suo ordine. Legitima autem causa, generatim loquendo, erit, quoties limitatio aliqua vel privatio hujus exemptionis ad convenientem Ecclesiæ ordinem et decentiam, aut bonos mores ecclesiastici status, necessaria vel conveniens judicabitur, quod judicium prudentiæ illius, cui claves datæ sunt, etiam est commissum. Sic ergo intelligitur facile, non obstante varietate quam in usu legitimo hujus exemptionis videmus, de jure divino esse potuisse, quia per illam varietatem non agitur contra aliquod præceptum divinum, neque in illo dispensatur, sed ipsummet præceptum includit talem limitationem, vel conditionem accommodatam tali privilegio et conditioni ejus, ut explicatum est. Atque hoc modo solvi facile possunt argumenta, quæ prima sententia contra hoc divinum jus directe et positive objiciebat.

14. Hoc autem privilegium sic declaratum duobus modis intelligi potest fuisse a Christo Domino datum statui clericali, scilicet, vel quia tali modo Ecclesiam suam diversosque ordines, et actus illius, et modum gubernationis ejus instituit, ut inde per naturalem ac necessariam consecutionem hoc privilegium sequatur; vel etiam quia peculiari et expressa voluntate hanc exemptionem clericis concesserit. Hic posterior modus satis fit verisimilis ex verbis Christi, Matth. 17, prout illa præcedenti capite pro secunda sententia expendimus, adjuncta etiam ecclesiastica traditione, quæ est optima verborum et legum Christi interpres. Atque hæc pars ex priori

magis confirmabitur : nam ratio, qua ex institutione ipsa Ecclesiæ et status clericalis privilegium hoc deducitur, etiam suadet, Christum, in verbis: Ergo liberi sunt filii, totum clericalem statum voluisse comprehendere. Quod ergo priori saltem modo sit hoc privilegium de jure divino naturali, supposita divina institutione ecclesiastici status et totius Ecclesiæ, probatur in hunc modum. Quia clerici, tam quoad corpus quam quoad animam sunt Petro specialiter subjecti jure divino evangelico; ergo eodem jure sunt a jurisdictione principum sæcularium exempti.

15. Confirmatur. - Assumpta propositio declaratur ex doctrina D. Hieronymi, quæ refertur in cap. Duo sunt, 11, q. 1, ubi duo distinguit genera Christianorum, unum mancipatum divino officio, et deditum contemplationi et orationi, ut est status clericorum et religiosorum; aliud genus est Christianorum laicorum, qui licet generali ratione divino servitio destinati sint, secundum communem vivendi modum temporalibus rebus principaliter intendunt. Cum ergo Christiani omnes Petro in spiritualibus sint subjecti jure divino, ut libro 3 ostensum est, et illa subjectio dici possit quoad animam, quia tantum est in spiritualibus rebus et ad cultum Dei pertinentibus, de clericis dicimus, fuisse subjectos Petro eodem divino jure, non tantum quoad animam, sed etiam quoad corpora. Quod probatur ex dicta doctrina, quia specialiter sunt dicati et traditi Deo et cultui ejus, non solum quoad animam, sed etiam quoad corpora; ergo consequenter quoad utrumque sunt etiam Petro subjecti. Probatur consequentia, quia, eo ipso quod clerici sunt dicati Deo secundum corpus et animum, pertinent utroque modo ad jus Dei peculiare; multoque majori ratione dicendi sunt traditi in donum Domino, ac proinde majori titulo esse Dei, quam Levitæ, de quibus hæc dicta sunt Numer. 3 et 18; ergo eo ipso constituti sunt clerici secundum utramque rationem sub propria jurisdictione, Petro, ut Christi Vicario, collata. Nam peculium Christi, et quidquid ad peculiare jus ejus pertinet, Vicario suo tanquam proprio œconomo et dispensatori commisit.

16. Et confirmatur, nam bona ecclesiarum et res sacræ jure divino sunt commissæ Prælatis ecclesiasticis, et præsertim Petro, quoad curam et dispensationem earum, nimirum, quia pertinent peculiari modo ad dominium Dei et patrimonium Christi; ergo eadem et

majori ratione tota gubernatio clericorum, tam in his quæ ad corpus et temporalem vitam, quam in his, quæ ad animam spectant, Petro est specialiter per Christum commissa. Antecedens expresse traditur in Synodo Romana IV, sub Symmacho. Dicitur enim non posse laicos, etiam religiosos et potentes, aliquid quomodolibet de ecclesiasticis facultatibus decernere, quarum suis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Consequentia vero non minus certa videtur, tum quia magis pertinent ad Christum, et res ecclesiasticas, personæ ipsæ, quam ecclesiasticæ facultates; tum etiam quia universa cura divini cultus est sub jurisdictione Petri ex divino jure, quia immediate ordinatur ad spiritualem finem, et hac ratione res omnes, quæ ad cultum Dei dicatæ sunt, simpliciter et absolute sunt sub jurisdictione et administratione Ecclesiæ, inter quas res Deo dicatas primum locum tenent personæ clericorum; ergo simpliciter et absolute, et secundum omnem rationem, jure divino commissæ sunt jurisdictioni et dispositioni Petri.

17. Hoc ergo posito, prima consequentia, nimirum, si commissi sunt Petro, consequenter fuisse a jurisdictione principum temporalium exemptos, per sese videtur evidens ex illo evangelico dogmate: Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odio habelit, et alterum diliget; aut unum sustinebit, et alterum contemnet'. Similis enim impotentia et moralis repugnantia invenitur in hoc, quod clerici secundum idem, id est, secundum corpus, sint subjecti Pontifici et regi, quia possent interdum contraria præcipere, et necessarium esset uni obedire et alterum contemnere. Ut, verbi gratia, posset rex præcipere clerico ut militet, vel aliis actionibus temporalibus occupetur; Pontifex autem illa prohibere poterit, vel alia repugnantia præcipere. Item cum clerici quoad actiones corporis debeant esse divinis ministeriis addicti, et a sæcularibus negotiis abstracti, necesse est ut a Pontifice habeant regulam et modum vivendi et operandi, et utendi etiam temporalibus rebus vel officiis; ergo non possunt esse simul sub jurisdictione principum temporalium, etiam quoad ea quæ ad corpus pertinent. Sicut vasa, Deo sacrata, eo ipso et ex natura rei a profanis usibus exempta sunt; et contractus matrimonii, in sacramentum

' Matth. 6.

« PredošláPokračovať »